Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Henni gesto si , qui Grotium α) descripsit, Franciscum Vici

riam nominari, quasi erroris patrocinium, defensionemque susceperit. Is enim in disputatione, quam inscripsit de potestate Ecclesiae, Summum pontificem, si ratio sacrorum, finisque consider tur, amplissimam, eamque iam te oralem, in omnes principes, reges, atque imperatores potestatem obtinere dicit, neque dicit

solum, sed etiam argumentis 3 confirmat. Statuit deinde, pontificem maximum tanta auctoritate valere, ut si intelligat a populo christiano dictum unum aliquem regem esse, qui cum animo

sit alieno ab orthodoxa religione, tum subditos in errorem inducere conetur; monere debeant omnes, qui in eius principis pol

statem Venerunt, ut eum, quamquam est verus princeps, dignita

te privent; sin recusent, ipse per se, iure quidem suo, illum degradu deiicere regem possit. Post uti pontificem, subdit, haec eadem potestate in omnes, quacumque tandem dignitate excellant, posse, si eorum id culpa exigat, ne grave christiana respublica capiat detrimentum. Quod si temporalem rempublicam persectam,

et integram in eo genere scribit esse, sic tamen esse integram

scribit, ut aliquo modo subditam esse spiritali defendat; quare siquid agat temporalis, quod Vergat in damnum rerum spiritualium, hoc totum ita revocari, emendarique posse, ut etiam, qui pecca Vit, rex puniatur, ac si opus esse constet, deturbetur de

152쪽

principatu i). Rogerium Widdringtonum verbo catholicum, re autem vera haereticum hominem nihil a) moror. Quaria ob rem quid potissimum mirer, imperitiam ne, an audaciam Henni gesti, nescio. Cum enim responsum ab aliis Widdringtono suerit otgraviter, et diligenter, id si Henni gestus ignoravit, imperitiae ;

si novit, impudentiae arguatur necesse est, ut qui res egregie a viris doctissimis consutatas proponat, quasi novae Sint, magnamque vim obtineat ad catholicum hominem et implicandum, et

convincendum.

Atque horum est similo, quod ex Iob. Parisiensi o. P. 3)profert. Nam explicatum dilucide est ab Adolpho Schulchenio, in eo libro, qui apologia pro Roberto cardinati Bellar mino inscri-hitur. Etsi enim Iohannes fas esse regi affirmat impetum eius, iniuriamque vi tandem repellere, qui potestate spiritali abuteretur, numqua in tamen occlesiasticam l potestatem subdendam esse

civili putavit. Immo vero in eo ipso libro, quem Henni gestus sibi esse praesidio arbitratur, potestatem civilem Parisiensis Contendit ecclesiasticae quodammodo esse subiectam 5 .

153쪽

i38 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

Ius in res sacras non commiit laicae, quaecumquct tandem sit, Potestati. Ius enim in res sacras eius est proprium, cui esse a Christo tributam, auctoritate maiorum , exemplisque apostolorum , pote'

statem in sacra constat. Demonstratum autem eiusmodi argumentis est, ecclesiasticis esse eamdem ipsam potestatem datam. Est ergo eorum magno in errore sententia, qui summum ius in res quasque S a Cras Concessum esse summo in eranti docent. Quod

si et Vera dicerent, esset potestas ecclesiastica subiecta civili, cum id iuris principi tribuendum existiment, subordinationis, ut aiunt,

caussa. Subor vinatam autem non esse ecclesiasticam civili ostensum mi Supra Satis, ut arbitror, accurate. Non ergo ius summum

in sacra concedendum est ei, qui principatu potitur in civitate-

154쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 139

vI. Quemadmodum scriρtores ρermiti ex iis, quae disPutata sunt, concludant, ecclesiasticos legibus Princ*um non teneri quae

Cum Sacris canonibus Pugnent; nisi canones sint ob utilitatem Praesentem christianae reipullicae auctoritage sacrorum

praesuliam revocati.

Sunt autem theologi, et ii quidem multi, ac nobiles i),

qui hisce constitutis, consequens esse defendant, homines, qui

Sese ecclesiae consecraverint, non teneri legibus principum laicorum, quae cum canonibus sacris pugnent. Sic autem disputant. Ei, qui potestatem in societate obtineat, inest ius condendarum legum. Obtinent vero sacrorum antistites in ecclesia Potestatem. Inest igitur sacrorum antistitibus potestas serendarum legum. Atque eam quidem potestatem constat Civili esse pra stantiorem. Quae autem potestas sublimior est, inque praestantioribus, sublimioribusque rebus versaretur, ea si leges serat, plus ab suis obedientiae exigat necesse est, quam postulet potestas non tanta sublimitate, excellentiaque praestans, cuius leges repugnent legibus ab excellentiore potestate scriptis. Utrisque autem teneri ecclesiasticus non potest, ut quae componi inter se nequeant. Τenebitur ergo legibus a praestantiore latis, cui se obstrinxit, contrariisque civilibus non tenebitur. Quod si revocatae ecclesiasticae leges, aut maioris commodi ecclesiae, aut vitandarum perturbationum caussa sint, tum ecclesiasticus, ut civis, legi

Principis non repugnanti sacris parebit. Atque haec quidem illi

pluribus. De iure autem in personas sacras, deque auctoritate Convocandorum conciliorum agemus aliis locis opportune, et copiosius.

155쪽

Ius no ullum in ton oralia regiam obtinere Pontifices maximos maiores nostri Putarint, nec no pCum ius in res sacras summum nemini aut regum, aut imperatorum datum esse ostenderim Paragrapho superiore, postulat instituti ratio, ut ad sacrorum antistites Veniam, investigemque, ius ne ullum in t Poralia principum laicorum pontifici maximo, cui Planitudo ecclesias Potestatis omnium quidem orthodo Xorum sentcntia con essa est, inesse maiores nostri putaverint. Igitur eorum omnium, qui pontificem maximum caput esse christianae reipublicae confitentur, gaudentque catholicae ecclesiae

communione, magna in hoc genere dissensio i) est, quorum si

propositae fuerint accurate, diligenterque opiniones, Spero, quae Vera Sit, eos, qui legerint, rationesque, quibus quaeque maxime ni latur, expenderint, perfacile cognituros.

Pro suitur gallorum, qui nc ut, sententia.

Fuerunt autem olim a , suntque etiamnum 3 permulti in Galliis, qui reges, ac principes in iis, quae ad temPoralia, quae Vmcant, pertinent, nulli ecclesiasticae potestati divina institutione Subiectos esse, auctoritateque, quam Christus ecclesiae dedit li- gaudi, atque ses udi, quae quidem auctoritas cla ium appella-

156쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV.

tur, directe, vel indirecte deiici de principatu, vel subditis fide, quam dederint, iurisque iurandi religione solutis) in periculum

amittendi regni venire non posse, defenderent si). Cumque esse

qua in plurimos viderent, qui Vehementer resisterent, conventus a interdum non solum doctorum virorum in acade in ta 3), sed etiam totius cleri 4 habendos censuerunt, quibus suam Sententiam constabilirent, quam ecclesiae, imperioque utilem, et scripturae,

maiorumque traditionibus consentaneam, sanctor uinque Virorum

exemplis firmatam esse arbitrabantur 5 .

Sic autem disputant. Certum est, supremam civilem potestatem iam inde ab initio fuisse legitimam, idque scripturarum au-Ctoritate, et consensione veterum christianorum 6 constare. Atque

eam quidem sive ex Deo tui. c. Sive ex populorum Consen Su,

quem Deus probet, extiterit, ex Deo tamen esse prosectam Con-iqudunt, iisque argumentis es sciunt, quae supra descripta sunt, Cum de eo quaestionis genere ageremus. Addunt regiam nulli alteri esse potestati divina voluntate, institutioneque subiectam,

eum quo eaedendus M.

157쪽

iis ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

suminamque in hac re esse omnium ethnicarum gentium ij consensionem. Exempla enim druidum, atque aruspicum, quae obiici ab adversariis solent quoniam druides , atque aruspices imbuti Superstitione deorum erant, sacerdotioque vero carebant) nihil moerantur. Quod si subiecta nulli potestas suprema civilis est, con-

Sistere eam Seipsa posse concludunt; eoque magis in sententia confirmantur, quo Sine vera religione, veroque sacerdotio noverint, diu regna pleraque, eaque iam persecta, atque absoluta O,linuisse. Negant deinde suisse quidquam institutione legalis sa cerdotii de regia, hoc est de suprema civili potestate dereptum,

idque Deuteronomii sa), regumque 3) libris, quorum est auctoritas divina, comprobare se posse putant. Nam quae Contra prinduci ex Deuteronomio 4 , librisque regum consueverunt, quoniam vel instinctu sing nlari divini numinis gesta 5 sunt, vel ad

rem minime pertinere censent 6 , non aeque Curant. Qui ne tiam synedri uin senatorum septuaginta, quod aliqui apud iudaeos institutum a Mose suisse dixerunt, ut de regum, de prophetarum,

legisque caussis cognosceret, ferretque sententiam, non hac tanta valuisse auctoritate pugnant; cum proditum nusquam a sacris scriptoribus memoriae sit, redactos in ordinem eius magistratus PO-tentia reges fuisse, constetque septuaginta senatores fuisse a Mose

primum delectos, non ut reges in ossicio continerent, sed ut Mossi

158쪽

eidem, qui in litibus civium dirimendis maxime laboraret, adiumento esse i) possent. Ac si Herodem senatus, ut caussam diceret, iussit, factum id suisse affirmant, quod is eo tempore non rex iudeorum, sed Galilaeae procurator a) esset. Itaque nihil eos agere decernunt, qui fas pontifici hebraeorum suisse in reges ani

madvertere Censuerunt, propterea quod is synedrium moderaretur. Accedunt ad novum testamentum, negantque institutione novi

sacerdotii quidquam suisse immutatum in regnandi iure, aut ut iam potestatem sacrorum praesidibus datam, qua regem mulctare imperio 3 valerent. Argumentantur autem hoc modo: si quibus umquam, pontificibus quidem certe veleris testamenti tributa huiusmodi in reges petestas fuisset, quorum erat terreno imperio, terrenisque promissis nixa religio. Tributa autem nurn. qua in haec tanta potestas est pontificibus iudaeorum. Multo minus igitur christianis. Quid p si Christus, cum apostolos ad propagandam religionem mitteret, duorum eis generum Potestatem dedit, quarum altera ordinaria, hoc est de ρraedicando regno Caelorum , altera extraordinaria, nempe de curandis infirmis

erat 3 ordinaria vero nam de extraordinaria nihil attinet dicere) quemadmodum sequetur, a pontificibus delici de gradu, ex

turbarique ex imperio regem posse Θ Praedicent quidem evangelium 5) ministri sacrorum, consecrent mysteria, hOC est Sacramenta religionis, negent communionem ecclesiasticam iis, qui in stagitia inciderunt est enim hoc munus eorum proprium, qui bus impositum praedicandae doctrinae evangelicae onus suiq; adimendi tamen cuiquam regni auctoritate vacabunt, cum huius auctoritatis non sit alicubi in sacris hil,liis sacta mentio. Lalissime

quidem pascendi gregis christiani potestas patet, sed iis finibus

contineatur necesse est, quibus et se continuit Christus, et contineri apostolos, eorumque successores voluit. Nam viritalia ad

ministrari ab his oportere saepe dixit, temporalia nusquam. Quamobrem reddenda esse Caesari, quae 6 Caesaris erant, Deo autem, quae Dei, praecepit, ne quis novis rebus studere, perturbareque

159쪽

144 ORIGINUM ET ANTIQUIΤΑTUM

auderet rempublicam. Age vero, cum Christus prospiceret fore, ut discipuli, eiusque sectatores permulti in iudicium religionis

Caussa adducerentur, tum Vexarentur, postremoque interficeren

tur, ecquid eis, praeter patientiam i , commendavit 3 Promisit

ille quidem, laturum eis opem se, sacturumque, ut sapienter interrogantibus satisfacerent, suppliciaque aequo animo sustinerent. Addidit facultatem in aliam civitatem proficiscendi, si in una quapiam quaesiti ad necem fuissent, sin autem comprehensi essent, hortatus est, ut patienter cruciatus serrent; quod hisce sibi pararent ad regnum caelorum consequendum viam. Sed ut eis viregiae obluctari, resistereque liceret, non concessit. Si enim concessisset, non commisissent apostoli, ut huiusce rei memoria intercideret. At hi cum omnes homines potestati sublimiori subditos esse oportere sanxerunt, fas esse aliquando antistiti sacrorum in regem sententiam dicere, cumque deturbare de throno dicendum non putarunt. An exceptionem nullam ei tam late pa

tenti praecepto de a) auscultando principi adiunxissent, si regem,

qui aut ecclesiam perturbet aut roligionem evertere conetur, etsi ante Christo nomen dedisset, multari regno a pontificibus maximis iudicassent posse Θ Neque est ullius momenti, quod quidam opponunt, distinguenda esse tempora infirmae, atque adolesceniis ecclesiae, quasi principio, cum viribus minime polleret, nefas esSet; nunc autem, quum ad Olverit, Viribusque aucta sit, resiste

ro principibus ecclesiae liceat. Quid enim p an obediendum regi fuit Propter conscentiam 3 , cum opibus minime valeret eccle

sia; obsistendum autem, quin habeatur conscentiae ratio, quod ea opibus creverit Θ Haec tot saeculis inaudita, ac postremis demum nata lem Poribu S, cuiusCumque viri nomine in lucem esserantur, si serri utcumque possunt, coli certe, probarique nullo

modo possunt. Sed quid multis est opus p An non Christus regnum suum non esse de hoc mumlo dixit λ His autem verbis non. ne indicavit, nihil umquam principibus ab apostolis, eorumque

160쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. α 5

deinceps successoribus esse metuendum 3 Quum enim ex ipso Pilatus quaereret, rex ne esset, novisque proinde rebus contra imperatorem Studeret; ut ex eius animo omnem, quae nata de se

erat, evelleret suspicionem, nihil se regii aut habere nihilque suis legibus praescripsisse respondit, unde quidquam tu principes incommodi proficisci posse videretur. Multa autem, eaque iam gravissima incommoda redundassent in principes civitatum, atque regnorum, Si auctis christianorum Opibus , ius esse suis voluisset, reges de dignitate, graduque deturbare, qui moliri, ut agere aliquid auderent in religionem. Itaque maiores nostri summam semper in Christo servatore animi demissionem sunt i) admirati, qui cum divina virtute praestaret, tum subiici regibus, eisque

quamquam scelestis, impiisque parere minime recusaret. Nam quae nonnulli animadverterent, numquam a Christo fuisse dictum, regnum meum myι est hic, sed regnum meum non est hinc, inania sunt, neque digna videri, quae refellantur. Atque hinc sane factum esse aiunt, cum regnum terrenum obtinere Christus auctoritatemque in principes ullam exercere noluisset, constitutum

se iudicem α) negaret suisse, qui de litibus, controversiisque ci

vilibus sententiam diceret. Pontificem enim fuisse Christum apostolus in litteris ab hebraeos tradidit 3), potestatem vero in reges sibi assumsisse, nullo modo. Quod si eam ille minime voluit, quid est, quod sibi antistites sacrorum expetendam esse arbitrarentur 3 Nam, quod aiunt, auxiliis, praesidiisque iis munitam esse

ecclesiam oportere, quibus salutem suorum curare possit; ac nisi

potestate deiicendi de throno reges, qui detrimentum christianae reipublicae asserre non dubitent, iisdein ipsam praesidiis, auxiliisque carere; componi cum evangelii, apostolorumque decretis

nequit. Ferenda enim aequo esse animo, quaecumque eveniant

adversa, a Christo, eiusque discipulis praescriptum est; non autem quidquam in regum maiestatem Se tentandum. Quamobrem veteres pontifices de exturbandis e regno principibus, qui religioni orthodoxae interitum minarentur, ne congitarunt quidem. Neque

SEARCH

MENU NAVIGATION