Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

i46 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

vero, quoniam Christus prohibendum esse sacrorum communione i) hominem, qui ecclesiae auscultare decretet, dixit, conclu

dendum continuo est, iure suo, quo in temporalibus gaudet, privatum esse eum a), cui sacris sit interdictum. Reddenda enim esse constat Caesari, quae Caesaris propria sunt; Deo vero, quae sunt Dei. Patrum deinde consensionem opponunt, atque hoc modo disputant. Iuliano imperatori, qui sane diris devotus a nostris suerat, propterea quod eiurata religione christiana ad ethnicos per summam impietatem defecisset, verumque Dei cultum delere conaretur, christiani quarti saeculi paruerunt. Id autem rebus ge

stis Valentiniani 3) senioris, auctoritateque patrum 4 , qui ea

aetate florebant, satis est, ut Bossuetius existimat 5), demonstratum. Immo vero iudicis loco habitum eum fuisse a nostris, qui virum nescio quem claristianum, qui aram 6 deiecerat, sacrificiumque ethnicorum turbarat, capitis condemnavit, memoriae traditum ab Ambrosio est, cui plurimum de rebus nostris agenti

credimus. Quid 3 si Basilius praesidena Lybiae, Synesius plinlemaidensis episcopus 8 Andronicum praesectum communione ecclesiastica prohibuerunt, quin privare potuerint eos, qua erant

praediti, dignitate 3 Hoc idem de Valente, de Constantio, de Leo

ne Isaurico, aliisque dicendum est, quos, tametsi Communione Sacrorum prohibitos noverant, numquam patres pelli episcoporum auctoritate ex imperio posse censuerunt. Quin etiam suerunt nono saeculo antistites, qui iussi a pontifice, ne Salutare, neve alloqui regem 9 adulterum, privatumque communione Sacrorum auὰerent, responderunt, nihil umquam simile suisse episcopis a sede

162쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. r.

apostolica imperatum. Multo est gravius putare, ob incommoda in ecclesiam illata imperatorem, aut regem de throno deiiciendum. Ac vi quidem excommunicationis non sequitur, ut qui Subditi sunt, ii versari cum hero, atque adeo cum rege, eumque allo

qui non possint. Atque id sano Gregorii VII. i , Gregorii IX. a ,

romanorum pontificum, s. Thomae a quinatis 3 , aliorumque auctoritate plane constat. Redeo ad veteres patres. Itaque Certum est, eos, qui primis tribus saeculis viguerunt, semper monuime nostros, ut imperatoribus, qui de republica quidquam decernebant,

obsequerentur, patienterque omnia, quae contra religionem statuebant serrent. Erat autem maximus numerus eo tempore

christianorum, ut est auctor S) Tertullianus; quamobrem viribus pollebant, quibus, si potestas ipsis secta a Christo suisset, resistere inque periculum amittendi imperii Augustos cuniicere valerent. Quod si in ethnicos, qui numquam phristianis sacris initati fuissent, nihil potestatis nostri antistites obtinebant, obtinuissent profecto in Iulianum, si vera est Baronii, Bellarmini, Perronii, Victoriae, aliorumque plurimorum sententia. Neque deerant vireS, opesque ecclesiae, quibus id perficere, si auctoritatem a Christo consecuta est 6), potuisset. verum nullus fuit ea aetate chri

stianus, qui fas esse praesidibus ecclesiarum aut sacramento religionis. quo se principi obligarant, milites solvere, inque imperatorem arma sumere, huncque de regno deturbare scriberet. Immo omnes serendum esse apostatam, quod Deus principi parendum, honoremque ad hi hendum esse sanxisset, tradiderunt. Hoc

163쪽

ipsum statuerunt de Constantio i), de Valente sa), de ceteris

denique imperatoribus, qui deinceps ad x I. usque saeculum principatum in republica populi romani obtinuissent, quique aut inhaeresim lapsi essent, aut aliquid iussissent, quod pugnare cum

religione, disciplinave ecclesiae 3 videbatur. Exempla enim, quae

contra proferri ab adversae sententiae defensoribus consueverunt 4 ,

nullius ponderis esse Bossuetius, Natalis Alexander, et Dupinius existimant, quod privati numquam a pontificibus ii roges, imp ratoresque fuerint, quos tanta diligentia numerarunti Quis dein-

164쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. i 49

de sibi persuadeat, maiores nostros, si hae tanta auctoritate praestarct ecclesiam putassent, tam segnes, tamque indiligentes suisse, ut nullum canonem i), nullam sententiam, dictum denique nullum votoris cuiuspiam christiani producendum, commemorandumve iudicarent, ex quo vel coniectura cognosceretur deiiciendorum

de gradu principum fuisse divinitus ecclesiae potestatem datam pQui enim res minoris momenti diligentissime descripserunt, ii ne tam gravem, tamque insignem silentio praeteriissent Θ Non scripturae igitur, non traditionis, non exemplorum Veterum auctoria

a te, Sed suo arbitratu, primus omnium Gregorius VII. pontifex maximus Henricum imperatorem regno privavit. Nam Alexander II. a) pontifex Henricum IV. romanorum imperatorem, qui

si monaicis sese coniunxerat, Romam accedere iussit, ut ecclesiae sa. tisfaceret. Non enim est ausus eum imperio, regnove multare, quod ea res nova omnino esset, novumque quod est, haberi nequeat in numero ecclesiasticarum traditionum. Descendunt porro ad synodos, negantque Omnia, quae eorum

decretis, sanctionibusque continentur 3 , ad Mem catholicam per tinere. Atque sic agunt: Qui romanum pontificem selli in diria

mendis definiendisque controversiis religionis non posse arbitrantur, iidem non esse loco decretorum Mei habenda aliqua putant, quae ab his monumentis mandatur litterarum. Idque iam Mel

165쪽

fendere, Bossuetius animadverti , exemplaque recenset, quibussu an confirmet Opinionem. Quamobrem etsi ab Gregorio VII. deiectus de regno Henricus, deturbatusque romanae syn Odi Consulto fuit, tamen consequens esse, ab eodem est Bossuetio 5 negatum, teneri id ab orthodoxis debere, quasi decretum sit christianae religionis, cum sit plane novum. Accedit Bossuetii ipsius,

aliorumque argumentum, quod est conclusum ex perversa, salsoque intellecta maiorum de vitandis iis, qui ecclesiae communione probibentur, sententia si). Quod ut essiciant, confugiunt ad

Gebhardi antistitis iuva viensis, aliorumque auctoritatem, qui Se Henrico sacris interdictum scripsit; quin eiusdem deiecti de gradu

imperatoris secerit ) mentionem. Quin etiam multos deinceps fuisse subdunt, qui vehementer a Gregorio 8) discreparent. Ita que designatos ab Henrico episcopos ab orthodoxis ecclesiis 9

susceptos; Leodienses conciliata inter ipsos, et ecclesiam romanam pace, non Vocasse, quam contra decretum animo si o) conceperant, opinionem; nihil denique de hac re in legitima synodo desinitum suisse censent ii). Accedunt mox ad Philippumstancorum regem. Prohibitum communione ecclesiae i a) satentur, deturbatam de gradu negant. Tum minus modeste, quam agi ipsi secum Vellent, per summam inscitiam obiici sibi a D adversariis,

contendunt I3 Ivonis carnoniensis locum. Veniunt deinde ad Henricum V., cui saeculo XII. Paschale II. et Gelasio II. ponti

166쪽

CHRISTIANARUM LIBER IU. ibi

ficibus, in synodis, quamquam est sacris interdictum, tamen nihil de eius maiestate detractum fuisse aiunt si . Nam si quid actum, iudicatumque contra est, hoc totum ab iis iudicatum fuisse, qui

suspicerent exemplum a) Gregorii. At Bernardum quidem cla-

revallensem, Ivonem carnotensem, Anselmum cantuariensem de auctoritate ecclesiae expellendi e regno imperatores, ceterosque

principes, qui essent inimici ecclesiarum, nihil umquam 3 scripsisse, quod non fecissent, Si tanta potestate praestare pontifices

maximos putavissent. Quod si Hugonem a s . Victore ) romani

opponunt, Viderint, iure ne, an.in iura sibi esse praesidio hominem arbitrarentur, qui utriusque potestatis fines esse divinitus Constitutos pugnat, negatque in regios ecclesiasticae potestati invadere 5 licere. Sequitur de Friderico I. disceptatio. Eius varia

fuisse adversarii cum romanis dissidia Q confitentur. Deiectum addunt, ex regno suisse ab Alexandro III. pontifice; eodemque tempore habitum ab ipso Alexandro ut imperatorem. Henricum deinceps sextum, a Caelestino III. 8), et Philippum Augustum stancorum 9 regem ab Innocentio III. eiectos a com

munione ecclesiae suisse, sicile concedunt, depositos vero non item. Othonem IV. imperatorem cum privatus regno ab Innocentio eodem III. Io) suisset, magnam in ecclesiam intulisse, confirmant, perturbationem rerum. Nam Iohannis regis anglorum, cui sine terra cognomen fuit, exturbati auctoritate Innocentii ex

167쪽

i52 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

imperio, posteaque throno restituti, exemplum verti in odium i , contemptumque apostolicae sedis consuesse. Decretum Innocentii eiusdem, cuius est initium Nos it, extatque in collectione decre

torum Gregorii IX. P. M. titulo, Des iudiciis, ad rem minime a pertinere. Fridericum II. a pontificibus suisse imperio multatum 3), sed a s. Ludovico rege, gallisque ceteris Observatum ut imperatorem. Actis Bonifacii octavi ad verus Philippum tertium gallorum regem suisse abrogatum a Clemente quinto tumque

iam regem, omnesque regni Ordines defendisse regni in temporalibus a Papa inde'endentiam. Iohan. XXII. successorumque res gestas adversus Ludovicum havarum imperatorem quaestioni, quae

orta inter gallos, nostrosque est, nihil afferre lucis 5 posse. Traditum deinceps Navarrae regnum bispanis, et Iohannam ΑΙ-bertinam, comminatione gravissimae poenae Romam a Pio IU.

P. M. accitam; sed id reprobatum suisse 6 consilium. Nihili quoquo habita suisse decreta Sixti V., et Gregorii XIV. quae ad

temporalia spectarint, lataque sunt in Henricum navarrorum re

gem . Clementem VIII. pontificem maximum, cum Henricum

excommunicatione solvisset 8 , nullam fecisse commemorationem restituti regni. Quod romani ex concilio lateranensi III. celebrato, cum pontificatum Alexander III. obtinebat, scribunt; augere, non tollere potestatem regum s9 . Consensum enim, et constitutiones principium in caussa suisse, quamobrem res eiusmodi in Synodo constituerentur, quae ad ten Oralia pertinent. Hoc idem

esse io de synodo lateranensi IV., temporibus Innocentii III. congregata, dicendum. Si quid autem gestum in synodis eisdem,

Sancitumque, minus recte est, hoc totum actum, sancitumque, non

Sacro apyrobante, sed sacro Praesente concilio i i) suisse. Constansiensia, et basileensia decrata explicari facile posse, quin ullum gallis exhibere si a) negotium videantur. Id ipsum esse de synodorum lateranensis, ac tridentinae decretis I3 statuendum.

168쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 153Gallos Bellarminio, Sanctaretio, Malagoiae, aliisque scriptoribus,

qui de potestate indirecta pontificis scripserant, restitisse, quin eo. rum fuerit ab apostolica sede notata sententia. Atque haec quidem nos summatim complexi sumus, ordinem sere semper rerum sequuti, qui in postrema editione operis Iacobi Benigni Bos suetii moriensis episcopi exhibetur, propterea quod plus ceteris gallis scriptoribus ei tribuendum arbitraremur et auctoritatis, et dignitatis. Veniam nunc ad aliorum sententias, eaSque a Curate, ut potero, describam. II. ponitur Ioh. Parisiensis sententia.

Ac miror equidem quid fuerit, quod Widdringtonus si, aliique nonnulli acerrimi defensores sententiae superiore numero descriptae Iohannem Parisiensem eam coluisso opinionem conten

derent, quae prima clari gallicani propositione continctur. Is enim etsi minus tribuendum pontificibus esse putavit, quam et postulet ratio, et nos velimus, tamen, ut demonstratum supra est a , posse a pontifice fieri quidquam in populo censet, quo princeps de throno ab ipso populo deturbetur, modo princeps idem sese ecclesiastico crimine implicaverit. Atque est etiam huiusce rei

testis Almainus 3 celebris sere in primis, et magnae apud gallos existimationis scriptori

169쪽

i54 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

P erunt aliqui ita animis con arati, ut reges Dicarios, in tem

Pora libris etiam, Ponti is esse dicerent, quorum est falsa

sententia.

Sed cum reperiantur interdum homines, qui mediam insist re viam nolint; quemadmodum suerunt, suntque etiamnum permulti, qui ne impium quidem regem, qui ante quam aut in Superstitionem quampiam, aut in haeresim incidisset, orthodoxam seruulus religionem seseque ecclesiae filium professus esset; deiicie regno auctoritate ipsius ecclesiae posse I) defenderent, ita inventi aliquando sunt, qui romanum pontificem iure divino regem regum, totiusque Orbis dominum esse, Omniaque regna, atque imperia in eius ditionem venisse, gladiosque, sic enim appellari solent, temPoralis, miritualisquo Potestatis, quamquam vicaria manu priorem ab regibus tenendum, tamen pontificis eiusdem esse proprios a arbitrarentur. Inventos autem, etsi negatum a

Duboisio est 3), nihilominus a Bellar mino 4) conceditur homine et peritissimo harum rerum, et in controversiis ecclesiasticis expendendis, dirimendisque gravissimo. At qui sic statuerunt, oppugnati a doctissimis viris sunt, quorum paucis argumenta Com-

lal xiit. I. huius e. s. p. 140.

170쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 155

plectar. . Nam si pontifex orbis terrarum, orbis quidem Certe vel universi, vel christiani, vel aliquarum saltem provinciarum dominus, ac princeps esset. Non est attinet, Ii sane In ονι bus I , quas Iesus Servator Petro pascendas credidit, non numerantur. De inque qui iudicare unum aliquem nequit, is princeps, dominusque huius esse non potest: vacat autem pontifex potestate ethnicos iudicandi, qui ad christiana Sacra numquam accesserint, ut est a Paulo sa) traditum in priore, quam ad corinthios scripsit, epistola. Iam vero ethnici reges iure in ditione supremum obtinent principatum. Nam potestas regia non religione christiana, non gratia nititur, sed ratione quam probat, confirmatque Deus. Qui vere supremum principatum iure obtinent, ii sunt domini suorum regnorum. Quod si domini sunt, neque iudicari a pontifice maximo Possunt, sequi.

tur, pontificem supremum dominum eorum , regnorumque omnium, quae in eorumdem potestatem, ditionemque Venerunt, non

esse. At qui non est dominus regnorum, in quibus ethnici imperium obtinent, is appellari totius orbis dominus non potest. Sed dicet quispiam vicariam potestatem, principatumque Obtinere in sua ditione ethnicos reges, adeoque illis esse parendum.

Ridiculum i Quasi vero pontifex eiusmodi homines loco sui, non orthodoxos imperio potiri velit. Ac si posset ille quidem, atque

liceret, non committeret, ut sua voluntate Christianae religionis inimici in magnis regionibus imperarent, nostrosque aut Servitute premerent, aut ex regni finibus exterminare conarentur. At est, inquiunt, pontifex sacrorum in universo terrarum orbe

supremus princeps, quin reipsa ubique gentium suo munere fungi possit. Quare etsi principatum in amplissimis regionibus ab ethni.

eis teneri serat, non eat tamen consequens, supremum ei non fuimso divinitus datum totius orbis imperium. Itaque patitur, ut inimici sacrorum christianorum in aliquot regionibus summa potiantur rerum . non quo nobis, aut sibi licere non arbitretur eos dignitate, imperioque privare, sed quo vires deesse cernat, qnibus assequi, quod velit, possit. Verumtamen qui sic disputant, non ani-

SEARCH

MENU NAVIGATION