장음표시 사용
181쪽
autem landa menti loco positis, sic argumenti concludunt sc) semientiam. In est ecclesiae imponendae Poenitentiae publice christianis, quacumque tandem dignitate excellant, quique publice peo carint, et poenarum Statuendarum, quibus Plectantur, Potestas; qua quidem potestate essectum est, ut iam inde ab antiquissimis usque temporibus, qui christiani aut praefectura, aut principatu illustres essent, si lapsi gravissimo scelere publice suissent, suis officiis, muneribusque privarentur. Nisi enim haec tanta
potestas tributa ecclesiae fuisset, non censuisset posse in laicos se ita animadvertere, ut inflicta ecclesiastica poena, indirecte eis potestatem, qua valerent, temPoralem eriperet. Neminem autem esse scriptorem Orthodoxum, addunt, qui aut principes christianos sub- ditos esse soro, ut dicimus, menitentiali ecclesiae, aut a quarto ad XI. saeculum recte rem ab ecclesia gestam neget.
Quod si quisquam institutam ob privatos tantum de publi
ca poenitentia disciplinam, non autem propter principes statuat, is etiam atque etiam consideret, ecclesiae privati salutem non esse salute principum cariorem. Neque vero, quae excommunicatione, gravissima scilicet poena, adversus principes utendum aliquando, ac iure sane, quod ne adversarii quidem inficiantur, putavit, cadem instituere propter principes etiam disciplinam de me. nitentia renuisset a . At voluntate dicet quispiam, se poenitentiae subdebant, qui
implicati aliquo scelere suissent, non necessitate. Quasi Vero ecclesia iudicio non ageret, accusatosque, si iusta defensio nulla suis. set, non esse poenis Uiritualibus ad Poenitentiam subdendam cogendos existimaret. Verum quidem est eam misericordia uti erga homines Consuesse, qui sponte se offerrent, Peccatumque Consessi paratos esse dicerent perpeti, quod ex usu esse ecclesia iudi
Exemplum deinde illustre ex historia gallorum de Ludo vico Pio imperatore producunt nostri: atque anno, inquiunt, DCCCXXXIII. Ebbonis remensis archiepiscopi opera Celebratum est compendiense concilium, exturbavitque, quamquam
182쪽
per summam iniuriam, cum iniusta et accusatio, et poena esset,
de principatu imperatorem. Scimus Bossuetium i) id maxime
conari, ut quod hinc concludi argumentum solet, repellat. Itaque
odio, non veritate coactam eam synodum, salso accusatum principem, iniquum iudicium fuisse defendit. Nostri vera haec esse omnia
fatentur, sed nullius ad argumentum refellendum momenti censent. Nam eius aetatis monumenta, quae et illustria profecto, et multa sunt, etsi iniuria accusatum, iudicatum, damnatum suisse Ludovicum significant, tamen iniustam fuisse damnationem suturam, si verae
criminationes suissent, quasi id sibi iuris, potestatisque episcopi
arrogassent, quod illis non esset tributum a Christo, nusquam significant a . Hoc tamen illud est, quod nunc in quaestionem
183쪽
revocatur. Quid Θ si interdum indicent, deiici de principatu merito potuisse a sacrorum antistitibus imperatorem, si rcus tot scelerum suisset, servatumque esset iudicium ita, ut ecclesiae leges poscerent Θ Non est autem credibile tam suisse potestatis regiae
inimicum Lotharium a), ut quamvis incredibili odio in patrem,
summaque imperandi cupiditate duceretur, eam, modo oppressum innocentem cerneret, episcopis subdendam arbitraretur. Age vero si episcopi Galliarum ea aetate Opinionem, quam nunc permulti in Gallia tuentur, coluissent, hoccine nomine accusassent Ebbouem, ceterosque episcopos, qui adversus Ludovicum senten.
tiam dicturi Compendium venerant, quod sine 3) consensu romani pontificis rem adeo gravem constituissent Θ Quid enim erat
opus romano pontifice , si ecclesia ratione publicae poenitentiae careret deturbandorum de imperio regum potestate Θ Posse igitur ecclesiam publice poenitentiae ratione, consentiente pontifice, in nocentem regem animadvertere putabant.
Non latet nostros quid ad saec responderit Bossuetius I . Sed
instant, eumque nihil agere, ostendi ab se posse contendunt. Quod
184쪽
enim huiusmodi exemplum ad rem minime pertinere, scribit, in a. ne esse assirmant. Etsi enim, quod maxime urget B suetius, in attiniacensi concilio poenitentiae subiectus, non tamen deiectus Ludovicus de regno fuit; quod ea Poenitentia Privata, et volun
tate ab eo suscepta, non publica r), iudicioque ecclesiae illi im posita suisset. Contra; quae in compendiensi concilio, et publica
fuit, et solemni ecclesiae iudicio decreta, ita ut sanctiones, caninnesque ecclesiae flagitabant. Neque enim Poenitentia Publica aut in conciliata cum fratribus pace, aut in distributione, largitione. que eleemosynarum, aut in diligentia, qua quis se aliorum precibus commendat, aut in cura suscepta corrigendi, quae antehac Sua, aliorumque culpa evenissent, consistit; id quod factum in at
tiniacensi concilio est α); sed in iis etiam subeundis poenis, quae
statutae decretis maiorum fuissent. Induendi enim vestibus pomuitensium erant, qui severitatem disciplinae servare Volebant, tondendi, ut supra demonstratum est, exuendi armis, inpositioneque
manuum 3 accepta, omnibus honoribus, muneribusque civilibus
privandi, quibus antea uti consuessent.
Atqui deiectus iam fuerat de imperio, dignitateque Ludovi
Cus antequam patres Compendium accessissent, idque iam non aliorum scriptorum, qui ea aetate vixerunt modo; sed etiam compendiensis eiusdem conventus testimonio plane constat. In actis enim unus est Lotharius imperator appellatus, Ludovicus contra nullo modo. Fuit tamen, qui animadverteret, non desiisse Ludovicum imperatorem appellari, et esse, propterea quod Lotharius ornari so-
185쪽
leret hoc tanto Domine. Nam anno 838. I collega est dictus
a Ludovico patre Lotharius , ut est a gallis eorum temporum historicis monumentis mandatum litterarum. Ergo cum diu ante et Caesaris, et Augusti appellationem, dignitatemque consequutus
Lotharius suisset, quam compendiense Concilium celebraretur, cumque in eam Synodum, ut reus Ludovicus venisset, nemo sane
mirabitur, misso Ludovico, factam ab episcopis suisse unius imperatoris Lotharii mentionem. Sed haec nostri obiter. Non enim esse huiusmodi responsione opus censent, quum illustre in actis compendiensibus monumentum extet, ex quo intelligatur suisse Ludovicum in eo ipso conventu vocatum a) imperatorem. Neque negotium exhibere cuiquam locus Agobardi polost, qui convoca tam synodum compendiensem fuisse scribit contra Ludovicum,
qui olim romanorum imperator 3 suisset. Quum enim post synodum scripserit, appellare noluit imperatorem, quem a synodo privatum imperio fuisse arbitrabatur.
Sed anno primo imperii Lotharii Augusti congregatum
concilium suisse liquet. Ante igitur Lotharius imperio minime potiebatur. Non equidem negarem, nisi perspicue palam esset, hunc multo ante ab Ludovico, ut supra demonstratum est, suisse collegam, Augustumque vocatum. Quid ergo est 3 Lotharius pulso patre, novam epocham imperii instituendam putavit, quae ini
tium ab eo tempore, quo solus imperare me Pivet, Sumeret.
Verumtamen urget vehementer nostros Bossuetius s), atque non anno solum primo, sed etiam quarto mense imperii Lolliarii Compendium episcopos venisse, deque Ludovico sententiam
tulisse defendit, fretus luculentissimo, ut censet, Agobardi Q lugdunensis antistitis testimonio. Quamobrem si novam epocham im
186쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. I iperii Lotharius induxit, eiusque epochae mense quarto Congrega
tam fuisse compendiensem synodum constat, magno Sane argumento erit, Ludovicum deturbatum de imperio fuisse plus mensibus tribus ante, quam synodus compendiensis haberetur. Atque hoc illud est, quod aliquot eius aetatis historici confirmant, qui optimatum, Lothariique in primis scelere, deiectum imperio tantum, tamque Pium principem suisse, ne commemoratis quidem episcopis, tradiderunt. Atqui administratione imperii multatum a filio suisse Ludovicum, potestate vero, aC iure reipublicae recuperandae ab episcopis, respondent nostri. Namque Lolliarium cum scelus, quod esset ab se perpetratum secum cogitaret, metueretque, ne mutarentur militum, virorumque principum voluntates, neu ipse qui dignitate spoliatus, inque monasterium sancti Bernardi detrusus erat, imperio restitueretur; ut populo persuaderet, non improbitate cuiuSquam . neque iniuria, neque opera eorum, qui auctori tate carerent, sed consilio, iure, ecclesiaeque demum potestate privatum imperio esse patrem, synodum Convocasse, eique in man
datis dedisse, ut iure ageret, atque illa, quam a Christo consequuta esset, facultate I uteretur. Intellexisse namque principem,
quae esset gallorum ea aetate de potestato episcoporum Sententiam, itaque rem Omnem gessisse, ut populo satis saceret. Sed quinniam nihil erat caussae, quamobrem privandum imperio arbitrarentur, Commentos antistites sacrorum fuisse nescio quae flagitio,
quasi perpetrata essent sa) ab imperatore, dignumque proinde esse
statuisse, qui poenitentiae subiiceretur, spemque omnem redeundi ad militiam saeculiarem abiiceret. Ex qua re factum est, ut iudicium episcoporum compendiensium exauctoratio Ludooici Pii appellaretur. Quin etiam tricamini episcopi conquesti apud Nic laum primum fuerunt, quod, insciente romano pontifice, CDmpendienses patres, Ebbone duce, ausi suissent Ludovicum mul
tare imperandi 3) iure. Quod ipsum cognosci poterit ex diplomate Ludovici, quod post recuperatam dignitatem ut est apud
187쪽
Chissetium, XXII. imperii anno dedit. Quare ubi militum, po
pulique voluntate potitus rursum imperio Ludovicus est, non ante insignibus, quae propria eius dignitatis essent uti Voluisse, quam Coronam, armaque ab episcopis accepisset i). At enim, dicet quispiam, si violatae religionis caussa tantum deiici reges de graciu, ac dignitate possunt, alia vero ratione non possunt, qua tandem fronte nostri huiusmodi exemplis abutuntur, quae ad reges pertinent, quorum sane culpa nihil ceperat
detrimenti religio pAd haec potestatis ecclesiasticae defensores primum respondent, non omnium, qui Pro indirecta romani pontificis auctoritate in regum temporalia pugnant, eamdem esse de criminibus opinionem, quorum caussa excidere imperio princeps possit. Esse enim permultos, qui ob ingentia scelera, quae admissa ab rege sint, ex quibus magnum in morum disciplinam redundet damnum, fieri hoc item posse arbitrentur. Religionem enim christianam non doctrina modo, sed etiam institutione recta morum Cousistere. Corrupta autem disciplina, institutioneque morum, Periculum esse, ne grave item religio detrimentum capiat. Deinde nihil se de caussa quaerere. Η sibi satis esse videri, nono saeculo sententiam obtinuisse communi gallorum consensione firmatam, inesse ecclesiae potestatem deliciendorum, si iusta sit caussa, de imperio regum. Quod si alias ob rationes fieri hoc posse existimatum est, multo magis oh violatam a principe orthodoxam
Instant nihilominus, qui contra sentiunt, rogantque quid caussae fuerit, cur hac non sit usa adversus scelestissimos reges ecclesia potestate Θ Sed nostri, Don quid fecerit, aut quid debuerit ecclesia, sed quid potuerit, disquirendum esse censent. Multas esse
caussas potuisse, quare eiusmodi auctoritate in Constantium, Ualentem, Leonem Isauricum non utendum putaverit. Cur enim uteretur, cum nihil se utilitatis consequi posse iudicaret 8 Neque vero animadvertere in eos par esse, quorum improbitatem pontifex prospiciat, ratione poenae, perniciosiorem ecclesiae suturam. Accedunt mox nostri ad argumenta suorum adversariorum.
188쪽
Atque regum quidem auctoritatem, etsi non ex Deo pro
sectam si , tamen iure institutam, divinitusque probatam, scrip tores gallos, et illustres a) in primis, et Veteres auctores sequuti, docent. Deinde apud ethnicos principes non fuisse sacerdotibus ubique gentium subiectos, quamquam alicubi esse obnoxii consuessent, sicile patiuntur, quod ex superstitiosis hominibus non
esse nobis exemplum sumendum sciant. Bursum de druidibus si
quid dicunt, non eo dicunt, quo illos divino sacerdotio excelluisse putent, nihil enim illis videtur minus, sed quo rem Omnino nullam ab se defendi ostendant, quae nulli umquam nationi in mentem 3) venerit. Consistere praeterea re ipsa civilem potesta
tem pOMe non negant: tam vero commode, beneque consistere, quam consistit posita praestantiore auctoritate, quae moderatur,
et parat, quae ad sempiternam salutem conserunt, tollitque contraria, posse neganti Iam vero de vetere testamento non esse, cur
tantopere sit co utendendum existimenti Esse enim permultos, e que iam maximi nominis, vetustateque illustres viros concedunt,
qui nihil sibi ex Mosis, regumque libris praesidii ad suam sententiam constabiliendam 4) pollicerentur. Itaque mittunt etiam,
189쪽
quae disputari de auctoritate syntarii solent. Non tamen serre possunt, quod adversarii concludunt, argumentum. Contrarium
enim inde conclusum a Τhoma in libris de regimine i principum est, qui altus, educatusque in parisiensi academia fuit. Ne
gat enim verum esse, quod Bossuetius sumit, pontificibus veteris testamenti tribui eam in reges auctoritatem potius debuisse, propterea quod iudaeorum esset terreno imperio terrenisque promissis nixa religio. Immo vero eamdem ob caussam mirum nemini
videri debere Thornas contendit si pontifices iudaeorum regibus obnoxii essent, pontifices autem maximi, qui in ecclesia primas obtinent, subditi cuiquam mortalium esse non debeant, quod finis muneris, quo langitur, superior sit, ac praestantior fine regis. Descendunt ad loca novi testamenti, quibus sa) Bossuetius
suam confirmare conatur opinionem, graviterque in primis queruntur, quod nostrorum ille defendat cum sacris litteris pugnare sententiam. Non enim serendum putant, ut quam tot egregii viri, in quibus est theologorum facile princeps Τhomas Aquinas, tam gravibus argumentis constabiliverunt, eadem scilicet acleo acerbe notetur ab adversariis propositio. Ac si magnum quidpiam Bossuetius, Dupinusque asserrent, qnod a veteribus non fuisse ob- Servatum animadversumque constaret, tolerabile id quidem sibi, nostri aiunt, suisse suturum; sed cum ea opponant, quae Saepe
iactata, saepe item a maioribus nostris explicata sunt, atque ita Sane explicata, ut vel ad rem minime spectare, vel non esse dOCtrinae nostrorum contraria demonstrarentur, molestum sibi esse,
exagitari se ab his contumelia, qui, si quid a nostris dictum in se paullo liherius viderent esse, constatam sibi esse iniuriam que
Assequi praeterea se posse inficiantur nostri, quid illud sit, quod Bossuetius de ordinaria, extraordinariaque 3 potestate a Christo apostolis data disputat. Atque extraordinariam quidem, quae est de curandis virtute divina morbis, ad rem minime per-
190쪽
tinere, sicile concedunt; ordinariam vero limitibus praedicandae solum religionis contineri, id vero dici, praesertim a catholico viro, sine nota erroris posse, negant. At potestatem pascendi gregis, quam Christus apostolis dedit, latissime patere Bossuetius confitetur. Recte id quidem. Cur ergo Ordinariae potestatis meminit, quam ponere in solo praedicandi eoangelii iure videtur 3 Sed haec raptim. Nunc quae sequantur dispiciamus. Latissime igitur, Bossuetio teste, auctoritas pascendi patet, modo iis fiuibus contenta sit, quibus sese continuit servator Christus. Id ultro etiam concedunt nostri. Suhdit B suetius: reddenda esse Caesari praecepisse Iesum, quae Caesaris essent, ne qui miritalia administrarent, immiscere se rebus Civilibus, perturbareque auderent rempublicam. Nostri certo fuisso haec a Christo imperata sciunt; tamen quod Bossuetius vellet, id vero consequens esse vehementer sa) negant. Itaque principio Caesari danda confirmant, quae sunt Caesaris, quamdiu Caesar est: ubi autem Caesar esse desierit, tum a Christo nusquam fuisse decretum, ut ei quod suum esse cessasset, redderetur. Hoc vero nunc revocari in quaestionem, possit ne is, qui summam in ecclesia reruin obtinet, declarare, exciderit ne princeps caussa violatae religionis e regno, an nou exciderit 3 Eis autem, qui affirmant posse, quid est in eodem loco evangelii, quod repugnet 3 Deinde sic agunt: neminem esse christianorum tam amentem, tamque impium, qui contra Christi servatoris decretum, quae sunt Caesaris reddenda non esse Caesari arbitretur. At si Caesar non solum quae Dei sunt, Deo non reddat, sed suos etiam a vera religione abducere ad superstitionem conetur cives, quidni
Poterit is, qui partes Dei in terris vicaria potestate gerit nisi
maiora incommoda immigrare inde in ecclesiam, remque publi-Cam posse vereatur) declarare, eum qui Potestate abuteretur, et neque hortatu, neque minis, neque poena maleficio desistere velit, tyrannidemque exercere pergat, imperio excidisse, Solutosque proinde cives iusiurandi religione esse, quo suam ei, Cum impe-Tium est assequutus, obstrinxissent fidem pQuod Christus apostolos patienter, ut cruciatus serrent, hor