장음표시 사용
171쪽
madvertunt, pontificem in iis, quae ad res sacras pertinent, Christianis quibusque imperare; non omnibus ubique terrarum homi-
irme hostes insensissimi christianorum.
plecterentur, praeesset quidem pontifex terrarum orbi universo, sed spirituali iurisdictione, ut diximus. Quamquam est a Christo successoribus beati Petri potestas data mittendi in ethnicorum ditionem viros, qui mortales in summa rerum divinarum ignoratione versatos instituant doctrina, et moribus Christianorum.
Intelligo autem esse aliquos, qui Alexandrum VI. i) pon
tificem maximum regna ethnicorum, quae recens inventa eMent,
regibus hispanis, lusitanisque distribuisse defenderent. Quibus equidem verbis Bellarmini 2 satisfacere malo, quam meis. Itaque is vir tantus, tamque excellens doctrina, eruditione, dignitate integritateque morum in quinto de romano pontifice libro, ii Non divisit, inquit, Alexander in eum finem, ut reges illi prinficiscerentur debellandos reges infideles novi Orbis, et eorum regna occupanda, sed solum, ut eo adducerent fidei christianae pra dicatores, et protegerent, ac defenderent cum ipsos praedicatores, tum christianos ab eis conversos, et simul ut impediret contentiones, et bella principum christianorum, qui in illis novis regionibus negotiari volebant n. Sequitur alterum, quod sumtum paullo ante est: pontificem non esse dominum universi christiani orbis. Nam si divinitus constitutus doininus christiani orbis fuisset, constaret id quidem vel scripturarum auctoritate, vel traditione apostolorum. Ex scripturis autem datas apostolis claves regni caelorum intelligimus; claves autem regni ter. rarum non item. Nihil de apostolorum traditione dico, cuius nulla sit ab adversariis mentio. Rursum ademtum nemini ethnico a Christo regnum suiMe, certum est. Quod si pontifex in orbe christiano supremum obtineret principatum, qui reges nostris sacris initiantur, iidem reges esse desinerent. Quamobrem ammitterent et gradum, et Potestatem, qua, cum essent ethnici, potiebantur. Itaque destruxisset Christus, quae recte se haberent, non perfecisset; id
172쪽
quod dici, sine impietatis nota, nullo modo potest. Neque vero esse quemquam arbitror tam ineptum , qui cum diligenter consideret, profuisse regibus christianis, gratiae religionisque benefi- Cio servatorem Christum, non obfuisse; tum ubi facti christiani
ii q. et in ante gauderent, potestatem suisw, putet. Estque illud sapienter a dea ullo r ooriptum, quod publico quotannis canere solet ecclesia, non eripi ab eo mortale, qui regnum caeleste christiano polliceatur. Accedit etiam quod recte
est de episcopis animadversum a Bella ino a . Si enim pontifex supremus esset dominus christiani orbis, episcopi quoque in civitate, in qua praesecti ecclesiae sunt, dominium obtinerent.
Quare quid dici potest absurdius P Sed plura persequi non est opus, cum Satis perspicua sint in hoc genero pontificum 3 testimonia, qui certe sibi non detraxissent, quam se divinitus ac
Restat tertium, quod erat de te orati, ut vocamus dominio in aliquot saltem provinciis iure divino pontifici maximo tributo. Id autem iisdem argumentis ostendi, essicique potest, quibus demonstravimus, quod erat propositum huiusce quaestioni parte superiore. Deinde Christus, dum in terris vixit, neque provinciae cuiusquam, neque oppidi dominium temporale voluit. Pon. tifex autem maxinus Servatoris in ecclesia partes vicaria potestate tenet. Caret igitur eo dominio, quod sibi sumero Christus noluit. Iam vero Christus tametsi ut Deus, Deique filius dominus
est totius universitatis rerum, potuitque, ut homo, regnum Supremumque dominatum temporalem in universo orbe exercem, Si voluisset, tamen tollere hominum imperia renuit. Quae res cum
173쪽
auctoritate sacrorum bibliorum r), consensioneque patrum set
ad veritatem plane constet, longiore certe oratione non eget.
At enim Christus, inquiunt, in evangelio Matthaei datam 3
sibi omnem suisse ait in caelo terraque potestatem. Quapropter Nicolaus II. pontifex in ea, quae est ad ζά i modiolari ric et μοῖ- stola Christum tista in Petis vliae aeternae clavigero caelestis simul, et terrestris imperii iura commisisse scribit. Sed negant no. stri potestatem, de qua Christus agit, temPonalem esse, cuiusmodi et potestas terrenorum regum. Quare subdunt, vel ut Hieronimo placuit, spiritualem iudicari a Christo potestatem, vel summam quamdam, ut visum Theopi iacto est, res in Omnes creatas, non temporalem, sed dioinae simillimam, quae communis esse
homini nequeat, potestatem. Nicolai pontificis testimonium facillimum explicatu est. Nam is datum quidem Petro ius imperii non caelestis modo, sed etiam terreni scribit, non quo Petrum regem suisse regum divinitus constitutum arbitraretur; sed quo ligata, solutaque in caelis quae ab apostolo fuissent, eadem liga.gata, solutaque in terris Christi voluntate esse sciret. Hahita enim est verborum Christi, quae evangelio Matthaei capite sextodecimo continentur, a Nicolao pontifice ratio. At enim duo gladii a Christo concessi Petro fuerunt, ut est auctor Lucas in 5) evangelio. Nemo certe negat. Vorum alter
gladius non potestatem terrenam indicat, ut recte est animadver. sum a Bellarmino, sed quam res in angusto sutura brevi esset ostendit, ut vendenda esset tunica, comparandique, ad vim re
pellendam, gladii viderentur. Quamquam lac id quidem religio
christiana ferret, ut gladio apostoli vim repellerent. Sed istant, urgentque : ius dirimendi civiles controversias ad pontificem pertinere, idque iam esse ecclesiae cautionibus con
stitutum. Describunt autem ad eam rem demonstrandam adver
sarii canones omnino duos, quorum alter incipit quicumque 6
174쪽
litem, alter quaecumque r contentiones. Verumtamen prior est
canon descriptus ex Theodosii imperatoris statutis, qui non necessitate, sed voluntate, Singularique in ecclesiam, qua erat, pie late id esse honoris episcopis concedendum putavit. Ex qua etiam re intelligitur, quam magno in errore versentur, qui quod commune omnium episcoporum esse imperator dixit, hoc totum in
ianum pontificem translatum censent. Quid Z si interpretes a) ab
rogatum eumdem eSSe canonem statuant 3 Alter est canon non eo.
Clesiarum, neque pontissicum, sed nescio cuius hominis privati voluntate scriptus, cuius nulla est in hoc genere auctoritas. Quod autem aliqui existimant, mortuo imperatore ius esse pontifici regere, administrareque imperium, idque confirmari Innocentii ter
tii 3 , et Clementis quinti sententia, ii si considerent, usuid contigisse, non divino iure, ut potestas diiudicandarum qua
rumdam civilium rerum, quas solus dirimere imperator Posset, eaque directa pontifici competat, non plus tribuent apostolicae sedi, quam ratio serat, et ipsa postulet. Scio esse aliquos, qui sanctum Thomam ab adversariis stare Contendant. scribant quo nonnulla ex libris de regimine principum,
exque commentaris in libros sententiarum ad eam rem demonstrandum loca. Sed s. Thomam non de directa, quam vocamus,
sed de indirecta 5 potestate loqui, perspicua res est. Ita-
175쪽
que non est opus, ut multis eius sententiam explicandam pu
IV. Quae sit, quibusque rationum momentis con metur maximaEPartis catholicorum sententia. Postrema est, quam catholici maximo numero tuentur, sententia, nitique sacrorum hibliorum auctoritate, et traditione ma
iorum pugnant. Atque est ea principio breviter, dilucideque evplicanda nobis. Itaque sic statuunt, imperio ne princeps religionis violatae caussa exciderit, solutique subditi iuris iurandi reli.
gione sint, qua suam illi obligassent fidem, declarare pontificem Posse, deturbare autem quamquam de principatu non 2 posse.
Durandum. Terracrema am, Dei donem. Plehi. m. sae. damna. Caia a nom. vietorum. Dominieram Sottam. alio qua . quorum Ballae inivitia libra modo Indieato eas. a. p. 433. meminit leo ira quem molia turba Alamandar Cararius patavina. lib. da potavi. romani
176쪽
Nam regem, qui iurans promiserit, sese orthodoxum perpetuo suturum, daturumque operam, ne quid capiat detrimenti religio; quique deinceps ad ethnicos, haereticosve defecerit, ecclesiaeque damnum attulerit; principatu, quo potiebatur, privari, obstrictumque sibi aut pactis, aut iureiurando habere neminem. Sed huius sive privationis, ob violatam religionem, regni, sive solutionis ab iureiurando, quod affirmatio religiosa est, subditorum, synodum t
oecum enicam, Petrive successorem, qui primas in ecclesia partes obtinet, esse iudicem; privatorum autem, minoreque aucto
ritate praeditiorum antistitum, omnino nullum. Iam vero quidquid hoc iuris est, potestatem indirectam in regum temporalia fuisse a theologis appellatum; propterea quod in rebus Sacris Versetur, neque ipsum per Sese in temporalia quae vocant; sed unius religionis caussa ferri possit. Quod si fuerunt, qui pontifices et solvore iurisiurandi religione subditos, et regem impietatis rerum multare principatu posse defenderent α , hos verbis dissidere, reconvenire, cum Potestatem declarandi sitne imperio privatus princeps, dici quoque Potestatem deponendi commode posse arbitra. rentur. Fuisse aliquos ita institutos, qui plus pontificibus maxi
mis concedendum censerent, quam ratio posceret, et pontifices
ipsi vellent 3 . Hos quidem se homines nihil morari. Argumenta denique, quibus confidat, nitaturque Sententia, quae Communis est maximae partis orthodoxorum, haec esse.
177쪽
Christum, cum ecclesiam constituisset, secisse Petro regenda. rum, gubernandarumque ovium I) potestatem. ovium autem numero habendos reges, qui christianam religionem profiterentur. Regum igitur christianorum pascendorum, hoc est regendorum potestatem commissam Petro suisse, exque Petro in pontifices maximos, quod galli satentur a , manasse. Pascendarum autem ovium cura, inquiunt, quid tandem est, nisi christianorum ita instituendorum, atque gubernandorum ratio, ut sempiterna Salute,
felicitateque potiantur λ Eam vero quemadmodum conSequentur, si praesidiis caret pastor, quibus aut reducere ad ovile Christi errantem Ovem, aut impedire, ne ceteri perdantur, possitZ Impedire autem qui poterit, si regem impune videat in ecclesiam furere, subditosque sibi iure iurando adstrictos, a cultu religionis verae ad superstitionem abducere conari Θ Coercere igitur pastor poterit sibi in re sacra obnoxium, ut qui vel sit, vel fuerit aliquando christianus, furentem regem; atque iis quidem modis Coercere, quos, esse Proprios gubernatorum ecclesiae, in primis
que 3 pontificis maximi, auctoritate sacrorum bibliorum demon.
stratum est. Itaque ei sacris intercidere, ius erit. Quid Θ ei ne solum 3 immo vero, si interesso ad salutem ecclesiae censeat, Communione Sacrorum prohibere, dirisque devovere subditos, qui eum vel alloqui audeant, vel re quacumque iuvandum putent. Christianum autem, cui haec pastor imperet, Comminatione praesertim tum gravis poenae, quis neget dicto audientem esse oportere Θ Nam qui oves Christi summi pastoris et cives , et regem esse non negant, ii sane quod ecclesia suis ovibus, sequuta exemplum apostolorum 5 iubet, servandum ab ovibus esse confitebuntur. Facient igitur christiani subditi catholico
olim regi, quod saciendum ecclesia sanxerit. Age Vero qui nefas sibi esse, aut adire, aut alloqui, aut re quapiam iuvare regem, cui sacris sit interdictum censent, ei ne parebunt, quem nec alloquantur, nec adeant, nec re quapiam iuvare possint 8 Cu
iusmodi praeterea rex ille erit, qui ius imperandi subditis nul-
178쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. t 63lum habeat λ Quid enim praecipiat, ubi obtemperare sis sibi esse
cives negent Θ Exciderit igitur oportet imperio. Rursum de iuro iurando, cum sacra religiosaque assirmatio sit, iudicare non ad regem, sed sacrorum praesidem spectat. Summam enim circa res sacras potestatem cadere in principem laicum non posse, scripturarum auctoritate, traditioneque maiorum 1 constat. Diiudica.hit ergo sacrorum praeses, teneantur ne subditi iurisiurandi re ligione, qua se imperata iacturos promiserint, an eadem solvendi religione sint p Fac solutos esse pontifex statuat. Aget enim, ut diximus, iure suo. Quid Θ regem ne illum quisquam orthodoxus appellari, et esse dicet, cui nemo parere debeat in regno pleno orthodoxorum p Non equidem arbitror. Amiserit igitur im-Perium necesse est, quem, violatae religionis Caussa, pontifex multatum imperio esse declaravit, cuiusque cives censueri fit, iureiurando minime teneri, quo datam eidem principi confirmarunt fidem
Neque sere aliquem existimant, qui repugnet, Si cogitet non
tam esse tenax, tamque arctum vinculum quo subditi coniunguntur regi, ut etiam si pernicies sa) reipublicae, sempiternique
interituS et praesens, et evidens periculum sequatur, nulla tamen
potestate laxari, abrumpique possit. Nam si christiani principis est subditos ita in ossicio continere, ut pace in societate, tranquillitateque frui, tum ubi recte ab ecclesia instituti sint, consequi vitam sempiternam, in qua vera salus, selicitasque consistit, cum animi ex corporibus migrarint, queant; quid est, quod praesides sacrorum, quibus dirigendorum hominum ad beate seliciterque perpetuo vivendum, commissa praecipua cura est si deflectere alio regem intuenatur) cum fini ipsi proposito finem esse regis subordinatum 3 , ut aiunt, sciant; eumdem coercere re
179쪽
gem, ac resistentem, indignum esse, qui rem bublicam administret, declarare, solutosque iurisiurandi religione subditos dicere non
Atque haec quidem e scripturis concludunt. Veniunt mox ad veteris ecclesiae disciplinam, ex qua effici, demonstrarique posse
arbitrantur, inesse sacrorum antistitibus, in oecum enica synodo
congregatis, in primisque romano pontifici, poenis ecclesiasticis impositis, deiiciendorum, eo quo diximus modo, de regno principum potestatem. Nam initio, inquiunt, christiani eos, qui magistratum obtinerent, communione ecclesiastica prohibendos existimarunt si); post vhi periculum peccandi in ecclesiam aut nullum,
aut minus erat, si nostri administrarent rempublicam, statutum ab synodis est, ut eorum, qui magi Stratum Obirent, episcopus Curam gereret, ac si contra disciplinam quidpiam agere auderent,
eisdem sacris a interdiceret. Ex qua re intelligitur, Christianum
neque praefectura potiri, neque magistratus munere ullo sungi, sine auctoritate ecclesiae potuisse. Quin etiam satis inde constat, ex quo tempore primas in civitate obtinere nostri, principesque christiani esse coeperunt, subiectos fuisse illos quidem disciplinae, auctoritatique ecclesiasticae, iis praesertim in rebus, quae ad eorum
salutem institutionemque morum pertinerent. Iam Vero quocumque gradu, dignitateque christiani praestarent, si lapsi in grave, patensque scelus suissent, publice poenitentiae addicebantur, quae sane, ut disciplina, quae multis saeculis obtinuerat, postulabat,
reum non togata modo, sed etiam paludata 3) militia, hoc est
180쪽
magistratu, armisque rem gerendi potestate privabat. Ita factum est, ut qui iussi canonum vi, auctoritateque erant, ut cingulum
militare deponerent, iidem abdicare se magistratu, militiaque si stipendiis publicis viverent, ut armis rem publicam tueri possent vacare iuberentur r). Quare si qui post actam poenitentiam ir
repere rursum ad dignitates, et publica munera conati essent, perpetuo a sacris, mysteriisque nostris arcerentur; neque euchari stiae participes, nisi extremo tempore vitae, essent. Quae sane res tam constans, tamque firma ad extremum sero septimum ecclesiae saeculum fuit, ut Vambam piissimum gothorum in Hispania regem, qui adversae Valetudinis caussa, de publica poenitentia su Scipienda cogitarat, non ante sacrorum antistites passi fuerint ut tonderetur, habitumque poenitentium sumeret, quam regnum filio concessisset a). Atque hoc inter laicos, clericosque intererat. Laicis, acta poenitentia, non licebat, clericis contra sungi rursum, quod ante obibant, munere 3 licebat. Neque minus severa disciplinae ratio fuit, quae ab VIII. ad ΙX. usque saeculum in Valuit, adversus cos, qui se atrocibus flagitiis implicassent. Ea namque non solum militiam paludatam, atque togatam, ut diximus, sed etiam quodcumque negotium, ministeriumque civile reo adi
mebat, cavebatque, ne quid ille in sero 4 , curiaque ageret. His