장음표시 사용
191쪽
latus fuerit, monueritque, ut si quaesti ad necem ab hostibus in una quapiam civitate essent, in aliam proficiscerentur, deturbandos autem de imperio reges esse numquam docuerit; ad institutum minime pertinere censent. Nostros enim, ecclesiam in principes ethnicos, cuiusmodi erant hi, qui apostolorum temporibus vivebant, nihil potuisse, cognoscere. Hoc rogare; eum ne regem, qui iureiurando confirmarit se non modo christianum, sed etiam
christianae religionis defensorem suturum; qui, si fidem falleret, poenis iis, quibus plecti a sacrorum praesidibus improbi solerent, sese subdiderit, quique in iis regionibus summam imperii t
neat, quas magnam partem christiani et incolunt, et moderantur; eum ne regem, inquam, si erret, Si ceteros ad impietatem pertrahere studeat, ita punire summus antistes ecclesiarum queat, ut declaret, regem esse hominem desiisse, adeoque iurisiurandi religione, quo se illi obligarant, cives esse solutos p Id eum in locis bibliorum novi testamenti, quae Bossuetius, aliique proserunt, non negetur, quid est, quod esse quispiam reiiciendum putet, quasi
sit auctoritati evangeliorum contrarium pRecte quidem apostolos in suis epistolis parendum esse principi imperasse. Hoc item nostros et profiteri, et agere. Exceptionem autem eos nullam addidisse perspicuam, ex qua intelligeretur, sis esse praesidibus sacrorum de throno regem christianum, qui inimicus esse coeperit verae, sanctaeque religionis, delicere,
id sacile perinde concedere; nam si addidissent, nulla, arbitror, foret inter nos Bossuetiumque dissensio. Dicta autem quaedam a discipulis Christi fuisse, ex quibus consequens esse Videretur, quod nostri volunt, id vero quoniam ostensum paullo ante est I , n
va oratione non eget. Nain aequo animo serendos cruciatus, si .quibus, pro tuenda religione, vexentur, lacerarenturque Christiani, si nulla pateat, qua evadere periculum possint, via, et dictum a Tertulliano, atque Augustino est, et probatur vehementer noStris.
Quod si ecclesiae se princeps subdiderit, promiseritque, ita ut sit, cum mysteriis initiaretur, sibi religionem orthodoxam curae perpetuo suturam, deindeque fidem sesellerit, inque honos saevire, ut eosdem a pio divini numinis cultu ad superstitionem deducat, coeperit, spesque iam sit deturbato de imperio rege, civibus
192쪽
quo iureiurando solutis, eum vel meliora consilia suscepturum, vel finem iniuriarum facturum, vel potestate ipsi saeviendi, armisque ademtis, minus malorum in ecclesiam illaturum, primatem sacrorum divinitus constitutum animadvertere in eum hoc poenae genere iure posse, neque negatum ab antiquis esse nostri putant, Deque CauSsam esse ullam, quare negandum videatur. Atque hoc esse, quod aliqui nostrum scripserunt de ecclesia, quae Opibus aucta suisset. Nam ubi storere huius res coeperunt, principesque christianis sacris initiati sunt, ecclesiaeque ipsi sese christiani ceteri subiecerunt; pontificem, qui praesit ecclesiae quique eosdem principes videat sibi subesse, in eosdem si secus se atque Statuerint, promiserint, iurarint, gerant) iure, ut in reliquos christianos, agere, iisque privare rebus, quibus ad perniciem ecclesiae abutantur, posse; cum initio adversus imperatores, qui nurn quam fidem Christo servatori dedissent, hac tanta potestate uti nequivisset. Itaque pontifices, qui primis temporibus summam rerum ecclesiasticarum obtinebant, passos ultro, quae in se, suosque ab imperatoribus statuerentur, posteriores non item. Quo in ge
nere Symmachi papae in epistola ad i) Anastasium illustrem,
ac celebrem locum esse. Eodemque sensu explicari, quae de parendo principibus apostoli Propter Conscientiam scripserint, oportere. Neque nostris adversari, quod Christus in evangelio Iohannis dixit, regnum suum non essct de hoc mundo. Non enim tem. Porale pontifici maximo ab se statui, sed virituale concessum regnum. Ex qua re intelligi, eum, qui primas in ecclesia partes teneat, in regem, qui christianus non fuerit, exercere potestatem, qua uti in christianos potest, nequire. Nihil enim si hi potestatis in eos, qui foris sunt, tributum pontifex et novit, et confitetur.
Admirari patres virtutem Christi, qui cuin Dei filius sit, utque
Deus universitatem rerum et Condiderit, et moderetur, tamen sibi fieri passus esset tam insignem iniuriam. Hoc vero ad rem nostram minime pertinere. Non aeque Curare se, quemadmodum
a quibusdam explicatus locus fuerit evanaelii, qui sic hahpt: rm
193쪽
Dum meum non est hinc. Satis sibi esse si de regno te orali, quod Christus in terris recusavit, intelligatur. Te orati autem regnum numquam sibi pontifices vindicasse. Quod addit B suetius, negasse Christum, constitutum se iudicem, qui civiles controversias inter fratres, nescio quos, ortas dirimeret, suisse; id contra eos Artasse produci posse, qui pontifici ius directum in
te oralia regum christianorum tribuerent; contra nostros autem, qui Uirituale tantum ei tribuendum defendant, ex quo sequatur dominio excidere hominem, quem dominio excidisse pontifex declaravit, non posse. Haec qua tandem ratiotae Cum Sacris scripturis pugnent, ita ut, quemadmodum Bossuetius scribit, componi cum ipsis nequeant, demonstrari sibi, non opinione gallorum, sed ad veritatem plane Velle. Neque enim, quod ex evangelio rursum idem ipse repetit Bossuetius, serenda nempe patienter, quaecumque eveniant adversa, eo pertinet, quo galli sibi peris uaserunt. Esse namque patientiam virtutem propriam christianorum; sed eos, si videant in re publica, quam orthodoxi constituant, in qua cives, milites, senatus, ordines denique omnes sint orthodoxi, unum aliquem principatum tenere, qui cum SPOPOnderit sese operam servendae religioni in civitatibus daturum, tum promissis non steterit, conatusque sit subditos a pietate erga Deum ad haeresim quampiam, Superstitionemque traducere; eos, inquam, si haec videant, confidantque fore sacrorum praeside deturbatum ex principatu eum fuisse declarante) idem ut maleficio abstineat, Vel cum potestate saeviendi vacet, minus posthac damni inserat in societatem; communis salutis, huiusque iam sempitemnae caussa, resiStere POMe regi, eique parere recusare, quin Contra evangelium quidquam peccent. HOC enim eos sacere, non ut ulciscantur iniuriam, sed ut salvam cernant esse rempublicam,
quam ille oppressam, perditamque vellet. Ut autem excidere possit imperio is, cui sit interdictum sacris, quoniam ostensum paullo
ante PSt, nunc praetermittatur.
Consensione vero patrum, qua tantopere gloriantur, nihil agero gallos posse. Atque ad Iulianum quod attinet multas esse Caussas, rationesque potuisse, quare ecclesia auctaritate, qua instructa divinitus erat, utendum non putarit. Metuendum sane suisse, nomaiore odio incitatus, acrius ille in christianum nomen saeVirot
194쪽
Αrmis nostros, quibus imperatori obsisterent, caruisse. Praesectos provinciis, qui christianam religionem colerent, ab apostata sublatos, eoru inque loco suffectos eos, qui dediti superstitioni deorum essent. Duces, legatos, tribunos militum, pulsis pene omnibus iis, quos Christo esse devotos constaha , maximo tun C numero ethnicos fuisse. His tot praesidiis, quibus Iulianus septus, confirmatusque in imperio erat, si quid agi contra se cognosset, longe maiorem intulisset in ecclesiam partem incommodorum. Ita que ad preces, quod scriptum ab Nagian Zeno est, suisse consu-giendum.
Secundum haec, breve suisse Iuliani imperium. Accessisse
Praeterea quaedam, quae nostros hortarentur, quo minus eum de
throno deiiciendum existimarent: in primis quod episcopos Constantii edictis exulatum abire iussos, patriae restituisset, tum quod eunuchos, qui familiaritate exacti imperatoris abusi i , artanis
195쪽
auxilio fuerant, inagnumque orthodoxae ecclesiae damnum attulerant, necasset; postremo quod nullam legem adversus christianos proposuisset, neminemque cogendum, ut religionem, quam Pro si teretur, desereret, secum statuisset. Quod si christiani nominis caussa extremo quosdam supplicio assecit, negavit tamen eos ab
se punitos, propterea quod Christo cultum adhiberent, suisse: sed quod calumnia enim suam improbitatem tegendam arbitrabatur)se flagitiis implicavissent. Maximam autem partem eorum marty rum, qui eo tempore sempiternam sunt gloriam consequuti, nescio
Iuliano, ab iis, qui praesecti provinciis erant, vel ob perturbata
sacrificia ethnicorum , vel ob eversa deorum signa suisse capitis condemnatam. Non omnes uno te inpore militia Christianos privatos, sed sensim ab eodem fuisse, quin capitalem in quein quam eorum sententiam tulisset. Eo tam brevi intervallo, ob res, quae
poscere extrema remedia minime viderentur, ecclesiam de pellendo ex imperio apostata non CogitaSM.
Quae de iudicibus, praesectisque addit Bossuetius, quos negata patribus fuisse dignitate privatos, tametsi ecclesiam exagitarent, nihil ad institutum spectare. Neque enim continuo id esse sa-ciundum, quod potest ecclesia. Experiundum ante fuisse, num imperatoris, supremi ve principis civitatis consensu, voluntate, iussu
mederi episcopi tot incommodis, malisque possent. Privatis praeterea episcopis, cuiusmodi Ambrosius, Basilius, Synesius fuerant, quorum Bossuetius meminit. ius non esse quemquam de gradu, dignitateque deiicere. Alias item rationes esse potuisse, quae ab huiusinodi consiliis capiundis ecclesiam deterrerent. Hoc postre
mum de Constantio r , Valente, Leone Isaurico haereticis im-
196쪽
peratoribus esse dicendum. Nostros enim, non quid fecerit, neque cur sic fecerit, sed quid, auctoritate sibi divinitus concessa, ecclesia potuerit, quaerere. II inomarum, qui iussus a pontifice,
ne regem adulterum, prohibitumque communione sacrorum allinqueretur, neve Salutaret, numquam simile quidpiam ab sede apo
stolica praeceptum dixerit; aut suo more, ut qui inimicus pontificiae dignitatis esset i), secisse, aut quae canones prae Scribunt, quaeque gesta in Ludovicum Pium, dictaque ab synodo tricassina
Nullius quoque ponderis esse, quod Bossuetius adiungit, interdicto sacrorum subditos non prohiberi, quo minus cum rege vementur,
agantque de commodis rei publicae. Nam si cuiquam interdictum sacris, religionis violatae caussa, ita sit, ut nemo eum alloqui, nemo christianorum adire, nemo re quapiam iuvare, qua imperium exerceat,
tantium ei Augustiavi. Ei imperatorem vocaruti , mea
197쪽
possit, parere tunc ecclesiae omnes, qui eius se esse filios profiten. tur, debere. Si enim haec in scelestum quemque christianum decernere sacrorum praesidi supremo licet, cur non item in regem christianum, non minus obnoxium auctoritati ecclesiae, quam sint
ceteri , qui servatori se Christo devoverunt Z Gregorium septimum si), Gregorium nonum, Thomam aquinatem, aliosque, qui vel facultatem servis, domesticisque, ex quibus nihil periculi, mali.
que manare in societatem christianorum posse videretur, secissent, vel sectam a pontificibus dixissent, hoc maxime adversari sententiae gallorum, quo et potuisse id vetari servis ipsis significarent, et vetari reipsa affirmarint iis, quorum consilio, auctoritate, armis, redundare aliquam in ecclesiam calamitatem posse metuerent. Quamobrem mirari nostros, quid sit, quod eorum testimo uiis uti Bossuetius voluerit, quos maximae parti theologorum prae
sidio in hoc potissimum genere esse a) constaret. Exempla, te
stimoniaque maiorum, qui ante quartum saeculum ecclesiae nOruissent, parendumque imperatoribus praecepissent, et si quid contra nos decernerent, serendum aequo animo iussissent, quamquam ecclesiae vires, quibus obluctari posset, inesse cognoscerent, nihil ad evertendam sententiam, quam nostri tuerentur, virium habere. Quid enim ecclesia iudicasset de imperatoribus, qui et in republica maiorem partem ethnica , ethnico senatu , ethnicis urbium, provinciarumque praesectis, principatu potirentur, et numquam sacris, mysteriisque nostris initiati essent Θ Nos enim de re
gibus, principibusque agere, qui aliquando suissent christiani, postque ecclesiae bellum intulissent. Quare parvi ad institutum interesse magnae ne tribus prioribus saeculis, an exiguae Copiae, opesque christianorum essent. Bossuetium autem, qui his sive argumentis, sive exemplis, sive testimoniis utatur, onerare quidem
198쪽
nostros monumentorum copia posse, implicare autem nullo modo
posse. Itaque nihil ab eodem agi contra Baronii, Bellarmini, Victoriae, Perroniique sententiam, quam ab se labefactatam, atque explosam putat. Nam quod ad imperatores christianos redeat, quos etsi infestos, atque inimicos sibi ecclesia cognosset esse, tamen serendos existimavit, id quum solutum argumentum paullo ante sit, nova oratione non egere. Gravius fortasse videri quod B suetius subdit; neminem scilicet persuadere sibi posse, maiores nostros, si hae tanta auctoritate praestare ecclesiam censuissent, tam segnes, tamque indiligentes suisse, ut nullum canonem, Dullam sententiam, dictum denique nullum adhibuerint, Commemo. randumque duxerint, ex quo vel coniectura cognosceretur, deiiciendorum de gradu principum fuisse pontificibus maximis potestatem datam. Verum si considerentur, quae supra disputata sunt, sateri quemque debere, esse aliqua, quae essiciant, eamdem potestatem esse ecclesiae divinitus attributam. Nam etsi apostoli, patresque tempore ethnicorum imperatorum nihil explicate memoriae tradiderunt, quod veram esse nostrorum sententiam demonstraret, tamen quum de secultate prohibendi communione ecclesiastica, interdicendique sacris, cavendique, ne quis aut alloqui,
aut versari cum excommunicato audeat Christianorum, cumque patres interdum id secerint, satis eos. grave argumentum Suppeditasse, ex quo esticeretur, eiusmodi potestate praeditam esse, in- Structarnque ecclesiam. Quod Bossuetius urget, ad xI. usque saeculum neminem aut
regum, aut imperatorum, qui vel in haeresim lapsus esset, vel quidquam iussisset, quod pugnare cum religione catholica videretur, suisse deiectu in de principatu auctoritate e lesiae: quamO-hrem exempla, quae produci a nostris solent, nullius esse momenti; quaeque in Henricum Caesarem a Gregorio septimo ge- Sta Sunt, nova, inaudita, ac proinde reprobanda esse; iniuria obiici, urgerique nostri defendunt. Nam etsi contra Theodoricum ostrogothum, contra Hunericum Wandalum, contra Odoacrem Herulumariauos reges, contra Zenonem auctorem Henotici, contra Anastasium Mauritium, contra Heraclium Augustos nihil eiusmodi tentatum dicant, propterea quod pontifices timerent, ne maior in ecclesia perturbatio Oriretur, et summa confusio; tamen factum
199쪽
adversus Leonem Isauri Cum imperatorem, cum rem Secundum exitum habituram Grogorius secundus Consideret, arbitrantur.
Quamquam vero non ii sint, qui universo imperio Leonem auctoritate ecclesiae privatum putent, nihilo secius, parte ipsius imperii diminutum ab Gregorio suisse contendunt, id quo tam testimoniis multorum, gravissimorumque i) eius temporis, in se
quentisque scriptorum, quam Coniecturis confirmant. Iam vero,
qui parte imperii multare quemquam auctoritate sibi divinitus
data potest, eum item privare Principem posse universo, quo ρο- titur, imperio.
Non morari se, quae Bossuetius idem di , Natalis Alexander 3 , et Dupinius opponunt, non potuisse nempe Gregorium id iure agere quod sibi esset negatum a Christo. Neque enim id ab se in quaestionem vocari: potuerit ne Gregorius II. an non potuerit; sed utrum exemplum ullum ante Gregorium VII.
200쪽
extet, quod multa toes ecclesiae potestate regno aliquando suisse imperatores ostendat. Quamobrem adversarios sibi minime con- Stare. Quum enim quaeritur, potuerit ne Gregorius iure in Henri-Cum agere, negant potuisse, quod exemplum asserri ad eam potestatem demonstrandam possit nullum; ubi vero exempla asseruntur, haec vera esse inficiantur, quia, pontifices eam sibi arrogare nequivisse auctoritatem, qua Carerent, putant. Quae cir
cuitio si quid ossiceret, id sane essiceret, ne cregorium quidem
septimum in Henricum animadvertisse, ut qui, auctore BOSsuetio, Vacaret potestate animadvertendi in imperatorem. Qua re quid dici potest absurdius 3 Nostri hoc se in praesentia esse Contentos aiunt, ab Gregorio II. factum fuisse, quod exemplo esse GregOrio VII. ad reprimendum Henricum posset. Subdunt, paullo propius ad propositum nostrum a Cedere, quod Bossuetius, ceterisque opinionis eiusdem propugnatores ex Gregorii secundi litteris repetunt: non habere Pontificem, intro
spiciendi in palatia, deferendique dignitates regias Potestatem.
Sic enim argumentari Bossuetium: si Gregorius regni parte pri vasset Leonem, iacta Gregorii cum dictis pugnassent. At non ignorare Bossuetium esse nostrum omnino neminem, qui pontifici ius directum in te oratia, quae Vocant, regum Concedendum putet, Gregorii autem non de viritali iure, sed de ton orati, quo pontifex caret, Oportere sententiam. Quaro non fuisse ab eo sibi, successoribusque ademtam animadvertendi potestatem in re ges, qui religionem orthodoxam evertere Conarentur, eOSque aut
diminuendi parte regni, aut declarandi indignos, adeoque privatos imperio; sed negatum, summo sacrorum praesidi ius roges constituendi, e que quasi supremus mundi dominus sit, pellendi ex regno competere i). Nihil igitur proficere Bossuetium hoc Gregorii II. l O.