Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

At Paulus diaconus si, et Anastasius bibliothecarius a , in

quiunt adversarii, huiusce sive Prioationis, sive depositionis non meminerunt. Immo vero, cum a venetis, longobardis, aliisque aegerrime latam Leonis Isaurici improbitatem suisse, deque novo imperatore constituendo cogitatum scribant, tum addunt, curatum ab Gregorio suisse, ne quid simile ageretur. Quasi vero romani negent, rem initio, ita ut Anastasius, Paulusque testantur, suisse gestam , quod spes esset fore, ut Isauricus resipisceret 3 . Verum quid post evenerit, id sane est, quod nostri quaerunt, quodque implicari circuitione verborum a Bossuetio, Natali Alexandro, atque Dupinio nullo modo posse arbitrantur. Ubi enim

Gregorius anima devertit, frustra omnem ab se susceptum lab

rem esse, tunc quod impediendum putarat, ipse per se faciundum existimavit, ne quia religio catholica in occidente detrimentum caperet. Quod si huius rei praetermissa a Paulo Anastasi

que memoria est, praetermissa quidem certe ab ceteris non fuit, qui et aequales sere temporum illorum, et non minore auctoritate essent. Horum autem testimoniis, quae tam sunt perspicua, detrahere auctoritatem hac una ratione velle, quod Paulus, Anastasiusque tacuerint, hominum esse videri defendunt nostri, qui

antecoepta opinione ducantur, non amore, atque studio veritatis. Ac si series temporum, rerumque ea aetate gestarum ordo consideretur, intelligi profecto nihil perturbate, nihil temere, nihil denique scriptum inepte a Theophane ceterisque suisse, qui haec de Gregorio prodiderunt. Anno imperii decimo Leonem Isauricum de tollendis sacris imaginibus legem tulisse, litterasque ad Gregorium dedisse, quibus significabat, si rem gratam sibi sacere, imperia lique gratia gaudere vellet, iconas ex ecclesiis auferri praeciperet. His acceptis litteris, eodem anno Gregorium duabus epistolis respondisse, quibus adversarii abutuntur, quibusque hortatus hominem est, ut sibi caveret, deque rebus sacris agere desineret; sin minus, Sciret, si hi esso communione ecclesiae interdicendum. Leonem iratum,

202쪽

ducibus exercitus, Exarchoque Ravennae in mandatis dedisse, ut Gregorium insidiis interfici curarent. His intellectis rebus, romanos, longobardosque defensionem pontificis suscepisse, deque constituendo imperatore in occidentis regionibus cogitasse r). Idque

vel exitu anni nccxxvi., vel initio anni DccxxVII. evenisse. Resti. tisse Venetis, romanisque Gregorium. Sed cum triennium frustra expectasset, augerique continenter imperatoris impietatem cognos-Set, anno 73o. synodum opiscoporum convocavisse, et damnata

haeresi in conomachorum, interdictoque sacris Leone a , ne quis italus ei pareret, neu tributa penderet imperasse. Haec cum di. stincte ab Theophane descripta sint, tum a Paulo diacono, Anastasioque biblioti ecario implicate, confuseque comprehensa litteris fuisse, ut vix ulla ab his temporum ratio haberetur, quum iis,

quae ante contigerant, rebus, eas quae deinceps sunt gestae, coniunxerint, quasi post contigissent. Ex qua re factum esse, ut Autonius 3 , et Franciscus Pagii viri alioqui doctissimi a Baronio,

qui duas epistolas Gregorii in annum 726. reiecerat, dissentirent, Coniecturasque asserrent, quibus in annum 73 o. reserendas esse ostenderent. Ac priorem quidem Pagiorum Coniecturam esse, quod Gregorius Germanum patriarcham constantinopolitanum pul.

sum e throno ecclesiae indicet, quae res an . 73o. evenit. Alte

ram quod meminerit mulierum illarum, quas Leo interfici iussit, propterea quod virum ab imperatore missum, ut imaginem Salvatoris, quae Antiphonete dicebatur, everteret, necassent, quae res item evenit an . 73o. Sed his rebus nihil adversarios agere,

nostri putant: in primis, quod Leo an. 326. ad Gregorium

indictione x. , ut ne Pagius quidem iunior negat, de delendis sacris imaginibus scripserit, quodque Gregorius rescribens, in priore epistola, quas hactenus receperat ab imperatore numerarit 5 ,

203쪽

orsus ab iis, quae datae fuerant indictione XIV., quae an. II 6. respondet, atque ad eas usque descendens, quae indici. IX. scriptae erant, quae nona indictio an . 726. absoluta est. Addit pontifex: Decem annos recte administratum si) ab Leone imperium, quin usquam de sacris imaginibus delendis, evertendisque legem

ullam scriberet, tunc vero mutasse sententiam ipsuin: Nunc au

tem, inquit, eas dicis idolorum locum i lem. Scripsisse igitur Gregorium priorem epistolam decimo imperii Leonis anno,

qui 726. aerae christianorum annus fuit. Praeterea nullam esse

iis in litteris Gregorii de negotio Exarcho, ducibusque ab Leone

dato, ut ipsum pontificem interficerent, deque Venetis, romanisque minantibus hellum, electioneque novi imperatoris mitim moratio, quae sane praetermissa minime fuisset, si an . 73o. scriptae suissent. Falsum autem esse, aiunt nostri, quod Pagii de Germano, Cum Gregorius scriberet, e sede patriarchali deiecto

animadvertent. Neque enim quidquam aliud pontificem queri, quam quod Leo auscultare Germano recusasset. Sed hinc non

esse consequens, pulsum continuo fuisse Germanum. Immo vero

si pulsus suisset, id quidem Gregorium numquam fuisse praetem missum. Quid Θ si subdat, spoliata ab imperatore suisse templa, quin Germani in costantinopolitana sede agentis habendam a

rationem putasset, viri et senis, et periti ecclesiasticarum rerum pAn haec illo scribere an. 73 o. potuisset, cum pulsus Germanus e sede esset λ Quod alteram coniecturam attinet, errare item Pa gios vehementer. Non enim se Stephano monacho, qui saeculo post Gregorium scripsit, quam Gregorio ipsi assentiri malle. Gregorium autem, qui an . 726. litteras dederit, historiam muli rum iussu Leonis intersectarum, nisi eodem anno contigisset, describere nequivisse. Quin etiam ita rem narrare Gregorium, ut

significet intersectas mulieres fuisse, antequam Ravenna 3 capta

204쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 189

a longobardis esset. Captam autem Ravennam suisse non an . 725., neque post annum 726. Non anno 725. ut Dachinus in ad n

lationibus ad Agnelli pontifices ravennatenses r) scripsit, propterea quod nondum Leo de abolendis imaginibus sacris quidquam Statuisset; cum tamen expugnatam a Liuiprando Ravennam constet fuisse, ut iniuriam ab imperatore ecclesiae factam

ulcisceretur a . Nec anno 727. quod, dum capta Bavennaab longobardis est, Paulus patricius Exarchus esset, quem anno 3) α 5. Leo in Italiam miserat, quique post, recuperata V e

205쪽

netorum auxiliis urbe, quum id eniteretur, ut edicta imperatoris de sacris iconibus servarentur, seditione populi ravennatis Comprehensus, atque interfectus i) suit. Id vero contigisse anno 727., quo Pauli loco cunuchum a) Eutychiuin impium, sceleratum

que virum Ravennam imperator misit, eique in mandatis dedit, ut quae coepta a Paulo essent, perficeret. Quare anno Iasi. Ravennam ab longobardis expugnatam fuisse. Atque sic porro disputant. Anastasius 3), ubi ordine Ravennae casum, ac restitutionem, mortem Pauli, et adventum Eutychii in Italiam descripsit, occupatum dolis Sutrium ab longobardis indictione xi., quae in annum 728. incidit, et indictione xii., quae desiit a n. 729.,

cometen in caelo Visum narravit. Ex qua re cognoscitur, diu an annum 728. auctore Anastasio, Ravennam in longobard rum ditionem venisse; cumque restituta venetorum ope an. 727. fuerit imperatori, an . 726. a Liuiprando fuisse expugnatam. Non esse igitur audiendum monachum in aliud tempus martyrium sortissimarum mulierum reserentem, quae Salvatoris imaginem Antiphone ten appellatam defenderant; cum Gregorius, qui ea aetate et pontificatum romanae ecclesiae obtinebat, et litteras ad

imperatorem dabat, prodiderit, hoc, aliisque flagitiis Leonis, per

motos longobardos fuisse, ut provincias populi romani vastarent, Ravennamque in potestatem redigerent; quod anno 726. evenisse demonstratum est, qui annus decimus imperii Leonis suit. Labuntur praeterea, qui Pagios errantes consectati, deserendos existimant, dum edicta de tollendis imaginibus proposita an no 726. suisse scribunt. Nam edicta publicata suisse ante expugnatam ab longobardis Ravennam constat. Ravennam autem anno 726. captam diximus. Sequitur ergo edicta suisse proposita

ante septingentesimum vigesimum ac septimum aerae christiano

206쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. I9irum annum. Quamobrem qui anno 73 o. et lata, et Vulgata cen-Sent, nae hi vehementer errant I). Est vero, ne gravius dicamus, ridiculum, quod Natalis Alexander, Bossuetiusque a) animadvertunt, scriptoribus graecis, quales 3 Theophanes, Cedrenus, iique, quorum est paullo ante facta mentio, non esse adiungendam fidem, propterea quod in mici ecclesiae romanae cum essent, id omni ope enitebantur, ac contendebant, ut ei quam possent gravissimam invidiam crea

rent. Nam si incitati odio, malevolentiaque Cedrenus, Lon aras, et Glycas fuissent, non laudassent Gregorium, sed reprehendissent, quasi arrogasset sibi quod pontifici concedendum non videretur. Dici autem vix potest, quam illi optimum pontificem eo in primis cem mendent nomine. Sed fac cedrenus, Zonaras, Glycas incitati odio in ecclesiam romanum fuerint, ut qui Schi- Sma graecorum sequerentur, Theophanem ne quisquam male suisse, ob schisma, in latinos animatum dicet λ quod schisma tem

pore primum Photii, qui potitus diu post Theophanis mortem

207쪽

patriarcitatu est, conflatum fuisse liquet. Quo in genere gravissimus sane est Bossuetii viri alioqui doctissimi error, qui, Michaelo Balbo imperatore, Theophanem chronographiam scripsisse putat. Leone enim Armeno imperatore mortuus est consessor

Theophanes. Itaque ante annum imperii Michaelis Balbi primum, tui summam regni obtinuit anno 82o. Quo magis miror quidia erit, quod idem ipse Bossuetius Nicolai pontificis litteris uteretur, quo graecos inimico ea etate in latinos animo fuisse demonstraret si . Nicolaus cnim I. litteras ad gallos dedit, quas adversarius laudat, an . 867. vicesima tertia octobris die; nam ei anno indictio I. respondet et . Theophanes aute in ante annum 8ao. decesserat. Quemadmodum ergo ex litteris Nicolai I. ad gallos datis ossici poterit, Theophanem male fuisse in nostros homines, in primisque in pontificem Gregorium animatum pQuid Θ si Michaelem Balbum imperatorem unum atque eumdem hominem ac Michaelem Theodorae filium Augustum fuisse Bos- suetius affirmare videatur, ad quem postremum Michaelem aliquot sunt ab Nicolao scriptae epistolae 3 At hoc errore gravior esse vix ullus poterit in historia. Sed quid multis est opus P Malo certe in latinos animo, quod saepe dixi, litteris quidquam mandatum ab Theophane optimo, sanctissimoque Viro numquam Concedam. Nam is non solum non vituperavit, neque reprehendit

ob multatum occidentis imperio Leonem, sed etiam laudavit Gregorium.

At Theophanes, inquit, accepit ab his, qui commotum suisse Leonem in Gregorium iactabant, propterea quod, ut malevolorum opera in vulgus fama manaverat, tributa imperatori pendi vetuisset. Atque hoc sensu intelligi Anastasii in Gregorii vita sententiam oportere 3 statuit. Qua in re Muratorium video esse

Bossuetio consentientem 4 . Verum haec non arbitrio statuenda B suetii, Muratoriique sunt, sed veteribus monumentis. Nullum autem monumentum vetus producitur, quod praesidio esse adve sariis videatur. Namque Anastasii locus, non calumnia dicta haec

208쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 103

adversus Gregorium, sed imperatorem illi ob hanc etiam caussam fuisse inimicum indicat, quod cavisset, ne tributa itali haere. tico penderent si . Quam sane rem, cum in historia veram esse

confirmet, non est cur esse in Controversiam revocandam arbi

tremur. Iam vero quis credat Theophanem, qui fraudes, calumniasque Leonis accurate conquisivisset, scripsissetque, in tam gravem errorem incidisse, ut Gregorio tribueret, laudique duceret, quae per summam iniuriam sparsa in vulgus ab improbis suis

sent a Z Ac re quidem ipsa demonstrari poterit, factum id ab

Gregorio fuisse, quod Bossuetius sactum nollet. Etenim iam usque ab eo tempore imperatores Graeci hanc imperii partem amiserunt. Quis vero in caussa fuit, cur itali iugum excuterent grae- Corum i inperatornm, nisi is, quem historici eius rei fuisse auctorem memoriae tradiderunt 3 Dicet fortasse; romanos a longobardis vexatos, atque oppressos, quum deserti ab imperatore essent, neque Constantinopoli auxilia, quibus se tuerentur, spera

rent, confugisse opportune ad Carolum Martellum in Galliam

auxilium postulatum. Id vero, nostri fieri sine auctoritate romani pontificis potuisse negant, qui iuris iurandi religione, qua se

obligarant imperatori, romanos solveret, potestatemque implorandi patrocinium gallorum, seseque in fidem eorum permittendi, daret. Neque enim dici a quoquam orthodoxorum Sine summa

iniuria posse putant, defecisse id quod nefas esset) ab impera

toro romanos, eiusque facinoris pontificem non hortatorem fuisse modo, sed etiam adiutorem. Ita fieri, ut cum adversarii neutrum velint, vel eius aetatis historicorum fidem,'diligentiamque desiderent, vel coniecturis tam levibus uti soleant, ut implicari ma-

209쪽

gnopere videantnr. Futuros autem aliquos, qui fas esse populo

censeant, de rebus Sacris sententiam serre, contraque regem, quem reum esse violatae religionis arbitretur, ad arma concurrere, quin esse illius auctoritate, Consensioneque opus existimet, quem eMeiudicem controversiarum religionis plane constet; inducere se ani. mum, ut credant, non posse. Nam esse et populum sibi quod ad se minime pertineat sumturum , et periculum suturum, ne crebrae, perniciosaeque seditiones oriantur, quae non perturbent modo, sed etiam labefactent rempublicam. Quum igitur exploratum, Certumque sit, Populum romanum, magnamque partem incolas Italiae propterea quod Leonem, deincepsque Constantinum Copronymurn in haeresim incidisse, bellumque sacris imaginibus intulisse, viderent) imperata sacere recusasse i , seque pontifici tradidisse in potestatem, atque ab gallis regibus auxilia postulasse, qui pulsis deinde longobardis romanum principatum, exarchatum, provinciam Aemiliam, urbesque aliquot, quae ante graecorum imperio subiectae fuerant, restituerunt; aut haec omnia in desectionibus, latrociniisque numeranda esse putandum, autius esse populo principem religionis reum deserere, aut denique cives religione iuris iurandi, auctoritate pontificis, solutos, nova imperia quaesisse. Cum primum, alterumque nolint, tertium saltem concedere adversarios oportere. Atque ostendisse quidem Gregorium II. pontificem maximum, quae sibi in hoc genere data divinitus potestas esset, cum initio iratos, aegreque impietatem

imperatoris serentes romanos, Venetosque represserit, coegeritque,

ne, quod cogitarant, novum imperatorem deligerent, ut qui speraret Leonem errandi, saeviendique finem secturum; at ubi nihil ab se agi animadvertit, facultatem eis agendi dederit, quod esse Opportunum, frugiferumque Italiae iudicassent sa). Atqui, decretum nullum Gregorii scriptores latini, graecive commemorant, ex quo intelligi possit, auctoritate pontificis suisse Leonem parte imperii diminutum. Quin etiam De suspicari quidem se posse adversarii scribunt, cur violatae religionis caussa

210쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. is 5

Italiae principatu icon octasta imperator exciderit, Siciliae autem,

ceterarumque regionum non item. Nostri, esse pleraque ab historicis commemorata respondent, quae auctoritate regum, pontificumque sancita, atque persecta suerunt, quin decretorum, quibus sancita I , persectaque sint, sacta usquam suerit ab iisdem scriptoribus mentio. Neminem autem esse, qui ea in dubium revocanda putet. Nam quod acta perierint conciliorum rornanorum, quae Gregorio II. et Gregorio III. pontificibus adversus icon octastas habita sunt; concilia eadem convocata non fuisse, quis est, qui defendat novorum historicorum pCum autem nemo sit, nihil profecto esse cur quisquam statuis Gregorii romanos libertatem recuperasse, venisseque in pontificum potestatem neget. Multa esse generis eiusdem a) quae a nostris

scriptoribus animadversa cum sint, non est necesse, ut huc esse

transferenda putem. Quod parte imperii diminutus, non universo privatus regno Leo Isauricus fuerit, mirabile adversariis quidem videri posse, iis autem, qui antecoeptis praeiudicatisque Opinionibus minime ducantur, non posse. Nec enim principem deiciendum a pontifice de dignitate, et gradu esse, si idem prospiciat pontifex suam sive declarationem, sive constitutionem, aut secundum exitum non habituram, aut ob potentiam tyranni Perniciosam ecclesiae, reipublicaeque suturam. Quid namque commodi, si nihil profecerit, pontifex capiet Θ Exercitus autem in oriente et sortes, et copiosos fuisse, ex quibus si quid esset actum, quod Leoni minime placere0 vehementer esset nostris Catholicis metuendum. Siciliam, Italiaeque partem, quam graeci moderabantur, sine maiore incommodo, ac periculo et religionis, et civitatum deripi de Augusti Icon octastae imperio nequivisse. ACcipiendum igitur fuisse, quod retineri tuto posse videretur. C tera in aliud tempus disserenda, cum spes sese rei bene gerendae ostentavisset. Id vero factum 3 deinceps fuisse, cum exar-Chatus, urbesque aliquot, auxiliis stancorum, redactae fuerint in pontificum potestatem. Sed hahere se Bossuetius et illustre, et satis grave monumentum Censet, ex quo post Gregorium II. subiectos imperatori grae

Duilia eo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION