장음표시 사용
221쪽
nuerit pontificis auctoritate, an consensu tantummodo optimatum regni i). Veteres rerum stancicarum, gallicarumque scriptores, nihil ab optimatibus actum fuisse sine imperio auctoritateque pontifieis sa) scribere. His ergo esse auscultandum, non historicis, scriptoribusque novis gallorum, qui implicare antiquorum testimonia conentur. Quod si consensu, eleetioneque optimatum factum item Pipinu in regem suisse veteres prodiderunt, id a nostris minime negari, qui iacile intelligant, modo data a pontifice secultas sit, optimatibus licere, quem utilem reipublicae fore putent,
Qui vero plus hoc exempli genere essici censent, quam nostri velint, nae illos vehementer errare. Non enim constitui reges a pontifice Oportere nostri, sed declarari principatu ne quis quam exciderit, contendunt. Uti autem hoc exemplo se, ut auctoritate sedis apostolicae declaratum fuisse demonstrarent, Chil dericum expertem regni esse, et quod ita pontifex legatis respon
derit, et quod 3) potestatem subditis secerit delicendi Merovin-
gum de regno, appellandique illum, quem unum expeterent, Pi- pinum regem. Atque hoc pacto rem esse intelligendam, evinci
Stephani III. facto posse, qui gallis, ne quem regem, qui Or
tus e Pipini stirpe non esset, dicerent, praecepit; eosque, qui Contra quidquam tentare ausi deinceps essent, prohibendos ecclesiae Communione sanxit. Quamobrem iniuria Gregorium a Natali 5 Alexandro, Bossuetioque 6 reprehendi, quasi exemplo sit usus Zachariae, quod ad rem minime spectare videretur. Cur enim praetermisisset pontifex, quod confirmatum auctoritate gallorum, aptumque ad rem statuendam, ut est demonstratum, esset pNihil praeterea eorum se conquestiones morari, qui pontifici non caussa violatae religionis, sed tarditatis ratione principes dei ieienti tribui hoc exemplo dicerent, quod cadere in ecclesiasticiam virum nullo modo possit. Principio enim non esse id Gregorio VII., qui scripsit quod a gallis historicis litterarum monumentis mandatum erat, sed iis, a quibus accepit, si modo quidquam hoc in genere peccarunt, vitio, criminique vertendum. De
222쪽
inde optimatibus regni, qui, ne gravissimum respublica detrimen. tum capiat, ad ecclesiam confugiant, solvique se religione iuris. iurandi, qua se regi obstrinxerunt, flagitent, posse romanum pontificem satisfacere. Ac si Bossuetius, quod est de solutis iuris iurandi religione gallis, neget, quod a veterum nemine fuerit memoriae commendatum, convinci eum Theophanis si , Anastasiique a) testimoniis posse. Denique gallos cum nostris re Convenire, verbis dissidere. Nos enim id iuris pontificibus concedere, ut eorum Sit proprium declarare, exciderit ne rex Principatu, an potiatur; ac si excidit, solutine sint iuris iurandi religione, qui ei suam obligarant fidem, ac contra non sint soluti. Bossuetium autem sic habere: u Summa est, ut in re gravi, et ambigua quaesitum a pontifice, an liceret regem appellare, qui regia potestate esset p Responsum id licere. Responsum ea auctoritate editum, qua nulla sit maior, pro iusta, ac legitima decisione habitum, ex eaque auctoritate iam ab ipsa gente regnum Childerico abrogatum, atque in Pipinum translatum esse: quandoquidem non id factum, ut pontifex regnum adimeret, aut daret; sed ut declararet adimendum, vel dandum ab iis, quibus id iuris compete
Sed sic, inquit, B suetius, vera sint, quae romani theologi ex monumentis historiarum concludunt, tamen ad rem minime spectabunt. Voluntate enim gallorum iactum est, ut Chil dericus, qui ineptus ad rem publicam gerendam esset, de throno deliceretur, eiusque loco rex appellaretur Pipinus, quamquam soluti sue
rint a pontifice 4 iuris iurandi religione. Nostri voluntate opti
matum sactum neque negant, neque esse rationem ullam, qua negari possit, satentur. Non enim tam sunt imperiti rerum, ut re
cusantibus subditis, principem a pontifice deponi, solvique cives iuris iurandi religione par esse putent. Namque non iure modo,
223쪽
sed etiam prudenter rem geri oportere arbitrantur. Quid enim commodi sibi ecclesia, resque regni publica paret si de rege aut
deturbando de principatu, aut curando sententia, quin eam ei Vesprobent, seratur λ Confusionem autem, perturbationemque humanae societatis, quae exinde sine dubio Sequeretur, neque ponti
ficem, neque alium quemquam velle r) At ex Lachariae exemplo, cuiuscumque tandem modi fuerit, licere pontifici do throno regem deiicere, qui ius, potestatemque in cives obtineat, intelligi non potest. Quid p an iure vacasse Chil dericu in adversarii censent λ Id vero quibus argumentis em-
cient λ Nonne cives, cum eum parentibus, avis, atavisque regi-hus ortum scirent, regem post patris interitum appellarunt, ei
demque iuris iurandi religione suam obstrinxerunt fidem p Pleno igitur iure in subditos potesate Childericus potiebatur, si adversariis ipsis auscultare par est. Nostri fas esse pontifici imperium legitimo regi adimere negant. Hoc aiunt: principem, si quidquam tentet mali, quod grave sit, in religionem, principatu exciἹere, idque suo iure pontificem declarare posse. Ubi autem declaratum
a praeside summo sacrorum id est, tum exturbari e regia principem a populo iure posse, qui populus Sit, aiente pontifice, solutus sacramento religionis. Rursum si Ob magnas, gravesque Caussas Ostendatur, regem esSe reipublicae perniciosum, tum popu
lo confugienti ad pontificem, ut religione iuris iurandi solvatur, si postulata impetrarit, deiicere de principatu perniciosum hominem licere, eiusque loco alium salutaro regem. Id synodi logdunensis a) primae auctoritate constare, quam BOssuetius nulla circuitione verborum implicare possit.
224쪽
Sed hominem, inquit Bossuetius si , ob tarditatem ingenii,
improbitatemve morum reipublicae perniciosum privare principatu populo licet; propterea quod prostrata republica, Consistere Ci-Villa societas nequeat, cuius caussa principatus introducti, infirmatique sunt; violatorem autem, eversoremque religionis non li-Cet, cum sublatis sacris, integra maneat hominum, incolumisque
societas. Itaque de re tam gravi cum galli principes, liceret ne
sibi, addubitarent) consultum merito praesidem sacrorum fuisse, dicit, acceptisque responsis, iudicatum ab optimatibus esse, Chibdericum de regno deturbandum: quod sectum numquam fuisset, si Childericum reum violatae, eversaeque religionis esse Consti
Nihil minus sibi videri respondent nostri. Sic autem Principio statuunt : Bossuetium , qui generatim de religione loqua
tur, qua sublata, Consistere salvam societatem hominum posse existimet, non tam accurate, diligenterque disputare, quam deceat virum et Sapientem, et invictum, qualis ipse adversus haereticos fuit, decretorum orthodoxae ecclesiae defensorem. Namque esse omnium hominum, qui recte ratione utantur sua, consensione firmatum, sine ulla religione non modo non conservari, sed ne
institui quidem posse rempublicam et . Igitur quod dictum ab
eo generatim est, constringi Coarctarique oportere, ut in unam christianorum cadat religionem, Cum tantum, tamque illustrem, et doctum virum in tam absurdam sententiam incidisse, ne suspicari quidem possimus. Fateri autem se sine christiana religione consistere posse, Consequi tamen tot Commoda, totque uti-
225쪽
litates non posse rem publicam. Nam qui societatem hominum persectam a Christo fuisse neget, hunc indignum esse, qui christiano vocetur nomine. In persectam autem societatem sublatis
legibus, quarum ratione persecta est maximam invehi partem i)incommodorum. Quamobrem reum labes actatae publicae tranquillitatis, utilitatisque esse, qui oppugnata religione christiana, superstitionem inducere conetur. Quod si sas optimatibus Galliae, integrumque suit de Chil derico pellendo, quod inutilis rei publicae
esset, creandoque Pipino rege, deliberare; inulto magis integrum ob religionem violatam fuisset. Iam vero si consulto, voluntate, auctoritate sedis apostolicae, tonsus Chil dericus, quod ineptus esset, compulsusque in monasterium iure suit, uti est memoriae agallis scriptoribus commendatum, eur non item iure suisset, si religionem orthodoxam tollere statuisset λ Quare, quo tandem cumque sese verterit, BOssuetium hoc ingratiis concessurum, exem
plum Childerici ad propositum nostrum, institutumque maxime pertinere. Accedere ad haec vulgatum illud, tritumque saepe, ac
multum maiorum Sermone, principes constitutos in rebus publicis christianis esse, non solum ut cives moderentur, sed etiam
ut defendant a) ecclesiam. Qua propter hos, si deiici de regno
auctore Bossuetio, possunt quod inutiles civibus sint, posse quoque deiici, quod eam evertere audeant, quam tueri hebent, religionem. Interea cavendum iis esse, qui Bossuetio assentiuntur, ne si tantum civibus, quantum ille concedit, tribuendum putent, infesti regibus, perniciosique civitatibus ipsi esse videantur. Nam populum, qui nullius auctoritate regatur, contineaturque in ossicio, quidvis aggredi licenter solere, multoque magis, si sis id ipsum sibi esse arbitretur. Vidisse id quidem Bossuetium. Itaque ut Vim argumenti eluderet, sic tandem cogitasse: Chil derici exemplum nullius esse ad sententiam romanorum Confirman-
226쪽
dam momenti. Sive enim auctoritate pontificis, sive optimatum consensu deturbatus de principatu Chil dericus est, hoc se tamen tenere, deturbatum eum vel errore i suisse gallorum, vel manifesta iniuria. At potuisse illum, si ita sentiebat, uno verbo rem ab initio expedire, quin tot inanibus dictis veterum testimonia implicare studeret, qui, auctoritate Zachariae, iuste suisse Chil
dericum e throno pulsum tradiderant. Verum non tam facile, quam putavit, id esse B suetio concedendum. Neque enim uno
eius dicto gentem universam omnes ordines galliarum, omnes scri
Ptorcs, episcopos, pontificesque omnes esse reprehendendos, nisi argumentis plane efficiat, quod scribit. Argumenta vero neque produci a B suetio ulla, neque excogitari, nisi ex coniecturis inanibus conclusa, posse. Iniuriam veteribus a Bossuetio fieri, qui sane, quasi solus saperet, Solus ius, faSque pernosceret, solusque quod verum est cerneret, confidenter aflirmat, quod nemini um
quam in mentem venit. Ac de Chil derico quidem hactenus a .
De Lothario iuniore, quem ecclesiae communione privatum
Constat, quemque de regno deturbatum suisso Bossuetius 3 noegat, nihil attinet dicere. Quid p si ne de Carolo quidem, cui Di cognomen est, attributum Z Non enim Omnes, qui pro
hibiti communione ecclesiastica suerunt, semper una regno suis
227쪽
se privatos, defendunt nostri. Quare nihil adversarii agunt, quum exempla etiam Roberti regis francorum, aliorumque nonnullorum principum congerunt, quibus etsi esset sacris interdictum, regnum tamen ademptum non suisse I) censent. Satis enim nostris est si aliquibus, iisdemque perspicuis, illustribusque monumentis es-ficiatur, ecclesiam interdum auctoritate, qua valet, usam fuisse,
ita ut aliquos principes, qui tam gravi poena digni et viderentur, et essent, de gradu deiecerit. Ac saepe quidem animadve
sum supra est, neque expedire Semper, neque CauMas Semper
tam graves dari, quamobrem regibus adimatur imperium. Itaque quod privati interdum reges ecclesiastica communione, non autem regno suerint, Exhibere nostris negotium nullum potest a . Stephani V. pontificis maximi locum non eo spectare, assi mant nostri 3), ut successori Petri potestatem declarandi, impium imperatorem, regemue, qui occlesiae bellum intulerit, imperio, regnove excidisse, subditosque iuris iurandi religione solvendi, tollat. Hoc unum statuere, rerum civilium, laicarumque administrationem imperatori, pontifici sacrarum es se, quae Sane multo est praestantior, potestatem datam. Id vero afferre ullum detrimentum indirectae, quam dicimus, deiicendorum de throno regum auctoritati non potest. Quamobrem aut luculentius quid
piam a Bossuetio 4) producendum fuisse, cuiusmodi certe nullum extat, aut hunc Stephani locum praetermittendum. Novisse autem Staphanum, quae in Childeri cum Zacharias, Stephanusque
tertius pontifices maximi et decrevissent, et perfecissent. Quare inducere in animum nequivisse, ut in directam deturbandorum de throno regum negandam esse pontificibus auctoritatem arbi
228쪽
De Petro Damiano si sic nostri censent: Probatam ei fuisse
illorum sententiam, qui bella negarent ecclesiasticis viris, pontificibusque romanis suscipere licere. Id autem ad rem institutumque nostrum non pertinere. Iam locum alterum eiusdem scriptoris, qui est de privilegiis imperatorum, et in quo statuit Alexandri II. electionem ratam haberi oportere, propterea quod puer
imperator esset, neque pueri auctoritate quidquam de rebus ec
clesiae decerni sas videretur; nihil ad rem illustrandam conserre. Non enim a nobis, quid principes expeterent, quidque sibi Concessum ecclesiae arbitrio assirmarent, inquiri; sed quid iure divino, potestatisque spiritualis virtute agere pontifices in impe
ratoreS, regesque impios possint. Id cum negatum a Petro Damiano nusquam sit, extentque exempla pontificum superiorum,
quae plane efficiant, negari ab eo iure nequivisse; ex eiusdem
locis nihil sibi polliceri praesidii adversarios posse. Quod si ad
annum usque Io 76. ita se Gregorius VII. gessit, ut de exturbando ex principatu imperatore, regeve ullo ne cogitarit quidem, non hinc esse consequens, iniuria quidquam gestum post in Henricum ab eodem pontifice fuisse, pertraxisseque, ut pecudes, tot episcopos, qui in synodo aderant, in suam et novam, et inanem sententiam. Sed de svnodo alias. Nunc de iis, quae disputata a
229쪽
Bossuetio si) suisse supra vidimus, deque translato ab graecis adstancos imperio. Errare enim hominem, censent nosti i, transla
tum ab graecis ad francos imperium fuisse putantem. Non enim ademtum graecis, quod obtinebant, permulti nostrorum defendunt, sed restitutum, quod aliquamdiu ante interciderat, Caroloque Magno tributum a s Leone III. pontifice occidentis imperium. Nihili autem ab se pendi, quae adversarii de imperio auctoritate
populi romani ad Dancos translato scribunt. Habere namque in promptu nostros a) luculentissima scriptorum veterum testimonia, quibus demonstrari, enicique plane possit, restitutum non P
230쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. I i5puli, sed pontificis auctoritate occidentale, ut dictum est, imperium fuisse, francisque datum, quos pios, optimeque de eccle
sia romana meritos suisse constaret. Atque cavendum quidem Bos Suelio, suisque patronis esse, ne si uni, alterique Populo, quem princeps deseruisse videatur, fas esse putent, ab eo, cui iure iurando suam obligarit fidem, deficere, alterique se transdere, magnam in rempublicam invehant perturbationem rerum. Hac enim
opinioue constituta, vix ullum, qui tuto in provinciis imperium obtineat, principem i) suturum. Addunt praeterea nostri, non
esse antiquis canonibus opus, ubi tot extant auctoritatis pontifici divinitus datae vetera exempla, et monumenta. Non enim Ca- nonum vi, sed divina institutione hoc potestatis genus in romanam ecclesiam permanasse. Multa quoque suisse in caussa, quare exempla primorum ecclesiae saeculorum nulla habeamus.
Haec sa) cum indicata supra sint, describi rursum non oportere. Itaque Gregorium VII. pontificem maximum, cum de gradu Henricum imperatorem deiecit, non suo arbitratu quidquam, sed ratione, auctoritate, more, institutoque maiorum secisse 3 . De synodis oecumenicis, si quid constitutant communi volun
tate, et consensione, idque iam ex scripturis, maiorumque traditione proficisci affirment, christianisque ad credendum proponant,
id quidem nostri ad fidem pertinere censent ). Sed do fide
nolo equidem multis agere. Non enim cum iis contentio nobis, altercatioque est, quos communione ecclesiae catholicae probi bitos esse putem. Neque vero umquam eorum scribendi, disputandique rationem prohaverim, qui haereseos aliquem damnare