Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

audent, quem ecclesia sciens, quid ipse teneat, non solum minimo damnarit, sed etiam in suis numerari membris sinat. Hoc dico: si conciliorum oecumenicorum decretis statutum quidpiam

est, quibus diiudicandi de controversiis liquet esse a Christo sa-

cultatem datam, hoc totum concedi non ab italis modo, sed ab gallis etiam oportere. Una enim omnium orthodoxorum in hoc genere esse debet, eademque sententia. Iam vero ab synodis

non i) nationalibus modo, sed etiam a) oecumenicis suisse ali

232쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 217

quando Statutum, ius pontifici romano osse declarare: excidisse imperio regem, qui ecclesiae, religioni vo bellum intulerit, animadversum a nostris Scriptoribus est, quorum Sane a Bossueti O,

233쪽

ceterisque, qui contra pugnant, argumentum numquam rati non

dicam ratione eversum, sed ne debilitatum quidem. Nam quod

aiunt adversae causse patroni, deiectos de graὰu, ac dignitate interdum principes non sacro amrobante I), sed sacro Presente concilio suisse, inane est. Etenim praesente concilio quidquam Contra Scripturae, patrumque auctoritatem, quin aliqui saltem episcopi repugnarent, sancitum a pontificibus suisse, tam est absu dum, ut, nisi dictum a Bossuetio esset, venisse in cogitationem cuiusquam, ne suspicari quidem possem. Tantum scilicet praeiudicata opinio valuit, ut quae quis alio in genere non usurpasSet,

ea quamlibet levia, atque a communi sensu aliena, cum rationes non habeat, quibus se tueatur, usurpanda tamen in Caussa, quam

defendit, putet. Ac salsum praeterea est, eam agendi pontificum rationem patres, qui in synodo aderant, non probasse, aut sibi

temperasse, quo minus decreto subscriberent. Nam subscripsisse

omnes, qui ad synodum lugu densem, Innocentio IV. pontifice,

adversum Fridericum secundum imperatorem celebratam, accesserant, demonstratum 2 supra testimoniis illustrium auctorum est, quos aequales fuisse temporum illorum constat. Scilicet fom

mula quaedam, quae ea aetate adhiberi soleret, erat, ut scriberetur: Sacro Praesente concilio, quin inde coniectura quisquam assequi se posse confideret, nou Consensione episcoporum, Sed unius pontificis voluntate rem fuisse in synodo constitutam. Neque vero praetermittendum silentio est, quod maxime conferre ad nostrorum sententiam confirmandam videtur. In Gallia enim, eius regionis episcopis non praesentibus modo, sed etiam annuentibus, inspectantibusque proceribus regni, auctoritate pontificis saeculo ecclesiae tertio, ac decimo Fridericus imperator regno

privatuS enunciatus est, quin ullus reperiretur, qui iniuria 3)

234쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. a is

quidquam in tantum principem sectum diceret. Quo igitur pacto immutari eiusdem regni hominum ratio potuit, ut quod tum

ratum, propterea quod consentaneum sacris scripturis, maiorumque traditioni videretur, idem nunc irritum esse putent, quasi componi cum novi testamenti seripturis, sententiisque patruin noupossit 3 Quod adiungit Bossuetius i , intellectam fuisse ab iis

neque recte, neque ut veritas postulabat, qui ad concilia con-

Currerunt, maiorum nostrorum de excommunicatis ouandis sententiam, quemadmodum iniurium esse tot saeculorum, totque regionum episcopis, Synodisque oecumenicis nequeat, nullo modo prorsus intelligo. Ita enim siet, ut quod ab synodis oecumenicis de primatu roinani pontificis, deque docendi auctoritate statutum est, si cuiquam hominum non placeret, reiiceretur impune, quasi prosectum esset ex male intellecta scripturarum, veterumque

patruin sententia. Quid autem de his duobus decretis religionis orthodoxae dico p Nullum certe erit, quod hac libertate dicendi, everti decretum religionis, tollique landitus non possit. Nos quae

statuta ab oecumenicis conciliis suerunt de potestate papae, deque ceteris rebus, quae ad religionem, moresque pertinent, maximam vim obtinere confitemur, quin quaerendum Putemus esse, ulla ne ratione, cum de iis desiniendis patres deliberarent, usi Sint, quae non omnino certa, eg axquc esset. Non enim audebit quisquam orthodoxorum sine haereseos manifestae nota ne

gare, Spiritum sanctum a Patre, Filioque procedere, quod contra graecos producta ab iis, qui pro latinis disputabant, aliquando suerit sancti Thomae ratio, non omnibus quidem catholicis

probata, cum ei scolistae repugnent, quae ratio, ex distinctione Filii a Diritu, concludit Spiritum sanctum ipsum ex silio

eodem procedere sa). Quod si aliqui episcopi 3) suerunt, qui

235쪽

aeto ORIGINUM ET ANTIQUIΤΑΤUM

a Greg. VII. post latam adversus Henricum in synodo, consensione patrum, sententiam dissiderent, id vero non efficit synodi decretis esse adimendam fidem. Nulla enim res umquam definita ab conciliis est, quae oppugnatores acres, vehementesque aliquos episcopos non experiretur, ut qui rebus novis studerent.

Sed horum, qui aut in schismaticis, aut in haereticis numerati sunt, non tanti haberi existimationem, auctoritatemque Consuevisse, ut quidquam de veritate, fideque decreti deriperetur.

Nihil dico de Philippo francorum i) rege. Non enim est otium.

Hoc satis arbitror futurum: eum, si communione ecclesiae prohibitus suit, de regno autem deiectus, non item; quidquam aut

Dissilia eo by Corale

236쪽

praesidii, aut damni asserre alterutri parti nullo modo posse, cum galli aliis premantur argumentis, nobisque sint in promtu, quihus nos tueamur, exempla permulta, quin diu in hoc illustrando conterendam esse operam arbitremur. Neque Vero caussa ulla erat, quamobrem Bossuetius inscitiae eos argueret, qui uterentur ad potestatem romani pontificis demonstrandam 1 vonis ea

nutensis loco. Nam qui confitetur, Gregorii epistolam ad Erimannum i) ab Ivone suisse collectioni canonum insertam qua qui dem epistola Gregorius ipse quibus rebus permotus Hen cum

imperio excidisse declararit, significat , is fateatur necesse est, illam et probatam Ivoni suisse , et aliis ut probarent propositam. Sunt autem in Diusdem scriptoris operibus nonnulla, quae plane essiciant, quid ille de potestate romanorum pontificum in hoc

genere existima rit.

Atque esse quidem nostri ridiculum, aiunt, quod adversarii de altero Henrico animadvertunt. Nam Bossuetius et , eos qui suspicerent exemplum Gregorii VII. tentasse nescio quid simile adversus hunc etiam Imperatorem, Scribit. Quasi vero qui pontifices quidquam de ecclesia vel agunt, vel statuunt, habere non debant superiorum pontificum rationem. Neque vero Gregorius ipsis solum, sed perplures alii romani praesules, quorum est su

pra sacra Commemoratio, praei Verunt.

S. Bernardum, etsi nihil amrmasset, ex quo fas esse pontifici regem de dignitate deiicero, deiectumque declarare, colligeretur; tamen novorum gallorum partibus minime studuisse nostri defendunt. Sunt autem ab eo quaedam litterarum mandata monumentis, quae sane indicent, suisse ipsum ad nostram sententiam propensiorem 3 . Nam de Ivone, quoniam dictum paullo

237쪽

ante est , non esse iterum disputandum censent. Anselmum Can

tuariensem archiepiscopuin, qui Henricum quartum imperio multatum, non esse legitimum imperatorem putaverit, romanis quidem, non gallis, qui contra nunc statuant r , consensisse. Hugonem Victorinum negasse pontifici in ditiones principum invade udi potestatem, puniendi autem eos, declarandique indignos esse, qui imperio potiantur, si ecclesiam, religionemque evertere studeant, non negasse sa). Non minus esse inane, quod Bossuetius opponit de Friderico primo imperatore. Denunciatum enim auctoritate pontificis

suisse indignum imperio, qui 3 neget, nescio cur non idem lu

cere in meridie solem negare non possit. At appellatus, cum diniectus esset de imperio, ab Alexandro ΙΙΙ. imperator fuit. Repugnant vehementer nostri. Ab suis germanis appellatum imperatorem aiunt, ab ceteris autem gentibus negant ) Henricum autem sextum, et Philippum Augustum stancorum regem, si prohibiti ecclesiae communione suerunt, quin essent privati regno, parvi referre. Non enim omnes, neque quamcum

que ob caussam excommunicatos, reges continuo esse multan

dos imperio. Quod si Otho IV. et Iohannes rex Angliae, cui sine terea CO-gnomen fuit, cum Innocentii III. p. m. auctoritate deturbati de principatu suerunt, maximam intulerunt in ecclesiam, reinque Publicam partem incommodorum, id nec potestati romanorum Pontificum, neque Innocentio, qui sancte, Cauteque se gessit, Sed

improbitati eorumdein principum fuisse vitio tribuendum 5 .

Decretum Innocentii III., cuius est initium molt, ad rem maxime pertinere, quidquid contra adversarii statuant. Quod si non pertineret, tamen esse in epistolis eiusdem pontificis perplu-

238쪽

ra, quod ne Bossuetius quidem negaverit, quae rem ipsam demonstrent plane ad veriratem si S. Ludovicum francorum su) regem scripsisse ad Frideri-Cum II. eumque appellasse imperatorem, etsi imperio auctoritate Gregorii multatus esset, vel errorem Petri a Vineis, qui opi-

Stolam vitiarit, esse, vel si verum est, noluisse regem de nomine contendere, qui subditus imperatori non esset. Ceterum non modo non cavisse, sed etiam consensisse Ludovicuin, ut episcopis regni annuentibus, in Frideri cum ab Innocentio IV. pontifice sententia in lugdunensi concilio diceretur. Quemadmodum enim galli antistites, invito rege, simile quidpiam fecissent pActa Bonis acii 3ὶ adversus Philippum francorum regem a

successoribus non fuisse abrogata, quasi inania, nulliusque momenti essent. Immo vero, cum a censuris regem Benedictus XI.

Pontifex absolverit 4 , quamquam id non erat petitum ab rege,

satis indicavit, vim obtinuisse, quae gesta, statutaque a Bouisacio fuissent. Tum autem omnes regni gallorum ordines b) de

239쪽

sendisse regis a ργa indePendentiam, salsum esse. Permultos enim scriptores gallos eius, insequentisque aetatis numerari, qui contrariam sententiam defenderunt. Atque hos profecto numquam

240쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 225

id suisse facturos, si omnium ordinum in Galliis discrepantem esse

cognossent opinionem.

Controversiam inter Iohannem XXII. Successoresque pontifices, et Ludovicum havarum imperatorem plurimum conferre ad

hoc quaestionis genus illustrandum t) posse. B suetium, qui De

get, circuitione Verborum rem in primis perspicuam implicare,

atque involvere studisse α).Pium IV. pontificem maximum 3 , qui comminatione privationis regni Iohannam Athertinam reginam navarrorum haereticorum partibus studentem Romam acciverit, rogatu Caroli IX.

ui principis seminae, sibique sanguinis assi ita te coniunctae de

ensionem susceperat, Sententiam reV asse, non tamen negasse ius

si hi esse id facere, si ex usu ecclesiae esse putasset. Quin etiam Carolum, qui rogavit, ut decretum revocaretur, Satis indicasse, habendam eius decreti fuisse rationem. Falsum praeterea esse quod de Sixto V. Bossuetius affirmat.

Privatum enim Henricum navarrorum regem Principatu ab eo-

let, vide anpra pag. 352.

SEARCH

MENU NAVIGATION