장음표시 사용
251쪽
terum earum, quae sunt acceptae reserendae Deo. Atque eligendi, dandi certis quibusdam, destinatisque ecclesiis episeopos, preMbyterosque, eisque manus imponendi potestatem apostolis, eorumque Successoribus, in primisque romano pontifici, a quo epise
pi i) omnes pendere debent, ut qui centrum unitatis ecclesiae,
pastor, magister, caput Visibile, et primas omnium ecclesiarum sit, quemadmodum alio loco demonstrabimus, concessam esse de
fendimus. Sed gratiae, characterisque, qui animae imprimitur, quique efficit, ut qui est presbyter ordinatus, consecrare corpus, et sanguinem Christi, et a peccatis eos, qui poenitentiam egerint, solvere; qui vero episcopus ordinare diaconos, atque presbyteros,
iureque regere, quam est sortitus, ecclesiam, administrareque possit; gratiae inquam, characterisque ratio conceditur, animaeque imprimitur a Deo per ordinis sacramentum. Quarum rerum a nobis, etsi demonstrari plane possint, tamen disseretur op
portune in eum librum, qui erit de sacra meto ordinis , disputatio.
II is ipsis sacrarum litterarum a monumentis refelli cath
qui solius Dei munus esse pastores eligere statuebant, quod Praedestinatos solum episcopos esse posse arbitrarentur. Quin etiam catharorum erat opinio, eos, qui episcopi ob vitae sanctitatem, in nocentiamque essent, si implicati aliquo scelere suissent, episco
252쪽
POS Continuo Vocari, et esse desiisse. Cum enim in epistola ad si Timotheum priore legissent, episcopum irreprehensibilem esse oportere, nullam esse caussam putarunt, quare aliquem peccati Cuiuscumque reum antistitem ecclesiae habendum iudicarent. At hominum aliquas esse in deligendis, impositioneque manuum con
stituendis ministris partes modo qui Lisce ceremoniis, ritibusque utuntur, initiati ante hoc eodem episcopatus mysterio suerint) au
Ctoritate apostolorum, maiorumque nostrorum demonstratum mox
est; quibus sane negare auctoritatem, et fidem non licet. Quod si reprehensibiles, qui vocantur in sacris litteris, iidem episcopi esse desinant, exciderit plane pontificatu Cephas α necesse est, quem fuisse reprehensibilem, adeoque ab se redargutum Paulus in litteris, quae sunt ad galatas datae, scribit. Iam vero Iudam
ne episcopum 3 suisse quisquam catharorum neget, quod tam
Melestum facinus et molitus esset, et perfecisset 8 Angelum autem
Ephesi 4, cuius est ab Iohanne in apocalypsi secta mentio, quis
tam est ineptus, ut de gradu episcopatus deiectum existimet, quia minus recte se gesserat 3 Atque de catharorum errore, quem ne Protestantes quidem huiusce temporis tuentur, satis dictum esto 5 .
253쪽
DE FORMA, ET RATIONE GUBERNANDAE ECCLESIAE.
. um potestate regendi, gubernandique ministros ecclesiae praestare demonstratum sit si) capite superiore, regendi autem gubernandique potestas, quin aliqua sit forma, ratioque regiminis.
ne intelligi quidem possit sa); concedendum profecto est, ali
quam esse oportere administrandae ecclesiae rationem.
Ullam ne certam formam communitatis, hoc est ecclesiae Christus PraescriPserit PIam vero quum institutione divina episcopos, presbyterosque
ecclesiis datos ostenderim 3 , confidamque fore, ut hoc idem sequentibus capitibus ad veritatem plane demostrem; episco
porum autem, ac presbyterorum institutio, perspicuum sit regi minis, gubernandaeque civitatis ecclesiasticae rationis signum, fit quidem ita, ut certam quamdam Armam communitatis, Sive ecclesiae administrandae fuisse divinitus praescriptam Credam. Cumque praeScripta quae sunt in novo testamento divinitus, esse a Christo servatore Deo , atque homine prosecta constet, fateamur necesse est, suisse a Christo aliquam rationem administrandae christianae reipublicae constitutam.
Qui contra sentiunt 5 , sunt autem hi si episcopales an glos praetereas, quorum plerique veterem, Orthodoxamque de hoc quaestionis genere sententiam defendunt de numero protestanti uin, censent illi quidem hoc modo. ordinem, aiunt, doctorum Christus instituit, omniaque, ut decet, disponi, ac perfici prae-
254쪽
cepit; de forma autem civitatis, quae sub oculos, caderet, de ratione divini cultus, de ritibus, institutisque, vel ornatus, vel aliuS rei caussa, religioni cliristianae adiungendis, nihil ipse per se certi, ac desiniti, nisi sorte perpauca exceperis, sanxit. Quare habitam ab eo hominum, temporum, locorum, Varietatisque rerum rationem putant, datumque suis negotium fuisse, ut id in posterum te impus agerent, quod prospexissent christianae civitati utile, frugiferumque suturum. Igitur temere, imprudenterque agi ab his, qui cum aliquos a suis opinionibus, quae sunt de ecclesiasticae
reipublicae serina, recedere videant, eos vehementer accuSent, quasi rem a Christo constitutam calumniando pervertere Conentur. Atque hoc in primis cautum a servatore chi isto fuisse, nequis, praesectorum instar, dominari in ecclesia auderet i). Ipsum enim sibi vindicasse, ademisseque ceteris condendarum legum, ac iudicandorum, puniendorumque improborum hominum potesta tem. Quamobrem etsi nihil obstet, quo minus quisquam alteri in coetu christianorum dignitate, munere, iure aut praecellat, aut cedat, nulli tamen esse imperandi, in eosque, qui dicto esse audientes recusent, animadvertendi a Christo auctoritatem datam. Denique ipsum servatorem Christum, omnia, quae graviora Videri possent, pertinerentque ad selicem, qui in oculos incurrat, reipublicae christianae statutum , non praefectorum, praesidumque QCclesiae decreto, sed consensione, sanctioneque universi gregis probari, confirmari a) atque constitui iussisse. Huiusce Opinionis, silentium apostolorum satis grave argumentum esse. Etenim ne in cogitationem quidem cadere, ut quae Christi praecepto introducta in ecclesiam fuerunt, eadem ab apostolis, sacrisque scriptoribus silentio praetermitterentur.
Ego vero quod ad primum attinet, de sorma Ecclesiasticae reipublice nihil a Christo certi desinitum fuisse, vehementer nego. Etsi enim quidquam in evangeliis, quod huc pertineat, minime legam, cum tamen apostoli, maioresque nostri a Spiritu 3) sancto, Christique sententia episcopos suisse institutos scribant,
qui e Clesias moderarentnr, eosque plecterent, qui dicto audien-
255쪽
tes esse noluissent, fas non esse cuiquam christianorum arbitror de eorum fide dubitare, secusque rem habuisse dicere, atque ipsi tradiderint. Adversariis autem, qui nullo vetere testimonio, nullis scripturarum sacrarum momentis agunt, quis est tam ineptus, qui esse credendrim putet pNam quod secundo loco animadvertunt, habitam a Christo temporum, locorum, atque hominum rationem, permissumque proinde apostolis, ut multa deinceps disponerent, decernerent, dustribuerent, suisse, quemadmodum ipsis Visum Opportunum esset, nemo est nostrorum hominum, qui repugnet. Verumtamen ostendendum ab adversariis erat, si quidem sibi adiungi cupiebant sidem, in his rebus numerandum esse ordinem praesectorum P clesiae. Id vero cum esscere nullo modo possint, sateantur necesse est, manere firmam orthodoxorum de instituta a Christo ratione reipublicae christianae gubernandae sententiam. Quod erat tertium de lege Christi, ne quis dominari audeat in ecclesia, quoniam, ut sit intelligendum, demonstratum paullo ante i) est, nova quidem oratione non eget. Errant autem graviter, qui datam praesidibus ecclesiarum legum condendarum, puniendorumque improborum hominum potestatem negant. Est vero eorum supra multis argumentis explosa sententia sa).
Nihil quod quarto loco subdunt, de consensione plebis in de
cernendis rebus, quae ad decus, amplitudinem, commoda, Salutemque christianae reipublicae spectant, moror, cum paullo 3 ante accurate sit, ut arbitror, resutatum. Extremum quod opponunt de apostolorum silentio, leve ost.
Tam enim sunt Pauli in epistolis 4 , Iohannis in 5 apocalypsi,
Lucaeque 6 in actis apostolicis perspicua loca, ut iisdem nulla arte offundi tenebrae posse videantur.
256쪽
Cuiusmodi ea sit christianae rojublicas, quam Christus institnit, ratio, re forma. Quoniam igitur certam quamdam christianae civitatis rationem a Christo fuisse institutam diximus, restat ut cuiusmodi eam esse oporteat, videamus. Atque hoo in primis observandum est: cum
episcopi presbyteris, presbyteri vero ministris ceteris iure sint di. vino, ut alio loco i) dicam, superiores; distributionem, ac seriem quamdam potestatum, munerumque ecclesiasticorum esse a Christo invectam in christianorum societatem, quarum Potestatum, quorumque munerum ratio gradibus quibusdam excellentior existimaretur, et GSet.
Liceat ne . hanc rationem christianae resublicae hic archiam occlesiasticam dico pSunt autem homines, et suerunt, iique iam de numero protestantium a), qui rationem christianae reipublice I dici aut omnino, aut proprie negarent posse. Atque ii quidem, qui
hoc vocabulum reprobarent, tollique vellent, novum in primis essennimadverterunt, quod introductum a pseudo-areopagita fuerit,
257쪽
quem vixisSe quinto ecclesiae saeculo arbitrantur. Esse deinde sacrorum principatum contendunt, Cumque Principatus sine imperio Consistere non possit, exterminandam eam ex ecclesia vocem putant, quod cautum a Christo sit i , ne quis aut
quaerere, aut Optare in republica christianorum circa sacra imperium auderet. Itaque hoc est ministerium sacrum, dicendum ordinem doctorum, praepositorumque ecclesia ct Statuunt, Vero, Sive Sacrarum Principatum, nullo modo. Qui autem
minus proprie a) hierarchiam dici existimant, etsi iisdem sererationum momentis ducantur, tamen moderate in nostros, qui uti hac voce soleant, agendum arbitrantur. Nos qui sacrorum bibliorum, maiorumque testimoniis, rerum
GCrarum, gubernandaeque christianae ecclesiae apostolis 3 osten dimus suisse divinitus potestatem datam, nihil esse ducimus, quod
impediat, quin ordinum ecclesiasticorum .ino οροα, appellare liceat
hierarchiae vocabulo. Cumque Sanctos patres ), virosque singulari et doctrina, et existimatione virtutis 5 usos constet suisse hoc nomine, Vocasseque interdum hierarchas 8 eos, qui primas
258쪽
in ecclesiis obtinerent partes, magis magisque in Sententia confirmamur, assentimurque tridentinis patrihus, qui homines negantes hierarchiam ecclesiasticam dari, quae constet ex episcopis, presbyteris, et ministris, anathematis poena condemnaverunt si).
Quid, si episcopi olim principes sa) fuerunt ecclesiae appellati λ Iam vero si principes dicti sunt, cur non item hierarchae dici potuerunt, cum principatum obtinerent ratione sacrorum pDionysius areopagita, etsi non est 3 quarto saeculo, multorum etiam orthodoxorum opinione, vetustior, neque solus fuit, qui hierarchae vocabulum usurparet, neque primus. Esse enim
aliqDi censent ab Naalangeno, et Iob. chrysostomo indicatum ). Quod si Nagian Zeno etiam antiquiores patres Priscistum nomine episCOPOS appellarunt, non equidem video, quamobrem de hie
rarchia esse advorsarii tantopere contendendum putent; cum praesertim res ipsa ct maiorum nostrorum, et sacrorum bibliorum
etsi nominis ab iisdem non fiat mentio) auctoritate demonstrari
possit. Neque vero ulla est caussa, quare voces non tam Vetustate tritae , quam lutherani vellent, si aptae ad rem significandam Sint, usurpandae non videantur 5 .
259쪽
Quod adversae caussae patroni addunt,ocautum a Christo. nequis inaecclesia imperet, suisse, quumtexplicatum paullo ante Sit, non i) est opus, ut rursum esse arbitrer explicandum. Extremum eSt, ut in eam, non adeo nos acriter de voce pugnatum,
suisse, si de re, quae voce significatur a , inter nos esset adversariosque consensio. Sed quoniam rem ipsam negant, veniendum ad harao ipsam est, ostendenduinque utris sit in hoc gene re adhibenda fides, nobis ne affirmantibus, an illis contra vehu menter pugnantibus Θ
Quid sit,iquam Potestatem, quos Iuc Ordium signis et hierarchia ecclesiastica pEst igitur hierarciliae notio duplex 3 . Aut eui in per se ipsa
consideranda est, aut propter res, in quibus tamquam in mate
- .d dititillatis .imilitudinem. quoad .im si ii pose,
260쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. α 5ria Versatur. Ac priore quidem modo definiri hierarchia potest
gubernandorum sacrorum potestas, et functi O. Huius autem est finis,
ut est a doctis viris animadversum, Dei similitudo, ad quam imi
tatione potestatis, et efiicientiae hierarcha scientia, Potestate et actiose preducitur. Rursus eodem priore Sensu, Vel quemcumque
gradum, et Sacrorum praefecturam hierarchia si) significat, cu
iusmodi in ecclesia catholica varii sunt principatus, curationesque sacrorum, ut in episcopo, presbytem, et ministris diversae sunt potestates, et Varia obeundarum lanctionum iura, et hoc quidem modo non episcopos solum, sed ministros etiam, quantulacumque tandem potestate praestent, hierarchas appellare licet; aut Supre
mam α) tantummodo iurisdictionem, quam dicimus, summumque magistratum Complectitur, tumque episcoporum indicat, inprimisque pontificis maximi dignitatem.
Ratione vero rerum earum, in quibus, tamquam in materia hierarchiarn versari dictum est, non antistites solum, et administros ecclesiarum hierarchia significat, sed eos etiam, qui subiecti sunt, ab iisdemque praesidibus, ministrisque sacrorum illuminantur, initiantur, et perficiuntur. In his Dionysius gradus