Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

α96 ORIGINUM EΤ ANTIQUITATUM

lus est, ut quia divino instinctu, ac voluntate praesecti ecclesiis fuerant, caverent, ne quid eorum culpa christiani Asiae detrimenticaperent.

Nam Theodoreti i opinionem, quae ferret eos olim fuisse

apostolos Vocatos, quos nunc episcopos dicimus, presbyteris autem haesisse appellationem episcoporum , quoniam resutata Supra , a que explosa est, nihil moror.

Sed inquirendo cquidem comperi, suisse olim scriptores, qui existimarent, in quibusdam ecclesiis eos, qui presbyteri creati ab apostolis essent, quoniam digni crant opiscopatu, suisse etiam epi copos α) consecratos, fortasse, ut, Si in alias urbes, si data op

portunitas fuisset, migrarent, ecclesias constituerent, GSque moderarentur. Atque hi quidem secundo, tertioque saeculo misco -

i 3 nationum appellabantur. Nihil autem obstabat, quo minus

sit vid. quaa dixi inpra pag. 25s. m. . a.

. . pulvia propagaretur . Inee Me eente multitudine .. GPua luit. paratam esse copiam episcoporum . qui ., ad urbes . et pre inhias ehtiulano pari a nominiis cum putealata mill rem ori ut ea, quae ab aulia.. episeopla administrahantur. prae lare possent i m. .. iv,modi sunt eleri rum ordinatio par re annum .. sis p itionem . eonfirma lonis Meramen iam , et alia ., quaedam . quae Ninpliem Ptea ieri non ali tigo. .. han . nae da ea-a ηἰ34olae pluris i. aadam eo. .. ele,ia s valet ephasina i episcopi sti M. qui ape lois iis tamquam maioria gradu, pontis ah . adeoque M inmmia obsequebantur. noe tum simpli eas racena . . Or a. moeaa eeeleuaa serebant , nondum amhi I ne, et honorem eispidii is i malisque ea eris artuis titia depravatis thii lanorum animis. Po. .a quam

312쪽

horum aliqui Ephesi praecipua Asiae urbe degerent, unaque cum

eius civitatis episcopo, cuius adiutores erant in gubernancla, administrandaque ecclesia, Miletum contenderent. Si quis autem, cur Ephesum Paulus solum, non autem ad alias Asiae urbes scripserit, roget, huic ego paucis, et cumulato, ut arbitror, satisfaciam. Erat enim metropolis Ephesus Asiae.

Quare ab Iohanne, qui praecipuas provinciae urbes in Apocalypsi Commemorat, priore nominatur i) loco. Ac celebre Antonini edictum, cuius cst ab Iustino a , et Eusebio 3) secta mentio, vulgatum Ephesi in communi Asiae iv τω κοινω τῆς 'Ασιας fuit, in curia nempe proconsulari, quae Ephesi erat, ut est idem auctor Euse.

Lius in historia. Igitur vetus descriptionis martyrii sancti Ti. mothei 5 auctor sanctum Iohannern Ephesi constitisse confirmat, ut ecclesias Asiae facilius moderaretur. Quin etiam Iohannes Chrysostomus 6 Timotheum Ephesi agentem rem asianorum

Christianorum publicam gessisse testatur. Cum ergo ita se res haberet , noverat profecto Paulus, si litteras ad ephesium antisti-wm dedisset, ex eo ceteros episcopos , quid secto esset opus, suisse perfacile cognituros.

Alterum est argumentum Bud dei ), Walchiique ex epistola Priore ad corinthios conclusum. Nam hierarchiam, inquiunt, doe

313쪽

scribens Paulus quemadmodum divinitus constituta erat) priore

loco apostolos , tum prophetas, inde doctores, Post Patratores prodigiorum , ac ministros demum commemorat. Atque de apostolis nihil esse, cur quisquam quaerendum arbitretur, putant. Eorum

enim ordinem , mortuis iis, qui missi a Christo ad promulgandum

evangelium suerant, sublatum censent. Tertio autem loco nominari doctores, non quo his aliquod fuerit in ceteros christianos tribbutum imperium , sed quo eorum sit munus munere ceterorum praestantius. Iam vero prophetas praetereundos subdunt, quod horum fuerit ordo extraordinarius, ut suit ordo VOstolorum.

Nam landata, et confirmata ecclesia, nihil horum deinceps labore, praesidioque suisse opus defendunt. Atque doctores, qui appellantur loco mox indicato a Paulo , vocatos aliis in locis a scriptoribus sacris suisse Pastores, Presbyteros, et episcoρos arbitrantur, quorum esset proprium docendi munus. Eorum deinde , qui prodigia edere consueverant, extraordinariam quoque suisse potestatem. Quocirca instituta, confirmataque ecclesia, cum necessaria christianis eorum opera non esset, fuisse quoque facultatem patrandorum prodigiorum sublatam. Doctrinam autem, qua fides stabilitur, potiorem prodigiis esse, adeoque ante eos, qui miracula ederent, numeratos ab Apostolo suisse doctores, censent. Sequideinde, aiunt, curatores, administra torreque rerum , quae ad cor. porum , non ad animorum Curationem Pertinerenti Huc enim spe. ctant eorum quidem opinione κη ἀπε- , hoc est gubernationes , quas apostolus nominat. Hunc vero ordinem proprium suisse, existimant, diaconorum. Sed res ipsa paucis comprehendenda est, ut quorsum evadat, intelligatur. Sic autem concludi breviter poterit huius, qualecumque tandem sit, argumenti sententia. Ii ordines

constituti divinitus sunt, quorum in litteris ad corinthios Paulus meminit; meminit autem Paulus doctorum, qui iidem atque pre byteri erant; episcoporum autem, quasi distincti a presbyteris essent, non meminit; non sunt igitur episcopi a presbyteris iure divino distincti, adeoque ne gradu quidem, dignitate, Potestateque presbyteris Superiores. Sed tota haec Buddei, Salmasiique disputatio nugatoria est, plenaque, meo quidem iudicio, ineptarum , salsarumque sententiarum. Principio enim nego, Paulum in eo, quo maxime a

314쪽

utuntur, epistolae ad corinthios I loco, de hierarchia ecclesiastica agere, ordinesque describere, qui partim sublati, propagata,

confirmataque religione , sint, partim traducti in sequentem aetatem. Nam dona quaedam a) Apostolus numerat 3 , quae Spiritus sanctus, ut Vellet, mortalibus largiretur, ordinaria autem munera, quae ministris ecclesiae committi solerent, non item. Atque ditam es ta doctrina, αυτίλημς OPitulatio, et κυβέρ et gubernatio, cu

ius fit a Paulo mentio, eorum propria erat, qui instinctu, amatuque spiritus aut divina decreta explicabant, aut iis, qui laborarent, opem serebant, aut praediti erant in administrandis, compo. nendisque aliorum rebus singulari prudentia. Quo sane dono cum Stephanus, Nicanor, Philippus, quatuorque alii illustres essent, optati sunt ab apostolis in ordinem diaconorum. Non enim quia diaconi erant, his erant instructi virtutibus; sed contra, quia vi tute tanta praestabant, digni fuerunt, qui distribuendis, admini

strandisque rebus praeficerentur. Quid Z si in doctoribus διωσάκαλοι quos ibidem Paulus describit, numerandi 5 Stephanus, et

Philippus 6) sint, qui pleni Spiritu sancto de rebus divinis admi

rabilem in modum loquebantur, hostesque religionis ita convincoebaut, ut hi cum nihil, quod opponerent, haberent; vel nostris assentirentur, vel odio, atque ira inflammati de sanctis viris sup Plicium sumendum statuerent Θ Stephanum autem, ac Philippum quotus quisque veterum christianorum fuit, qui presbyteros, episcoposve fuisse putaretὸ Atque eos quidem diaconos et dici, et suis.

315쪽

3oo ORIGINUM E L ANTIQUITATUM

se revera semper legi; presbyteros, numquam: propterea quod διδωκαλοι ex eorum numero non essent, qui docendi populi ius, ac potestatem Ordinis caussa obtinent, sed extra ordinem instincturuodam, ac dono superiore. Caveant autem protestantes, ne haeisputandi ratione, seminas in hierarchiam ecclesiasticam inducere velle videantur. Nam si prophetae olim partem constituebant hierarchiae ecclesiasticae, quod Buddeus censet, eaque facultate Phi.

lippi filiae i) primo christianae religionis saeculo claruerunt; com

sequens plane esset, locum eas aliquem occupasse in Consessu, o

dinibusque ecclesiasticorum. Qua re nihil arbitror excogitari, dieique posse obtusius. His explicatis, sicile quisque intelliget, quam sint inania, quae Buddeus addit de distinctione episcoporum, et

presbyterorum, quorum certe hoc loco a Paulo praetermissa est

mentio.

Quod Salmasius scribit, doctores presbyterorum, et cumtores, gubernatoresque episcoporum Vocabulis appellatos, sed utrosque pari dignitate, auctoritateque praeditos fuisse, non minus leve est, quam erat illud Buddei de Fiscopis, et presbyteris doctorum DF mine a Paulo indicatis. Etenim nihilo magis episcopi, et presbyteri iis Pauli verbis continentur, quam contineantur gradus diaconorum , et laicorum. Estque illud etiam atque etiam animadvertendum, si huic salmasianae argumentationi quidquam vis, ponderisque inesset, magnam, praeter episcopos, et presbyteros, in ecclesia ordinum copiam suturam. Cum enim Curationes, gube nationes, aliaque eiusmodi dona Apostolus numeret, quae a Spiritu sancto, ut vellet, christianis hominibus distribuerentur, si ea plura erant, muneraque diversorum graduum indicabant, indicarint quoque necesse est plures gradus, ordinesque plures episcoporum. Quod sane, quoniam cum sacris bibliis, omnique antiquitate pugnat, concedi a nemine sano poterit. Tertium est argumentum secundi omnino simile. Est enim conclusum ex epistola Pauli ad ephesios, in cuius quidem episto-

316쪽

CHRISTIANARUM LIBER Iv. 3oilae quarto capito r legitur suisse ecclesiae apostolos, prophetas,

evangelistas, pastores, atque doctores a Christo datos. Ministro mnamque, quos docentes vocat, gradus a Paulo describi, Bud-de a contendit, ac priore sane loco eorum, qui extra Ordinem erant, deinde ordinariorum. Ac iis, qui extra ordinem erant, evangelistas adiungi, qui praetermissi in litteris ad corinthios fuerant, propterea quod ad apostolicum proxime accedat evangelistarum munus, et comprehendi utrique possint eodem nomine. EVangelistas enim comites quosdam suisse apostolorum, quos idcirco sibi apostoli adiunxissent, ut magno labore levari aliquanto possent. In

his evangelistis suisse Timotheum, Philippum, Titum, Sosthenem,

Silvanum, Τyclucum, Erastum, et Epaphram. Iam Vem Amtreum Vocabulo vis Pos, seu presbyteros indicari, quorum esse ordina rium munus pascendi rationem constat. Eodemque recidere docto, rum appellationem, etsi sunt, qui doctores a pastoribus distinguendos putent. Nam esse horum inanem, commenticiamque Senten

tiam. Huc enim spectare, quod Paulinus nolanus 3 ad Augustinum scribit: diversis nominibus unum fuisse ab Apostolo doctrinae

ossicium demonstratum. Veruntamen, ut mittam, quod ante de apostolis, prophetis, doctoribusque ostensum est, quibus esse dixi munera extra ordi

nem Spiritus sancti beneficio data ; fac pastorum nomine episcopi intelligantur, non enim repugno 4 , quid P an consequens erit, hos ipsos episcopos presbyteris aequari oportere 3 Nihil mihi, aio, videri minus. Principio enim quibus monumentis Buddeus doctor , hoc est Presbyteros, cum Pastoribus, seu episcopis pari gradu Collocare est ausus, quod Apostolus numquam secit 5 p Deinde si

in litteris ad corinthios nomine vostolorum complexus Paulus vos

317쪽

3o, ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

tolos, et coangelistas I) suit, auctore Buddeo, etsi gradu, db

gnitate, potestate vostolis inferiores mangelistae essent, cur nouitem nominibus iisdem pastorum, et doctorum indicare potuit ordines duos epis Porum, et Presbyterorum, quorum primus ordo divino iure excellentior, praestantior, superiorque esset posteriore Id autem qui neget esse consequens, nae is decreta religionis metiri videbitur suo arbitratu, non ratione. Atque, ut supra demo

stratum est, non traditione maiorum modo, sed etiam auctoritate a) scripturarum essicitur, presbyteris episcopos antecellere. Quamobrem si de Presbteris, Ῥisco isque intelligi locus hic epi

totae ad epilesios deberet, non alio sensu, quam nostro, exPlicari profecto posset. Assentior autem Paulino. Patiar enim doctores, at que pastores eosdem omnino esse; modo hisce nominibus praepositi ecclesiae, hoc est episcopi 3 significentur. Id vero est, quod Paulinus suspicatur, quodque Augustinus ) vehementer probati

Itaque quoquo sese Verterit Buddeus, exitum numquam reperieti Quartum argumentum quale tandem sit, videamus. Negant adversarii 5 distingui episcopos a presbyteris oportere, quorum esse

unum ordinem a Paulo, aliisque apostolis in sacris novi testamenti libris constitui arbitrantur. Aut enim episcopos, et diaconos, missa

mentione 6 presbyterorum, in epistolis Pauli memorari, quod

numquam factum esset, si iure divino episcopi presbyteris antecellerent; aut presbyteros nominari, qui ecclesias moderarentur,

318쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 363

quae sane res indicaret, functos presbyteros munere suisse episcoporum, adeoque ab episcopis minime discrepasse; aut denique eos,

dem modo i) episcopos, modo presbyteros dici, quasi idem esset

utrorumque gradus, animadvertunt; hisque rationum momentis perstrictos ab se, victosque suisse theologos nostros putant. Quamquam autem est id saepe argumentum non a patribus

modo, sed etiam a novis theologis refutatum a , qui libros adversus haereticos ediderunt, quoniam tamen rursum ab adversa

riis opponitur, est item a nobis, ita ut ratio postulat, diligentissime refellendum. Ac priore quidem loco, si episcopos solum,

diaconosque Philippis eo tempore suisse, quo ad psilippenses

christianos Paulus scribebat, dicamus; nulla esset caussa, quare

me quisquam aut errasse , aut a maiorum sententia recessisse

iudicaret. Nam Epiphanius 3 , qui quarto saeculo magna et do-

319쪽

364 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

etrinae, et virtutis laude storuit, cum Aerium primo epistolao ad philippenses capite abutentem argueret; hunc ipsum prodr mum puritanorum imperitum veterum historiarum suisse dixit, ut qui constitutis alicubi episcopis scribi aetate apostolorum ad episcopos, et diaconos consuesse nesciret. Illud quoque accedit,

quod cum Apostolus eas litteras ad philippenses daret, Epaphr dit r) corum episcopus Romae ageret; quamobrem verisimile

est, datum fuisse episcopis, qui proximarum civitatum ecclosias a) moderabantur, negotium, ut quamdiu ille abesset, phi

lippensium curam susciperent; scriptasque eas litteras tum suisse, cum illi Philippis, ut suo muneri satisfacerent, versarentur. Erat enim apud maiores nostros 3) in usu, ut cum alicuius eoclesiae episcopus, aut obeundi martyrii, aut alterius cuiusquam rei caussa, alio migrare cogeretur, antistitibus, qui christianis in sinitimis civitatibus praesecti essent, partes eiusdem ecclesiae

administrandae , tuendaequo committerentur. Eoque magis in sententia confirmor, quo videam Epaphroditum diutius Phllippis abfuisse, quam ut una inferiorum ministrorum cura regi tam longo tempore tanta christianorum multitudo posset. Sunt autem

theologi, et ii quidem eruditionis existimatione illustres, qui episcopos in litteris ad philippenses nominari eos censeant, qui Macedoniae ecclesiis 5 praesiderent, inque ditionem venissent phi-

.. tem omnia. et abundor reple via sum aeripiens in . . Epapha Ilo ea. quaa a vobis odorem suavitatis ho . . Miam Meaptam plaeeniam Dec ete. .

320쪽

lippensium metropolitarum. Nam apostolos cum litteris ad metropoleos alicuius christianos mitterent, ad Omnes provinciae chris

tianos scribere solitos fuisse putant. Id enim cum discipuli sic rint apostolorum i , cur quisquam factum item ab apostolis suisse neget Z Neque vero a discipulis apostolorum, ut dixi, solum; sed etiam a Paulo persectum id ipsum fuisse constat, cum praesertim ad corinthios a , et colossenses , adeoque cum ad reliquos christianos, qui in aliis provinciis degebant, scriberet. Quod autem Apostolus episcopos, diaconosque appeIlet, nulla facta mentione presbyterorum, id vero expedire nihil negotii est. Aut enim

vera fuit opinio Epiphanti 3) , quae interdum in ecclesiis aliquot

Opiscopos, diaconosque tantum ; presbyteros autem nullos fuisse ferret, propterea quod dignum apostoli, qui hoc tanto munere

fungeretur, reperissent neminem; aut Concedendum est, quod

Petavius animadvertit, nosque non inviti credimus, eos in

una ecclesia, qui presbyteri sub episcopo urbis alicuius cssent con. stituti , suisse etiam episcopos ordinatos, ut cum Opportunitas data rei bene gerendae esset, proficisci in alias civitates, ecclesias fundare, populoque christiano praesidere possent. Horum duorum

M. IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION