장음표시 사용
341쪽
ruit, vocem DoPardi usurpari multo ante consuesse significat. Sed de re manifesta non est cur multis esse disputandum
Nihilo gravius est, quod opponunt de recipiendis lapsis ad
poenitentiam. Nam montanistas , et novalianos ab auctore opistolarum pulsari censent, quos diu post Ignatium infestasso e clesiam liquet. Ac si ponderis ullius id genus argumenti esset, in spuriis libri aliquot canonici essent reiiciendi, ex quibus, universis, qui poenitentia ducti sint. I) peccata dimitti oportere,
Onesimum porro lanctum vita suisse, cum Ignatius Romam proficisceretur, id vero est, quod ostendi mihi, nisi demonstratione, at opinione saltem volo αὶ Somnia sunt, quae de haeresibus in epistola non interpola
ta ab se repertis Dallaeus iactitat. Nam quod Christum filium
ia e va illio dei i ... s. a quia da Ciementis epistola
342쪽
Secundum voluntatem, et potentiam Dei esse scribit r Igna
tius, cui sunt, qui legendum secundum di initatem, et Polemtiam Dei putent, tamen nihil continet, quod cum orthodoxae religionis decretis componi non posse videatur. De incarnalιο enim Ignatius agit, non de aeterna fili generatione. Itaque non est eius ab orthodoxa discrepans, dissidensque sententia.
Nec minus inepta sunt, quae subdit Dallaeus de Ignatii odiga sacra biblia a) irreuerentia. Quandoquidem etsi usus apocryphorum auctoritate esset, neque tantam sacris bibliis inauriam conssasset, neque solus qui uteretur suisset. Namque hoc restabat , ut Irenaei, et Clementis alexandrini 3) libros in spuriis
343쪽
numeraret Dallaeus , propterea quod Spuria interdum , apocryphaque probaverint. Ac mirum sane est, quia ob eam rem unam minus reuerens Dallaeo Ignatius erga sacra biblia videretur, cum
nequc Eusebio , neque Hieronymo I visus sit, qui haec diligenter in sancti martyris epistolis animadvertissent.
De numero martyrum a) nihil est, quod nobis Dassaeus opponat. Est enim manifestum , fuisse primo, ineunteque secundo
saeculo plurimos. Quod autem hortatus Ignatius 3 romanos suerit, ne resisterent, neu impedirent, quo minus ipse bestiis exponeretur , non est tanti ponderis argumentum , ut ossiciat ignatianas epistolas reiici in spurias oportere. Extant enim in actis
epistolisque sanctorum martyrum exempla , quae adeo sunt Similia , ut OVum ΟVO.
Nihil di eo de repugnantibus, salsis, 5 ineptis rebus, quas
ia deiqua nullo in quod aeta l. hoe prodidis a. Ea . eo . . pali lena famel adinis . aelum via da omnino... laeta. et auctoribus. Quoto quiaqua enim est, qui
344쪽
se in epistolis deprehendisse Dassaeus putat. Sunt enim haec commenta hominis qua iuro, quaque iniuria ignatianis epistolis auctoritatem adimere conantis.
Cum ergo suspectae suppositionis epistolae Ignatii neque sint, neque vero esse cuiquam prudenti possint, fit quidem ita , ut quae de episcopis, presbyteris , di amnisque constituit, Vera sint, quum non ab eo excogitata, Sed ab apostolis tradita suerint, quo.
rum ipsum fuisse auditorem plane constat. Revocari autem omnia,
quae illo do episcopis, presbyterisque sanxit, in capita omnino sex possunt. Principio i) enim assirmat in quaque ecclesia epis
copum singularem, presbyterorum senatum, et diaconos, tres dis. tinctos ordines constituisse sa). Deinde hos ipsos episcopos singulares , ubicumque tandem reperirentur, institutos aut praecipiente , aut probante Christo servatore suisse. Tum episcopis singularibus subditos 3 christianos quosque esse oportere , ne presbyteris quidem cxceptis, ita ut subditi apostoli Christo suerunt. Post cum episcopis ita esse colendam, observandamque Coniunctionem animorum , atque concordiam, ut qui ab cis sese dis
345쪽
iungere auderet, is seiunctus esse ab ecclesia censeretur. Inde i nemini quidquam in ecclesia agere licere , non impetrata ab
episcopo facultate. Postremo post episcopum a presbyteris, dia
conisque honorem esse adhibendum. Haec sane cum perspicua sint, tum Protestantes, qui gradum, dignitatemque episcoporum aversentur, ad incitas redigunt, coguntque, ut genuinas esse negent , quoniam contorqueri eas in ipsorum sententiam nullo modo posse intelligunt. Sed nihil haec Casimirum Oudinum movent, hominem et impudentem, et malum , qui cum ad haereticos transfugisset, Hammondum , Usseriumque in primis pro epistolarum ignatianarum sinceritato pugnantes refellero conatus est, ut sese utilem
iis suisse demonstraret, in quorum Societatem Venisseti Ae praetermitti quidem ab se argumentum scribit, quod erat petitum ex antiquorum silentio, propterea quod defensores epistolarum Ignatii negatisum esse , adeoque contemnendum Putarent, quamquam esset, ut scribit, in hanc rem disputatum ab Dallaeo et pluribus verbis, et diligenter. Priore autem loco animadvertit, multa de episcoporum institutione divina, et dignitate ab auctore epistolarum ad nauseam usque iactari, quae cum a vetere alexandrinae ecclesiae consuetudine, quae satis erat Ignatio explorata, abhor.
reant , demonstrant plane ad veritatem, eas non ab Ignatio, sed ab alio quopiam fuisse perscriptas, ut antiquissimi, Sanctissimique martyris nomine permoti, in errorem incauti quique illicerentur. Atque usus quidem, ait, Consuetudinisque christianorum alexandrinorum ab Hieronymo, aliisque fieri mentionem, quorum summam esse in hoc genero fidem constat. Labi praeterea epistolarum scriptorem, ut qui sine episcopis nihil esse in ecclesia saciendum statuat, cum traditum a Τertulliano sit, ubi
duo tresve Congregentur, ecclesiam esSe Oportere. Rursum Pugnare nobiscum Ignatium, quod nos olim in aliquibus saltem ecclesiis episcopos, diaconosque sine presbyteris viguisse dicamus, ille neget. Argumentum autem sibi et magnum, et grave
346쪽
videri, quod cum apostoli, patresque omnes, qui ad initium saeculi tertii floruerunt, duorum meminerint Ordinum snam presbyteros eosdem appellarunt, quos episcopos nominabant , hic
tres saepe, ac multum Commemoret, ut tertio demum saeculo,
quo tempore episcopi, presbyteri, diaconique dici consuerant, vixisse censeatur. Ac matrimonia sine episcopi sententia nulla messe celebranda Ignatium i vhere; idque iam componi cum ea aetate nequire, quae duci ab ethnicis uxores christianas ferret,
neque posceret ePiscoporum consensionem. Secundo vero loco Sic existimat: esse eum apostolorum auditorem, et Traiani aequalem, non posse, qui Saturninum exagitavit. Restitisse autem Saturnino auctorem epistolarum. Non ergo fuisse auditorem apostolorum, et Traiani aequalem, qualem aiunt suisse Ignatium. Nam Saturninum, Hadriano primum imperatore, infestare ecclesiam coepisse. Esse vero ineptum, quod idem habet auctor ignatianarum epistolarum, gratis sese mori, si Vera esset saturninianorum opinio. Quae namque esse martyrii, opinionisque phantasiastarum coniunctio, oppositiove potest Z Neque vero Saturninum solum, sed etiam Theodotum, qui anno exciv. haeresim propagare aggressus oest, resutatum suisse ab auctore epistolarum. Quamobrem referri Ιgnatium ab Hieronymo in eorum numerum, qui Ebionem, Theodotum byetanti uin, et Valentinum haeresiarchas refellerunt. Pugnare praeterea auctorem ignatianarum epistolarum Pro uno Deo, quem nobis manifestaseit Iesus , Proque
Ictu Dei filo, ac verbo, quod non a sim, sed a Patre Progrederetur. Haec vero adversus Valentinum esse disputata. Nam ante Valentinum, nullum fuisse haereticorum, qui haec tam absurda, tamque inepta de sige defenderet. Quare Hammondi, et Pearsoni, qui contra sentiunt, magnis in erratis Versari sententiam. Reprobari quoque a pseud Ignatio data opera Marcionis de malo ooteris testam mi auctore decretum. Igitur floruisse ho minem post ortam Marcionis haeresim, adeoque non suisse Traiani aequalem. Quin etiam contra montanistas, et nOVatianos ab Ignatio agi, qui capitalibus criminibus implicatos, Et resipiscentes, recipiendos vetarent esse. Ut enim recte est ab Athaspinaeo viro et Orthodoxo, et summa eruditione illustri animadversum,
ante montanistas longe fuit disciplina ecclesiae in admittendis
347쪽
ad poenitentiam lapsis severior. Itaque numquam fuisse dicturum Ignatium n omnibus poenitentibus dimittit Deus, si poenin inant in unitatem Dei, et consilium episcopi. o Tertio loco quaedam esse in epistolis salsa, atque inepta arbitratur. Scribi enim a Pseudo-Ignatio, sectam a Paulo ephesiorum fuisse in Omnibus
epistolis mentionem. Id autem esse a veritate omnino discrepans. De stella etiam, quae magis apparuit, quamque splendi diorem sole, luna, astrisque omnibus suisse confirmat, nihil es.se ab eo dictum, quod non esse ridiculum videatur. Non minus esse inane quod addit, visum ab se in camo suisse Christum servatorem. Potuisse quidem verum Ignatium Christum, cum inter homines ageret, videre. At vidisse, a Choesostomo, aliisque negari. Dissentire autem ab evangelistis pseudo-Ignatium, cum hic manducasse, et bibisse Christum post resurrectioncm suam testetur, illi contra manducasse scribant, bibisse autem non scribant. Quarto loco, narrari quaedam de Salomonis, Iosiaeque regum aetate ab Ignatio dicit, quae aut pugnent cum historia regum, aut evinci nullo modo possint. Iosiam enim
anno aetatis xviii. idololatriam delesse, non Vero anno OCtaVO,
quod pseudo-Ignatius scribit, liquere. Quinto, modestiam martyris, animique moderationem Oudinus desiderat. Multa enim se sapere in D , scireque item se de caelestibus multa, Ignatium testari. Sexto, esse quaedam in epistolis ignatianis putat, quae
sane essiciant, aut Arianum fuisse auctorem earum , aut prodromum artanorum. Septimo loco, esse quaedam ab se in iisdem epistolis deprehensa amrmat, quae obscura, dissolutisque scopis simillima sint, quae non cohaereant, quae nihil elegans, nihil constans, nihil denique grave complectantur , ut in iis recentiorem
vix , imitatorem vero apostolorum, atque discipulum nullo modo possis agnoscere. Quin etiam auctorem epistolarum verba Ignatii, quae , Romae cum esset, usurpavit, frumcnt m Christi sum dentibus bestiarum moliar etc., et utinam fruar bestiis etc., in epistolam ad romanos fraude, doloque malo transtulisse, quasi dicta ab absente , cum in urbem duceretur, essent. Octavo, inscriptiones epistolarum esse contendit implicatas, obscuras, longas, plenas denilue inconditarum, atque ab antiquorum Clementis, Poelycarpi, Cypriani, Firmiliani consuetudine alienarum vocum. Esse Diqitigod by Cooste
348쪽
vero singulare quidpiam in iis litteris , quae sunt ad Polycarpum scriptae. Nam cum eum in inscriptione pseudo-Ignatius episcopum appellasset, tum oblitus huius tantae, tamque ab se celebratae dignitatis , qua praestare smyrnensium praesulem cognorat, eumdem etiam , atque etiam ut episcopum colat, hortatur. Nono , magnos illustresque eruditione viros sibi praemonstrasse viam confirmat, in hisque centuriatores magi eburgenses, Iohannem Calvinum, Vitackerum, Robertum Pacterum, Robertum Cocum, Claudium Salinasium, Davidem Blondellum, et Dallaeum. Immo vero propensiorem in hanc sententiam suisse Leonem Allatium virum eruditissimum , et civem meum. Decimo ,
pugnantia pseudo-Ignatium loqui. Nam in litteris ad romanos accusari ab eo milites , quibus traditus in custodiam fuisset, crudelitatis ; in ceteris autem ita describi , ut usi erga ipsum singulari humanitate suisse videantur. Ignatium vero tam fuisse ineptum quis Credat, ut pugnantia loqueretur, et scriberet γ Undecimo , Cotclerii de romanorum potestate adserendi eos, qui damnati fuissent, in libertatem, responsum inane esse existimat. Persuasisse namque Ignatium sibi , modo vera auctor epistolarum scripsisset, christianos , qui Romae agerent, impedire perfacile potuisse , quo minus ipse a bestiis dilaniaretur. Christianos
autem , qui in urbe degebant neque multos, neque tanta auctoritate , dignitateque excelluisse, ut tam praeclarum facinus aut ederent, aut molirentur. Atque hanc ad romanos epistolam in caussa suisse suspicatur Oudinus, cur omnes deinceps scriptores Ignatium Romae martyrio sunctum fuisse arbitrarentur, quamquam verisimile sit, ipsum Antiochiae decessisse, cum Pace ecclesia gauderet. Primum autem omnium, qui in hanc opinionem descenderit, suisse Irenaeum episcopum lugdunensium. Neque vero affirmare Eusebium , sed Romae ne, an alibi Ignatius decesserit dubitare. Itaque ut epistolas, sic acta martyrii Ignatii antiocheni esse in opera spuria reiicienda. Alios contra sentire. Sed horum esse inter se pugnantes, dissidentesque sententias.
Quosdam enim Romae a bestiis Ignatium fuisse dilaceratum, alios multa quoque passum Antiochiae putare. Traianum incredibili mansuetudine suisse. Quamobrem verisimile minime videri, eum, quem plectere Antiochiae potuisset, Romam, ut in amphitheatro
349쪽
bestiis obiiceretur, misisse. Redit ad Eusebium. Hunc omnium primum fuisse , qui epistolarum ignatianarum meminerit, ab Eoque Athanasium , Hieronymum, Theodoritum , aliosque suissecleceptos censet. Postremo Polycarpum nusquam secisse epistol rum Ignatii mentionem statuit. Nam quae proseruntur ab Eusebio, adiuncta fraude impostoris cuiusquam fuisse epistolae Polycarpi. Atque huius tres circumferri editiones. Postremam curatam a Stephano Moynio leidensi professore suisse, in qua verborum eorumdem ne Vestigium quidem extat. Irenaei locum ne ab Usserio quidem suisse maioris habitum, quam poscere videretur. Non enim scr*sisse, sed dixisse Ignatium, Irenaeus tradit: frumentum Dei sum etc. Nihili ab se Origenis testimonia pendi. Scripta enim, quorum ante meminimus, non graeci cuiusquam, sed latini auctoris opus et haberi, et esse. Quare origeni accepta
At enim quoniam de silentio veterum copiose dixi, demonstravique errare vehementer Dallaeum , ut qui Polycarpi, Irenaei, aliorumque testimonia, sectus inanibus coniecturis, aut reiecerit, aut implicarit; non est necesse , ut rursum esse dicendum putem. Itaque venio ad primum Oudini argumentum. Nego aetate apostolorum , nullos in ecclesiis singulares episcopos suisse, qui
presbyteris antecellerent, coetusque Christianorum moderarentur.
Iacobum ecce apostoli hierosolymitano presbyterio, atque ecclesiae praefecerunt. Romanis autem quis neget Linum ab apostolis ipsis suisse datum episcopum p Atque in ecclesiis Asiae antistites, eosque iam singulares floruisse constat, quos Iohannes indicavit nomine angelorum. Hinc secundo saeculo catalogi sunt ab Hegdisippo, et Irenaeo scripti singularium romanorum episcoporum , qui iam usque ab apostolis ecclesias moderari coepissent. Sed quid ego de romanis dico 3 Annon antiquorum virorum , quos Eusebius est auctores sequutus, testimoniis efficitur a Paulo, aliisque apostolis suisse singulares in ecclesiis permultis sacrorum antistites constitutos p At est horum catalogus paullo post nobis describendus. Interea hoc certum erit. Cum singulares episcopi
ecclesias gubernarent, quibus is honor adhibendus esset, quem apostoli praescripsissent nam est a Paulo ad hebraeos scriptum, ut praepositis suis obtemperarent, traditumque ab Luca capite
350쪽
actorum vicesimo, episcopos esse in ecclesiis Positos, ut regant , mirabile minime videri, si Ignatius saepe, ac multum ephraim , smyrnaeos, philadelphenos, magnesianos, trallianos hortetur, ut episcopis pareant, quum Praesertim existere aliquos videret, qui
res novas Consectarentur, Coetusque Seorsim celebrare, episco
pumque deserere auderent. De aegyptiorum consuetudine agam
aliquanto post accurate, ubi de Hieronymi, Ambrosiastri, Eutychii, aliorumque testimoniis disseram. Qua vero impudentia Tertulliani loco oudinus abutitur, quem Scriptorem antiquum inprimis, et quamdiu catholicus fuit, pro episcoporum et Vetustate , et auctoritate pugnasse novit 3 Ac de Tertulliano quidem alias. Quotus autem quisque est nostrum, qui ullam fuisse Ignatii aetate ecclesiam presbyteris carentem defendat Θ Quod enim , auctoritate Epiphanii ducti, sectum aliquando ab apostolis alicibi , ut qui dignos presbyterio nullos reperirent, suisse diximus; neque de omnibus ecclesiis diximus, neque si dixissemus, ita esset accipiendum , quasi apostoli minime voluissent, ut ubi inventi fuissent, qui digni hoc tanto ministerio existimarentur, Pre byteri creari possent. Est item alterum ouilini argumentum inane. Etsi enim apostoli, patresque aliquot secundi saeculi presbyteros eosdem interdum appellarint, quos appellabant episcopos, non sequitur tamen ea opera Ignatio esse adimenda, in quibus a presbyteris episcopi distinguantur. Annon apostoli vocati interdum episcopi, et presbyteri suerunt3 Quis autem tam est absurdo ingenio, qui epistolam Clementis eidem non esse tribuendam putet, Propterea quod apostolos ab episcopis distinxerit, eosque iam apostolos appellaverit, hosque indicarit nominibus episcoporum , et presbyterorum 3 Deinde singulares episcopos iam usque
ab apostolorum aetate ecclesias rexisse , presbyterosque habuisse,
qui rem sacram sacerent, certum est. Quid igitur impediebat quominus Ignatius, qui Traiano imperatore decessit, episcoporum, qui primi ordinis presbyteri essent, ac presbyterorum, qui secundum ordinem tu ecclesia constituerent, faceret mentio. nem p Neque vero intelligo, cur si confuse, implicateque loquuti ceteri sint, unus aliquis inveniri nequiverit, qui distincte, explicateque loqueretur. Iam vero martyres lugdunenses, tametsi anno circiter I 77. passi sunt, hoc est diu ante initium saeculi