장음표시 사용
351쪽
tertii, nihilominus Pothinum, qui ecclesiam lugdunensem regebat, episcopum, Irenaeum autem presbyterum, ut qui nondum
esset creatus antistes eiusdem ecclesiae, appellarunt. Nemo est
autem, qui epistolam lugdunensium, quae est ab Eusebio in quinto historiae libro descripta, in spuriis eam ob caussam esse numerandam arbitretur, quod Irenaeus Polycarpum smyrnaeorum antistitem modo episcopum, modo presbyterum nominet.
Atque haud scio cur vitio dari Ignatio possit, quini sine
episcopi sententia matrimonia esse celebranda negaverit. At erant
mulieres, quae se ab ethnicis duci vellent. Patior. Quid igitur Z
An non licuit antistiti hortari maiorem in modum suos, ne quid simile sacerent Θ Nempe hoc etiam restabat, ut, Probantibus epi, copis, mulieres Christianae ab ethnicis ducerentur. Temporibus quidem Tertulliani, et Cypriani suisse etiam mulieres christianas, quae ethnicis nuberent, certum est. Quid Θ Est ne quisquam tam audax, qui alterutrius Opuscula, in quibus hoc tam grave malum reprobant, in spuriis numeranda putet Noverat sane Ignatius qui sua aetate in hoc genere abusus in Valuisset, Et quia eum
aversabatur, ac reprobat, at, idcirco matrimonia sine episcopi sententia celebranda non esse scribebat. Deinde aut rite christianae virgines viris ethnicis matrimonio iungebantur, aut contra. Si rite, cur Christianam non decuisset antistitem sacrorum consulercp Sin autem minus r), cur non
352쪽
statuisset Ignatius, ab iis, qui celebrare nuptias decrevissent, episcopum esse consulendum 8 Quamquam hoc unum Iguatius i)velit: decere christianum virum, qui uxorem item christianam ducere constituerit, sententiam episcopi Sequi, ne quid voluptatis captandae caussa fecisse videatur. Quod ut sit Ignatii aetati contrarium, ne suspicari quidem Possum. Venio ad Saturninum. Nego ullam eius suisse factam ab Ignatio mentionem sa). At is Saturninus primus omnium, Christum speciem carnis habuisse, putavit, re autem ipsa carne fuisse praeditum, nullo modo; quem errorem Ignatius, qui ante Hadriani
tempora decessit, consutare non potuit. Confutat Vero auctor epistolarum. Est ergo Ignatio auctor epistolarum recentior. Verum
hoc idem pernego, nullum suisse, qui in tam gravem errorem ante Saturninum inciderit. Nam incidisse aliquos, testis est in epistola secunda Iohannes 3 , ut qui haereticorum opinionem
damnaverit, qui Christum in carne Menisse inficiarentur. Salu ninum autem, cum Traianus imperium teneret populi romani, tacuisse, d ereque tum primum coepiMe, cum Hadrianus regno
potiretur, quibus tandem argumentis os licere Oudinus poterit pΤille montius quidem vir summa cruditionis, doctrinaeque existimatione, ac laude excellens, Saturninum Traiani tempore sectae sundamenta iacere coepisse, scribit. Nam quod Eusebius 5
353쪽
de Saturnino, et Basilide agat, ubi res Hadriani aetate gestas persequitur, non tam est graVe, ut quem qua in se teri cogat, nihil hos suisse, Traiano imperatore, molitos mali. Quis enim ita est historiae veteris imperitus, ut nicolaitas I) , ebionaeosque ante Traianum in ecclesiam irrupisse neget 8 Atqui est horum sectae, atque Acinorum ab Eusebio facta mentio, cum historiam
Traiani describeret. Qua in re Oudini fidem, diligentiamque desidero, qui Saturnini, Basilidisque haereseon primordia ab Eusebio in Hadriani tempora referri confidenter a) iactat. Si
enim ita se res haberet, retulisset Eusebius initia haerescis nicolaitarum in aetatem Traiani, id quod nec Oudinus dixit, neque
si ratione usus esset, inducere animum ut diceret potuit. Ab
quo haud scio, cur Eusebio nihil de tempore, quo haeresim dis
seminare Saturninus coepit, statuenti, quasi statueret, Oudinus credat; de Ignatio autem auctore Septem epistolarum dissertis verbis statuenti non credat. Nisi tantum praeiudicatam opinio-
354쪽
num apud eum valuisse dicendum sit, ut quae Statuta, non statuta , quae Vero non Statuta, eadem Statuta Esse contenderet.
Eodemque modo explicare locum Theodoriti licet i). Quod si ly
ab Eusebio discreparet, tamen nulla esset caussa, quare ei de Saturnini aetate potius, quam de epistolis, quas esse germanum Ignatii opus fatetur, disputanti assentiremur. Denique nego raso quidquam , quod obstet, quo minus , imperatore Traiano, ham resim profiteri, ac promulgare aggrederetur is, qui Menandrum
Simonis discipulum audivisset a). De Theodoto, quod scribit ou dinus 3), perfacile quidem refellitur. Non enim nominatus ab
355쪽
Ignatio usquam est, nec vero nominari potuit, cum diu ante is
martyr decesserit, quam Theodotus spargere sua in vulgus dogmata coepisset. Nam Hieronymum r , qui in libro, quem contra Helvi)ium scripsit, et in quo inter apostolicos viros , a quibus est oppugnatus Theodotus, Ignatium numerat, aut lapsum memoria suisse, aut si lapsus non est, quod quidem magis cre
do, censuisse haeresim Theodoti ab Ignatio, Polycarpo a), aliis
que, antequam Theodotus erupisset, explosam; aut denique ab Ignatio quidem Ebionem , a Polycarpo autem, Iustino martyre, et Irenaeo et Ebionem fortasse , et Valentinum, ab aliis denique, quos nominatim minime appellavit, suisse Theodotum Oppugnatum putasse. Ac salsum profecto est, ante Theodotum, qui Christum hominem purum esse incutiretur, suisse 3 neminem. Est
enim aliquorum , qui sic mentirentur, ab Iohanne ) apostolo
in epistolis reprobatus error. Quod si consutati huiusmodi homi nos ab Iohanne sunt, quid erat caussae, cur consulari ab Iohannis auditore Ignatio non possent Θ Mirabile autem videtur, quod cum Oudinus implicatas , et involutas Hieronymi sententias consectetur, luculentas nihilominus contemnat, ac respuat, quibus ab eodem Hieronymo epistolae martyri Ignatio tribuuntur. Est
deinde ridiculum , ne gravius dicam , quod Oudinus subdit de Valentino 5 . Hunc enim ab Ignatio fuisse indicatum in ea epis
356쪽
tola, quae est ad magnesia nos Scripta, censet; propterea quod unum Deum esse confiteatur, quem nobis manifestarit Christus. Unum enim Deum , quem uobis Christus manifestarit, apostoli perinde ubique gentium consessi sunt, quin ad Valentinum non.
dum natum eorum spretaret oratio. Cur autem non ad aposto
lorum sermonem potius, quam ad Valentini haeresim Ignatius respexerit, suspicari pro se to non possum, explicare autem mul. to minus. At genealogias Valentinus de rebus divinis agens ponebat, quas Ignatius reiicit, unum nominans, confitensque Deum. Ante Valentinum autem , qui suem admitteret, genealogiasque numeraret, haereticorum suisse nestum. Ego vero, ut necesse sit, ex unius appellatione Dei , concludere, reiectas genealogias Valentini ab Ignatio fuisse , non video. Verum qui sigem ante Valentini aetatem probarent, haeretici indicantur ab Irenaeo in primo i contra haereses libro . Rursum qui genealogias ponerent, quasi a Deo familia aleretur, erroris sunt damnati a Paulo. Quid
autem obstat, quo minus adsertores genealogiarum , quos redarguit in epistolis Paulus a , ii dein sigem defenderent Θ Sed sac
. . ad Muis da a Ladam non eadem dioti . a.d ei dim
357쪽
diversi fuerint. Nulla erat caussa , cur non utrique repelli ab Ignatio possent iis in litteris, quae sunt ad magnesianos Scriptae. Atque horum quidem alterutrum dicendum oudino erat, si bona fide egisset; non inanibus coniecturis reiicienda testimonia
Theodoriti, Hieronymi, Eusebii, Athanasii, Irenaei , Polycarpi i , epistolas, de quibus nunc agimus, Ignatio martyri tri-
artim ab lanatio repelli Ocidinas potat nil p. quo. Addit ipla alietum una ui lueum ex eadem epistolam. L. p. 20. ., Founodo em timere poteri viva sineia irari,iol coitia oliam prophaia. diseiptiri erua.
358쪽
huentium. Iam vero ante Marcionem si suisse haereticos, qui
Vetus testamentum aversarentur , testata res est. Itaque minime
miror, horum item fuisse ab Ignatio resutatam, explosamque sententiam. Quamquam sunt aliqua α eorum testimoniorum , quae ex epistolis collegit oudinus, dictis apostolorum similia, qui prophetas praedixisse de Christo assirmarunt. Quod si his locisellicere se posse Oudinus putet, non Ignatium, sed alium quem
piam epistolarum auctorem esse, essiciet etiam non Paulum, ac petrum epistolarum, quae ipsis merito adscribuntur, sed nescio
quem imposiorem habendum esse auctorem. Id quod serri profecto non poterit. Quod de cataphrygibus, et novalianis ab Ignatio 3 notatis addit, simile est argumentorum superiorum. Non enim Ignatius solum , sed etiam Clemens in ea , quam ad corinthios scripsit, epistola, poenitentes recipiendos constituit. Quod si Albaspina ous 5 severiorem , ante ortos cataphrygas , fuisse de recipiendis poenitentibus ecclesiasticam disciplinam cen.
set , non tanta est eius in hoc genere auctoritas, ut me deterrere a sententia possit. Assentior enim Iosepho Augustino oria
sio 6 , qui graviter , vereque scripturarum, patrumque trium priorum christiani nominis saeculorum testimoniis demonstravit, eos, qui capitalibus criminibus implicati suissent, deindeque resipuissent, suscepta poenitentia, gaudere deinceps communione
Est vero tortium Oudini argumentum levissimum. Quod enim Ignatius tu nomi ἐπιτολη r) fieri ab apostola mentionem ephesiorum dicit, non ita est intelligendum, quasi Paulus in omni epis-
359쪽
344 ORIGINUM ET ANTIQUITA Miola eorum meminerit. Verti enim commode hoc modo verba eadem in latinum sermonem possunt: in tota epistola. Nam est integra epistola a Paulo ad ephesios scripta. In omni autem neque
Ignatius, neque alius quispiam quamlibet ineptus, imperitusque
nostrarum rerum, sive is Vetus, sive recens suisset, umquam di
xisset. De stella porro magis ostensa quid dicam , cuius maximum splendorem patres celebraverunt I p In sphaerico autem caelo quis neget, quasi choro circumdatam suisse ab astris ceteris stellam, cuius est in evangelio a Matthaeo apostolo facta commemoratio 3 Neque visus ab Ignatio in carne Christus, neque I
cum epistolae ad smyrnaeos extorquere a quoquam, arbitror, posse , ut visum censeat. Nam quod habet αυτον οιδα a , non ipsum uidi significat, sed Usum nox'L Fuisse autem Ignatio exploratum, carne suisse praeditum servatorem Christum, ut qui catholicam
fidem coleret, esse neminem existimo qui miretur. Labitur au
tem Oudinus turpissime, qui pugnare cum scripturis Ignatium nugatur, propterea quod manducasse post 3 resurrectionem , bibisseque Christum defendat. Quid enim p Annon est auctor in actis apostolicis Lucas ), apostolos manducasse, bibisseque cum
Christo Postquam resurrexit a mortuis p Quemadmodum manducassent, bibissentque cum Christo, si Christus minime bibisset λQaartum est argumentum ab Oudino 5 ex epistola vitiata
360쪽
ad magnesianos conclusum. Itaque ad institutum non pertinet.
Nam in genuina a Vossio, Usserioque publicata i) nulla fit
aetatis Salomonis, Iosiaeque regum hebraeorum commemoratio.
Corruptas autem a) , interpolatasque , quas vocant, epistolas Ignatio tributas , nihil moror. Quamquam de Salomone , atque Iosia , quod in vitiata ad magnesia nos epistola legitur, hoc totum
ex rabbinicis sontibus, traditionibusque iudaicis 3 ab auctore
constitutionum apostolicarum 4 , et ignatianarum epistolarum in terpolatore haustum esse videatur. Quid p si fas Ignatio suisset, quod ad Salomonem attinet, in re dubia, suo uti iudicio, proebareque, quam esse verisimiliorem putasset, opinionem p Scrip
turis enim veteris, novique testamenti, quo aetatis anno regno potitus Salomon fuerit, non constat. Quamobrem liberum martyri suisset, modo agere statuisset de Salomone, eorum sententiam
sectari, qui in huiusmodi rebus investigandis diligentem operam locasse 5) dicerentur. Quis vero nesciat, fieri potuisse, ut si Ignatius ab Iosia decimo octavo aetatis anno fuisse idololatriam excisam in Iudaea 6 scripsisset; praetermitti deinceps το deciamo nequivisse, errore, oscitantiaque librariorum p At interpolator, non de sublata idololatria, sed de anno, quo regnum est Ioesias adeptus, agit, describitque, quae sunt ab rege deinceps praeclare contra idololatriam gesta. Non ergo laboraremus, si scripta haec ab Ignatio fuissent. Sed quoniam scripta ab interpolatore sunt, cuius profecto nulla est auctoritas, multo laboramus minus. Quintum est de moderatione animi argumentum; quam quidem moderationem in Ignatio Oudinus , Dallaeusque desiderare se dicunt; qui autem nulla praeiudicata opinione seruntur , non solum non desiderant, sed etiam admirantur. Ille enim martyr, qui