장음표시 사용
371쪽
factas non Hieronymi solum testimonio, Sed etiam graecorum codicum auctoritate constat. Quamobrem monachi sancti Mauri, cum rem diligenter considerassem, committendum non putarunt, ut ora in spuriarum numerum reiici oportere statuerent I .
Extremum est, ut lectorem etiam, atque etiam moneam, ne
se Dallaei, Oudini, aliorumque huius generis Scriptorum argumentis implicari sinat. Si enim his auscultet, atque Polycarpo, Irenaeo, origeni, Eusebio, Athanasio, Hieronymo, Τlieodori in
auctoritatem neget, nullum erit monumentum tam Vetus, tam-
quo illustre, quod pari temeritate, audaciaque reiicere non possit. Atque sic habeat: ne Sacrarum quidem Scripturarum sinceritatem tutam deinceps suturam , si illis tam inanibus coniecturis fides veterum scriptorum labefactetur, qui scilicet, quomodo sint verae ab apocryphis distinguendae tradiderunt. Sed hactenus de argumentis Oudini, quae tametsi non codem ordine a nobis, quo ab ipso, tamen summa integritate, ac fido proposita osse nemo negaverit. Atque hinc sane quisque in-
ia naa xxvi. reeitati m is prolata ad patium . .
372쪽
telliget, eum, qui colere se, ac venerari hierarchiam ecclesiasti. cam profitetur i , verbo quidem hierarchicorum, re autem vera suisse defensorem puritanorum. Sed bene habet. Etenim ne Iusteranos quidem, qui post scripserunt, inducere Potuit, ut si
bi assentirentur. Quapropter Buddeus a , et Moshemius 3
epistolas Ignatii in genuinis operibus numerant, quin esse Ο dino auscultandum arbitrentur. Est autem octavum argumentum, quo delici de gradu epi copos adversarii arbitrantur posse, ex epistola Polycarpi conel
sum. Atque est illud quidem huiusmodi. Polycarpus una cum presbyteris, qui cum ipso erant, ecclesiae philippensium salutem 4 diciti Par igitur erat auctoritas Polycarpi auctoritati, dignitatique presbyterorum. Nisi enim par fuisset, Presbyteros ,
qui συγ αυτω cum ipso erant, in epistolae inscriptione numquam
nominasseu Atque ut Cyprianus 5 cum collegis ad Lucium
scribens, collegas indicat tanta potestate suisse praeditos, quanta ipso in administrandis ecclesiae rebus valebat, ita Polycarpus Presbyteros, qui cum ψso erant commemorans, aequalem Se illis dignitate suisse ostendit. Neque vero Cypriani exemplo Solum , sed etiam aliorum episcoporum, presbyterorumque testimoniis do- monstrari hoc idem ad veritatem plane potest, qui dum ad aliquem scriberent, collegarum, compresbyterorumque mentionem
Quid Z si Polycarpus duos in epistola ad philippenses ordines
in ecclesia obtinuisse confirmet, quorum inferior diaconorum esset , superior autem 6 presbyterorum p An episcopos ille praetermisisset, si tertius ordo, atque omnium excellentior fuisset invectus in christianorum rempublicam 3 Duo igitur ordines, cum Polycarpus scriberet, vigebant; estque proinde tertius, quem nos
373쪽
appellamus episcoporum, aliquanto recentior. Cumque aliqui iisdem temporibus essent, quibus impositum onus erat gubernandae, administrandaeque ecclesiae, episcopique singulares nulli reperirentur, concedendum profecto est, datum idem munus suisse Presbyterorum collegio.
Nihil haec hierarchiae defensores movent. Principio Polyca pum qui sese priore loco in epistolae inscriptione nominarit,
tum memorarit presbyteros, quin ullius eorum distincto meminerit quam esset ceteris auctoritate , dignitateque praestantior indicasse 1 respondent. Atque singularem episcopum smyrnaeorum Polycarpum fuisse , non Polycratis a) modo , sed etiam
Irenaei 3 , qui Polycarpi auditor fuerat, testimoniis constare. Cypriani exemplum ad institutum non pertinere. Ex inscriptione namque epistolarum eius intelligi, quos tandem ille collegarum appellet nomine. Episcopos enim ab co significari, quibus ceu primas Asricae praesectus erat. Adversarios autem, qui Cypriani ver
bis abuterentur, non animadvertisse, quo serperet argumenti, quam conclusissent, sententia. Aetate namque eius praesulis carthaginiensis episcopos presbyteris antecessuisse, qui neget, tam impudentem neminem suturum. Atque presbyteros, hoc est secundi ordinis sacerdotes, a Cypriano fuisse interdum compresbyteros appellatos , quin horum auctoritatem aequaret suae. Non
374쪽
ergo ex inscriptiono epistolae Polycarpi colligi iure a quoquam
P Se , episcopos , Secundo Saeculo, eosdem atque presbyteros suisse. Huc item synodicam synodi antiochenae spectare, qua Blon delius, quasi suam opinionem confirmaret, abutebatur i . In ea enim episcopos, presbyteros, diaconos , fratresque ceteros commemorari. Quotum autem quemque esse, qui pari auctoritate
presbyteros , diaconos , laicosque praestitisse putet pAccedere ad haec eorum sententiam , qui Presbyterorum vocabulo non secundi, sed primi ordinis presbyteros, hoc est opi copos , quibus smyrnensis iure metropolitico a) praeerat, fuisse a Polycarpo indicatos iudicaverunt. Quod si verum est cur autem veri saltem non esse simile videatur, asserri caussam posse
omnino nullam ) iam hoc uno everti, quidquam ab se adversarii constitutum censent. Iam primi ordinis Sacerdotibus positis, poni quoquo sacerdotes secundi ordinis, quibus illi antecellerent, opor. tere. Neque vero Sacerdotes secundi ordinis, atque episcopos 3
., h suam, iam potitia da episeopla inlla vietam, da
375쪽
ipsos, Sed etiam apostolos vocari interdum presbyteros r consuesse. Apostolos Vero aequatos simplicibus presbyteris fulsis, quis credat Z Quam ne episcopos quidem, tametsi eodem nomine quandoque a patribus appellarentur.
Rursum Polycarpum philippenses, ut presbyteris, diaconis-
re obtemperarent, hortantem , presbyterorum nomine opiscopos emonstrasse , aliqui nostrum adfirmant, sacerdotes autem secundi
ordinis, ministrosque ecclesiae ceteros , ut qui episcopis subditi essent, Vocabulo diaconorum. Nam quae de presbyteris Polycampus sa) disputat, in episcopos cadere; in sacerdotes autem Secundi ordinis, nullo modo. Neque rem ullam osse, quae impediat, quin diaconi vocarentur sacerdotes 3 , sive presbyteri secundi ordinis , quos ministros in sacris litteris identidem appellari liquet. In idem enim omnino recidunt voces ministrorum, et di
Iam vero haec Polycarpi ex epistola ad philippenses descripta
loca , cum explicari tam facile , quam est hactenus demonstratum , POSSint, ut non solum non evertant, sed etiam confirment catholicorum sententiam, numquam certe efficient, aut tollendam , aut minuendam Irenaei, aliorumque veterum, qui cum Polycarpo Vixerunt, auctoritatem esse , qui singularem Smyrnen
sibus episcopum ab apostolis datum , episcoposque ipsos a presbyteris distinctos suisse ) tradiderunt.
Nonum argumentum deducunt presbyteriani ex libro Her-
376쪽
mae , qui Pastor inscribitur. In hoc enim episcoporum , et dia
conorum mentionem fieri statuunt, presbyterorum, qui episcopis essent inferiores , non item. Ex qua re intelligi sacile posse arbitrantur , duos saecula ecclesiae primo in ecclesia gradus, ordinesve fuisse, unum diaconorum , alterum presbyterorum , Seu episcoporum, quibus iunctim administrandae ecclesiae potestas
esset si . Nobis mirabile videtur , quid sit, quod Bion dellus , aliique
hierarchicis infesti, atque inimici, cum Hermam insectentur sa),
ac lacerent, tum eius testimoniis, ut Suam confirment sententiam , abutantur. Sed fac probanda sint, quaecumque Hermas litterarum mandavit monumentis , an quod ille αι ven-τωMI 3
Obscure , data opera , scripsit, contorquenda Continuo in cathoelicos sunt, hisque iam statuendum, episcopos singulares nullos primis temporibus suisse, qui ecclesias moderarentur Θ Verumtamen quoniam obscurum, implicatum, prophetarumque morem simulantem scriptorem adversarii testem vocant, age videamus, tres ne, an duos ordines ecclesiasticos memoraverit. Eum igitur
377쪽
presbyteros primum omnium nominasse I) defendo. Est autem illius luculentissimum testimonium. At hos ab episcopis minime discrepare dicent. Quamobrem vero Z Quia post, inquiunt, episcopos, et diaconos memorat, medium autem ordinem presbytororum non memorat. Sed medium ordinem non memorari ab
Herma, id vero est, quod vehementer negamus. Nam priore loco ille apostolos nominat, tum episcopos, inde doctores a), postremo diaconos. Medios igitur inter episcopos, diaconosque, doctores memorat. Ecquis autem non inde colligat, virum, qui instinctu , amatuque clivino se scribere simularet, presbyteros indicare voluisse doctorum nomine PDecimum argumentum petunt advorsarii ex epistola Pii pontificis maximi, exque priore Iustini martyris ad imperatores apologia. Pium namque I. in ea epistola , quam fuisse ab ipso ad Iustum viennensem scriptam serunt, episcopos a presbyteris , dia
conisque non ut maiores, sed ut ministros colendos esse statu
re , defendunt. Itaque pugnant, presbyteros, episcoposque loea
378쪽
tos secundo ecclesiae saeculo fuisse in eodem gradu honoris , aedignitatis. De Iustino autem philosopho, et martyro sic existimant. Meminisse quidem eum praePositorum , et diaconorum , tertium autem ordinem, qui medius inter episcopos, diaconosque esset, praetermisisse; quod numquam aiunt suisse facturum, si episcoporum, presisterorum, ac diaconorum diversi ordines fuiΑ-
Hoc nostri argumenti genus nihili faciunt. Pii nam quo epistolas in nothis, eique pontifici salso adscriptis operibus numeran. dam censent α). Sed sic genuina epistola tam prior, quam altera sit, nam aliqui 3 eas in sinceris ponunt, an non disertis verbis episcopos a presbyteris distinguit, sive is Pius, sive alius quispiam sit pontifice eodem recentior Θ Nam Iustum episcopum appellat, eique honorem adhiberi a presbyteris, diaconisque oportere praescribit 4 . Quamquam autem observari eum ab utris
que, ut ministrum statuit, tamen sic esse id constat intelligendum, ut Iusto hoc esse curandum Significet, ut non vi, non si perbia, ac supercilio, sed demisSo per Virtutem animo, ac prudenter , quasi minister sit aliorum, in ecclesia versetur, quamquam is presbyteris antecelleret dignitate. Alioqui ne apostoli quidem superiores ceteris dignitale fuissent, quos Christus esse tamquram ministratores aliorum praescripsit. De Iustino satis supra disputatum est 5 . Hoe addam unum: martyrem cum de praeposito, hoc est episcopo inerente ageret, nonnisi diaconos commemorasse, quod in eo munere langendo opus episcopo non esset presbyteri opera. Ceterum fuerunt, qui Iustinum presbyterum fuisse arbitrarentur 6), episcopum autem numquam. Vocassent autem, si iidem episcopi, atque presbyteri, maiorum sen. tentia, suissent. Sed de episcopis, qui presbyteris dignitate Iustini tempore, immo vero iam inde a temporibus apostolorum, prae.
cellerent, erit paullo post etiam disputandi locus .
379쪽
Sequitur argumentum undecimum, quod repetunt ex Papia hierapolitani, ex gallicanarum ecclesiarum, exque Irenaei lugdunensis episcopi testimoniis. A Papia namque unum memorari
aiunt r) ordinem presbyterorum, quibus impositum admini
strandae ecclesiae onus esset. Ecclesiam autem lugdunensem ita
de episcopis agere, ut plane indicet, eos non iure divino, sed institutione humana principatum obtinuisse , quin tamen aequales potestate reliquis presbyteris esse sa) desinerent. Irenaeum denique multis in lacis eosdem episcopos , atque presbyteros esse
Ad haec nostri mirari se dicunt, qua considentia Blon delius Papiam testem appellet. Si enim eius se verbis proficere quid- ruam confidat posse, nae is essiciet prresbyteros pares auctoritate, ignitate , potestateque apostolis suisse. Qua re quid dici potest obtusius p Atque Papias quidem non solum Aristionem, quem episcopum fuisse sacile patimur, sed etiam apostolos presbyter rum appellat nomine. Papiam autem Eusebius episcopum Ιiierapolitanorum vocat in tertio libro historiae 5 , cui nos de
rebus non admodum a memoria sua remotis agenti credimus.
Hunc enim ut negligamus, quo novitatis studiosis Blondello, aliisque presbyterianis assentiamur, extorquere a nobis nemo Poeterit. Qui autem episcopus erat hierapolitanorum, adeoque , Eusebio teste, presbyteris secundo saeculo in hierapolitaua ecclesia praeerat, is ne quid esset discriminis inter primi ordinis, secundique gradus sacerdotes, seu presbyteros ignorasset 3 Eo igitur episcopos, apostolosque presbyteros appellavit, non quo discrimen inter eos nullum esse arbitraretur, sed quo honoris indicium id
Epistola lugdunensis ecclesiae, quae scripta Marci Aurelii Antonini imperatoris aetate fuit, qui episcopi, presbyterique su rint, utque illi auctoritate, dignitateque his antecellerent, de
380쪽
monstrat plane ad vecltatem. De Pothino enim sic agit, i ut
eum Iugdunensis ecclesiae episcopatum gessisse significet, quo tempore Irenaeus a) sim lex eiusdem ecclesiae presbyter esset. At sederat Irenaeus in cathedra Iugdunensi Pothini loco, a fritribus constitutus , et colobio ePACOPOrum indutus , ct tamen alugdunensibus, qui eum in urbem ad Eleutherium miserant,
presbyter appellabatur. Sed video quam hoc sit Blondelli argu
mentum inane. Neque enim Irenaeus dictus episcopus lugdunen. sium suerat, antequam Romam ad Eleutherium mitteretur. Immo vero negat Eusebius, auctor in primis vetus, et peritus historiae 3). Quamobrem sapienter est a Massueto monacho bene dicti no sancti Mauri animadversum, lapsum Blondellum gravis simo errore suisse, ut qui non a martyribus, sed a clero Lugdunensi epistolam ad Eleutherium scriptam , Irenaeumque missum, martyresque ann. I 67. antequam Eleutherius pontifex diceretur, decessisse contendat, nulla habita Eusebii ratione, qui rem moe
numentis mandavit litterarum Ad Irenaeum quod attinet, dabo equidem, vocatos interdum ab eo episcopos fuisse vocabulo presbyterorum 5 , ut qui h
norificum hoc genus appellationis esse, meritoque attribui iis , qui primas in ecclesiis partes obtinerent, arbitraretur. Verum idem illo ost Irenaeus, qui episcoporum Romae, aliorumque ec-