Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

tanta virtute praestabat, multaque divinitus acceperat, cum se colebrari a christianis intelligeret; mentitus ne suisset, eaque sibi concessa esse dona negasset, quae accepta esse cognosset reserenda

Deo p An non satius fuit apostoli Pauli, quem ille sibi i) proposuerat ad imitandum, exemplum sequi, ac se quidem multa esse

divinitus doctum, sed ipsum sibi dissidere, sateri; ut qui optare quidem se mortem sciret, dignus ne vero esset, qui martyr

decederet nesciret a 3 Caveant autem , qui minus modeste ab Ignatio actum putant, quod trallenses Parvulos 3 appellaverit , ne Paulum apostolum immodestiae arguant, qui cum c rinthios maiorem in modum laudasset, tum eosdem ut paroulos

in Christo redarguendos putavit.

Quod sexti argumenti loco de arianismo Ignatii Oudinus urget, latius patet, quam ipse suspicari possit. Nam si ariano

rum decreta sequutus Ignatius est, Propterea quod Patrem cum miscopo , filiumque Cum presbyteris comparaverit; arianis item scriptores librorum novi testamenti annumerabuntur , ut qui filium a patre missum , clarificatum, et sanctificatum , venisse in mundum tradiderint, ut faceret Patris Poluntatem, non suum.

Atque haud scio, cur socinianos de Ignatio 5) disputantes Ou

362쪽

CHRISΤIANARUM LIBER IV. 34

dinus Sequatur; contorquentes autem apostolorum testimonia in suam Sententiam, non sequatur. Nisi sorte odio, malevolentiaque incitatus , apostolos , ut debuit, vindicandos; Ignatium vero , qui apostolorum doctrinam Sectatus est, per summam iniuriam damnandum iudicavit. Miror autem quid sit, quod Uswrium laudet, quasi sanctum martyrem arianismi arguerit. Ita homo vafer, ac subdolus, omnia fraude, doloque malo miscere audet, ut ignatianis epistolis detrahat auctoritatem. Usserius enim

de salso Ignatio i) , qui aut genuinas sancti martyris epistolas vitiavit, aut novas confinxit, Ignatioque tribuit, disputat; de

vero autem Ignatio, nullo modo. Septimum, quod est de oratione, styloque Ignatii, argumentum levissimum est. obscura enim esse quaedam in scriptis apostolorum, neque tam Polite, eleganterque scripta, quam Oudinus ab Ignatio postulat, certum est, quin sint, qui aut Paulo epistolas, aut evangelia Iohanni, Lucaeque esse adimenda putent et . Nihil de colligatione, coniunctioneque sententiarum dico. Usu enim apud christianos primorum temporum invaluerat, ut rerum maxime, seriei autem sententiarum, ut alia ex alia De. xa, omnesque inter Sese aptae, Colligataeque essent, non adeo

interdum rationem habe udam existimarent. Quod si hoc suppositionis , atque νολιας indicium esset, vererer equidem, ne exis terent aliquando, qui libros aliquos novi testamenti sum itos apostolis suisse arbitrarentur. Venio nunc ad Octavum argumentum. Quaero ex oudino, quo teste sit usus, cum Ignatium Romae agentem haec verba, frumentum Christi sum etc., usurpasse scriberet λ Scio quid revpondeat. Accepisse namque se dicit ab Irenaeo 3 , atque etiam ab Hieronymo. Sic enim habet: n Primum est, quod abn Hieronymo in catalogo scriptorum ecclesiasticorum in L alion accepimus, diu quoque antea ab Irenaeo, cum iam damnan tus esset ad bestias , ardore patiendi, cum rugientes audiret

η leones , dixisse : frumentum Christi stim , dentibus bestiarum

363쪽

n molar, ut panis mundus in niar: quae et in latinorum san cris, festo quotannis Ignatii die recitantur in breviario minan non. At Irenaeus, usurpata haec a martyre, cum in amphi. theatro esset, rugientesque audiret bestias, nusquam dixit. Sunt

enim illius verba huiusmodi. η r Quemadmodum quidam de

n nostris dixit, propter martyrium in Deum adiudicatus ad hoen stias : quoniam frumentum sum Christi , et Per dentes bestiis rum molor, ut mundus Panis Dei inueniar n. Qua igitur confidentia Oudinus teste uti audet Irenaeo p Sequi autem se dicet Hieronymum. Per me licet. Sed cur Hieronymo cum Eusebio, aliisque veteribus probanti epistolam Ignatii ad romanos, non assentitur; haec vero, quae Veterum nemini in mentem venerunt,aienti assentitur 3 Sed fac ex maioribus Hieronymus a intellexerit, dicta haec ab Ignatio, cum rugientes bestias audiret, in amphitheatro fuisse; an quidquam impediet, quo minus iis etiam in litteris scripta essent, quas ante ad romanos Ignatius 3) doedisset p Eusebius sane scriptor in primis vetus, et diligens, scri

fisso haec Irenaeum tradidit in historia; dixisse autem de

Ignatio, cum is rugientes audiret leones, nusquam. At Hieronymus, qui ex ePistola ad romanos verba quaedam Ignatii proetulit, quod erat de frumento, quasi inde esset decerptum, non protulit. Ridiculum i Quasi vero quod praetermisit, negaverit. Non enim omnia, quae epistola continebantur, in librum descriptoribus ecclesiasticis transferenda putabat. Quamquam recte sectum ab Hieronymo fuisse censeo: qui quod erat scriptum omisit, ne dictum, eius quidem opinione, in amphitheatro commemorans, eamdem sententiam repetere videretur.

Verumtamen instat Oudinus, Smyrnaeque agentem Ignatium ad romanos similia scribere nequivisse pugnat, propterea quod ignoraret, quo tandem supplicii genere affici deberet. Damnatum

364쪽

CHRISTIANARUM UBER I v. 349

enim ab hestias, Chrysostomo teste, suisse, cum iam in urbem

pervenisset i .

Ego vero nullam esse caussam video, cur Eusebio a aliisque 3 scriptoribus, qui Ignatium diu ante, quam Smyrna solvisset, intellexisse, quo supplicii genere moriturus esset, assirmant, non credam; uni autem Chrysostomo credam. Deinde Chrysostomum a communi sententia dissidere, salsum est. Non

enim Romae Ignatium haec usurpasse verba, scribit ): titianam bestiis illis fruar ; sed tum ea usurpasse , Cum audisset, id sibi esso genus supplicii subeundum. Id autem audiverat An. tiochiae , ut ex actis martyrii intelligimus. At enim si absens iis Verbis usus Ignatius est, cur dentibus bestiarum molor, non autem molar, dixit 3 Est enim υ molor temporis praesentis indicium. Scilicet molar 5 Hieronymus, graecum autem exemsar , non αληθορ- , sed αλ ωμαι 6) habet. Etsi molor etiam dici potuit, quod supplicium quasi praesens martyr contemplaretur. Alioqui ne tum quidem dicere molor potuisset, cum rugientes seras audiret, quod nondum ipsis obiectus suisset.

Nonum multo est levius, quam sint argumenta superiora. Inscriptiones enim epistolarum ignatianarum longas esse sacile patior : implicatas autem, obscuras, plenas inconditarum, peregrinarumque Vocum, non item. Sed longa inscriptio indicium esse νοθtias, suppositionisque non potest. Nam epistolam Pauli ad ro

manos, cuius multo est inscriptio longior, quam sint longae

365쪽

35o ORIGINUM ET ANUQUITATUM

inscriptiones pleraeque ignatianarum, quotusquisque tam est cou-

fidens , qui esse in spuriis ponendam arbitretur Z Conserat deinde Oudinus epistolas Ignatii aliquot cum reliqais Pauli epistolis,

cumque ea in primis, quae est ad Titum scripta , ac si eas proelixiores hac esse ostenderit, tum me concedam fuisse facile su

peratum. At breviores sunt inscriptiones Polycarpi, et Clementis epistolarum. Quis negat p An non Ignatio licuit imitari Paulum prae Clemente P Vellem autem ostendisset Oudinus, quamobrem stribiliginosas appellarit inscriptiones epistolarum Ignatii.

Nullam enim vocem omnino indicat, quam nos aut reprehendere , si eiusmodi sit, aut vindicare, si non sit, possimus. Ita est homo confidens, ac temerarius ut modo constare iniuriam Ignatio queat, omnia impudenter turbet, ac misceat, quin rationem ullam, cur assirmet, negetve asserre possit. Metuebat fortasse, ne

quid in stribiliginum censum coniiceret, quod simile eorum ,

quae sacris bibliis continentur, esset. Ad Polycarpum i) quod

attinet, sateor appellatum ab Ignatio episcopum smyrnaeorum fuisse, nam smyrnensibus ab Iohanne praesectus fuerat. Neque

vero, quasi oblitus Ignatius eorum, quae dixerat, suisset, iisdem

in litteris Polycarpum hortatur, ut episcopum Observet, ac Veneretur. Paullo enim ante antistitem eumdem hortatus erat, suos

ut moneret. Quare non scribit Polycarpo, ut episcopo pareat, sed rogat, atque obsecrat, ut a smyrnensibus haec fieri diligen-

lo m.

366쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 35 i

ter curet. De scriptoribus autem , quos decimi esse argumenti loco, o inus voluit, quosque ait sibi praemonstrasse viam quoniam aut lutheranis , aut calvi uianis partibus studebant, hierarchiamque ecclesiasticam ave abantur , ac monumenta, quihus ea confirmari posse viderentur, aut reiiciebant , aut in du

bium revocabant non laboro. Quid enim Centuriatores, Calvinum, Vitackerum, aliosque morer, qui, nisi quod luberet, hoc

esse in genuinis veterum operibus ponendum arbitrabanturὸ Quamquam fuerunt deinceps ex iisdem sectis homines, qui singulari apud suos existimatione, laudeque eruditionis florerent, quorumque Ionge discrepans esset de ignatianarum epistolarum sinceritate sententia.

Quod At Leo Allatius t) vir doctissimus, et civis meus, Vi

disse ait epistolas Ignatii se, quas e codice laurentiano mediceo storentino Isaacus V sius descripserat, in eamque opinionem Venisse, ut eas aetatem Ignatii praeseserre, dicique genuinas posse, Putaret; ex eius tamen verbis non sequitur, aut dubitasse hominem de earumdem sinceritate, si eas diligenter consideravit, aut si dubitavit, propterea quod diligens examen instituere , ut qui aliis curis esset distentus, nequivisset, esse eas continuo in classem spuriarum reiiciendas. Ac si novis scriptoribus agendum esset, etiam si Allatius in adversariorum sententiam suisset propensior, nostros nihilominus superiores suturos constaret, qui pro sinceritate epistolarum ignatianarum pugnasse viros, maximo quidem numero, auctoritate autem, eruditioneque, Sin minus praestantiores, at pares saltem Allatio, intelli

Ad undecimum quod spectat, nego Ignatium pugnantia esse loquutum. Nam quod se traditum in custodiam decem militi-hus , qui saevitia, et crudelitate similes leopardis essent, in epis

tola ad romanos scribit, non est eiusmodi, ut componi cum iis, quae ceteris epistolis continentur, non possit. Quod namque mi

367쪽

35, ORIGINUM EΤ ANTIQUITATUM

lites loqui hominem cum christianis Asiae, ad eosque epistolas dare, siverint, aut pecunia fortasse I a nostris inducti, aut

prece, id scilicet, magni argumenti loco esse non potest, ut eos vel mites, vel humanos suisse arbitremur. Duodecimo autem argumento satis esse a Cotelerio sactum defendo. Sed sic sibi Ignatius persuaserit, romanorum tantas opes, tantamque auctoritatem suisse, ut quem vellent, liberare

ab hostibus religionis valerent, quid inde esset incommodi consequens p Annon christiani aliquando ab avaris praesectis, iudicibusque pecunia extorserant, ut quos damnatos, carcerive inclusos sciebant, vindicarent in libertatem p Cur ergo id ab romanis impetrari nequire Ignatius putasset 8 At christiani, qui in urbe degebant, et perpauci, et auctoritate, dignitateque minus valebant, quam haec aut assequi, aut perficere se posse considerent. Miror, ut haec tam audacter dici ab Oudino potuerint. Quis enim hominem docuit, tam paucos aetate Traiani Romae vixisse christianos , quum etsi tunc oblati iudicibus christiani punirentur , tamen non quaererentur ad a necem p An magnus nostrorum numerus 3 , qui Neronis tempore in urbe vigebat, repente vel extinctus, Vel imminutus adeo est, ut tam exiguus, cum Τraianus imperio potiretur, esset 3 Age vero si Domitiano imperatore e magnis familiis viri, mulieresque nostris sa. cris initiati fuerunt; quis est, qui sublato Domitiano, sub Nem a , qui nostrorum inimicus non erat, postque sub Traiano, qui tanto in nos, quanto Domitianus, odio minime serebatur, deterritos nobiles , dites, dignitateque illustres romanos fuisse putet, quo minus ad christianam religionem accederentp Quod si multi Romae, horumque aliqui dignitate, nobilitate , auctoritateque praestantes christiani erant, ecquid obstabat, quin hi aut prece, aut largitione pecuniae liberare innocentem a praesenti periculo valerent pIgnatium porro, quibus tandem argumentis essicit Oudinus, perfunctum martyrio non fuisse λ An ullus est veterum, qui ei

368쪽

praesidio esse possit Θ Si autem, quem sequatur, indicare vel rnm potest neminem , quid est, quod noVam, inauditam, quamque nulli umquam in mentem Venerit, anteponat et antiquae, et omnium gentium assensione firmatae sententiaep Irenaeus, in. quit, primus omnium fuit, qui deceptus ab auctore epistolarum haec, quae sunt de martyris, monumentis litterarum mandavit in quinto adversus haereses libro. Ita ne vero sui est oblitus

Oudinus, ut qui paullo anto assirmavit ex Irenaei libris nihil colligi, quod defensoribus epistolarum subsidio esse queat, idem

nunc epistolas in caussa suisse, cur errarit Irenaeus, defendat pAc mirum sane cuiquam Videbitur , quemadmodum is ignatianas epistolas in spurias reiecerit, quasi pugnantia continerent, qui

nunc immemor eorum, quae ante statuerat, Consectatur inter se

dissidentes, pugnantesque sententias. Redeo ad Irenaeum. Pe mitto hoc Oudino, primum omnium episcopum illum lugdunensem fuisse, qui haec de martyrio Ignatii scrIpserit. Quid Θ Nonne tam Vetere teste, tamque et diligente, et accurato uti nobis ad nostram opinionem confirmandam licet λ At dubitat, inquit, Eusebius. Nam habet hoc modo: si Fertur r) autem hunc an Syria ad urbem Romam perductum , a bestiis devoratum suis. n in n. Os hominis i Quasi vero non sit auctor Eusebius, perscripuam ab Ignatio ad romanos α epistolam suisse , neque pro-het Irenaei de Ignatii morte locum. Atque ex epistola ad roma. nos Romam Ignatium perductum , exque Irenaei loco damnatum fuisse ab bestias plane constat. Imponit igitur nobis oudinus , OmnPSque rumores, ac ventos colligit, ut detrahere ignatianis epistolis, qua iure, quaque iniuria auctoritatem possit. Itaque nihil agit ubi do Ignatio , eiusque actis martyrii disputat. Quaero nunc ex oudino, qui fuerint, quantaque praestiterint auctoritate, qui multa martyrem fuisse, eaque gravissima Antiochiae supplicia perpessum tradiderunt 3 Menaea , inquit,

graecorum ad vicesimam decembris 3 diem. Sed patiar, salsa

Tori. IV.

369쪽

ut sint, quae Menaea de Ignatio continent. Quid p An ponenda in filiis perindo sunt, quae vetustissima acta sortissimi martyris complectuntur Θ At Ruinartius, Usserius, aliique rerum ignatiana ruin adsertores , defensoresque plus fidei actis mari ii, quam veritas ipsa postulet , tribuendum putant. Quamobrem autem pQuia , inquit Oudinus , nullum testimonium ab antiquis habent Quasi vero antiquis plurimum ipse adiungat auctoritatis, et fidei. Atque hoc Oudino est singulare, ut si antiquos, qualis Irenae r secundi saeculi scriptor fuit, auctores laudes, deceptos

eos suisse respondeat, sin autem praetermittas, antiquorum sibi testimonia produci velit. Quare , modo Ignatium neque auctorem epistolarum , neque martyrem fuisse sateare, non aeque comsiderat, ipse ne sibi constet, nec ne. Equidem cum damnatum

ad bestias Ignatium , Romaeque ab seris discerptum , dilaceratumque legam suisse, in iisque rebus partim Irenaeum, partim

Eusebium , Hieronymum, aliosque, et Veteres, et magnos viros auctores Sequar, actaque martyrii, quibus nihil cum antiquorum historia pugnans, sed omnes vetustatis characteres insint, vehementer probem , non Oudinum solum, qui res quasque turbat, nullo modo , sed ne reliquos quidem Scriptores novos, quacumque tandem existimatione floruerint, moror. At enim variae sunt

scriptorum de anno , quo Ignatius obiit, interque se dissidentes sa) opiniones. Quid tum p An in constituendo anno, quo

Christus servator decessit una est omnium Scriptorum eademque sententia p Scilicet hoc etiam restabat, ut cruci numquam suisse Christum affixum oudinus diceret, propterea quod historici non modo novi, sed etiam Veteres inter se, cum de tempore, quo mortuus servator generis humani fuit, agerent, dissiderent. Quod Oudinus mitem Risse Τraianum scribit, negari profecto non potest. Sed qui mitis, atque humanus erga populum esse consuerat, idem saevus interdum, crudelisque in eos erat, a

quibus superstitio deorum 3 contemnebatur. Itaque si percun-

370쪽

ctanti Plinio, si quid facto opus de christianis esset, eos quidem nou conquirendos, sed in iudicium adductos, plectendos , scripsit, quid Ignatio secisset, quem coram de salsis romanorum

numinibus tanta constantia, tantoque cum contemtu loqui au

disset 3 Sed est de Traiani crudelitate insignis in apologetico Ter. tulliani presbyteri carthaginiensis a) locus, cui equidem plus

esse aienti, quam Oudino neganti credendum statuo. Est autem incredibile quod addit Oudinus, Athanasium ab Eusebio accepisse , quae de epistolis Ignatii scripsit. Quis enim sibi persuadeat, Eusebium suisse auctorem earumdem epistolarum p Quod si auctor earum non fuit, ipsaeque iam extabant Eusebii, Athanasiique temporibus, cur non ab epistolis Athanasius, sed ab Eusebio accepit, quae de Ignatio tradidit p Iam vero si epistolae , oudino 3 praedicatore, ac teste, in caussa suerunt, quare in errorem incideret Irenaeus, cur non eaedem Athanasium in Daudem induxerunt p

Neque gravius est, quod subdit Oudinus de Polycarpi epistola. Nam quod in Moynii editione partis illius vestigium

nullum extet, in qua fit ignatianarum epistolarum commemoratio, non sequitur partem eamdem suisse epistolae Polycarpi ab aliquo imposiore adiunctam. Si enim in editione Monii non extat, extabat in exemplaribus, quibus usus est Eusebius s), qu

rum certe longe maior inerat et vetustas, et auctoritas.

Redit Oudinus 6) ad Irenaeum. Huius testimonium omissum pene ab Usserto Diisse animadvertit, quod non scripsisse Ignatium quidquam, sed dixisse serat. Verumtamen quam hoc sit inane, paullo ante vidimus. Itaque mitto de inserio dicere.

Non enim me illius auctoritas movet, cum et ratio , et auctori tas Veterum cogant, ut contra, atque ille putavit, existimem.

Paucis nunc de homiliis Origenis in Lucam disseram. Nego scriptas ab latino quopiam fuisse. Ex graecis enim latinas fuisse

SEARCH

MENU NAVIGATION