Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

366 ORIGINUM EΤ ΑNTIQUITATUM

clesiarum catalogum texens, singulares episcopos nominat, qu rum unus alteri successerit: quod numquam secisset, si omnes presbyteros pares episcopis auctoritate, dignitateque esse existimasset I . Cur enim unum successisse alteri dixisset, si tot fuissent collegae aequales auctoritate Θ An quisquam successisse senatorum aliquem singulari, qui Obiisset, senatori diceret, eoque pacto successionem texeret Singularium senatorum 8 Argumento Est igitur, unum aliquem aetate etiam Irenaei, dici opiscopum consuesse, qui auctoritate presbyteris antecelleret. Nam

Juod de episcopatu non divino, sed humano iure instituto Bl-

ellus iactat, commenticium est, nulloque veterum testimonio , nisi aerianorum haereticorum, quos contemnimus, confirmari

potest.

Duodecimum est argumentum ex verbis Victoris papae expressum , estque huiusmodi. Victor iis in litteris, quas ad Dionysium viennensem dedit, episcopos appellat nomine presbyterorum. Erant igitur iidem episcopi, atque presbyteri. Rursum coulegia presbyterorum Victor nominat, quae ecclesias administrarent , ac regerent. Non ergo singulares episcopi ecclesias mode

At enim epistola ad Dionysium , sive ad Desiderium viennensem scripta sum ita Victori a nescio quo imposiore suit 3), indignaque erat, quae a Blondello in medium asserretur. Estque illud etiam , atque etiam animadvertendum, Blondellum . qui genuinas Ignatii epistolas , propterea quod hierarchicis praesidio essent, inanibus coniecturis fretus, in spuriarum classem reiecerit, Spuria quaeque consectari, cuiusmodi esse epistolas Pliad Iustum , hasque Victoris ad Dionysium constat, quod in iis deprehendisse arbitraretur quidpiam se, quod evertere hieta chiam ecclesiasticam videretur. verumtamen fac epistolam ad Dionysium tribui Victori pontifici oportere. Ideo ne episcopos presbyteris superiores nullos suisse dicemus, quod episcopos Victor vocet nomine presbyterorum Z Sed nomen impedire qui poterit,

382쪽

quo minus distincti hi gradus essent, si de re constaret. Constat autem testimoniis illustrium hominum, qui Victoris tempore sto. ruerunti Ac nisi ita se res haberet, ne Cyprianus quidem episcopus carthaginiensium presbyteris superior fuisset, quod eos appellet vocabulo compresbyterorum i . Tertium ac decimum ex Clementis alexandrini verbis repe

tunt argumentum. Nam adversarii, maiorum institutione, non divino iure, invectum ordinem episcoporum in ecclesiam fuisse,

a Clemente defendi, pugnant. Eum quippe duos alibi ordines

nominare presbyterorum, et diaconorum. Neque ordines duos tantum, sed etiam sunctiones omnino duas, quarum altera sti et tintini meliorem reddens, presbyterorum , altera o ρετικο ministrans propria diaconorum esseti Praeterea Presbytenum ab eo

Sed est haec omnis plena paralogismorum oratio. Neque enim usquam Est traditum a Clemento, invectum humana institutione in ecclesiam fuisse episcoporum, qui presbyteris antecellant a ,

383쪽

gradum. Nam quod alicubi presbyteros, diaconosque, alibi epis

copos, presbyteros, et diaconos nominet, id argumento esse non potest, quare primam distributionem ordinum dioino iure consti. tutam , alteram Vero Contra humano putem. Quemadmodum enim qui diaconos nominasset nulla presbyterorum mentione sacta , non negasset, diseim iure presbyterorum ordinem ema distinctum a gradu, et ordine diaconorum; ita qui diaconos, presbyterosque nominat, mi Ma mentione episcoporum , non negat,

episcopos a presbyteris esse distinctos, divino iure. Quod si r gent adversarii, quamobrem diaconos et presbyteros aliquando , interdum vero diaconos, presbyteros, et episcopos Clemens moemoret , his ego et vere , et Paucis satisfaciam. Erat presbyterorum vocabulum , ut saepe diximus , primi, secundique ordinis sacerdotibus, Clementis aetate, commune, r quamquam essent episcopi, hoc est presbyteri primi ordinis sacerdotibus secundi ordinis superiores. Quamobrem priore loco episcopi, tum presbyteri recensebantur, ut eiusdem Clementis auctoritate Constat. Itaque ut breviter rem complecteretur, uno Presbyterorum Vocabulo episcopos , presbyterosque interdum significavit Clemens , quin distincte utrorumque meminerit. Aliquando vero , ut distincte ageret, episcopos primum, tum presbyteros memoravit, quod ita eius institutum poscere videretur. Ex qua re intelligitur, quid caussae tandem suerit, cur Polycarpus presbyteros, diaconosque

commemorarit, omissa mentione episcoporum ; Ignatius vero et episcopos, et presbyteros, et diaconos nominaverit, quin alterutrius eorum epistolae ab antiquis, sapientibusque viris Vocaren

tur in suspicionem salsi. Nam si potuit Clemens alexandrinus modo presbyteros, diaconosque , modo episcopos , presbyteros , atque diaconos nominare, quin aut vitiatos illius stromateon libros quisquam , aut eius aetate nullos episcopos , qui presbyteris antecederent, suisse suspicari possit; quid est, quod nostrum

384쪽

CHRISTIANARUM LIBER IU. 360

aliquis vel Ignatii epistolas corruptas, aut fraude, doloque malo ab imposiore quopiam confictas, propterea quod episcoporum , presbyterorum , diaconorumque meminerit, Vel quoniam presbyteri , diaconique a Polycarpo memorantur, nullos tum fuisse episcopos presbyteris excellentiores putet Θ Atque haec de Clementis alexandrini testimoniis satis dicta adversus Blondellum sunto. Qui Bion delius, modo episcoporum divinam institutionem tollat,

contorquere omnia aliorsum atque dicta a maioribus fuerint, sensumque iis tribuere, qui ipsis ne in cogitationem quidem ceciderit , conatur. Quartum ac decimum argumentum ex Tertulliani verbis, sententiisque concluditur. Dici autem vix potest, quam eo delecta

ri soleant magistri puritanorum. Ac Bion delius i) quidem viros,

qui christianis initio saeculi tertii praesiderent, suisse ab Tertulliano a seniores , hoc est presbteros appellatos scribit. Praesedisse vero episcopos christianis. Fuisse igitur eosdem γisco os, atque Presbteros. Quare non duos, sed unum, Tertulliani aeta.

te , fuisse ordinem miscOPorum , et presbio ortim. Salmasius 3)item, ac Grotius 4), symmistaeque, cum aliis quibusdam, tum eo in primis Tertulliani abutuntur, qui est in libro de caehortatione castitatis 5) loco. Statutum enim , illius quidem opinio

ne , arbitrantur, inter clerum , et laicos discrimen, ecclesiae auc

385쪽

toritate suisse, non Dei. Itaque si qui episcopi dignitate praes

tabant , eos non divina, Sed ecclesiastica potestate presbyteris, ac laicis antecelluisse. Sed suerunt e sectis protestantium, r) qui hierarchiam minime probarent, viri summa apud Suos eruditionis, doctrinaeque laude florentes, et Tertullianum tamen a nostris in hoc genero dissentire inficiarentur: quod lectis illius operibus, multa

reperissent, quae cum Orthodoxorum sententiam confirmarent,

tum componi cum decretis puritanorum nullo modo possent. Quamquam in re clara , atque perspicua huiusmodi testibus non egemus. Tertullianus enim saepe ac multum episcopos a presbyteris distinguit, eosque iam summos , hos vero inferioris ordinis

sacerdotes sa) vocat. Quid Θ si his ipsis secundi gradus presbyteris , ne baptismo quidem initiare quemquam, nescio episcopo, licere 3 statuat Z Age vero, qui ab Eleutherio pulsum eccloesiae finibus Marcionem censet, is ne ius aequale episcopis, atque presbyteris in regenda , administrandaque ecclesia tribuisset λ Quod si Epiphanius 5 mortuo Hygino, Marcionem Ro

mam venisse, cumque Presbyteris egisse, ut ecclesiasticae communioni restitueretur, scribit; is tamen neque evertit Tertulliani sententiam, neque Si everteret, pares episcopos fuisse presbyteris auctoritate putaret. Quum enim discrepans sit de tempo

re, quo Marcion ad urbem pervenit, Tertulliani, Epiphaniique

narratio , incertum erit utri nos assentiri oporteat, Tertullianone, et veteri auctori, et qui Roma haud ita longe abfuerit, an

386쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 3 t

Epiphanio, quem extremo sere saeculo quarto scripsime, usum-rue testimoniis antiquorum suisse constat. Sed dabo , ut Blon-ello rem gratam faciam , Epiphanium esse hac in re praeseren.

dum Tertulliano. An quia Epiphanius , Hygino pontifice vita

lancto, cum presbyteris Marcionem egisse confirmat, essici indoquisquam contendet Posse , presbyterorum auctoritate, Vivo etiam episcopo gubernari ecclesiam consuesse Θ Immo vero hac tam castigata, exquisitaque ratione dicendi, satis est ab Epiphanio indicatum : idcirco actum a Marcione cum presbyteris suisse , quod mortuo Hygino, quocum ageret, episcopum non invenisset. Quare hoc fuisse munus cpiscopi proprium , ut ei sacris interdicendum statueret, qui in gravissimum scelus incidisset, vel eumdem , si resipuisset, iterum in communionem recipiendum iudicaret. Ita fit, ut Epiphanius, cum romanos presbyteros accusatos a Marcione suisse dixisset, proptorea quod passi minime fuissent, ut ecclesiastica communione frueretur, tum respondisse presbyteros, nTrmarit i): n Quia id sacere non possumus, si non honorandi patris tui permissu : una enim fides est, unaque M animorum consensio, nec possumus comministro hono patri B tuo contraire n. Erat enim in Ponto episcopus Marcionis pater , qui filium, ob indignum facinus, suo iure, ac potestate usus , ex occlesiae finibus exterminarat. Quamobrem ad episco

pum aut excludendi indignum, aut recipiendi, quem dignum putasset, ius, Epiphanio teste, pertinebat. Redeo ad Tertullianum. Is Valentinum haeresiarcham , a

quod consequi episcopatum non potuisset, sectam condidisse narrat. Constat autem quid episcopatus nomine Tertullianus significarit. Nam episcopum , ut supra demonStratum CSt, Summum ' sacerdotem vocat. Neque vero is in Africa solus suit, qui episcopos presbyteris anteferendos esse arbitraretur. Eo enim, quo Tertullianus norebat, tempore, auctor ) historiae marty-

387쪽

3rti ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

rii sanctarum Perpetuae, ac Felicitatis, qui certe cum Septimio

Severo Augusto vixit, presbytero episcopum , hoc est summum sacerdotem praeserendum putavit. Quod vero Tertullianus de sacerdotibus, qui, cum celebraretur eucharistia, praesidere ut, seri-hit , non est eiusmodi, ut deterrere hierarchicos ab sententia posse videatur. Nemo enim est nostrum, qui sacerdotes in re divina iaciunda praesidere neget. Quamquam esse duos sacerdotum ordines, confitente Tertulliano, diximus , quorum alter est superior FACUOrum , alter inferior Presbyterorum simillicium. Αt

que utrique ius eucharistiae celebrandae competere certum est.

Quare quicumque eorum rem divinam faciat, is in eo munere langendo diaconis, ceterisque christianis praesidet. Neque vero dum offerebant solum, seia etiam dum collectas habebant, eleemosynasque colligebant, I presbyteri primas, si abesset episcopus, Obtinebant partes. Verum in consessu, inque administratio

ne ecclesiae episcopum presbyteris haud praecessisse, quis umquam ostendet testimonio Tertulliani PAt episcopos interdum Tertullianus seniores, a) hoc est Presbteros appellavit. Iam hoc plus millies dixi : soniorum gradus suisse duos, quorum alter episcoporum, alter Sacerdotum simplicium erat; quocirca mirabile minime videri, si quos episc Porum, eosdem quandoque Tertullianus soniorum, sed primi gra

dus , Vocarit nomine , cum tot extem eius Scriptoris testimonia, ex

quibus cognosci possit episcopos , illius quidem Sententia , sum. mos Sacerdotes esse, presbyterisque simplicibus 3 antecellere.

leti viri .upra ping. 369. . . I.

388쪽

CHRISΤIANARUM LIBER IV. 3 3

Denique quod Tertullianus statuit, omnes christianos sacerdotes esse, o Verreque, si sacerdos non adsit, posse, propterea quod discrimen inter clerum , et laicos ecclesia constituerit, υπερ- μυκως, hoc est exsuperantia quadam ut Solebat orationis statuit , eoque omnino Sensu , qui non pugnet cum Orthodoxorum et vera et ab apostolis accepta sententia. Nam est Vocis osset re

significatio duplex. Aut enim i) consecrare corpus , et sangui

e rerum in a. t 2. eum ante eonaeerationem hiatiplex

i, audire eoa deuoran . aride in em ea dixi ei erat.

389쪽

314 ORIGINUM ET ANUQUITATUM

nem Domini significat, quod munus tribui, nisi sacerdoti, nemini certe ministrorum , atque laicorum potest; aut distribuendae , sumendaeque eucharistiae, quam Sacerdos consecraverit, rationem , usurpatis certis quibusdam precationum verbis, quae usurpari in ecclesia consueverant; id quod , si necessitas cogat,

ecclesiaque concesserit, cadere in laicum potest. Hoc postremo sensu Tertullianus omnes christianos sacerdotes esse, discrimen- quo inter ordinem, et laicos esse ab ecclesia constitutum, minus proprie loquens confirmat. Nam aliis locis idem non humano iure, sed divino esse ordinem ecclesiasticum in christianam

rempublicam invectum tradit i) , haereticosque homines, qui

contra aut putarent, aut sacerent, insectatur.

Decimum et quintum argumentum e tertii saeculi patrum testimoniis concludunt, qui Bion delium auctorem sequuntur.

Initium autem ab Origene capiunt, atque hunc quidem , etsi

morem suorum temporum consectatum , episcopos, Presbyteros , diaconosque alicubi nominasse concedunt; tamen cum

do ordinibus diligenter ageret, duos posuisse putant, quorum alter presbyterorum , alter diaconorum esset. Ac disertissima

quidem huius esse, aiunt, in homiliis in mumeros sa , in

., dinem gerere

390쪽

monia.

Descendunt ad epistolam clari romani ad carthaginiensium clerum scriptam. Ex ea vero, quid sibi iuris presbyteri, di ac nique in administranda, gubernandaque ecclesia Vindicarent, demonstrari petiacile posse arbitrantur. Nam praepositos sese ) ,

Christi vicarios , pastoresque vocant, Onusque sibi regendorum , custodiendorumque fratrum impositum esse contendunt. Id vero

numquam dixissent, si ut episcopis, ita quoque presbyteris minime tradita administrandae ecclesiae potestas fuisset.

Idem eoncludi ex litteris Caldonii ad Cyprianum 5 , com

presbyterosque datis, Blondelius censet. Hos enim , ac Cyprianum una ecclesiam gubernasse indicari ab Caldonio arbitratur. Neque vero discrepare Cyprianum putat. Maiorum enim instituto praepositum eumdem presbyteris suisse dicit, quin αρχον-

x - 6 princ*um moro quidpiam aggrederetur, ac saceret. Immo vero partitum cum iis curam , ac Potestatem suisse ad-

SEARCH

MENU NAVIGATION