Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3 6 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

dit, gubernasseque hoc modo carthaginiensem ecclesiam. Addu.cit deinde loca ex epistolis Cypriani quaedam sicque iam statuit: n i) quis vel ex Cypriani unius arbitrio pependisse , vel

h in cleri absentis contumeliam eorum ordinationem cessisse dii, xerit, quos Clericorum numero disina dignatio adscribebat n pQuare non PFendisse ex unius CXWiani arbitrio cooptationem cuiusquam in Clerum. Magno praeterea argumento putat esse, quod Cyprianus carthaginienses presbyteros laudaverit, qui Gaium did densem ecclesiastica communione a) prohibuissent; quod de Philumeno , et Fortunato hv podiaconis, et Favorino a colutho rogatus , nihil se dixerit, absentibus quibusdam e clero 3 , facturum ; quod cum presbyteris rem se ecclesiae publicam gerere 4 , confirmarit ; quod praepositorum 5 nomine interdum presbyteros designaverit ; quod pari honore episcopos , presbyterosque observandos 6 sanxerit; quod duas in classes clerum tribuerit, qua

rum altera praepositorum , altera diaconorum esset.

Dissiligod by Corale

392쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 3

Adducit postremo ex epistola Firmiliani caesareensis i) in Cappadocia episcopi ad Cyprianum carthaginiensem , de seniori.

bus , et PraePOsuis , qui quotannis de rebus ecclesiasticis acturi congregabantur, insignem locum, exque eo emcere se posse con. tendit , pares episcopiis seniores , hoc est presbyteros suisse , ut qui non regendae ecclesiae modo, sed etiam ordinandorum cle

ricorum auctoritate praestarent.

Sed hoc argumenti genus omnibus suis partibus nutat. Prin. cipio , qua tandem fronte, ac considentia Origenem suae opinionis testem Bion dolius citat p An non ille saepe ac multum a

episcopos nominat, eorumque auctoritatem , potestatemque ante

ponit suae Z Nam si presbyteros inferiores episcopis et gradu, et dignitate, et potestate satetur esse , suae quidem certe potestati praetulerit episcopalem necesse est, ut qui constitutus esset in ordine presbyterorum. Atque experiundo ille quoque cognoverat,

quid episcopi 3 in ecclesia possent. Novimus enim quot fuerit

Alexandriae perpessus calamitates, Demetrii caussa, utque se in fidem, et clientelam Alexandri episcopi Hierosolymorum receperit. Neque vero humano instituto episcopatum fuisse in ecclesiam invectum Origenes censuit, qui in eos auctoritatem clavium , quam Christus Petro tradiderat, manasse , ipsosque principatum in christiana republica obtinere, et tradere improbos , scelestosque homines Satanae in interitum carnis, consentiente Paulo apostolo, posse, fatetur. Illum nutem, qui sic statuat, quo tandem modo pertrahere Bion dello licebit in partes puritanorum Z At presbyteros, diaconosque duos ordines in ecclesia con-

393쪽

stituere, Origenes arbitratur. Non equidem nego. Verum qui episcopos, presbyterosque aliis in locis distinguit, is plane ubi de solis presbyteris, diaconisque loquitur, satis indicat, presbyterorum ordinem duos continere gradus, quorum sit alter episcoporum, alter presbyterorum Sim licium, Commonstratque nobis ad testimonia veterum explicanda viam. Nam si Origenes, qui episcopos a presbyteris, diaconisque distinguit, alicubi solos pres

byteros, diaconosque nominat, presbyterorumque nomine ordines, seu gradus duos episcoporum, et Secundi gradus sacerdotum significat, quid impediet, quo minus presbyterorum vocabulo veteres Clemens, Polycarpus, Irenaeus duos item gradus sacerdotum complexi sint, quorum alter superior esset, hoc est episco rum, alter Vero simplicium sacerdotum inferior p

Eadem sere de romani cleri ad carthaginienses epistola dici

adversus Blondellum possunt. Ubinam enim sese episcopis roma

nae ecclesiae presbyteri aequarunt 2 Annon iidem ipsi presbyteri, diaconique Romae consistentes fuerunt, qui scriptis ad Cyprianum litteris r , nequire dixerunt se, mortuo Fabiano episcopo , quidquam de lapsis statuere, donec unus aliquis pontifex

constitueretur , qui rem moderaretur, eorurnque, qui in idololatriam incidissent, cum auctoritate , ct consilio haberet rationem 3 Quae igitur haec tanta Blondelli audacia suit, ut cleri romani verba raperet in peiorem partem 3 Quod si sese praepositos vocaverunt, nihil inde commodi polliceri sibi Bion delius

potest. Episcopo enim vita suncto, qua in diu ecclesia pastore, seu episcopo vacat, presbyteris, diaconisque rem ecclesiae publicam admini strare ius est, quae neque gravissima sit, neque episcopalem postulet potestatem. Atque hoc quidem pacto presbyteri, diaconique sese dicunt praepositos videri, viceque Pastoris a

394쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 3 9

custodire gregem. Qua in re fidem Blondelli, diligentiamque

sidero. Is enim , ubi epistolae partem retulit , atque haec verba descripsit, nobis qui Didemur esse Priamositi, ct Wice Pastoris custodire gregem , mox addidit , nimirum Christi. Nam presbyteri yastoris nomine opiscopiam significarunt, quo turn carebant, cuiusque MDe gregem custodire coeperant. Cumque ad carthaginienses scripsissent, quorum antistes Cyprianus Carthagine secesserat , factum hinc est, ut eiusdem epistolae exemplaria quae

dam reperiantur, in quibus Pice Pastorum I legatur. Neque

vero quemquam esse arbitror tam imperitum nostrarum rerum .

qui episcopos appellari nequire Pastores putet. Quamquam qui vice γiscopi, seu Pastoris vice , iidem vico Christi, hoc est Princ*is Pastorum gregem custodire et commode dici , et iuro

possunt.

De Caldonio quod addit Blondellus levissimum est. Non eni in

episcopos presbyteris aequat Caldonius , neque humanam eorum esse institutionem scribit. Immo vero cum Cyprianum a) priore loco, tum presbyteros nominet, plane significat, quam esset ille presbyteris ipsis auctoritate praestantior. Neque nos Cominia. ni consilio episcopi, ac presbyterorum res ecclesiae magnas inprimis , et graves suisse constitutas negamus. Consulto enim opus osse quandoque episcopi arbitrabantur , ne quid Suo arbitratu , temereque secisso viderentur. Sed de consilio nulla est questio. De auctoritato disputamus. Verum hac de re in epistola Caldonii nihil statuitur contra orthodoxorum sententiam. Est autem magnis in erratis, quod ex epistolis Cypriani concludere so posse Bion delius putat. Sunt enim sanctissimi martyris pro sententia orthodoxorum luculentissima testimonia. Sed age cuiusmodi sit hion dellianum argumentum videamus. Partitus, inquit, Cyprianus cum presbyteris ecclesiae curam , administrationemque suit. Quid tum 3 An ergo aequales episcopis pres-

hyteri suerunt 3 Quis autem tam est disciplinae, quae Cypriani

aetate obtinebat, imperitus , qui nesciat communicare interdum

395쪽

38o ORIGINUM EΤ ANTIQUITATUM

non modo cum presbyteris, diaconisque, sed etiam cum plebe episcopos r consilium consuessep Quemquam ne igitur tam

esse laicum a mentem putem, qui episcoporum Potestatem aequaudam arbitretur suae 3 Non ergo episcopi pares presbyteris suisse, hoc uno argumento , credendi sunt, quod partiri cum presbyteris curam ecclesiae, communicatisque consiliis rem christianorum sacram moderari, administrareque solerent. Verum in hoc etiam

genere primas semper sibi episcopi servabant partes, ita ut age re quidem se, interdum Significarent, sine presbyterorum consilio posse; presbyteros autem sine episcopi sententia nota Posse.

Quare Cyprianus a) constitutum ab se, iam usque ab episcopatus initio, suisse scribit, nihil inconsultis presbyteris, diaconiuque decernere. Ex qua re intelligitur, valuisse hominem auctoritate saciundi, quod sibi videretur opportunum, quin presbyterorum opera uteretur.

Quid p si iniuriam sibi fieri, conquestus graviter Cyprianus 3) est, propterea quod, Se nescio, atque absente, Pacem lapsis concedendam presbyteri quidam putassent λ Itaque eos sua

auctoritato repressit, utque incoeptis desisterent coegit. Id vero quemadmodum ipse unus ausus suisset, si par eius auctoritas

396쪽

CHRISTIANARUM LIBER N. 38i

suisset auctoritati presbyterorum Z Αtque usum quidem se in deligendis, ordinandisque presbyteris sacerdotum consilio scripsit, quo testes haberet virtutis eorum, qui delecti, ordinatique essent, non quo sine clari auctoritate nihil eiusmodi ab se fieri posse arbitraretur. Modo enim habuisset, ex quibus dignos ali-ruos esse, qui ordinarentur, intelligeret; cognorat, inesse sibio his rebus decernendi, inconsultis ceteris, potestatem I . Quod autem Cyprianus presbyterorum, di amnorumque Consilium laudaverit, qui, re cum episcopis communicata, Gaio did. densi presbytero sacris interdicendum censuerunt; quodque se, cum Carthaginem revertisset, cum clero de rebus quibusdam acturum promiserit, adfirmaritque interdum, statuisse in concilio una cum episcopis, compresbyterisque nescio quid se; epistolasque ad Cornelium miserit, quibus significaret, gratum sibi esse, quod suae litterae florentissimo urbis clero legerentur, deterrere

neminem nostrum a sententia potest. Cur enim non laudasset,

quod recte, sapienterque sectum existimaret p Quid autem fieri

rectius, maioreque prudentia a presbyteris carthaginiensibus potuit , quam cum Gaium una cum lapsis versari, contra atque praeceptum ab episcopo fuisset, communicareque cernerent; COn

silium ab antistitibus, absente proprio pastore, petere, inque hominem novis rebus studentem, quibuscumque modis valerent, animadvertere λ Nam quod promiserit, sed de ecclesiae rebus, cum in patriam revertisset, acturum , secit quod disciplina eorum temporum, quodque ab illo, iam usque ab initio episco- Patus , suscepta ratio postulabat, ut omnes illius aequitatis, atque prudentiae testes essent. Neque vero, si in consilio adsuisse presbyteros dixit, parem in dirimendis controversiis, sanciendisque decretis auctoritati episcoporum suisse presbyterorum auctoritatem dixit. Immo vero episcopis a Christo fuisse adminis

trandae ecclesiae potestatem datam consessus est, a addiditque

397쪽

horum gradum iure divino suisso distinctum a gradu r) presbyterorum.

Est autem ridiculum, ne gravius dicam , quod adversarius adiungit, de lectis Romae in cleri consessu epistolis ad Corn

lium scriptis a Cypriano. Quid enim inde colligi ad statuendam

presbyterianorum Sententiam possit, non video.

Etsi vero Cyprianus presbyteros interdum appellavit nomino

praepositorum, tamen cum praepositos apostolis successisse a

scripsit, non presbyteros, Sed episcopos indicavit. Atque id quidem illius verba omnino postulant. Igitur, qui aliorsum cadem

accipienda putant, nae hi vehementer errant.

Venio nunc ad postremam Blondelli animadversionem quam

ille et gravissimam, et omni esse exceptione maiorem putat. Di.

visum , inquit, a Cypriano suiMe clerum in partes duas, hoc est in ordines praepositorum , et diaconorum. At Cyprianus iis, dem in locis , quibus Blon delius abutitur, vocabulo praeposit

rum episcopos 3 indicat, omittit autem presbyteros, quod coe

., et chruit . qui dieit ad spmiolos. ae per hoc ad mn ea prae εἰ os, qui spostolia τἰeatu ordinatio .

inorare. ena da durena agere M. qui episeoptim in seciaicia lustra eontumelia. Ses ibit enim ad Boga ianum episeopnin hoe modo. oraviter. et dolanter eom. M mota a.mm ego. tollega.. quI prae anies ad . ,. rant .... lactis lata nitatis, quihua da diaeotio tuo,. eonque aua M. quod iminamoe lacerdotali, loei tui ...., eonium Ilia .... ie e eerba erit. Et tu qmidem

398쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 383rum mentio ad institutum non pertineret. Epistola autem LxvII.

ex qua locum decerpsit, nominati a Cypriano episcopi, face

dotes secundi ordinis, diaconique suerunt si . Quare quidquid

deinceps concludit BIondellus nugatorium est, omnibusque suis partibus nutat, et claudicat. Ad Firmilianum quod attinet, paucis expediri potest. Is enim seniorum , praepositorumque Vocabulis, non quoscumque presbyteros indicavit, sed eos dumtaxat, qui accessissent ad gubernacula ecclesiasticae reipublicae, episcopique appellarentur, sim

plicibusque presbyteris a antecellerent. Atque id quidem non

arbitratu nostro , sed veritate, Firmilianique sententia dici, ex ea.dem ipsa epistola, quam Blondelius nobis adversari censet, per. sacile intelligitur. Quare non est necesse , ut in hoc blandelliano argumento refellendo diutius esse operam Conterendam putem. Sextum ac decimum argumentum Pontii, quo diacono usus est Cyprianus, testimonio nititur. Ham enim ab eo esse statuta

Blon delius iactat. Primo, Cyprianum post baptismum mox ad

episeopatum evectum , presbyterium , et Sacerdotium sive accepisse , sive emeruisse. Secundo , in presbyterio, et sacerdotio creditos ei fuisse omnes ecclesiasticorum honoriam gradus. Tertio , vitae Cypriani statum fuisse duplicem , primum laici, alterum presbyteri. Quarto, ad ePis Patus gradum, quem ante

presbyterium , et sacerdotium Sive emeruisset, sive accepisset,

electum n Phytum. Quinto , munus, quo maxime illustris suit,

399쪽

384 ORIGINUM EΤ ANTIQUITATUM

sacerdotium fuisse. Quare pari auctoritate episcopos, presbyterosque excessuisse.

At presbyterium satis explicato ab episcopatu distinguit Ponitus i , atque huic attribuit sacerdotii appellationem, quod eos

praecipue sacerdotes vocandos iudicaret, qui superiorem eius ordinis gradum occupavissent. Est Vero hic sensus verborum Pontii , quibus confidit Blondellus. Cyprianum vix mysteriis nostris initiatum, suisse ordinatum presbyterum , paulloque post , cum

tam exiguo tempore et plura, et praeclara facinora edidisset, summa omnium ordinum Consensione, dictum fuisse episcopum carthaginiensium. Itaque MOPhrtum, ac nouellum, cum multi reperirentur, et religionis cultu, et ordinatione antiquiores, sui se ad episcopatum nolentem raptum. Itaque tres vitae Cypriani status suisse, primum laici , alterum Presbtori , tertium facem

dotis Primi. Quare quae de Presbyteris , et sacerdotio Blondet. lus turbat, cum aliena ab instituto Pontii sint, nihil catholicis exhibere negotii possunt. Pontius enim , ut perspicuo dilucideque ageret, Presbyterium a Sacerdotio primi gradus distinxit. His autem distinctis, animadversiones quaeque blondellianae nutent,

corruantque necesse est; quae omnes sumtae , conclusaeque

sunt, quod is Blondellus a Pontio consusum presbyterium cum

primo sacerdotio fuisse aut putaret, aut mentiretur. Est autem decimum, ac septimum argumentum petitum ex

patrum scriptis, qui quarto ecclesiae saeculo notuerunt. Ac priore quidem loco Eusebium caesareensem adversarii sa) testem appellant. Ab hoc enim eos , qui apostolis successerunt , ecclesiasque moderati sunt, Presbyteros vocatos, et presbyteratum, quem

400쪽

nos simplicem dicimus , την πιωτοπω τt v sumemum honorem appellatum , et ordines in ecclesia dum suisse numeratos aiunt ,δuoru in unus ductorum , alter subditorum esset; qui rursum indelium, ac catechumenorum classes divideretur. Eum, qui sic statuat, auctoritatem episcoporum aequare censet potestati pres-hyterorum simplicium.

Eusebio assentiri Hilarium episcopum pictavorum i pu

gnant, qui duos item ordines numeraverit, quorum unum, hoc est sacerdotum in Aarone significatum, alterum, idest diaconorum in Levi commonstratum arbitraretur. De Hilario diacono , cuius testimonio abuti puritani maiorem in modum solent, singulari argumento agam, quod longiorem poscat Orationem. Ego vero nescio, stuporem ne Blondelli , an impudentiam, temeritatemque mirer. Cum enim tot extent ab Eusebio de episcopis, presbyteris, diaconisque relicta posterorum memoriae monumenta et , quac et perspicua sint, et obduci tenebris nullo modo possint, tum eadem Blondellus, dolo, ac fraude, tacitus praetermisit, inque suum librum transtulit testimonia, quae tametsi facilia explicatu sint, tamen implicata aliquanto esse viderentur.

Quis autem nesciat, episcoporum, qui a presbyteris distincti essent, hisque auctoritate dignitateque praestarent, institutionem iam usque a primis ecclesiae temporibus ductam ab Eusebio fuisse, confirmatamque 3) multis eam , quae in hoc genere , Voluntate Christi, apostolorurnque consensu , invaluerat,

traditionem 3 Age vero qui Ignatii epistolas probavit 4 , in qui

bus tam distincte de episcopis Christi sententia institutis , de

SEARCH

MENU NAVIGATION