장음표시 사용
401쪽
presbyteris, deque diaconis ageretur, is ne presbyterorum dignitati , quae erat insertor , dignitatem aequasset suam λ Atque est illud etiam incredibile, ut qui catalogos singularium episco p rum, qui ecclesias rexissent, ab Irenaeo , Hegesippo i) , aliisque editos, et descripsit, et laudavit, is oblitus sui, accederet opinioni aerianorum Θ Quid Z si in quoque libro historiae quaerat , qui episcopi ecclesias sub quoque imperatore moderati sint,
hos que non plures, qui cum dem coetum moderarentur, sed singulares , quorum unus alteri sucCessisset, commemoret λ An episcopus seriem sa) tradens episcoporum , quos, Blondello praedicatore, pares dignitate, auctoritateque presbyteris suisse existimabat, omissis reliquis presbyteris, unius tantummodo secisset mentionem 3 Sed quid multis est opus p An non idem ille est Euse hius, qui Cornelii epistolam ad Fabium antiochenuin , quae
scripta adversus Novatianum fuit, maximi secit, in suamque
historiam transtulit 3 qua in epistola pontifex quot presbyteris praesideret 3 scripsit. At presbyterorum nomine vocat episcO
402쪽
pos libro v. et vi. i) historiae. Quis negat Z Quamquam sunt
ea verba consuetudini temporum accommodata, quibus floret,atit Irenaeus cpiscopus lugdunensium, et alexandrinus Clemens. Tunc enim obtinuisse morem presbyterorum vocabulo appellandi episcopos diximus, non quo presbyteri Sin lices aequales, pares-rue episcopis essent, sed quo episcopi primum gradum fac r- otii occupantes, primi quoque gradus , ordinisque presbyteri
dici commode posse viderentur. Neque Vero presbyteros EpisCopis aequavit Eusebius, propterea quod Origenem fuisse supremo honore dignum ab opiscopis iudicatum tradiderit. Quamvis orige ncm episcopi presbyterum ordinarunt, tamen . Cum tanta cruditionis existimatione noreret, iudicare dignum potucrunt, qui episcopatu in ecclesia sa) potiretur. Nec episcopatum Conti. Duo obtinent, qui pares censentur administrandae , gubernandaequo ecclesiae. Est item veri corum responsio similis, qui Pros-
btoratum 3) vocari si romum honorem ab Eusebio potuisse
putant, si habeatur inferiorum ordinum ratio. Quum enim praestantior presbyter diacono sit, supremus sit honor presbyteratus necesse est, si cum diaconatu comparetur. Iam vero presbyterum Eusebius , nisi voluntate episcopi ) , ius docendi sibi ar
rogare potuisse negat. Extremus locus Eusebit 5 , quem tantopere Bion delius vexat, non est ad rem. Alioqui diaconi, quos cum episcopis, et presbyteris , ductorum nomino complectitur Eusebius , aequales episcopis , presbyterisque essent, quod ne puritani quidem concesserint. Reipublicae namque nostrae duos
osse ordines Eusebius scribit , unum ductorum, alterum laicorum. Laicos porro in haptigatos, et catechumenos partitur. Ductorum autem vocabulo, quos tandem nisi ecclesiasticos indicat pEcclesiasticorum vero quis neget, tres potissimum ordines suisse
403쪽
ab Eusebio numeratos, unum episcoporum , qui ceteris esset evcellentior , alterum presbyterorum, qui diaconis praestarent, temtium diaconorum Z Quod si horum trium in praeparatione evangelica non meminit Eusebius , contentusque genreali, quam vocant , distinguendi laicos ab ecclesiasticis ratione suit, non sequitur , reprobatum ab illo unquam suisse modum subdividendi ductorum ordinem in classes tres , quem modum aliis in libris tenuisset. Id autem si ita se haberet, nihil negotii esset, patrum sententias, atque decreta pervertere, qui quod uno in loco explicate dixissent, aliis in locis tacuerunt, propterea quod idem
tunc ad eorum institutum pertinere non putarent.
De Hilario pictaviensi pauca dicam. Itaque ille sacerdotum si
nomine episcopos in primis significavit. Cum enim indicatos ab Aarone sacerdotes suisse confirmarit, Aaron autem pontifex hebraeorum maximus fuerit, sequitur ut Hilarius non quoscumque intellexerit, sed cos, qui primum sacerdotii gradum obtinerent. Ac omittere quidem Ulon delius a locum Hilarii poterat,
cum huius viri luculentissima testimonia sint, quibus non debilitetur modo error puritanorum , sed etiam sunditus labefactetur.
Est vero Hilarii in octavo de Trinitate libro insignis locus. In eo namque libro episcopos 3 ab apostolo indicari scribit, prin
404쪽
cipesque ecclesiae eosdem et appellari, et esse. Miror autem quid sit, quod Hilarium Blondellus sui erroris testem appellet, hominem et episcopum, et acerrimum defensorem dignitatis suae: omittatque Athanasium I , Luciferum calaritanum, aliosque patres , qui quarto ecclesiae saeculo non minore doctrina, existimationeque virtutis noruerunt a .
octavum, ac decimum argumentum repetunt adversarii ex
Hilarii diaconi in epistolas Pauli 3 commentariis. Vixit is Ηi
larius Damasi tempore. Multa vero de episcopis, atque presbyteris disputavit, quibus maxime niti, atque confidere puritani 4 solent. Colligenda autem Oinuta , atque in hunc locum transferenda sunt , ne quid a nobis quisquam praetermissum suisse queratur. Habet igitur Hilarius in iv. epistolae ad ephesios caput hoc modo. n Apostoli episcopi, prophetae vero exploraton res sunt scripturarum, quamvis inter ipsa primordia suerintn prophetae, sicut Agabus, et quatuor Virgines prophetantes, sin cut continetur in actis apostolorum, sed propter rudimentan fidei commendanda , nunc autem interpretes prophetae dicun-n tur. Evangelistae diaconi sunt, sicut suit Philippus, quamvisn non sint sacerdotes; evangelizare tamen possunt sine cathen dra , quemadmodum et Stephanus, et Philippus memoratus. n Pastores possunt esse lectores, qui lectione saginant populumn audientem, quia non in pane tantum vivit homo, sed in omnis verbo, quod procedit ex ore Dei. Magistri vero exorcistae sunt,n quia in ecclesia ipsi compescunt, et verberant inquietos, Siven ii, qui litteris, et lectionibus insantes solebant imbuere, sicutn mos iudaeorum est, quorum traditio ad nos transitum fecit, η quae per negligentiam obsolevit. Inter istos post episcopum n plus esse intelligitur, qui propter reseratum occultum scriptu-n rarum sensum prophetare dicitur, praesertim quia suturaen spei verba depromit. Qui ordo nune potest esse presbyterii.
η Nam in episcopo omnem ordines sunt, quia PRIMUS SACERDOS
405쪽
M EsT , hoc est PRINCEPS EST SACERDOwΜ , et propheta, et evan-1, gelista, et cetera adimplenda ossicia ccclesiae in ministerio fi- η delium; lamen postquam omnibus locis ecclesiae sunt consti. v tutae, et Osticia ordinata, aliter composita res est, quam Coe-D Perat. Primum enim omnes docebant, et omnes baptigabantv quibuscumque diebus, vel temporibus suisset occasio, nec enimi, Philippus tempus quaesivit, aut diem, quo eunuchum baptii, Zaret, neque ieiunium interposuit, neque Paulus, et Silasn tempus distulerunt, quo optionem carceris baptizarent cum n omnibus eius, neque Petrus diaconos habuit, aut diem quaen sivit, quando Cornelium cum omni domo eius baptigavit, nec
η ipso, sed baptietare iussit fratribus, qui cum illo ierant abn Ioppe. Adhuc enim praeter septem diaconos nullus fuerat or-n dinatus. Ut ergo cresceret plebs, ct multiplicaretur, omnibus,, inter initia concessum est , ct evangeligare , et baptizare , eth scripturas in ecclesia cxplanare. At ubi omnia loca circum- η plexa est ecclesia, conventicula constituta sunt, et rectores, et Μ cetera officia in occlesiis sunt ordinata, ut nullus de clero au-n dcret, qui ordinatus non osset, praesumere Osticium, quod Scin rei non sibi creditum, Vel concessum; et coepit alio ordine, η et providentia gubernari ecclesia; quia si omnes eadem possent, Μ irrationabile esset, et vulgaris res, et vilissima videretur. Hincn ergo est, unde nunc neque diaconi in populo praedicant, nec η clerici, vel laici baptigant, neque quocumque die credentes lin- η guntur, nisi aegri. Ideo non Per omnia conveniunt scripta aPos-Μ toli ordinationi, quae nunc in ecclesia est, quia haec inter ipsan primordia sunt scripta. Nam et Τimotheum presbyterum an se creatum ) episcopum vocat, quia primum presbyteri mis-
η mPl appellabantur, ut recedente uno, sequens ei Succederet.
η Denique apud Aegyptum presbyteri consignant, si praesensn non sit episcopus. Sed quia coeperunt sequentes presbyteri in η digni inveniri ad primatus tuendos, immutata est ratio, Pr Pi
n ciente concilio, ut non ordo, sed meritum crearet epiSCO-n purn multorum sacerdotum iudicio constitutum, ne indignusn temere usurparet, et esset multis scandalum. In lege nasceban- η tur sacerdotes ex genere Aaron levitae; nunc autem Omnes' ex genere sunt sacerdotali, dicente Petro apostolo, quia estis
406쪽
n genus regale, et sacerdotale. Ideoque ex populo potest fierin sacerdos n. Rursum in caput tertium prioris ad Timotheum epistolae P. I95. n Post episcopum, inquit, diaconi ordinationem v apostolus subiecit. Quare λ nisi quia episcopi, et presbyterin una ordinatio est Θ Uterque enim sacerdos est. Sed episcon pus primus est; ut omnis episcopus presbyter sit, non omnisn presbyter episcopus. Hinc enim episcopus est , qui intern presbyteros primus est. Denique Timotheum presbyterumn ordinatum significat, sed quia ante se alterum non habe-n bat, episcopus erat. Unde et quemadmodum episcopum Or-n dinet, ostendit. Neque enim fas erat, aut licebat, ut in-n serior ordinaret maiorem. Nemo enim tribuit, quod non ac-n cepit n. Ex his Hilarii verbis adversarii colligunt: Quinque
initio ecclesiasticorum munerum distinctiones suisse. Primo, apostolorum, seu episcoporum. Secundo, prophetarum, qui sutura
praedicerent, cuiusmodi Agabus, et Philippi diaconi siliae suerunt; quamquam eos etiam, sed minus Proprie, appellat Prophetas Hilarius, qui scripturas explicare deberet. Tertio, evangelistarum, hoc est diaconorum. Quarto, pastorum, quos suisse lectorum similes arbitratur. Quinto, magistrorum, seu exor istarum.
Animadvertunt deinde adversarii in ecclesiae primordiis non suis.
se opus ordinatione, auctore Hilario, ut obire cuipiam ecclesiasticum munus liceret. Hanc enim consuetudinem invaluisse, cum
late, longeque propagata religio est. Quare non divini, sed ecclesiastici iuri, esse. Synonyma porro suisse Pr bteri, episco 'us vocabula. Nam Timotheum, qui a Paulo ordinatus est presbyter, fuisse episcopum appellatum. Inde eum, qui presbyteris in quaque ecclesia antiquior esset, in consessu primam obtinuisse sedem, et caput suisse ceterorum. Id vero non Hilarii auctoritate modo, sed etiam illustribus totius christianae antiquitatis monumentis confirmari posse. Huc enim spectare, quod apostolus iubet, ne quis neophytus episcopus crearetur, quodque synodi nicaena, sardicensis, laodicena , arelatensis , et pontifex Stricius probant. Non discreparo Clementem romanum, qui Primitias, hoc est primos, qui adducti ad christianam religionem suerant, ab apostolis auctos episcopatus honore suisse scribit. Constitutis vero, amplificatisque ecclesiae rebus, ne, aequales cum
407쪽
essent omnes, perturbatio oriretur, et magna confusio, maiori
natu honorem, ut patri, fuisse adhibitum, quin ei quisquam hanc gloriam invideret. Id cleri considentis, stantisque populi
consensu fieri consuesse. Hanc reipublicae christianae formam, rationemque vivis apostolis suisse. Eum autem, qui antiquior cum esset, aliisque praecederet, remque ecclesiasticam, quasi rector, inspectorque administraret, suisse episcopum vocatum, cui
rem presbyteri ceteri gratam iacturi, id vocabuli genus tribuerunt, quo ipsi etiam ante gaudere consuevissent. Cumque deinceps augeri opes cpiscopi, dignitasque amplificari coepisset, ita suisse assectos collegas presbyteros, ut quod ille humano iure ob linebat, id divina voluntate illi esse traditum arbitrarentur. Hinc
autem evenisse, ut, quod ab aliquibus olim usurpatum esset, L. ctum post fuerit sermone tritum proverbium: Omnis miscoPus Presbyter, non Omnis Presbyter CPACOPus. Iam vero quum pre byter ordinatione ceteris Senior aptus interdum ad rem bene ge. rendam non videretur, immutatam fuisse rationem, constitumque, ut non ordo, sed meritum crearet miscoseum. Quamquam aliquanto esse caussam huius immutationis ab Hieronymo indicatam prima specie discrepantem. Nam hunc sublatam suisse consuetudinem cligendi antiquiorem testari, vitandorum schismatum caussa. Verumtamen in idem sere haec, atque illa, quae sunt ab Ambrosiastro, seu Hilario, scripta recidere. Cum enim essent,
qui ambitione ducti munire sibi ad episcopatum viam conarentur ; ab his antiquiorum presbyterorum imbecillitatem, stuporem, imperitiamque accusari consuevisse, dividique populos in factiones, quarum sectionum aliqua ecclesiastici principatus cupido suffragaretur. Huiusmodi Diotrephem, Thehuthiis, Valentinum.
aliosque suisse. Inde ad nonum usque Saeculum manaMe quaedam, ex quibus veterem ecclesiae morem cognoscere liceret. Nam
eos, qui praesecti ecclesiis essent, Puas vocatos suisse, quasi Propter aetatem reliquorum parentes essent. Rursum in quaque provincia unum aliquem ordinatione antiquiorem fuisse, qui, ut canon apostolicus praescribit, episcopis eiusdem ipsius provinciae antecelleret; idque iam synodi, quae anno 43 I. celebrata Antiochiae est, auctoritate confirmari, essicique posse. Quid Θ si Palmam amastrianorum antistitem secundo saeculo episcoporum Pon-
408쪽
ti concilio, ut qui omnium antiquissimus esset, Eusebius prae. suisse scribat Z Cyprianum praeterea, cum intellexisset postularia populo episcopum se, latebras quaesivisse, quod antiquioribus ce/endum arbitraretur. Atque Cornelium pontificem suisse episcopum factum de s cerdotiam antiquorum collegio. Quin etiam Pudentianum a Cuiculis, novitatem is Padus fecisse, sateri,
ut sustineret, quid maiores iudicarent. Immo vero conseniores
interdum ab episcopis suisse collegas appellatos. Statutum quoque
interdum fuisse, ut qui insectatus maiorem natu Contumelia Esset, a Vicinis episcopis argueretur; ut ne cui scelere implicato ius seniorem accusandi esset; ut ne primae Sedis episcopus Prin ceps succrdotum, aut summus sacerdos, sed Primae sedis πὰ Pus Mocaretur; ut qui antiquior ordinatione esset, is in provincia inter episcopos primas obtineret partes; ut massiliensis Proeculus in ecclesiis provinciae secundae Darbonensis, vel quas suas
parochias, vel in quibus suos discipulos ordinatos fuisse constitisset, primatus haberet dignitatem. Accedere ad haec conquestiones Synesii, qui aegre patiebatur, ut qui recens adlectus in cle.
rum fuerat, is antiquis sacerdotibus resistere auderet. Romanos item consecratum dioinae institutionis ordine suisse Bonisecium Deterem Presbyterum dixisse. Atque huc denique statuta, sententiasque synodorum regensis an. 439., bracarensis an. 563., na honensis an. 589., toletanae IV. ari. 633., herndesordiensis an. 673.,
et pontificum Leonis magni, Hilarii; ac patrum Augustini, Fulgentii, et Hincinari remensis spectare. Desiisse paullo post exactos apostolos antiquiorem presbyterum ad primam cathedram evehendi morem, paullatimque obsolevisse consuetudinem, qua fiebat, ut metropolim moderarentur, qui ordinationis antiquitate ceteris episcopis provinciae praestarent; demtaque una Africa, in
aliis regionibus ius metropoliticum in eum fuisse translatum, qui in principe urbe provinciae episcopatu potiretur. Igitur Hilario teste primum communi consilio presbyterorum nulli sedi addi
Ctorum ecclesiam regi consuesse, nec ullum, praeter Christum, ubi vis locorum suisse habitum christianorum caput. Τum senioribus suisse concessum , ut prima in cathedra sederent, ordineque fratribus pari honoris, et potestatis consortio instructis praeirent, paullatimque rectores fierent, tandemque in eos, qui con-
409쪽
sensu populi delecti antistites essent, traductam suisse non dignitatem modo, sed etiam potestatem. Immo vero, Hilarii opinione, licet ecclesiastico iure non omnis Presbter EPACOPus sit, episcopi tamen, et presbyteri tiniam esse Ordinationem, adeoque parem iure divino auctoritatem. Idque iam magis magisque confirmari aegyptiorum more posse, qui, Hilario Confitente, si episcopus non adesset, consignari initiatos a presbyteris patiebantur. Non suisse autem legem, qua, II ilarii tempore, cavebatur ne diaconi
conciones ad populum haberent, Omnium ecclesiarum communem. Nam Ephraernum syrum, et Iohannem Chrysostomum Ora. tiones dixisse, cum diaconi munus obirent, et graves, et elegantes. Plura, quae rem demonstrent, produci in medium exempla posse; sed cum haec satis sint, nihil esse Caussae, quamobrem praetermittenda non Videantur.
Ego vero primum quid de Hilario sentiam, tum quae sit
eius de episcoporum institutione, auctoritateque opinio, postremorue quemadmodum sint animadversiones adversariorum refellen
ae, dicam. Itaque suerunt, qui i) Hilarium ad luciferianos dese
cisse defenderent. Quorum si vera est Sententia, suturum arbitror neminem, qui illum ceteris ecclesiasticis scriptoribus Vetustate, religione, auctoritateque illustribus, quibuscum catholicis nostris praeclare convenit, Praeserendum putet. Sed quoniam fuisse maiorum memoria, esseque hoc tempore permultos intelligo, eosque
iam eruditionis, doctrinaeque laude a) praestantes viros, qui
Hilarium auctorem commentariorum in epistolas Pauli, coniunctum societate Communionis ecclesiasticae cum Damaso pontifice,
minimeque proinde contemnendum arbitrarentur quibus propter rationum momenta, quibus nitebantur, atque fidebant, quasque esse video simillimas veri, assentior , dabo equidem, esse illi in hoc genere adhibendam fidem. Verum est Hilarii a decretis puritanorum omnino discrepans ratio. Id autem ut constet, explicem illius necesse est, atque evolvam diligenter sententiam. Sed statuit ille quidem initio ab FiscUis occupari locum vostolorum. Ostoli, inquit, A -
410쪽
pi sunt. Quis negat 3 Etsi enim pares apostolis non esse episco-Pos , Successores tamen apostolorium esse satemur. Quod certe puritani aut numquam, aut aegre concesserint. Quamobrem liquet,
esse nobis ipso in limine Hilarium consentientem. Quod e lanatores scr*turarum prophetarum , et diaconos evangelistarum, et lectores pastorum , et exorcistas magistrorum nomine Hilarius
vocet, nihil nostra interest. Haec enim scribens ab Irenaei, Tertulliani, Origenis, aliorumque veterum doctrina recedit, quibus nos de scripturis agentibus plurimum esse tribuendum defendimus. Quid autem a veterum doctrina dico p si labefactari ab eo, quod ad interpretandi huiusce paulini loci rationem Spectat, e
clesiae communem sententiam non solum orthodoxi pugnent, sed etiam Bion delius sateatur 3 Iain vero omnes ordines episcopatu contineri, quod episcopus sit Primus sacerdos, hoc est sacerdotum PrincePs , quotusquisque est presbyterianorum , qui nobis esse ultro concedendum putet Θ Nam presbyteriani sacerdotium esse in ecclesia verum negant. Sacerdotum autem principem, multo magis. At Hilarius contra et sacerdotes secundi ordinis, et sacerdotium summum , hoc est episcopatum ponit, quod sacerdotium, cum maius, superiusque sit, ordines inferiores complectitur. Huic catholici assentiuntur. Quare non cum catholicis Hilarius , sed cum presbyterianis pugnat. Sequitur, quod ost de dis.
Positis aliter rebus , quam coeperant, ubi omnibus in locis ecclesiae constitutae sunt, et munera distributa. Haec autem non
ita accipienda sunt, quasi sublatis apostolis, instituti ordines e .clesiae fuerint arbitrio christianorum. Id enim nusquam Hilarius scripsit. Est igitur haec omnino verborum Hilarii significatio tosticia, quae instituta iam ante a Christo fuissent, cum nondum aucta, et amplificata esset ecclesia, non fuisse pluribus distributa , sed aliquibus tantum , ut diaconatus septem solummodo Viris, quorum est in actis apostolicis facta mentio. Itaque cum tam pauci ministri reperirentur , laicos, qui christianam religionem colebant, si opus esse cognorant , iis muneribus interdum sungi consuesse, quibus, quamquam ad ecclesiasticos pertinent, tamen sungi cuique, si necessitas postulat, licet. Quamobrem et baptismi sacramentum laicos administrasse , et tempus, quo esse administrandum ecclesia deinceps decrevit, non aeque suisse Ob-