Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

servatum. Propagata autem Iate, longeque religione christiana , non solum auctum episcoporum, presbyterorum, diaconorumque, quorum apostoli, et Lucas in libris novi testamenti identidem me. minerunt, numerum fuisse; Sed etiam alia ossicia instituta, cautumque, ut nullus de clero auderet, qui ordinatus non esset, praesumere officium , quod sciret non sibi creditum, Mel concessum. At in his ossiciis non numerabantur, quae ita propria erant presbyterorum , et episcoporum, ut usurpari ab aliis nullo modo possent. Numquam enim aut Ordinandi presbyteri catholici, aut diaconi, aliique inferiores clerici consecrandi corporis, et Sangui.

nis Domini ius sibi arrogarunt. Quare de huiusmodi muneribus ossiciisque Ambrosiaster, hoc est Hilarius silet; de facultate autem docendi, baptizandique loquitur, quae certe committi diaconis potest, si praesulibus e re ecclesiae videatur. Hinc ergo est, inquit, unde nunc neque diaconi in PUulo Praedicant, nec

clerici, oel laici butirant. Subdit proinde Hilarius in his rebus

tantummodo, non Per Omnia ConMenire scr*ta apostoli ordiniatio.

ni, hoc est disciplinae, quae mιnc in ecclesia est. At Hilarius. Timotheum Aresbterum ab apostolo creatum, episcopum in Pauli eiusdem litteris appellari, testatur. Quia primum presbyteri, inquit, episco i armellabantur, ut rectaenis uno sequens ei succederet. Non equidem nego. Nana episcopos interdum ab antiquis scriptoribus suisse presbyterorum vocabulo indicatos dixi. Mortuo autem episcopo ei unum aliquem e collegio presbyterorum delectum successisse, facile patior. Quod si Hilarius recedente uno ePiscOPO, soquentem ei successisse assirmat, non sequitur sequentis voce suisse ab eo antiquiorem ordinatione Presbyterum, sed alterum presbyterum indicatum, quem clerus scivisset, utilem ecclesiae suturum. Initio enim episcopi deligi e coetu presbyterorum consueverant. Usu namque obtinuit, ut qui succedit sequens Vocetur, sive sit senior Ordinatione, sive iunior. Sed cum, temporum progressione, minus apti, qui rempublicam christianam administrarent, visi aliquando presbyteri fuissent, sectum hinc est, ut ratio immutaretur, adeo ut non solos presbyteros , sed

etiam didconos eligere episcopos liceret. Quae res e synodi illius, quam Hilarius memorat, i) decretis colligitur. Quocirca sapien

412쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 39

ter est ab Hilario animadversum, diu ante suam aetatem, mortuo episcopo, sequentem, videlicet alterum, eidem e gradu presbyterorum succedere suisse solitum; post vero non ita sese rem habuisse, cum diaconi etiam, si visum clero suisset, in eum gradum honoris conscendere valerent. Iam vero consignasse presbyteros Alexandriae, si episcopus aberat, defendit quod sacile concedimus; obtinet enim is usus hac etiam aetate in plerisque ecclesiis orientis), ordinasse autem numquam. Id namque munus, ut paullo ante diximus, cum ad episcopum Omnino pertineat, ita ut ne committi quidem illius voluntate cuiquam alteri in inferiore ordine constituto queat, a presbytero usurpari non Potin rat. Addit subinde; sed quia coeperunt sequentes Presbyteri indigni inoeniri ad Primatus tuendos, immutata est ratio P SPLciente concilio, ut non Ordo, sed meritum crearet γACUum multorum sucerdotum iudicio constitutum. Quid hoc est sequem tes 3 An ceteris presbyteris ordinatione antiquiores Θ Cur igitur decretum non fuit ab synodo, consistendum esse in Ordine, alterumque presbyterum, qui etsi iunior, virtute tamen praestantior esset, quaerendum p Non igitur ea, teste Hilario, primorum christianorum disciplina fuit, ut antiquiorem presbyterum esse episcopum constituendum, arbitrarentur. Sed cum, episcopo vita functo, ex ordine, seu collegio presbyterorum unum aliquem , qui ipsis idoneus videretur, antistitem deligere consuessent, CO-gnossetque deinde synodus i rem sese ecclesiae utilem secturam, Si eum creari iussisset, cuius tametsi inferior gradus, illustriora nihilominus in rempublicam christianam merita , atque praestantior virtus esset; factum hinc est, ut deinceps non Presbyteri solum , sed etiam diaconi saepe, nonnumquam vero Clerici ex ordine inferiore, ut in aliis urbibus, sic etiam Alexandriae episcopi crearentur. Quare post Alexandrum Athanasius a diaconus dictus episcopus alexandrinorum fuit. Atque hoc sane inter veteris, novique testamenti sacerdotium interesse Hilarius scribit. In vetere sacerdotes , nonnisi ex Aaronis stirpe suisse ;in novo autem omnes, qui baptizati sunt, deligi , constituique

413쪽

sacerdotes posse. Quamobrem christianos fuisse a Petro regales , atque sacerdotale genus vocatos. Quae cum ita sint, satis constat, priorem Ambrosiastri, seu IIllarii locum, nihil continere, quod cum orthodoxae religionis decretis pugnet. Immo vero si verum sateri puritani velint, esse in eo concedent multa, quae componi cum ipSorum errore nullo modo possint.

Venio ad alterum Hilarii eiusdem, quo Blondellus abutitur,

testimonium. Is igitur unam esse episcopi, atque presbyteri ordinationem scribit. Utrumque enim esse sacerdotem. Ergo post episcopum memorari ab apostolo diaconum, quin mentio fiat presbyterorum. Verum unam esse presbyteri, episcopique quod ad consecrandi corporis, et sanguinis Domini, os serendique potesta tem attinet, qua in re sacerdotii munus potissimum consistit) ordinationem nemo quidem nostrum negaverit. Quare si hoc sibi Hilarius voluit, catholicis profecto non adversatur. Quid p si refellat presbyterianos, qui nullum esse in ecclesia verum sacerdotium pugnant 3 Atqui hoc quaerimus , sint ne duo sacerdotum gradus, quorum unus sit altero divino iure praestantior, quorum que ille sit proprius episcoporum, hic presbyterorum Z Id vero vel tacitus praetermisit Hilarius, vel si indicavit, sic, mea quidem sententia, indicavit, ut ostenderit episcopos, qui cons randi, o serendique potestate aequales presbyteris sint, aliis rebus esse presbyteris iisdem praestantiores. Atque huiusce distinctionis originem repetit ab aetate apostolorum. Mox enim addit: sed episcopus Primus est , ut Omnis ePis pus Presbyter sit, non omnis Presbyter is opus. Ille enim ePiscoρus est, qui inter Presbyteros Primus est. Denique Timotheum Presbrterum Ordinatum significat , sed quia ante se alterum non habebat, miscOPus erat. Timotheum namque episcopum revera suisse, adeoque primum presbyterorum a Paulo constitutum , et auctoritate apostoli, et

maiorum traditione, et consensu Ambrosiastri plane liquet. At Hilarius idcirco fuisse episcopum appellatum Timotheum dicit, quod presbyter cum esset, nullum haseret superiorem. Fateor. Scilicet presbyter erat Τimotheus, sed primi gradus, quocirca nullo erat inferior simplici sacerdote. Quod si superiorem habuisset, presbyter primi gradus non fuisset. Verum quoniam sacerdos primi

gradus erat, episcopus fuerit necesse est, obtinueritque non so-

414쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 399

lum consecrandi, offerendique , sed etiam ordinandi, quae est episcoporum Propria , Potestatem. Quapropter sic ille concludit sententiam e unae et quemadmodiun ῬAcνum Ordinet ostendit. Neque enim fas erat, aut licebat, ut inferior ordinaret maiorem. Nemo enim tribuit, quod non a mit. Iam vero si humano iuro instituti episcopi, distinctique a presbyteris sunt, cur presbytero ordinare episcopum, concedente apostolo, non licuisset p Agit enim Ambrosiaster de aetate apostoli, exque huius verbis, argumentando, intelligi posse defendit, episcopum fuisse Timotheum, propterea quod litteras a Paulo accepisset, quibus significabatur, cuiusmodi episcopos ecclesiis praeficere deberet; quodque tum etiam presbytero simplici ordinare episcopum nefas esset. Illud quoque accedit commodum , quod his postremis verbis Hilarius clemonstret, ordinationem , potestatemque episcopi, etsi quod

attinet ad offerendi, consecrandique munus) eadem atque presbyteri sit, tamen quod ad cetera spectat, plus continere, quam contineat ordinatio, et potestas simplicium presbyterorum. Nec enim accipi haec aliorsum videntur Posse: unde et quom odiam e isco um Ordinet Ostendit. Neque fas erat, aut licebat, ut

inferior ORDINARET MEIOREM. NEMO ENIM TRIBUIT, QUOD NON ACCE-

p1T. Nam si eadem omnino presbyteri, episcopique ordinatio erat, tribuisset presbyter ordinando episcopum , quod acceperat. Sed cum tributurum fuisse presbyterum quod non accePisset, si episcopum ordinasset, Hilarius soribat, argumento est, ut ordinationis plus aliquid accePisse episcopum , quam presbyteri accipere, illius quoque iudicio, crederentur. Cumque nemo tam Sit audax, ut ordinationem , iure humano, introductam existimasse Hilarium censeat, concedendum est scilicet, divino iure, ut quae vi ordinationis obtineatur, maiorem , amplioremque esse auctoritatem episcoporum. Extremum est, ut de observationibus adversariorum agam.

Atque hoc praedico , non moveri eorum argumentatione me, qui initio distinctiones munerum ecclesiasticorum numeratas fuisse ab Hilario quinque, animadvertunt. Cum enim in ea re ab antiquissimorum patrum sententia, satente Blondello i , Hilarius

415쪽

4oo ORIGINUM EΤ ANTIQUITATUM

discrepet, nihil est caussae, cur illis neglectis, huic uni esse auscultandum putem. Sed est magnis in erratis, quod adversarii

subdunt: apostolorum tempore, quemadmodum visum Hilario est, ad Ulicia ecclesiastica obeunda , non fuisse manuum impositione opus. Hoc enim numquam Hilario in mentem venit. Neque ille aut consecrasse, obtulisseque corpus, et sanguinem D mini quemquam , aut ordinasse, qui manuum impositione Ordinatus non esset, dixit. Immo vero satis explicate, dilucideque testatus est, initio quoque nemini fas fuisse vel consecrare, vel ordinare , qui Ordinatione cooptatus minime fuisset in sacerd

tum primi, secundive gradus collegium. Quod si initio ecclesiae

docuisse omnes , Omnesque baptizasse, propterea quod exiguus esset numerus ministrorum , dixit; nihil sane dixit, quod disserat a decretis, institutisque orthodoxae religionis. Quotus enim quisque catholicorum est, qui si ministri non adsint, sis cuique

esse christiano et docere, et baptigare, si tempus, ratioque hortetur, neget 3 Haec enim munera quamquam imposita episcopis, sacerdotibus, diaconisque sunt, non tamen ita esse imposita cre

dimus , ut, si hi desint, obiri ab laicis non possint. De tem poribus , quibus baptismum administrare veteres solerent, de ieiuniis, quod Hilarius scribit, non est ad rem . Sunt enim ea

omnia instituta ecclesiae auctoritate , non divina lege. Itaque initio occlesiae observata, Hilario teste, non sunt, ut Populus Christianus mult*licaretur. De episcoporum, presbyterorumque Vocabulis, ut sumta ab Hilario suerunt, quoniam demonstratum paullo ante est, nunc Omittatur. Est autem ridiculum , quod Bion-dellus tradit, presbyterum ordinatione antiquiorem suisse episco pum appellatum, atque idcirco cautum ab apostolo fuisse, nequis neophytus episcopi dignitatem consequeretur. Non enim apostolus modo, ac synodi, sed nos etiam ipsi, hominem, qui re

cens baptigatus sit, episcopum non esse creandum arbitramur.

Quid igitur Θ An presbyterum ordinatione antiquiorem, nobis auctoribus, esse episcopum deligendum i) putaverit λ Paulus

416쪽

autem neophytum non esse episcopum constituendum praecepit; antiquiorem vero ordinatione presbyterum in mortui episcopi Io. cum succedere oportere non modo nusquam praecepit, sed ne

indicavit quidem. Nihilo gravius est, quod ex epistola Clementis romani ad corinthios r) scripta Blon delius concludit. Primitius

enim eorum, quos apostoli ad christianam fidem adduxerunt, episcopos fuisse constitutos fatemur; quamquam non ii sumus, qui primos, sine delectu, in eum ordinem fuisse cooptatos arbitremur. Itaque e primis illis, qui nomen christianae religioni d derant, aliquos fuisse ab apostolis delectos puto, qui episcopatu sungerentur, quosque Christi auditores iudicassent ecclesiae utiles suturos, ita tamen ut virtutis potius, quam senectutis habendam rationem censuerint. Secus enim ab apostolis factum qui credat, nae is minus eorum prudentiae consulet, ut opinioni consulere possit suae. Auctis Vero, amplificatisque ecclesiae rebus,

ne omnes pares auctoritate essent, magnaque inde oriretur perturhatio rerum, maiori natu honorem primatus suisse adhibitum, quibus tandem monumentis Blondellus emciet 8 Id enim neque ah Hilario, quod supra vidimus, est, neque ab alio quoquam monumentis mandatum litterarum. Nam quae subdit Blondellus,

quoniam suo arbitratu, non ratione, auctoritateque Veterum permotus subdit, praetermitti a nobis et possunt, et Vero debent.

De Hieronymi opinione mox videro. Diotrephis a , Τhebutis,

ac Valentini exempla, quorsum pertineant, ne suspicari quidem possum. Nemo enim est veterum, qui eos episcopatum optasse, consequutosque minime fuisse scribat, quod ordinatione antiquiores ceteris non essent. Diotrephen quippe Iohannes accusat, quod cupidus gloriae principatusque esset, Seseque apostolis prae. serre auderet; quin eum aut iuniorem, aut seniorem fuisse com-

417쪽

4odi ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

memoret. Similia sunt ab Eusebio i) ac Tertulliano sa) tradita de Thebute, et Valentino. Hos enim expetivisse episcopatum scribunt; non obtinuisse autem, Propterea quod iuniores ceteris presbyteris essent nusquam scribunt. Quamobrem nihil agit

Blondellus, qui hisce exemplis proficere qnidquam se posse sperat. Est illud praeterea levissimum, quod ex Pame Vocabulo re

petit , argumentum. Fac enim quisque episcopus ad nonum usque ecclesiae saeculum ornatus fuerit appellatione 3 amo: an est inde Consequens, primis ecclesiae temporibus ordinatos episcopos fuisse, qui aetate , antiquitateque Ordinationis ceteris antecederent p Timotheum , quem adhuc iuvenem fuisse aposto

lus testatur, nonne episcopum S) suisse constat 3 Ante alios

vero , quos Paulus ad religionem christianam adduxerat, suisse ordinatum presbyterum , ut episcopus conStitui posset, quis cro. dat p Mihi vero satis suisse, esseque iam h tempore videtur, ut episcopi, qui ecclesiam, veluti parentes familiam, regunt, patrum nomine appellentur. Nisi sorte hoc etiam sibi adversarii velint, nullum suisse in romana republica aetate provectiorem his , quos fuisse Patres Patriae vocatos scimus. Id autem cum ineptum , absurdumque sit, quid est, quod argumentum ex una papae appellatione ductum non minus esse ineptum , absurdumque videatur 3 In quaque vero provincia eum , qui ordinatione antiquior ceteris episcopis esset, honorem fuisse archiepiscopi con

sequutum 6) nego. Non enim id canon apostolicus postulat , quod sibi Bion delius somnians persuasit. Multoque minus esse Blondello canon antiochenus 8) praesidio potest, cuius est

418쪽

longe discrepans de metropolitis sententia. Nihil de Palma amas- trianorum antistite dico. Non enim quia tributus ei ab episcopis Ponti is honor, propter senectutem, ut synodo I) praesideret, fuit, adeptus continuo est archiepiscopi dignitatem. Cypriani autem exemplum qua confidentia Blon delius profert p Nam si abdi

dit sese, ut est auctor Pontius, tu interiorem aedium partem,

antiquioribus cedens sa), secit id quidem, nou quo nefas esse

clero, populoque episcopum Petere, qui recens presbyter ordina. tus esset, iudicaret; sed quo demisse in primis de se ipso sentiret. Iam vero si omnium antiquissimo , qui in collegio esset, presbytero episcopatus erat tribuendus honor; cur antiquioribus cyprianus, non antiquiori cedendum existimavit Θ Non ergo ea lex, eaque disciplina in ecclesia Obtinuerat, ut antiquior ordinatione presbyter eligeretur, alioqui antiquioribus Pontius numquam dixisset, sed antiquiori. Neque Cypriano senioribus cedente , clerus, populusque Carthaginiensis, cum ipsum peteret, quistquam contra leges, disciplinamque ecclesiae peccavit. Dabo au

tem Cornelium de sacerdotum antiquorum 3 collegio fuisse factum episcopum. An Sequitur, neminem nisi antiquiorem consequi romanum episcopatum eo tempore potuisse p Cur igitur clerus, stante plebe de eligendo pontifice tamdiu inter 4) sese de-

Iiberabat, si satis erat exploratum, cui esset dignitas tribuenda pHoc enim Blondellus, modo sibi assensionem adiungi velit, evincat necesse est: Romae , Carthagine , inque aliis urbibus eum, qui antiquitate ordinationis ceteris antecederet, constitui in prima Sede , nominarique episcopum consuesse. Namque id illi erat propositum. Quod cum efficere nullo exemplo, nulloque eccle-

ta, contie 'priani vitam a pol io aeripiam. ea.

419쪽

siae canone potuerit, quid restabat, nisi ut se victum esse confiteretur pIn Africa, demto uno carthaginiensi i , qui primas partes

obtinebat, sive recens Ordinatus episcopus , sive diu ante suisset , ii primas sedes in quaque regionis eiusdem provincia occupabant, qui antiquitate episcopatus ceteris praecedebant. Sed unius regionis consuetudo labefactare ceterarum christiani orbis provinciarum , quae discrepans erat, disciplinam non potest. Ac si episcopus ordinatione antiquior in provinciis Africae primae sedis episcopus vocabatur , et erat, non sequitur ad episcopatum evehi neminem in iisdem provinciis consuevisse, qui ordinationis caussa non esset in collegio presbyterorum antiquior. Augustinum enim episcopum suisse a Valerio Ordinatum constat, cum alii Hyppone reperirentur presbyteri Seniores , quin ob eam rem actum quidquam contra canones fuerit. Nam etsi, vivo episcopo , alium constitui episcopum eiusdem ecclesiae nefas erat, quod Augustinus , cum est consecratus antistes, ignorabat, ut memoriae traditum a Possidio sa) est, tamen nefas fuisse, eum , qui recens ordinatus presbyter fuisset, ad episcopatum evehere, neque ab ipso, neque ab alio quoquam veterum auctorum est scriptum. Nos autem de presbyteris agimus, qui episcopo vita iacto succederent, non de episcopis, qui Ob antiquitatem ordinationis ceteris episcopis praecedere solebant. Quamobrem Bion delius, qui oblitus eorum , quae confirmare statuerat, ad episcoporum usum, ac disciplinam, missis presbyteris, confugit, turpissime labitur. Atque simile profecto est argumentorum superio

rum , quod addit Blondellus de Pudentiano a Cuiculis , qui ob

nooitatem vis Palus, sustinere se dixit, quid maiores saciun

dum iudicarent. Nam fecit ille quidem, quod prudentia, quod

africanae ecclesiae disciplina , quodque aliorum experientia posce. hat , ut faceret. At consenseres episcopi olim collegas vocabant. Quis hoc non dederit Θ Erant ne igitur ceteris episcopi seniores pAut presbyter nullus, qui sacerdotis munere iis esset antiquior reperiebatur λ Hoc quale sit, Blondellus , Symmystaeque viderint. Mihi certe ne veri quidem esse simile videtur: cum per

420쪽

multos olim vixisse episcopos sciam , qui etsi dignitate possent, aetate i tamen, sacerdotiique antiquitate presbyteris anteferri non possent. Assumit BlOndellus, statutum ab synodis suisse, nequis maiorem natu a insectari contumelia auderet. Quid p num

seniorem concludet, antiquioremque sacerdotem Constitutum semper fuisse episcopum p Id vero quemadmodum sequatur, ostendi

mihi, sin minus ratione perspicue, at coniectura saltem implicate vellem. Neque nos tam barbari , tamque esseratis moribus sumus, ut Putemus maiorem natu, praesertim si diaconus sit, aut

presbyter , aut episcopus, cuiquam contumelia insequi licere. Quemquam ne igitur adeo ineptum suturum dicemus, qui, nos

tra Sententia, neminem Creari episcopum, qui ceteris non sit ordinatione antiquior, posse arbitretur Sed nae ego frustra bonum otium contem, qui tam absurda studeam copiose refellere. Redeo ad africanas ecclesias. Concedo cautum ab iis suisse in synodis,

ne quis in eius regionis provinciis 3) appellaretur ant principis

sacerdotum, aut summi sacerdotis nomine; sed qui senior, hoc est antiquior ordinatione esset, is primae sedis episcopus diceretur. Verum haec disciplinae ratio propria , ut diximus, eius regionis suit. Quamquam ne ad rem quidem attinet. Est enim de presbyteris, non de episcopis quaestio. Quorsum autem illud, quod est de Proculo massiliensi, pertineat, nullo modo prorsus

intelligo. Is enim metropolitam se ecclesiarum secundae provinciae narbonensis pugnabat esse, nulla secta antiquitatis sui sa

SEARCH

MENU NAVIGATION