Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

cerdotii mentione. Namque id honoris concedendum civitati si ,

cuius erat episcopus, arbitrabatur. Alii contra putabant, episcopum alterius pro inciae sibi praesici non oportere. Itaque ut di sensiones , altercationesque tollerentur, neque concedenda Omnia, quae peteret, neque neganda Omnia Procul O censuerunt. Quare sanxerunt, ut ei, quoad viveret, is honos adhiberetur: ubi autem decessisset, massilienses antistites in secunda narbonensi provincia primatum obtinere desinerent. Id enim iuris non urbi, sed Proe

culo concessum esse concordiae caussa. Quae cum ita sint, statuendum prose to est, et egisse Blondellum mala fide, et peccasse contra leges dialecticorum. Quid enim in decretis est synodi de primatu suscepto, senectutis, antiquitatisque ordinationis

Proculi caussa Z Si autem nihil est, cur Proculi exemplum profertur , ubi est quaestio de antiquiore presbytero p Sed permit

tam Bion dolio, ut ceteris episcopis senior Proculus suerit. A seniore episcopo ad antiquiorem presbyterum , qui episcopo vita functo succedere soleret, quomodo descendit λ In Africa namque antiquior ordinatione episcopus primae Sedis episcopus erat; senior autem presbyter successor episcopi non erat. Igitur Blon delius et ea sumit ad concludendum , quorum ipsi nihil conceditur; et ita argumentatur, ut quod concludit, non sit ex minime datis

consequens. Assentior equidem Synesto u . Facile enim patior ,

422쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 4o

ut qui recens constitutus sacerdos sit, is non resistat, sed uta

tur consiliis seniorum. Verum quid hinc sibi commodi polliceri Blondellus poterit Z An seniores fuisse aut metropolitas in Aegypto , Lybia , atque Pentapoli, si episcopi, aut si simplices sacerdotes essent, episcopos delectos Synesii aetate , defendet Θ Hoc ni sequitur neque enim , quo tandem modo sequatur, intelligo ), qua considentia Blon delius abutitur Synesii testimonio p Dononi facio non laboro. Concedo oetorem Disso Presbicrum , et opinione minanorum, divinae institutionis ordine consecratum r). Sed quis est, qui idcirco dioinae institutionis ordine consecratum fuisse putet, propterea quod vetus esset λ Aia synodus, cuius est ab Hilario sacra mentio, quaeque sanxit, ut non ordo, sed meritum crearet ePis Pum, quidquam contra divinam institutio nem decrevit Θ Non arbitror dicturum Blondellum, qui Hilarium, quamquam iniuria, sui tamen erroris testem appellat. Iam vero post eam synodum suisse Bonifacium episcopum romanurn COnstitutum liquet. Non ergo caussa, cur distano institutionis ordi. nc consecratus Bonifacius esset, setustas Presbyteratus suit. Atque est illud verissimum , fuisse ante Hilarii tempora creatos pontifices sa) Romae eos , qui neque aetate , neque antiquitate ordinationis cum aliis urbis presbyteris comparari possent. Quamobrem senectutem , antiquitatemque ordinationis, caussam cur quisquam episcopus diceretur, minime fuisse liquet; etsi ita sint homines animis instituti , ut virum et probum et senem magis,

quam Ceteros colant, ac venerentur. Verumtamen Bonifacium omnium presbyterorum romanorum antiquissimum fuisse, Osten

dere Bion delius qui poterit Z Nos autem id quaerimus, antiquiorem ne , an quem clerus aptiorem , magisque idoneum putasset se, presbyterum episcopo vita suncto successorem dare Opori

rot Z Similis est Blondelli error de synodis regensi 3 , bracarem

423쪽

si, narbonensi, toletana, hernil sordiensi, deque decretis Leonis, atque Hilarii romanorum pontificum. Senem quippe aut episcopum, aut presbyterum honorandum affirmant, antiquiorem autem vel presbyterum creandum episcopum, vel episcopum metro politam constituendum , nusquam assirmant. At desiit, inquit, Blondellus, exactis apostolis, mos creandi episcopum eum , qui antiquior ordinatione reliquis presbyteris esset. Ita ne vero p Cur

igitur tot sententias, totque Synodorum Statuta contorquere conatus est, ut vestigia eius usus iamdiu in ecclesia mansisse de monstraret λ Cur Bonifacii romani pontificis exemplum , qui famculo v. floruit, cur ecclesiae alexandrinae diuturnam consuetudinem de sequente presbytero post mortem episcopi deligendo ca

tholicis obiecit p Sed is mos, inquit, etsi quod ad presbyteros at

tinet, cessavit; tamen quod Spectat ad episcopos seniores, manavit in sequentes aetates, quoad episcopi, qui in civili metropoli ecclesiam administrabant, id sibi si iuris arrogavissent. Hoc vellem a Blondello ostenderetur. In Africa enim hanc consuetudinem invaluisse, concedo, in aliis regionibus nullo modo. Neque tanta est apud me Blondelli existimatio, ut aienti, quin ratione quod ait confirmet, continuo esse assensionem adiungendam putem. Sed nulla monumenta , quibus sua dicta confirmet, adduciti Monumenta autem p Immo vero ne coniecturam quidem ullam profert, ut quod statuit, suis lectoribus probasse videatur. Iam ex Hilarii verbis consequens illud etiam esse Blondet lus Censet, primum communi presbyterorum, qui nulli sedi addicti essent, consilio gubernari ecclesiam consuevisse, nec ullum, praeter Christum, ubi vis locorum, suisse habitum christianorum caput. Quam optarem verba Hilarii , ex quibus hoc opinionis monstrum sequatur, indicavisseti Tam vero obtusos omnes, ut haec in Hilarii verbis non viderint, unumque Bloudelium tam acutum fuisse, ut viderit, quis credat 3 Mitto, quae deinceps de antiquiore presbytero disputat. De episcoporum autem ecclesiastica institutione, deque more aeoptiorum presbyterorum, qui

424쪽

absente episcopo, consignare solerent, quoniam dictum supra est, nihil est cur iterum dicendum esse videatur. Diaconos Hilarii aetate alicubi conciones ad populum habuisse, non nego. Id vero ad iustitutum non pertinet. Cetera exempla, quibus Blon delius

abutitur, aut similia sunt Superiorum, aut minus ad rem conserunt. Itaque Praetermittantur.

Sed urgent adversarii, i opponuntque auctoris quaestionum in Ocitis, ac nouum tralamonium, sa) quem cum dem atque Hilarium 3 esse arbitrantur, locum . sic autem agunt. Qui antis. lites, qui totius honoris ecclesiastici digni, qui Dei, Christique personam gerentes, Vicariique Christi sunt, iidem atque opiscopi sunt habendi. Sunt vero presbyteri quique, ΙΙilario teste, huius. modi. Sunt igitur iidem habendi presbyteri atque episcopi. Rursum, qui usu ecclesiae episcopi appellantur, ac presbyteros, quos

consaccrdotes vocant, Sola aulatis praerogativa superant, ii minime discrepant a presbyteris; episcopi vero sola actatis praerogativa presbyteris, quos consacerdotra vocant, auctore ΙΙilario ante.

Cedunt; non ergo ab iisdem presbyteris discrepant. Quin etiam si quae munera obit episcopus, obire presbyter, nisi lege ecclesiastica impediretur, posset, presbyter certe ab episcopo, nisi lege ecclesiae, non disserret; obire aute in presbyter, nisi ccclesiastica lege impediretur, munera episcopi posset, satentu Hilario; non igitur dissert, II ilario teste, nisi ecclesiastica lege, ab episcopo presbyter. Quod si quis respondeat dari, sive dologari, ut aiunt, presbyteris consignandi, seu confirmandi facultatem posse, hunc adversarii turpissimo labi contendunt. Nam quod lege divina sancitum est, hoc immutari hominis voluntate nequire pugnant, idque

iam confirmant eiusdem auctoris sententia, qui sane quod omnino non licet, seri re non licere, nec mitigari aliqua necessitato

425쪽

4 1o ORIGINUM ET ANTIQUI TUM

Posse censet. Quare si sacerdos inferior iure divino esset presbytero, iureque divino munus cpiscopi obire prohiberetur, sacerdoti concludunt fas non fuisse futurum, etiam si necessitas posceret, sungi episcopi munere.

Nos autem Contra veremur, ne is au Ctor diversus omnino sit

ab Hilario. Verumtamen sac ut idem Hilarius fuerit. Quid Θ an

secum ipse pugnavit, ut modo episcopos iure divino esse presbyteris superiores affirmaret, modo negaret Z Nam a Trinasse, paullo ante vidimus, negasse autem hoc saltem loco, de quo nunc agimus, Blondellus iactat. Ego vero ne hic quidem ab auctore quaestionum quidquam esse dictum defendo contra decreta orthodoxorum. Atque ut omnes intelligant, quae illius de diaconis, sacerdotibus, episcopisque ratio fuerit, proferam quod idem centesima prima quaestione scribit. Est enim is calvinianorum , et lutheranorum sermone, disputationibusque vexatus locus. Ille igi

tur i Falcidium diaconum romanum accusat, propterea quod

426쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 4ra

diaconos presbyteris aequare auderet. Ac mirari quidem se dicit, quid esset, quod, tametsi neque lex , neque consuetudo, neque exemplum ullum asserri posset, quo esliceretur, diaconos, quibus consessus in ecclesia minime dabatur, presbyteris pares esse, qui primas quoniam consecrandi offerendique corporis, et sanguinis

Domini potestatem habebant in domo Dei, hoc est in templis

christianorum, partes Obtinerent, considerentque post episcopum in presbyterio, adeoque antistites vocari possent; nisilominus aequare diaconos presbyteris Falcidius non dubitasset. Temere autem eum, impudenterque agere, qui diaconos, qui similes levitarum, sive baiulorurn tabernaculi antiqui foederis essent, cum sacerdotibus comparet. Id enim perinde esse, ac si quis cum do mino servum comparare velit. Nam levitas iussos fuisse Aaroni deservire. Quamobrem id ipsum erga presbyteros praestari ab diaconis oportere; non quo summi sacerdotes sint, id enim proprium esse episcopi, auctor statuit, sed quo ius Offerendi non

minus, quam episcopus obtineant, Sintque non solum nomine , sed re etiam ipsa sacerdotes. Iam vero diaconos, etsi audaciores esse solerent, sibi tamen non arrogasse sedendi in ecclesia potestatem. Ineptire quoque Falcidium, qui ita diaconos adversus pres. byteros defenderet, quasi non e diaconis presbyteri, sed diaconie presbyteris ordinarentur. Quod si occlesiae romane diaconi id

sibi concedendum existimarent, propter auctoritatem, dignitatem, amplitudinemque urbis, cur noli item romani diaconi romanis presbyteris cederent, quorum presbyterorum Ordinum constaretesso diaconorum gradu sublimiorem p Quamquam non romanis

427쪽

4ia ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

modo, sed etiam ceterarum ecclesiarum sacerdotibus ab diaconis, cuiuscumque tandem civitatis essent, honorem tribui oportere,

subdit; quum nefas sit, ut qui diaconus alicubi est, idem alibi

aequare presbyterum conetur. SaCerdotem autem diaconi munere

langi posse , diaconum munere presbyteri non posse. Episcopos etiam vocari posse vocabulo presbyterorum, idque apostoli testimonio demonstrari plane ad veritatem. Paulum namque, qui Timotheum presbyterum, hoc est episcopum ordinaverat, eidem Timotheo consecrandi episcopi praescripsisse modum. Hoc enim pacto intelligenda sunt auctoris verba, quae sic habent: Presb-terum antem intelligi miscVum, Probat Paulus vostolias, quando Timotheum , quem ordina it Presbyterum , instruit quai debeat creare episcopum. Nisi enim ita acciperentur, concedenda, huius auctoris opinione, presbyteris esset Ordinandorum miscoporem potestas, id quod ipse non solum non dixit, sed etiam negavit. Nam presbyteros consignasso interdum alicubi, absente episcopo, dixit, ordinasse autem, nusquam dixit. Immo vero cum ab episcopo ordinari Presbyterum astiirmavit, etsi conserre id quidem ad defendondum sacerdotem contra diaconum videretur , tamen non addidit, episcopum a presbytero, vel presbyterum a presbytero ordinari aut consuesse, aut potuisse. A diaconis, inquit , Perducuntur , qui ordinandi sunt, ut dum latori illorum se ii sunt, honore digni Midcantur. Fac ocrum esse. Qtiasi ossicia. lis enim diaconus ab Episcopo mittitur , ut Obsequium Pracbeat ordinando. At ne in cogitationem quidem cadit, ut qui episcopum

Primum Presbicrum, et Summum sacerdotem esse consessus est,

is cum diaconos deprimere studeret, aequandum summo sacerdoti sacerdotem simplicem arbitraretur. Subdit auctor: presbyteros ab episcopo co resbyteros, ct consacerdotes dici solere , ministros

autem condiaconos non item, quod hi multo sint inferiores gradu episcoporum. Ex qua re intelligitur, esse episcopos superiores Presbyteris, auctoris quaestionum sententia. Quod si quis existimet, episcopum ab eo in gradu eodem, quo simplicem sacerdotem poni, propterea quod sic interdum loquatur, ut aequare presbyterum episcopo videatur; is caveat, ne fateri cogatur, summum veteris testamenti pontificem non divina, sed humana institutione sim licibus testamenti eiusdem sacerdotibus suisse su-

428쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 413

periorem. Nam auctor quaestionum ita de Aarone, deque Caiphadisserit ac de sacerdotibus ceteris loquatur, quos tamen legis di. vinae auctoritate inferiores Aarone suisse Iiquet. Quid p si apos.loim etiam simplicibus presbyteris aequasset noster 3 Petri namque, atque Iohannis, qui in Samariam manus imposituri iis, qui

a Philippo baptizati fuerant, venerunt, exemplo utitur, ut OStendat ab diaconis consignari neminem posse, a Sacerdotibus autem contra posse. At Petrus et Iohannes simplices sacerdotes non orant, sed apostoli, quorum crat, institutione divina, auctoritas longe maior. Quamvis autem patres, epiScopos esse a Postolorum succesSO-res , tradiderint; nusquam tamen idem successionis decus simplicibus presbioris suisse concessum tradiderunt. Atque hoc ipso Detri, Iohannisque exemplo usus Innocentius I. pontifex r) auctor sane illustris, ac vetus est, ut solis episcopis ius esse datum consignandi ostenderet. Quae cum ita sint, sateantur necesso est adversarii, dicta quidem nonnulla minus castigate a scriptore quaestionum fuisse, nihil autem re ipsa concessum, quod cum Orthodoxae religionis decretis componi sacile non possit. Atque hoc scilicet veterum quorumdam vitium fuit, ut, si alicuius rei do- sensionem suscipiebant, sic agerent, ut in Oppositum errorem declinasse viderentur. Omnia enim colligebant, scriptisque mandabant , sive ea ad rem pertinerent, sive ipsa per se plus, quam illi vellent . emcerent, modo ne quid ab se praetermitteretur, quod aliqua ratione susceptae caussae praesidio esse posset. Quod si redarguti a quoquam fuissent, tum quae Vellent, quaeque Semtirent, accurate explicare studebant, ut ab omnibus, quam longe ab errore ipsi distassent, cognosceretur. Cuius rei in Hieronymi

scriptis exempla esse nonnulla videmus. Factum idem ab auctore quaestionum suisse arbitror. Is enim cum presbyterorum patrocinium adversus diaconos suscepisset, quaecumque ad sacerdotes spectabant complexus est, quin sane interdum in summum ne, an in Si lices sacerdotes caderent, inquirendum existimaret.

Igitur, quae de Aarone, Caipha, Petro, Iohanne, episcopis d.

nique omnibus aut scripta erant, aut traditione maiorum in suam aetatem manaverant, produxit, quod hi etiam sacerdotes essent,

Di iii od by Coos le

429쪽

414 ORIGINUM ET ANUQUITATUM

ratus suam operam presbyteris utilem suturam, si sacerdotes cum sent, sacerdotum, etsi summorum, exemplis munirentur. Id vero dum fecit, numquam commisit, ut presbyteros omnibus rebus aequandos episcopis, utque Sacerdotes veteris testamenti pares

Aaroni, Caiphaeque suisse diceret. Noverat enim Aaronem quamvis sacerdotem, praesectum nihilominus ceteris sacerdotibus , divina lege , suisse; episcoposque ordinandi potestate valere , qua

presbyteri simplices careant. Iam hiseo constitutis, nihil negotii erit adversariorum argumentationes repellere. Itaque assentior, eos, qui antistites vocentur, propterea quod moderentur ecclesiam, et diaconos, presbyterosque ordinent, eosdem atque episcopos esse ; eos autem, qui antistites dicti sint, quia in consessu , Post episcopum . et quia in consecratione, Oblationeque corporis, et sanguinis Christi, primas partes obtinent, eosdem atque ePACUOS Esse, non aventior.

Atque hoc quidem postremo sensu quaestionum auctor presbyteros appellavit vocabulo antistitum, et oicariorum Christi, non primo. Quamobrem osserendi, consecrandique corporis Christi potestate episcopos aequavit presbyteris, rebus autem Ceteris , uouitem. Secunda autem argumentatio nihilo est, mea quidem sententia, gravior. Gnsacerdotes enim ab episcopis presbyteri simplices Vocantur, potestatis Consecrandi, Osserendique corporis , et sanguinis Domini caussa, non autem ordinandi, qua unus ePlac PuS gaudet. Quapropter auctor quaestionum, accipere diaconum

e manu sacerdotis oblationem , ut ministret, dicit quandoque ;ordinari autem diaconum a Presbytero numquam. Quod adiungunt adversarii de episcopis, quasi sola aetatis praerogativa Presbyteris antecellerent, commenticium est. Huius enim rei apud auctorem quaestionum ne I vestigium quidem reperitur. Tertia eiusdem est ponderis argumentatio. Dabo enim episcopum aequalem presbytero suisse futurum, si munera, quae obit episcopus, Omnia obire etiam presbyter valeret. Sed non potest. Etsi namque consignaSse presbyteros Alexandriae, dum episcopus abesset, concederem, tamen haud esset consequens, omnibus epis-

430쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 415copi muneribus sungi presbyterum potuisse. Quibus enim testi

moniis veterum, in primis quo auctoris quaestionum Blondellus es-ficiet, cadero in presbyterum simplicem ordinandi se cultatem p so p Sed de consignandi potestate agam alio loco accurate et o piose, dum tempus monuerit. Interea satis haec sunto ad cxplicandam auctoris i) quaestionum in Vetus, et novum testamentum de episcopis, presbyterisque Sententiam.

Quae de Basilio α), de Gregorio nagian Zeno, de Gregorio

agam.

SEARCH

MENU NAVIGATION