Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

4,6 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

suisse, unaque ecclesiam gubernasse defenderit, statueritque, post ortas in ecclesiis dissensiones, unum aliquem fuisse e coetu eorum delectum, inque altiore gradu collocatum, appellatumque i episcopum; an idcirco, si aequales et nomine, et his rebus episcopi presbyteris fuerunt, nulla supererat ratio, qua veri episcopi essent presbyteris simplicibus superiores opinione Hieronymi p

Nihil equidem mihi, dico, videri minus. Alioqui pugnantia suis.

set loquutus, ut qui episcopum ordinare posse consessus sit. Presbyterum vero non posse. Quid p si auscultandum adversariis esset, simplicesne presbyteri pares essent apostolis iudicandi 8 Nam exemplo Hieronymus utitur apostolorum, qui sese presbyteros vocaverunt. Quis est autem tam absurdo, tamque impotenti in

genio, qui nihil plus, divina institutione, suisse apostolis, quam presbyteris tributum putet 3 Itaque si Hieronymus, quamquam

apostolorum exemplo est usus, presbyteros tamen apostolis non

aequavit; ne aequarit quidem necesse est episcopis sacerdotes simplices, etsi hos pares csse in aliquo genere episcopis affirma verit. Quod autem Hieronymus idem ait, unum aliquem o Coetu presbyterorum electum, collocatumque in sublimiore gradu, suisse vocatum episcopum; non est eiusmodi, ut essiciat solo gradu, et appellatione suisse tunc episeopum presbyteris superiorem. ordinationem enim in caussa suisse indicat, Cur preshyteris antecelleret; adeoque a presbytero ordinari aliquem posse

negat. Quin etiam etsi schismatis metus extorsit, ut ab uno ecclesia gubernaretur, cum ante gubernari a pluribus consuesset, tamen au toritas episcoporum in eo, quod ad ordinationes , et alia quaedam spectat, maior esset potestate presbyterorum. Concedi enim omnibus presbyteris una cum episcopo, qui tamen an te auctoritate Ordinis maiore praestaret, regendi coetus externa

cura potuit ab apostolis, deindeque adimi, unique episcopo ecclesiae institutione potius, quam divina dari, ne dissensione presbyterorum in sectiones christiani discinderentur sa). Sed iisdem

442쪽

in locis, in quibus presbyterorum dignitatem tantopere celebravit Hieronymus, plane ostendit, atque efficit, episcopos iam usque ab apostolorum temporibus suisse presbyteris superiores. Quae res cum bion delliana argumentatione pugnat. Nam Bion delius ante annum I o. demonstrari negat posse delectum quom quam fuisse, qui episcopi gradu presbyteris anteponeretur. Contra Hie

ronymus ex apostolica traditione episcopatus originem repetit, ita.

que statuit in ea opistola , quae est ad Evagrium r scripta :Et tit sciamus traditiones vostolicus sumtas do oeleri testam n-

ω , quod Aaron, et silii eius, atque loDuae in templo horum,

hoc sibi EPIsCOPI , ET PRESBYTERI , ET DIACONI Dondirent in occimsia. Scio quid Bion delius a) respondeat. Promittit, se huic loco

sectione sui Operis sexta satisfacturum. Sed is suam numquam liberavit fidem. Tertiam enim sectionem absolvit, sextam neque

absolvit, quod sciam, neque publicavit. De Salmasio autem quid dicam p qui , cum Valonis Messalini 3 nomine dissertationem de episcopis, et presbyteris scriberet, lectori confirmavit, fore, ut plura in hanc rem disputaret in libro, quem parabat de Or

dine. Verum is liber numquam cst editus, ut Coniectura aSSe-

.. Et dabimus.

443쪽

4,8 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

qui liceat, cogitatam eam quidem tractationem suisse a Salmasio,

non scriptam. Denique Ludovicus Capellus r), qui plane in

telligeret, quam haec essent Hieronymi verba consentanea doctrinae catholicorum, locumque describeret, esse illa praetermittenda putavit, simulans nihil ab eo viro suisse in litteris ad Eva grium pronunciatum, quod a doctrina presbyterianorum dissideret. Atque ita agunt, qui sese implicatos cernunt, ut vel Promissis, quibus stare nosint, vel silentio essugere difficultatem, re

prehensionemque conentur.

Sed quoniam de locis Hieronymi, quibus adversarii niti foelent, disputatum hactenus est, restat ut de iis, quibus orthodoxi confidunt, dicendum esse videatur. Ergo Vir maximus in ea epistola, quae est ad Nepotianum a) scripta, hortatur hominem, ut subditus suo opiscopo sit, et huic veluti parenti obtemperet; propterea quod in ecclesia hoc episcopi, presbyterique sint, quod Aaron, eiusque filii fuerunt in hebraeorum republica. In altera autem , quae est ad Marcellam , epistola 3 montanistarum ab catholicis discrimen indicans , apud nos episcopos vostolorum

locum obtinere scribit, apud Montanistas vero tortium. Rursum

in libro de viris illustribus ) Iacobuin ab apostolis Hierosoly

morum episcopum fuisse ordinatum testatur. Neque vero Iacobum modo, sed etia in ut a Paulo Timotheum ephesiorum, Titum cretensium, ita g) Polycarpum smyrnensium ab Iohanne. Singularem praeterea episcopum apostolorum aetate formatum a Paulo fuisse, contendit in commentariis, quos edidit in eam, quae

444쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 429

stitutos a Christo in omnibus sinibus naiandi minoi os occlesiae, hoc est Fiscoms sateatur 3 Qui autem constituti a Christo sunt, lino disserent humana solum consuetudine a presbyteris p In dia. logo praeterea, quem adversus luciferianos publicavit, nonne e clesiae saltilem in summi sacerdotis dignitio pondero dixit, cui si non exors quaedam , et ab Omnibus eminens detiar Potostas,

tot in ecclesiis osscientur schismata , quot sucordotes 3 3 Et

rursum, baptizatum in ecclesia nisi Per manus misco i non ac-

ritate descendisse , quod Diritus sanctus ad vostolos descendit. Quid autem id est, nisi divina Christi auctoritate constitutum esse episcopatum, episcopisque solum ordinario inrct

potestatem suisse consignandi datam P Hoc vero, cum ita se habeat, plane demonstrat, auctore Hieronymo episcopos, divina institutione, presbyteris antecellere. Quin etiam in libro adversus Iovinia nurn 5) primo , Fiscopum, et Probiorum, et diacontim, non esse meritorum nomina, statuit, sed inciarum. Nec dici: si quis episcopatum desiderat, bonum desidorat gradum, sed boenum opus desiderat, quod in maiori ordine conatitui possit, si

oelit occasionem exercendartim habere Dirliatum. Non percusso

rem. Neque enim pugilem describi ab apostolico sermone , sed pontificem institui. Ex qua sententia quid tandem sequitur, nisi ab apostolo non simplicem Sacerdotem, quales sunt presbyteri gradus inferioris, sed Pontificem, seu episcopum fuisse descriptnm, Hieronymumque nobis suisse consentientem , ut qui ex ecclesiae primis temporibus originem duxerit episcoporum p Sunt item Hie

445쪽

43o ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

ronymi in epistola ad Pauliniim i , inque epistola ad Heliodo.

rum illustria testimonia. Habet autem prius hoc modo. Disco-Pi, et Presbteri habeant in exe lum a stolos , et vostolicos

Miros, quorum honorem Possidentes, hahere nitantur et meritum.

Alterum vero est huiusmodi: Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum Petri et . Nam hortatur monachum, ut caveat, ne sese episcopum creari patiatur. Age Vero, quod apostolorum traditione constat, quod iam inde a primis ecclesiae saeculis in posteriora tempora permanavit; quod ex ea auctoritate descendit, qua Spiritus sanctus in apostolos venit; quod denique potestate, voluntateque Christi constitutum est; hoc non consuetudine ecclesiae solum. sed divina traditione, divinoque praecepto nititur. Est autem huiusmodi, auctore Hieronymo, episcopatus. Non ergo consuetudine ecclesiae solum, sed etiam divina tradi

tione, divinoque praecepto nititur. Atque est illud, mea quidem

sententia, incredibile, ut Hieronymus ab ecclesia suisse eum omdinem institutum arbitraretur, sine quo consistere non posse iudicaret unitatem ecclesiae. Quotus enim quisque est, qui cum Christum prospexisse noverit, quae necessaria reipublicae christianae essent, tum id neglixisse putet, quo neglecto tolleretur

animorum coniunctio, ecclesiaeque status everteretur pVenio nunc ad leves, inanesque observationes adversariorum.

Igitur nego presbyteros eosdem atque episcopos non appellatione solum, sed re etiam ipsa suisse. De re autem Hieronymum, non de nomine tantum agere sacile patior, modo de quibusdam rebus, quibus episcopi, presbyterique conveniebant, non de omnibus Sermo sit. Hieronymi namque suit sententia, ut Paullo ante

Vidimus, presbyteros plures in aliquot ecclesiis suisse ab apostolis

446쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 43t

creatos, qui episcopum non haberent, regerentque pari auctoritate christianorum coetum. Valuisse hos consecrandi corporis, et sanguinis Domini potestate. Administrasse praeterea rem ecclesiae publicam. Quare his rebus pares episcopis suisse. Iam vero caruisse eos ordinandi secultate , perficiendique ea , quae Propria essent episcoporum. Haec ipsos in adventum apostolorum , vel

ab his missorum episcoporum reservare consuevisse. Itaque non

fuisse omnibus rebus pares episcopos presbyteris , quorum sit ab Hieronymo mentio. Quamquam esse intelligo aliquos , qui sanctissimum virum de iis loquutum putarent, qui revera episcopi, iique iam plures in aliquot ecclesiis, apostolorum aetate, event,

parique auctoritate eas moderarentur, presbyterorumque vocabulo appellarentur, ac de nomine, deque rebus aliquot, quibus cum presbyteris simplicibus convenirent, non de ordinandi potestate, aliisque sunctionibus, quae in Solos episcopos caderent, actum ab ipso fuisse defenderent. Quibus etsi non repugno, tamen eam, quam priore loco descripsimus , interpretationem hieronymianae

sententiae arbitror esse propensiorem ad veritatis similitudinem. Institutione vero divina , non humana solum consuetudine episcopos distingui a presbyteris, demonstratum supra Hieronymi auctoritate est. Quamobrem errant, qui verbis quibusdam doctoris maximi abusi, consuetudine tantum ecclesiae episcopos presbyteris antecellere contendunt. Non enim uno testimonio consectum , quini Volumus , putandum est, sed comparanda sunt omnia, ut quid auctor smserit intelligatur. Adversarii autem nostri unum illud, quod est ab Hieronymo contra diaconos scrip tum, proserunt, cetera praetermittunt, quibus a Christo epise pos esse institutos, huiusque rei traditionem ab apostolis in nostra tempora manasse efficitur. Atque ut communi presbyterorum consilio administrata, Hieronymi quidem opinione, ecclesia suerit, cum supra ostensum sit, nunc praetermittatur. Non is autem ego sum, qui, quemadmodum omnes ecclesiae initio gubernatae fuerint, quaerendum

nam quid ipse iudicero, intelligere ex iis, quae ante disputavi, licet , sed quid Hieronymus senserit, indicandum putem. Sensisse vero eum ita, ut dixi ex illius scriptis colligitur. Quare adversariis episcopos presbyteris aequantibus praesidio esse non potesti

447쪽

Neque Hieronymus usquam statuit, post schisma corinthiacum institutos episcopos fuisse, ut visum Blondello est. Ac sa

pienter quidem Hammondas i). η Huc illud pertinet, ex istis,

n quae a Blondello recitantur in commentariis ad Titum: inn toto orbe decretum est, ut unus de Presbyteris electus super-n Poncrctuar ceteris, ad quem Omnis CCClesiae cura Pertineret, B ut schismatum semina tollerentur. Quomodo enim fieri potuit,n ut toto orbe, nullo iam concilio Oecumenico ad illud deestr- η nendum Congregato, si non ab apostolis ipsis fidem toto or-n he promulgantibus. et cum fide hanc regendi ecclesias formamn constituentibus se tum sit, ut et postea cum addiderit, ρau-n latim, ut dissentionum semina mellerentur, ad unum Omnemn sollicitudinem dolatam 3 Certe si hoc posterioribus saeculis ah

n ecclesia decretum suerit, sequitur . . . aut non Vidissse apos- η tolos, qua in re ecclesiae salus penderet, aut cum satis viden rint, Saluti tamen eccclesiae, etiam cum apud Corinthios schis. n mala exorirentur, non consuluisse. Quorum neutrum aut apos-s totis ab Hieronymo, aut Hieronymo a nobis assingi potest n. Deinde quo tandem modo fieri potuit, ut post apostolos ortam suisse episcoporum a presbyteris diversitatem Hieronymus existimaret, si episcoporum institutionem, ut sunt presbyteris superiores, ex ea repetit auctoritate, qua Spiritus sanctus in aposto. los descendit, exque traditione eorumdem apostolorum pNon moror Buddeum a , qui etsi vetustiorem quam Bion delius putet, tamen humanam fuisse institutionem episcoporum defendit. Hieronymus enim, quem ille auctorem, ut iactat, sequitur, a Christo scribit institutos esse epiScopos, idque iam constare traditione apostolorum. Salmasium autem 3), qui modo

Vetustiorem, modo recentiorem esse eam Consuetudin in Statuat,

cum Pugnantia loquatur, nihili sacio. Quod addit Blondellus, in communi, etiam post Constitutos episcopos, regi ab ipsis, presbyterisque, Hieronymo teste, eccle. Siam Oportere, inane est. Neque enim quisquam Orthodoxorum est, qui uti episcopum debere in administrandis, gubernandisque

448쪽

CHRISTIANARUM LIBER IT 433

ecclesiae rebus, si graves in primis sint, inferiorum sacerdotum consilio neget; modo Verum sit, quod Hieronymus addidit, ade is Uum Omnem ecclesiae curam Pertinere. Nec graviora sunt rationum momenta, quibus tota haec Blondelli animadversio nititur. Primum enim, quod est de presbyteris, qui episcopi a pellarentur, et essent, cuiusmodi sit supra vidimus. Est item alterum de presbyteris, qui plures pari auctoritate rem christianam moderarentur, paullo ante explicatum. Tertium autem non est ad rem. Nam sacerdotum esse munus, ut gregem Pascant

eo modo, qui sit proprius simplicium presbyterorum, quemque Hieronymi locus postulat, assentior; eo vero, qui sit proprius episcoporum, non item. Esse quippe munera quaedam, quae cum episcopo competant, in presbyterum cadere non possint, auctOritate Hieronymi demonstravimus. Quartum de προμενοις, hoc est

de ducibus, qui pervigilarent, qnasi rationem reddituri pro animabus subditorum, a Paulo i) de episcopis intelligitur, ac somtasse etiam ab Hieronymo. Sed sic Hieronymus de presbyteris

intellexerit, necesse est, ut plures presbyteros in quibusdam eoclesiis constitutos, cum regerent pari auctoritate eccclesiam, suisse appellatos existimaret, qui sane presbyteri expertes essent potestatis episcoporum. Quae opinio, quamquam singularis esset, tamen presbyterianis subsidio esse nequiret. Cum enim Hieronymus defendat, episcopos a Christo esse institutos, iisque muneribus sungi posse, quibus presbyteri non possint, catholicorum quidem Confirmat, presbyterianorum autem evertit, ac labefactat sententiam. Quod vero de quarto dixi, hoc idem aio esse doquinto dicendum. Etsi enim compresbyterorum nomine episco

pos Petrus et indicavit ad ecclesias namque Ponti, Galatiae,

Cappadociae, Asiae, et Bithyniae scribebat, adeoque earum preS-byteros, qui -- νὰ Patum gererent, memorans, episcopos memorarit oportet , tamen Hieronymus Presbterorum nomine significari simplices presbyteros putavit, qui curam christianorum in iisdem provinciis suscepissent. Quae sane opinio peculiaris illi, ut dixi, suit. Quamvis non inde sequatur, simplices presbyteros Vel quinis saeculo, Vel apostolorum tempore rebus omnibus

449쪽

434 ORIGINUM ET ANTIQUIΤΑΤUM

pares episcopis suisse. Sextum simile est omnino superiorum. Dabo enim esse verisimile, Hieronymum in quibusdam ecclesiis putasse presbyteros, qui multi essent, remque christianam administrarent , fuisse appellatos vocabulo episcoporum. Quid Z An idcirco, Hieronymo auctore, nulla re veri episcopi simplicibus illis presbyteris fuerunt superiores Θ ΗOe neque dixit, neque ratio serebat, ut diceret, quum satis explicate statuerit, episcopos institutos suisse voluntate servatoris Christi, ordinandique potestate presbyteris antecellere. Quae ducta ex epistolis Hieronymi ab adversariis sunt, eodem revolvuntur atque momenta superiora. Illud est aliquanto discrepans, quod spectat ad alexandrinorum morem. Sed quoniam explicatum, resutatumque supra est, praetermitti nunc poterit. Nolo enim actum agere. Quod autem sibi Blondellus do potestate ordinandi sumit, tam est ab Hieronymi sententia alienum, ut nihil magis. Consuetudine, inquit, ecclesiae ademta presbyteris, Hieronymo teste, potestas ordinandi est, non divino iure. Ita ne vero Z atqui, Hieronymi opinione, consignandi auctoritatem si penes episcopos fuisse, quis neget 3 Scilicet negari

non potest, quod est ab ipso monumentis mandatum litterarum. Rursum, quis tam est impudens, ut inficietur, ad episcopum, Hi

ronymi eiusdem tempore, spectasse omnem rerum ecclesiasticarum curam a 3 Sed Hieronymus, cum committi presbytero extra Ordinem consignandi, hoc est confirmandi, permittique eidem regendae una cum collegis ecclesiae facultatem posse dixisset; tum, excepta ordinatione, nihil factum ab episcopo statuit, quod non item a presbytero fieret. Quid Θ an gubernabat presbyter ecclesiam , consignabatque Hieronymi tempore Θ Minime vero. Non ergo de eo, quod sua aetate fiebat, vir maximus, sed de eo, quod fieri a presbytero poterat, si data ipsi a pontifice potestas suisset, Hieronymus disputabat. Quare si excipit ordinationem, argumento est, non solum Ordinare non consuesse presbyteros illius

aetate quemquam, Sed ne potuisse quidem. Verum de ordinandi iacultate erit opportunior in eo libro, quem de ordine inscripsimus, copiose disserendi locus.

450쪽

Descendo ad vocabula episcoporum, et presbyterorum. Fateor alterum quandoque, Hieronymi quidem sententia, dignitatem significasse, alterum aetatem. Presbter enim idem est atque aeta. te provectior. Itaque episcopus senex dici Presbter poterat. Αtque in eo huiusmodi noui en aetatem certe, non dignitatem significabat. Sed usu obtinuit, ut qui superiores gradu essent, iidem presbyteri vocari solerent, etiamsi aetate ab aliis superarentur. Id cum animadvertisset Hieronymus, inductus perfacile est, ut aliis

in locis episcopi, presbyterique nomina sociorum I) esse, non

aetatis confiteretur. Addunt adversarii, episcopum, teste Hieronymo , ubicumque sit, Successorem esse apostolorum. Quid λ an continuo quemlibet episcopum tanta iurisdictionis potestate, auctoritateque valere dicent, quanta est instructus romanus ponti

fex p Nempe id sibi Blondellus, Symmystaeque volunt, sed invito Hieronymo , cuius sunt de potestate episcopi romani ad Damasum α) illustria testimonia. Quid autem id solum sibi adversarios sumsisse dico 3 Immo vero consequens hinc esse arbitrantur, presbyteros esse episcopis omnino Pares, cum de presbyterorum praestantia ex instituto agat Hieronymus in epistola ad Evagrium.

Sed quibus rebus sint episcopis presbyteri aequales, plus millies

demonstravimus. Quare non est opus, rursum ut esse demonstrandum putemus.

ordines praeterea interdum ab Hieronymo numerari duos,sacile patior. At idem quibus in locis duos nominat, ibidem etiam ordinem sacerdotum dividit in classes 3 duas , quarum

una esset presbyterorum, altera episcoporum. Utrique autem clas.

si ius consecrandi , offerendique corporis , et sanguinis Domini competere defendit. Atque hac re pares ipsi sunt, diaconisque praestantiores. Quamvis non neget Hieronymus esse episcoporum

SEARCH

MENU NAVIGATION