장음표시 사용
451쪽
sive classem, sive ordinem, sive gradum divina institutione aliis
rebus gradu presbyterorum Superiorem.
Sed instat Blondellus, ac presbyterum aetate, ordinationeve seniorem primatu potiri consuesse pugnat, utiturque Hieronymi testimonio, Petrum alentis propterea quod apostolis aetate praecederet suisse constitutum caput ceterorum, ut occasio schismatis i) tolleretur. Atque hinc quidem intelligi sacile posse quis
quam putaverit, qua inobrem idem Hieronymus, presbyterum aetatis esse nomen, tradiderit, non officii ac dignitatis. Iam hoc quale sit, satis esse arbitror manifestum. Hieronymus enim dictum fuisse Petrum , ut qui esset natu maximus, apostolorum caput scribit; christianis autem vel imperatum, vel mandatum fuisse, ut id exemplum sequerentur, nusquam Scribit.
Neque hoc sibi Bion delius voluit, ut natu maior presbyter episcopus olim vocaretur, et esset. Immo vero iuvenem, qui Ordinatus ante suisset, seni postea ordinato praeserri a patribus solitum fuisse defendit. Quod ut efficere possit, Andream ostendat, aucto
ritatu veterum, necesse est, qui primus suit a Christo vocatus, non Petrum senem caput suisse apostolorum. Id autem evincere numquam poterit. Ego igitur sic existimo: usum hoc exemplo Hieronymum fuisse ut demonstraret, constitutum a Christo esse, ut unus aliquis in ecclesia caput sit ceterorum, ne apostoli, dein
cepsque christiani reliqui in tactiones discinderentur. Itaque epi coporum originem esse repetendam a Christo. Iam vero, quod est ab eodem Hieronymo de Petri aetate scriptum, non m sv
452쪽
se scriptum, quo demonstraret, quid fieri deinceps debeat, sed
quo omnibus, quid esset sactum Ostenderet. Numquam enim praescriptum ab Hieronymo est, seniorem ceteris eme episcopum, caputque ecclesiae constituendum. Sed ad exscindenda, tollendaque landitus schismata, necesse suisse episcopos creari scribit. Cumque huiusce rei origines a Christo Servatore repetendas putaret, sectum ita est, ut episcopos divina auctoritato institutos iudicasso videretur, iisque in locis catholicis faveret, quibus maxime adversarii abutuntur.
Illud quoque accedit commodum, quod Hieronymus Petrum
cum uno Iohanne, non cum ceteris apostolis comparaverit; atque eum quidem, quod senex esset, etsi uxorem duxisset, prae hoc virgine, sed pene puero suisse ecclesiae Caput Constitutum censuerit. Neque vero maiorem natu omnibus suisso Petrum de sendit. Erat enim hoc a proposita quaestione discrepans. Nam Ioviniano quaerenti, cur Petrus, qui virgo non esset, praelatus Ιωhanni virgini fuerit, si virginitas est nuptiis praeserenda Θ respondendum erat, seniorem fuisse Petrum, Iohannem autem adolescentem, ae pene puerum, quamobrem Petro suisse primatus dignitatem datam. De ceteris vero apostolis Sermo erat praetermittendus ; de quibus tamen si Hieronymus agere instituisset, aliam attulisset, cur postpositi Petro fuerint, caussam. Non enim ce tum cuiquam, exploratumque erat, omnibus apostolis suisse P trum aetate superiorem. Quamobrem cum res dubia sit, suerunt,
qui de hac eadem re disputantes varias, interque se dissidentes opiniones consectarentur I . Desunt quippe monumenta, ex quibus intelligi possit, quis maximus natu esset in collegio apost lorum. Ac de Hieronymo quidem hactenus. Restat ut de Chry
sostomo, de Theodorito, de Primasio, deque Sedulio dicendum
Nonum igitur ac decimum argumentum ex Ioli. chrysost
mi undecima in epistolam ad Τimotheum a homilia repetunt
453쪽
adversarii, atque hoc modo disputant. Qui duos in ecclesia odidines esse confirmat, quorum alter sit diaconorum, alter episco.
Porum , Seu presbyterorum, is presbyteros ab episcopis distinctos
fuisse non putat: confirmat autem chrysostomus duos esse ordines in ecclesia, unum diaconorum, alterum episcoporum, seu
presbyterorum: presbyteros igitur distinctos ab episcopis suisse non putat. Rursum, qui aetate maiorem ceteris apostolis Petrum i) suisse contendit, idem existimat antiquiorem praefici Ceteris presbyteris consuesse. Contendit vero id ipsum Chrysost mus. Existimat igitur antiquiorem presbyterum reliquis praefici consuesse. Neque Chrysostomus solum, sed etiam qui a Chryso,tomo accepit Theodoritus, in hanc venit de diaconis, episcopisque opinionem. Primasius autem episcopus adrumentinorum cum Hieronymo assentiatur, episcopos presbyteriis aequarit necesse
est. Ac Primasio sexti saeculi scriptori praeiverat sedulius, qui perinde est Chrysostomum, et Hieronymum imitatus. Sed tantum abest, ut haec presbyterianis praesidio esse possint, ut potius orthodoxorum confirment, Constabiliantque sententiam. Nam Chrysostomus, cum inquireret, cur missis Presbyteris, episcoporum, et diaconorum dumtaxat sacta suerit ab apostolo in litteris ad Timotheum mentio, sic tandem statuit: non multum inter presbyteros, et episcopos vel ipsa aetate apostolorum in te fuisse. Utrosque enim constitutos esse et ad docendum, et ad praesidendum. Quare quae a Paulo dicta de episcopis sunt, eadem in presbyteros cadere. Sola namque ordinatione superiores esse episcopos, et hac una presbyteris antecellere videri. At praesedisse olim presbyteros , quin tamen episcopis pares auctoritate essent, quotus quisque est orthodoxorum, qui neget p Auctoritate autem pares non fuisse, idem est auctor Chrysostomus, qui Ordinatione satetur episcopos superiores fuisse iam usque asi apostolorum temporibus. Iam vero ita se rem habere , ut di ximus,
multis viri maximi testimoniis demonstrari, essicique sa) potest,
quibus adversarii tenebras obducere numquam poterunt. Quod si Chrysostomus Petrum inter apostolos natu maximum fuisse
454쪽
dixit, non eo dixit, quo hanc ob caussam primatu potitum suisse arbitraretur, sed quo ostendere instituisset, ecquis esset apostolorum reliquis aetate provectior pTheodoriti autem opinio est, presbyteros si initio fuisse opi
copos appellatos; eos Vero, qui episcoPi ement, apostolorum v cari nomine consuesse. Post immutatam suisse rationem, et secundi quidem ordinis, presbyterorum , primi vero Ordinis sacerdotibus attributum fuisse episcoporum vocabulum. Atque de Thebdorito satis dictum esto.
De Primasto α qui diaconos, episcoposque memorari a Pau
lo statuit, non laboro. Neque enim est ex illius sententia consequens, presbyteros inferiores episcopis, Sacerdotesque ordinis , gradusque secundi non esse. Immo Vero cum in episcopis presbyteros etiam comprehendi apostolorum temporibus solitos fuisse
scribat, tum addit: quia secundus, et Pene 3) unus est gradus. Quae sane verba secundum Sacerdotii gradum occupatum semper a presbyteris suisse demonstrant, hosque etsi pene pares, tamen re ipsa in seriores esse episcopis et auctoritate, et dignitate.
Nam G pene ita est compositum, ut significet, presbyteros quamvis proxime accedant ) nihilominus non occupare primi sacerdotii gradum. Venio ad Sedulium. Seniorem ab eo fuisse appellatum Petrum facile patior; episcoporum autem divinam institutionem, superioremque presbyteris dignitatem aut negatam, aut in discribmen adductam, id vero vehementer nego ). Ac ceteris, qui
455쪽
quinto saeculo viverent, pro episcoporum auctoritate pugnantibus, unum Sedulium resistere fuisse ausum, tam abest a Vero,
ut ne veri quidem esse simile videatur. Vicesimum argumentum a Gildae Britannici, qui VI. saeculo, ab Isidori his palensis, et hispalensium patrum, qui in unum congregati locum septimo saeculo concilium Celebraverunt, a Bedae, qui um. ab episcoporum stancorum ab Amalarii, Halmonis hal-herstadiensis, Hinc mari remensis, et Rabani Mauri, qui Ἀ., et a Remigii lugdunensis, qui xi. saeculo taruerunt, scriptorum testimoniis dncitur.
Mirabile videri cuiquam poterat, quod Buddeus, Salmasius,
aliique veterum scriptis contra orthodoxos abuterentur; hoc mirabilius, quod Bion delius abutatur recentiorum, satis perspicue episcopos esse presbyteris superiores alentium. Gildas, inquit,
sacerdotum, et diaconorum meminit, episcoporum vero, ac Presbyterorum, ac si essent diversi non meminit. Quamobrem autem p Quia hoc enim sibi Bion delius, quasi concedatur, sumit
constanter Promiscuos habet. Scrihil namque OPACOPatus, vel
negotium exibet. At hoc ipsum est, quod auctore Gilda, epise
456쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. 44 icoporum, ac presbyterorum distinctos gradus suisse, ostendit. Quid enim 3 An diaconorum, et episcoporum unum ille atque
eumdem suisse ordiuem censuit 3 Non dicet, Opinor. Nec vero tam est impudens, ut modo nobis resistat, contra Paulum quidquam fuisse a Gilda constitutum putet. Atqui idem ipse Gil-
Uas, qui diaconos appellat vocabulo ministrorum, nonne γAcors, vel Presbyteros, vel ministros scribit 3 Quod si το uel
haud efficit, unus ut sit atque idem diacononiam, atque sacerdotum gradus, ita ne illud quidem, ut presbyteri non discrepent ab episcopo. Non minus est Isidori hispalensis illustris locus. Sacerdotii i hoc est offerendi corporis, et sanguinis Domini) potes-
. . deberi episcopis laei Io aestitiis a Mol eam damon. atrat Ai u loedi. plana assest, prest legia noeumsam an iam esse Meris Eoia testamen i ii laeta repognati tam . Nam meariteratam nomen non aetatis es a Me
457쪽
late presbyteros episcopis pares esse defendit, ordinandi autem auctoritate non item. Esse igitur episcoporum gradum ordine presbyterorum superiorem. Quamquam presbyteros, quod osse r-rent, Con Secrarentque corpus, ac sanguinem Domini, essentque
rebus quibusdam aequales episcopis, vocatos a Paulo fuisse, Isidorus addat, appellatione episcoporum.
Age vero hispalense I) concilium nonne ademtam presbyteris suisse declarat ordinandorum presbyterorum, ac diaconorum
auctoritatem p At nouellis, inquit Dion delius, legibus ademtam demonstrat, non divinis , concilium. Ridiculum i quasi vero hac
voce patres non indicarim novi testamenti divinas leges. Nam addunt legibus veteris testamenti novellas leges, postque has minmorant ecclesiastic canones, ut plane significent, esse quaedam presbyteris non solum auctoritate legum veteris testamenti, sed etiam novi, quaedam vero ecclesiastico canone interdicta.
De Beda su) nihil attinet dicere. Episcoporum namque u
458쪽
cabulo indicatos ab apostolo interdum eos fuisse putavit, qui re Vera presbyteri essent, episcopi vero non essent. Id autem ut sit orthodoxis contrarium, nullo modo prorsus intelligo. Aquisgranense i) concilium presbyterianis praesidio esse non potest. Eadem enim atque Isidorus statuit. Quare ut hic non obstat, ita ne illud quidem, quo minus sit episcopus presbytero
Mitto Amalarium sa), qui similia scripsit. Nemo enim dubitabit, quin nostris assensus sit, si eius verba diligenter consideret.
Halmonis 3 Alcuini auditoris eadem fuit de opiscopis, presbyterisque, atque Amalarii, et Isidori sententia. De Rabano autem quid dicam, cuius est de auctoritate episcoporum in com
mentariis in priorem ad Timotheum opistolam insignis locus pNegat 4) enim ille in scripturis simplices sacerdotes vocari semper appellatione presbyterorum. Nam quum Ordinandi ius presbyteros quandoque sibi vindicasse legamus, idque iam in simpli.
Cem sacerdotem cadere omnino nequeat, sit ita, ut iis in locis scripturarum non simplices sacerdotes Rabanus censuerit , sed misco os indicatos fuisse Presbyterorum vocabulo. Hoc idem est
de Hincmari remensis archiepiscopi 5), deque Remigii testimoniis iudicandum. Primum ae vicesimum argumentum ab historia Eutychii alexandrini ducitur, quem saeculo decimo natum serunt. Nam Ses-
459쪽
denus i), aliique a viri de presbyterianorum quidem secta ,
cum nihil se testimoniis graecorum, latinorumque Patrum P
sicere posse cognossent, consulendos arabicos codices esse putarunt, exque iis describendum si quid invenissent, quod minus
esse orthodoxae doctrinae consentaneum videretur. Ergo ut esse
nonnulla in Eutychii chronico animadverterunt, quibus catholicae religionis de episcopis decretum refelli, constabilirique erro
rem presbyterianorum posse arbitrarentur, ea diligenter in suos commentarios traducenda iudicarunt, exque iis rationum momenta adversus nostros duxerunt omnino quinque. Atque hoc illi quidem modo argumenti concludunt sententiam. I. Qui manus
imponebant 3), deinde qui benedicebant, tertio qui patriarcham
creabant; horum certe par erat potestas potestati episcoporum ;si praesertim ita manus imponebant, benedicebant, creabant epis copum, ut 4. illorum opera non uterentur, qui epi scoporum vincarentur nomine; propterea quod 5. horum episcoporum nulli infinitimis provinciis reperirentur: presbyteri autem alexandrini,
iam inde a Marci temporibus ad aetatem usque Alexandri patriarchae qui anno 325. synodo ni caenae intersuit et manus electo patriarchae imponebant, et cum benedicebant, et epis Opum creabant, cum nulli Eutychio teste in finitimis provinciis episcopi versarentur. Par igitur potestas presbyterorum in Aegy
pto, a Marci temporibus ad saeculum usque quartum, erat potestati, auctoritatique episcoporum. Iam vero tradita haec suisse
460쪽
ab Eutychio, adversarii ex illius chronico constare pugnant, quod Seldenus ex arabico r) malo latinum secit deterius. Pergunt porro, et patriarcham Eutychium nihil de primordiis ecclesiae
alexandrinae litteris mandasse, quod non esset nixum side patriarcharum superiorum defendunt. Quamobre in , aiunt, non tam Eutychio assentiri se, quam iis, qui in Aegypto maiorum memoeria soruissent sa . Ego vero Eutychium neque tanti facio, ut si haec dixisset,
ei uni adiungendam, ceteris autem, qui et antiquiores, et rerum christianarum peritiores fuissent, negandam esse auctoritatem putem ; neque tam fuisse aut impudentem, aut indoctum existimo, ut vel palam mentiri auderet, vel ignoraret, quae de sacris Ordinationibus ab apostolis tradita coli, observarique non Alexan
driae 3) modo, sed etiam ubique terrarum consuevissent. Quid
enim aientem morarer, qui saeculo esset nono recentior, scriptoresque ante Se haberet, Summa et eruditione, et discipi nae, doctrinaeque christianae peritia illustres, qui inesse presbyteris negarent ordinandi non solum sacerdotis, sed etiam diaconi potestatem p Quotus autem quisque est, qui nesciat, Iohannem
chrysostomum 5 , Hieronymum 6 , Hilarium diaconum,
et quod caput est, Athanasium vel universe de omnibus, vel de aegyptiis presbyteris disputantes, datam his suisse conficiendae
eucharistiae potestatem concessisse, ordinandorum autem sacerdotum, diaconorumque non modo non concessisse, sed vehementer