Summa sacramentorum Ecclesiae, ex doctrina fratris Francisci a Vitoria, ... per ... Thomam a Chaues illius discipulum. ... Huic ex secunda authoris recognitione, nunc denuo multo plures quam antea quaestiones accesserunt, necnon & sanctorum Concilior

발행: 1567년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

De Eutharaeut 9ν ' ulterius quod in primitiua ecclesia suit consuetudo sumendi eucharistiam sub utraquelaecie. ut Patet. r. Corinthiorum. Io. unus pauis de unum corpus multi sumus, omnes

qui de uno pane & de uno calice participa mus.. Et hoc etiam dicit Cyprianus in sermone delapsis. Et dicuntur Graeci modo sic populum communicare. Sed in Concilio Contantiensi,& Basiliensi interdictum est subscena excommunica iovis, ne seculares co

municemus sub utraque specie, & damnati sint ut haeretici qui dicebant esse necessarius ub utraque specie communicare. Et hoc congrue ordinatum est, quia saepe contingeret periculum effusionis sanguinis,si toti populo dandus esset. Item quia aliquibus est

horridnm uinum maxime sceminis . Item ut euitaretur error Nestorianorum haereti- . 'icorum dicentium , quod sub specie panis non est nisi corpus, et sub specie uini nota - . nisi sanguis. Ideo sub unica specie communicatur populus: ut ostendatur, quod est to tus Christus sub qualibet specie, sunt auteuere haeretici & tanquam haeretici punien- li asserentes ecclesiam errasse dum suprad His prohibuit siti, utraquς specie communicare.Similiter & haeretici sunt de tanquam tales puniendi, afferentes ccclesiam non

112쪽

Eucharinia dum illud prohibuit. Haec patent ex ebderi . Concilio Tridenti.sessio. et I .de comunione. Cano. a.Cuius uerba sunt. Si quis dixerit sanctam ecclessam catholicam non iustis causis di rationibus adductam fuisse ut laicos atq; etiam clericos non conficientes, sub panis tantummodo specie communicaret, aut in eo errasse, Anathema sit. Sacerdos autem necessario debet sumere sub utraq; specie rut patet in capitu. coperimus. de consecretudistin. a. & sunt uerba Gelasii papae , ubi di citur esse grade sacrilegium consecrare sub altera Oscie tantum. Praeceptum es igitur sacerdotibus quod communicent sub utraque specie. Et videtur quod sit praeceptum diuinum, quia alias non esset sacramentum perfectum: qnia non est perfecta refectio sub unica specie, sacramentum uero eucha ristiae est quaedam refectio. 87 QIAERI τvR , an minister huius sacra- Aa mini- menti sit sacerdos λ Respon.quod non est li--: si dubitarς do hoc. Patet in capitu.fir--4.. miter de summa Trinita. & fide catholica.

Et in Concilio plorenti. Et etiam patet mus ipsius nominis, sacerdos enim dicitur a facrificando, sed eucharistia est sacrificium: ergo ad solum sacerdote spectat. Item quia in lege ueteri non pertinebat ad omnes OG

113쪽

De charinis s. Abraham obtulit decimas Melchisedech .

quia erat Dei sacerdos.: ergo etiam in lem noua solis sacerdotibus licet offerre sanctu sacrificium altaris. Quando autem ordinati cum episcopo consecrant, si aliqui dicant

formam consecrationis, antequam episc9Pus,uel postquam finiuit episcopus, nihil faciunt,ut dicit Palii.& Caietanus.Nam intentio eorum est consecrare cum episcopo. v AERI TvR, an ministrare eucharistia splaicis spectet ad solum sacerdotem/Resp0nb An mini- quod propria autoritate,&tanquam ex Dficio, spectat ad solum sacerdotem: ut habetur in cap. peruenit de consecratione. d. r. ueniat ii,

ubi puniuntur sacerdotes qui per alios mis cerdoti. . tebant sacramenta, & dicitur quod solus si cerdos potest id facere. Tempore uero quo populus communicabat sub utraque specie, diaconi ministrabat sanguinem non tamen corpus domini. Quia in calice non tange- tbatur corpus domini immediate,& ideo fariguinem ministrare poterat: non autem corpus domini, quia immediate tangitur. At lix necessitate, scilicet aegrotante presbytero, potestdiacono committi ut deferat corpus domini. Ita dicit Palii. . d. I 3.dt. S. I ho. q.di. 13.q i. rticu. 3. nec est dubitandum dehoe.

114쪽

s.Tho. non tamen subdiaconus aut alii inseriores. Durand. dicit se uidisse,quod diaco nus cardinalis, papa celebrante, da i euchar .. ristiam aliis clericis. Ipse dubitat an id rediei'. fiat. Sed certe nullum sacrilegium ibi inte uenit iudicio meo. 8 Qv A E RIT v R, utrum malus sacerdos pos Malus sa- sit consecrare' Resp. sine quac utiq; dubitatio ite quod sic.Nam alias ecclesia esset in maciata ' gno periculo:delicta enim quis itelligite Ee etiam populus esset in periculo idolatradi.

Oppositum autem fuit error Donatistarum, ' contra quos multa dicit Augusti.in lib.de baptismo. . c. & contra Parmenianum lib. et .ret ι spon. i or.&in multis aliis locis dicit, Sacra mentum Christi nulla peruersitate hominis siue dantis, siue recipientis, violari: et Sacra metum gratiae dat Deus per malos,ipsam tame gratia per se ipsum. Et contra Petilianu, 'Iib. 2. ca. 3 o. Si quis uerus facerdos.i .dignus nult esse,induatur iusticia oportet. Qui au- te solo lacrameto sacerdos est.i. ordinatus, sicut suit Caiplias pontifex,quauis non sit sacerdos uerus. i. bonus seu dignus,veru est tamen quod dat. Ide dicit Chrys stomus super Iohanne, ubi ait, quod sicut per asina Balaap locul' est Deus, sic per malos sacerdotes sacrameta praestat. Et non est dubitandu. Vide a. q. G. quod quidam.&.2Φ'sti .c audiuinius.

115쪽

n Euchari QIA ERIT v R., utriam missa sacerdotis mali tantum prosit aliis, sicut missa boni

Sanctus Thomas. 3. par. quaestione. 82. artim

culo. dicit quod in missa duo sunt con fit tantulusideranda, scilicet ipsum sacramenturn, et sicut misi Orationes quae in ea dicitntur, ac oblatio b0m.

sacrificii. iniant in ad primum quod est principale, non minus ualet sacerdotis

mali missa, quam missa boni ex opere o- perato . Orationes autem possunt dupliciter considerari. Vno modo inquantum procedunt ab hac priuata persona : et ex hac parte maioris efficaciae sunt oratio-nes boni sacerdotis, quam orationeS ma' ili: quia licet aliquando Deus audiat malos , tamen certum est quod potius au dii bonos. Alio modo possunt considera ri praedictae orationes tanquam procede tes a celebrante in persona ecclesiae r et quantum ad hoc tantam efficaciam ha bet oratio mali, sicut oratio boni face dotis, et econtra: Et idem dicendum est ide horis Canonicis , quae si dicantur a ministro ecclesiae, etiam in peccato moris

tali prosunt, quia dicuntur in persona ecclesiae. inioniam is cui mittitur aliquid, n6n respicit per quem mittatur, sed quis 'et quid mittat: haec Sanctus Thomas . . Si enim quis mitteret seruum ad dandam G a eleem

116쪽

io a De Euebarinia eleemosynam, licet seritus doleret, & repugnaret, nihilominus eleemosyna ualeret omnibus illis pro quibus offertus . Sic sacerdos cum sit minister ecclesiae missam celebrans, licet peccet ipse, prodest tam e re aliis eiusfacrificium . Ex parte autem orationum, de ipsius oblationis, quo melior fuerit minister, eo magis accepta erit oblatio: facilius enim&serpitis,&lius impetrat bonus, quam malus. Augetur etiam ualor missae ex assistentia audientium: offerunt enim secria sicili in circunstantes. Unde in canone dicitur , pro quibus tibi offerimus, uel qui tibi offerunt. Vnde regulariter maioris valoris est missa dicta ubi sunt multi, quam ubi sunt pauci. in AERI TvR , utrum haeretici schismati Haeretici ci , & degradati possint consecrareὶ Magistisen. d. 1 3.de haereticis& schismaticis tenee ἡ. perte, quod quamuis tentent consecrare sint eoiise nihil faciunt. I dem dicit de degradatis. Sederate. in oppositum est tota cohors theologorum nemine excepto. Tenet enim omnes, quod post illam quis. est semel ordinatus, semper potest conlacrare ueram eucharistiam. Vn- de Augu. lib. de corpore Christi, In myste- riis corporis & sanguinis domini, nihil a bono magis, uel a malo minus perficitur. Ite. I. Corin. ia. Mai manducat & bibit indigne.

tilat

117쪽

ne Eucharinia , os&di. Eeee Christus permittit se contrectari& manducari a malis, ergo eadem ratione permittet se consecrari a malis. Item haeretici redeuntes ad ecclesiam non ordinantur de novo, ergo antea poterant consecrare.

Magist. senten. deceptus est ex uerbis Cypria, qui sine dubio ruit illius sentetiae,quod haereticus nec poterat baptizare , nec sacramenta conficere . Sed iam suit illud in Comellio reuocatum, ideo non est tenendum. Cu igitur character sacerdotalis in quo fucidatur potestas consecrandi, sit indelebilis , non est dubitandum quin et potestas tuta se indelebilis. Vtrum autem tales missae haer

ticorum et excommunicatorum, ualeant et

prosint, cum sint separari ab ecclesia, a qua ualorem habent, dubitari posset. Verum quonia adhuc ministri sunt ecclesiae, et utuntur potestate sibi ab ecclesia tradita, licee

male utantur ea, probabilius est quod ualent et prosunt aliis. Nec obstat ca.quidam. T.q.3.quia non loquitur assertiue,sed inquia sitive,ut ait.S:Tho 3.p.q.8 2.arti. s. ad. I. in AERI TvR, an liceat audiremissam saei sitscipere communionem a clericis haere-

. . . - retici sinis

ticis, schismaticis, et excommunicatis. s. mities αΤho. 3.p.q. 8 et .arti s .dicit, quod a publicet su degrad iii. spensis ab ecclesia non licet, quia ecclesia an liceat

prohibet , ut a concubinariis pu bsicis, et a

118쪽

o De Euchari lia μ simoniacis: ab aliis autem licitum est . MI .

nota quod haec determinatio. S. Tho .uera est secundum ius antiquum. 2 3. d.ca. nulluS, . tibi dicitur. Nullus audiat missam sacerdo-l tis, quem indubitanter nouit habere conca binam. Et in cap. sequenti hoc idem man . datur sub excommunicatione. Et Grego. ,

dialogorum, et habCtur. 2Φ.q.2.cap. coepit

dicit de puero Hermioldo filio Regis His.

Paniae, quod cum aegrotaret, mandauit ei,

pater, ut sit meret eucharistiam ab episcopo Arriano, qui noluit, propter quod a patro interfectus est, et a Gregorio martyr reputatur. Sed nunc non uidetur standum in illo iure antiquo, quia in Concilio Conltantiesideterminatum est, quod non tenemur vita .re excommunicatos , nisi sint nominatim excommunicati, uel manifeste percussores clericorum. Idem habetur in Concilio Basilie n. si aliquam habet autoritatem & in camcum non ab homi ue de sententia excommanicationis dicitur quod occulte excommunicatus non Hebet publice uitari. Admonee tamen Palu.quod quando ego scio sacerdorem esse peccatorem, licet sciam occulte, , benefacerem, sine scandalo aliorum me se- parans ab auditione misse eius, & a receptione sacra inentorum : ut illi incutiam ru-' borem , & moueant illum ad poenitentiam.

Et sta

119쪽

De Eucharissia rostri se intelliguntur cap nostra.& cap.nisi det

clerico excommunicato. . Q AERI TvR, utru liceat sacerdoti om frnino a istinere a celebratione S. Tho. 3 p. 7. 8a. arti. io. tenet quod Omnino tenetur sa hunquiataeerdos celebrare. Probatur ex uerbis Am- cilebita

bro. iam adductis. graue inquit ines quod

ad mensam tuam mundo corde,& innocentibus manibus non uenimus: sed grauius ostsi dum poenas metuimus , sacrificia non reddamuS. El. 2.COrin. 6. Hortamur uos ne in uacuum gratiam Dei recipiatis. Ideo Maio .dc Durand. dicunt quod sine graui peccato sacerdos non potest abstinere a celebratione. Facit etiam ad hoc cap. dolentes. de celeb. missa. paragraptio sunt: ubi reprehendun- . tur qui solum quater in anno celebrat. El. 2. . Machab. . contra quosdam sacerdotes dicitur quod iam no circa altaris officia dedici erant. Ite Luc. 22. Christus dixit. Hoc facite

in mea comemoratione,ergo. Sed utrum sit mortale omnino abstinere a celebratione Cale. 3.P . 32.arti. Io.tenetqitodia si cam oetate. Et idem uidetur lantire. S. Tho. cum no xprimat hoc esse mortale. Et ita tene duim

est, quia nullum est praeceptum iuris diuini aut humani de hoc. Sed quoniam desta da iecclesia suo sacrificio ad quod offerendu est; constitutus minister, non excusex a peccato.

120쪽

ros ne Euchamia. ἔ-aliqui canonistae dicut quod peccarmor, taliter, propter uerbum A mbrosii dicentis,

Ego quia quotidie pecco, quotidie debeo

occipere medicinam. Quod habetur de conL . secra.d. a.capi. si quotiescunque. sed dictum

est de consilio. Licet in uitis patrum legatue de quodam uiro sancto, quod ordinatus in sacerdotem, nunquam postea celebrauit. Credendum est quod haberet aliquod impedimentum occultum,uel quod hoc faciebad ex reuelatione spiritus sanctii in AER I TV R, quod sit opportunum temcelabradi pus ad celebranduim e Respon. S. Tho. quod a iuua ecclesia consueuit celebrare. Γζῖά . Omnia enim alia uariantur: tamen in omnibus optimus canon est ecclesiae cometudo. Et de hac ecclesiae consuetudine ponit San. Tho. duas coclusiones. Prima,oportet quod

in ecclesia sit quotidie hoc sacrificium. Pa tet, quia a Christo uocatur panis quotidianus, et intelligitur de Eucharistia secundum Augustinum. Item quia si in ciuitate aIiqua

non celebraretur aliquo die , reputaretve graue scandalum . Secunda, missa sesenniuin ecclesia conuenienter celebratur ab hora diei tertia usque ad nonani: quia tunc est: Christus crucisixus. Quos autem oblime

praeceptum illud de quo in prima propositione. Canonistae dicunt,quod ecciesias cor

SEARCH

MENU NAVIGATION