Summa sacramentorum Ecclesiae, ex doctrina fratris Francisci a Vitoria, ... per ... Thomam a Chaues illius discipulum. ... Huic ex secunda authoris recognitione, nunc denuo multo plures quam antea quaestiones accesserunt, necnon & sanctorum Concilior

발행: 1567년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

xχε De moenitentia ego posthac uolo tibi in omnibus placere di ergo multo magis apud Deum qui pronior est ad miserendum. Item probat hoc Scotus, plus placet Deo dilectio ista, quam displiceat peccatum ueniale: sed homines etiam maliueoffendantur leui offensa , & praestentur eis magna beneficia, non exigunt satis factionem leuis iniuriae, etiam si non pet tur uenia: ergo , dilectio Dei sufficit ad re missionem peccatorum uenialium. Per dilectionem uero Dei, aut per displicentiam generat em, dimittuntur omnia illa peccata uenialia ad quae homo non est actualiter affectus, uel uirtualiter. Si uero quis est affectus uni peccato ueniali, & dolet de alio, remittitur peccatum de quo dolet manente alio. Et quoniam sit illa potestate ecclesiae tradita in illis uerbis. Quorum remiseritis peccata, non solum tradita est facultas remitte di peccata per poenitentiatia quae est sacramentu: sed etiam multis aliis modis, cum ad remissionem uenialium non sint necessaria sacramenta. relicta est potestas ecclesiae ad instrutueda media ad eorum remissionem . Et ista sunt oratio dominica, benedictio episcopi, tunsio pectoris, aqua benedicta , & simili a, quae sine quocunque alio motu bono sufficiunt remittere uenialia, per hoc quod si ut, quia sunt ab ecclesia instituta in remedium uenialium.

ilis

caliita

iii Ric a

152쪽

De P stentia o I, uenialium: De aqua benedicta Alexander, quintus a Petro dicit, & habetur de conse. d. 3.c aquam Aquam sale conspersalia popal iis benedicimus , ut ea cuncti aspersi sancti I sicentur, & purificentur . . rod etiam Om nibus sacerdotibus faciendum esse mandaui fimus . Nam si sanguis uitulae aspersus sancti si cabat, multu magis aqua sale aspersa, et diuinis precibus consecrata populum sanctificat. De oratione dominica habetur de poenitentia. d a. c. te quotidianis. Et est Chrysosto. dicentis. de quotidianis leuibusque peccatis quotidiana oratio fidelium sufficit,scilicet, Pater noster. De benedictione episcopali abbatum habetur. 1 .quaestio. I.c. be- nudictio. ca.multi. De tunsione pectoris habetur de poenitetia d. I .c.tres sunt actiones et. d. a.c. sicut inquit, et de sacra unctione.

cap. cum uenissem .f. I.

v AERITUR, utrum peccata per poeni Irotentiam remissa redeant per sequens pecca- Peccata tumζS.Th0.3.p.q 88.arti. i.dicit quod in peccato duo possunt considerari, unum est ipsa missi ante

culpa, alterum reatus ad poenam, et timc deat per eponit tres conclusiones. Prima, peccatum quens Pecnon potest redire quantum ad culpam. Pa tet, nam si Sortes occidit hominem et egit de illo homicidio poenitentiam: et iterum lpost poemtentiani furatus est, hoc ultimum

Deccatum

153쪽

12η De Poenitentia peccatum furti non habet maculam homici . dii. Secunda conclusio, Peccatum non rediequantum ad reatum poene sensius, quia noua poena sensus debetur peccato huic novo, & lion illa prior . Tertia conclusio, Peccata praeterita redeunt per seques peccatum iquantum ad poenam damni aliquo modo: iquia eadem poena damni erit pro quolibeti peccato ,& eodem modo priuatur uisione

diuina Et hoc modo intelligitur illud Iacobi, inii in uno peccauerit factus est omnia reus. Verum est quod peccata praeces entia dicuntur aliquo modo redire per quandam ingratitudinem, ad istum sensum, quod grauius est peccatum quod nunc post remissi peccata fit, quam si prius non essent remissili reccata Postremissione enim iterum Deu offendere, magna ingratitudo est. Haec auxe, grauitas quae ratione ingratitudinis consur, git, cum non mutet speciem peccati secundum omnes, non est de necesSitate confiten da. Non enim est opus, ut dicat, postquam sunt mihi dimissa peccata adulteratus sum. Patet igitur quod peccata semel remissa non redeuntyer peccatum seques. Sine popnitentia enim sunt dona Dei. Roma. II. AERITUR, utrum per poenitentiam Per pir- restituantur homini gratia,&uirtutes infu- intenti in sae Respon.secundunt omnes, quod non est:

d ubi

154쪽

Ise Poenitentia dubitandum de hoc. Nam cum In poenite ii- Datia et tia detur gratia, necessirio dantur omnes uirtutes infusae , quae gratiam concomitan-ii tur: sicut in baptismo, quia datur gratia, i dantur etiam iiirtutes morales. Sed tota dis Multas est, utrum resurgat poenitens ad tantam gratiam quantam habebat antequam caderet, uel ad maiorem, aut minorem Ad quod omnibus aliis opinionibus dimissis,

poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam qua illa a qua cecidit, nec ad aequa- .lem, sed secundum proportionem contritionis quam habet. Haec opinio fuit antiquorum omnium, Alberti magni, Alexandri de

Ales. . p. quaestio. 7. membro. s.& Bona uenturae. . distin . et q. d Ricardi, & omnium

illorum qui scripserit ut in theologia grauiter, & modeste: Hoc probatur a posteriori praeter autoritatem Hieronymi quam allegat Sanctus Thomas quia experientia 'ostendit, quod poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam: videmus enim seruentissimos uiros , post peccatum et poenitentiam , tepide & non ita feruen- 'ter sicut antea operari: ergo non habent tunc maiorem gratiam et amorem Dei, amor enim Dei non est ociosus . Vide mus uero magnum peccatorem aliquandos reruenin

155쪽

x De Eucharini 2 seruentissime poenitere, & exerceri in bia inis operibus: igitur noli omnes resurgunt semper ad maiorem , uel aequalem gratiam. Item ad gratia requiritur dispositio,& quanto maior est dispositio, tanto maior gratia introducitur: sed contritio est dispositio, non solum ad nouam gratiam, sed etiam ad gratiam praeteritam:ergo quanto maior suerit contritio,tanto maior erit gratia, etiam praeterita. Dico igitur primo quod cuicunque resurgenti, extra gratiam quae datur ei secundum mensuram contritionis quam ha bet, & quae daretur etiam sine meritis prioribus, datur ei aliquid ratione praecedentiumeritorum .v. g.sit Petrus qui habebat centum meritorum gradus , conteritur nunc post peccatum contritione ut decem: dico quod ultra gratiam ut decem quae datur ei ratione contritionis, datur aliqua gratia ratione praecedentium meritorum. Secundo dico, quod quanto pretio praedicta contristio maior fuerit, tanto maior gratia dab

tur ei ratione praecedetium meritorum v. Petrus antea habebat gratiam ut decem, MPlato ut dece, resurgiint ambo: Petrus contritione ut decem, Plato contritione ut et O. dico quod Platoni dabitur maior gratia r tione praecedentrum meritorum. Tertio et

ultimo dico, quod persecte Poemicu,id

156쪽

ne Paenitentia

ex toto conatu, semper restituitur tota gratia praecedens. Nam perfectae poenitentiae . correspondet pFrfecta restitutio, non fi au in perlae a restitutio nisi restituaturio .l tWm, ergo: &consisquenter secundum prae hi Portionς Poenitentiae restituitur praecedens gratia. Quia iustum est quod si toto cona ri tui correspondet tota gratia, quod medi i tati. conaxus respondeat medietas gratiae et tertiae parti conatus. 3. pars gratiae, et siῆ i consequenter. Vnde optimum est saeped', ii tere de peccatis, ut restituatur tota grati crati Q ς praecedentium meritorum i , autem ratione aliorum no- m. ruta operuri restituatur aliquid de gratia P QR -

praecedenti ' Prob hiliter dicimus quod .h. :

, nc. Videturςnim omnii o,quod bonus prin. siluitur i ceps si propter delicta abstulerit ab aliquo liquid dei boua, Postmodum illo poenitente restitue- g -Πλ, rit ei princeps aliquam bonorum partem, & tot obsequi posset deinde regi exhibere,. quod reddat ei omnia: et esset hoc laudabi le in principe. Ita prorsus uidetur dignunx . sentiret diς tDeo,et quod diligenti Deum uel danti eleemosynam, uel alia bona opera farcienti post poenitentiam , restituat aliquid . de gratia deperdita . Certum igitur est me -- rita praecedentia non perdi on uino, sed retri

157쪽

E partibus poenitentiae tractatum aggredienti. Quaeritur in primis quid sit, contritio, quoniam ea est poenitentiae pars prima e Respodeo, quod

est perfectus actus poeniten-'esar. Poenitentia enim hirtus est per quam Placamus nobis Deum iratum, & consequimur remissione peccatorum. Ad haec enim duo debet dirigi tota poenitentis intentio. Est autem iste actus poeta itentis dolor unde poenitentiae dolor est contritio, qui maxime propiciatur Deum. Hierony. & habetur de poeniten.d. I .ca.mensuram, apud Deum non tantum uale timensura temporis quam doloris. Et Chrysostomus homilia. et I .super Matthaeum , non dolere quia peccaueris,nrigis indignari facit Deum,quam id ipsum quod antea peccaueras . sunt de hoc infinita testimonia sanctorum, & sacrae scripturae attestantia, quod dolor de peccatis est pars poenitentiae ualens ad remissionem pecca torum: ut patet ex conuersione Magdalenae,

x fletu Petri post negatione, &c. Habemu Sigitur, quod contritio est dolor. Et ita diffinitur in Conci. Florentino, sub Eugenio η. Et in concilio Trideus. Sessione et q. cano η.

158쪽

De contritione, sed notandum duplicena esse dolorent,quia quidam est seu sitiuus,alliis ea intellectivus. qntritio autem est dolor liuellectivus etl non sensitivus : ut docet SanetuSThom. 3.p- ιὶ quaestio. 83. articii. i. & Omnes doctores. ilia contritio est in potestate nostra, sed dolor sensitiuus non est in potestate nostra, ergo. Et adhuc proprie loquendo,contritio non est ipse dolor, ted odium & displicentia Peccati, ex quo nascitur dolor. Est igitur contritio odium, nolitio, &detestatio peccatorum praeteritorum.

Q Α ER IT vR, an sufficit dolere solum. 3' de peccatis praeteritis , uel an requiratur etiam propositum non peccandit Haeς ς it piosiosiugi uis quaestio, & de qua sunt uariae sentenn ζon pec-tiae. Maior in . . distin i .quaest. r.& A main candi.& Bonauen. . d. I .in expositione textus di cunt, quod fi poenitens nihil cogitat de sutaro,non oportet quod habeat propositum cauendi a peccatis sed sufficit quod actualiter

a gentes capitu. i. et Adrianus quodlia i set Marti. 3. dicunt, quod requiritur actua.

le propositum cauendi a peςcatis aturis is

159쪽

η3 . . Contritiose i

xh. et Alexander de Ales. q. p. membro. vi imae harum sententiarum sit uera Firmia iter tenendum atq; intrepide dicendum est, quod sola sententia D. Tho. quam stabilem let firmam faciunt primum uerba Concilio Flore n. quae dicunt ad contritionem spectat dolere de peccatis commissis, cum pro posito non peccandi deinceps. Praeterea Concilium Triden. Sessio. ca . . Cuius uel . ba sunt. Contritio quae primum Iocum inter dictos poenitentiae actus habet, animi l ' dolor ac detestatio est de peccato commis-

se cum proposito non peccandide caetero . l

a. Item Ioan. 3. et. 8. Existenti ad piscinam di-- . t' xit dominus et adulterae, amplius noli peca care: non dixit noti pecces, sed noli Item

primum quod ab eo qui fecit iniuriam postuladum, est huiusmodi propositum fratei

nunc amas . Item non habet iter Di P niarentiam qui non diligit Deum super Onania e sed qui sic diligit Deum, uult ei in omnibus placere, et in nullo displiceret ergo talis bEt propositum cauendi sutura. A E RIT.vR, de quo debeat esse continContritio so8 Respondeo, quod non de peccato ori rati, actu, pςccatis actualibus. Patet tunilibusEdno ex uerbis utriusque Concilii Florentini, eevortet Ue Tridenti min Praecedenti questione citatis.'

160쪽

De contritioni

a tem quia poenitentiae sacramentum non habet locum neque uirtutem nisii post sacramentum baptismi susceptum. Vnde in con-- contrici. Triden Sessio. i .cano. I sic dicitur.Si qui S tio..dixerit in ecclesia catholica poenitentiam non esse uere et proprie sacramentum pro

fidelibus quoties post baptismum in peccata labuntur etc. anathema sit. Ex qua sententia nunc diffinita liquido constat sacra-- amentum poenitentiae nullum locum haber re in pueris, nec 1 illis qui ad usum rationis, nec in minimo peruenerunt. Nam si peccare potuerunt, nec poenitere, iiec confiteri tenentur. Et est differentia, quia ad peccata mortalia requiritur contritior non tame aduenialia. Virum autem debeat esse con-:

tritio distincta de omnibus peccatis in par- ticulari, uel an sufficiat unica contritio de 'omnibus in generali, dubitari solet. inrida

enim tenuerunt necessarias esse tot contritiones quot peccata mortalia, quia S. Tho. dicit,quod contritio debet esse distincta de singul s peccatis mortalibus.Sed ego credo sicut dicit Caieta. quod haec opinio sit falsinsima. Non oportet reddere poenitetiam ita difficilem,& inaccessibilem. Quod ego sen tio est, quod ad remissionem peccatorum sufficit dolor generalis de omnibus peccatis: & non requiritur dolor in particulari.

SEARCH

MENU NAVIGATION