Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

7a PER. I. AB ADAMO AD MOs. facta mentio, ex illis Nephitim fuisse, quorundam eΙt coniectura, nee a verosimilitudine ea abhorret. ' Genes. VI s. Audiendi autem prorsus non sunt, qui ver bis Mosis e reumque dies .illius centum re vi niι annoνum , vitae durationem significari, existimant. In qua sententia post FLAV. Io-

Bb. H. c. ip. VI. Qui enim vel scopum sermonis totamque oratio. nis seriein considerauerit, facile deprehendet, de termino poenae, quae illos maneret , nisi resipiscerent, haec verba capienda esse. Et ita praeter alios, speciatim CHRYsosTOMuM atque HIERONTNvMea interpretatur AususTINus, de cis. Dei lib. XV. cap. XXIV. Si dubium moueas, locutum haec esse Deum, cum Noachus esset annos quingentos natus, Genes. V. sa. cumque anno aetatis eius sexcentesimo diluuium inceperit, ab hoc tempore usque ad diluuium non centum & viginti, sed tantum centum annos effluxisse; respondeo, Noachum tum quadringentorum & octoginta annorum fuis. se; frequens autem admodum in scriptura est, ut numero rotundo anni, qui adhuc destini, comprehendantur. Priorem sententiam euentus etiam atque experientia refutat, cum multi post diluuium fuerint, qui ultra annum centesimum atque vigesimum vitam pro

duxerunt.

g. v.

Interea, cum monita diuina parum curarent, diesque ille, quo perituri erant omnes, adpropinquaret, arcam Numinis iussu Noachus construxit, eamque ita aptauit, Ut cuncha animantium genera, quae vivere in aquiS nequeunt, reciperet, quibuscum & ipse una cum familia sua hac ratione seruaretur. Quibus eum in modum praeparatis, cum sitis arcam tandcm ingressus est 3 moxque tanta ubique in orbem emisia fuit aquae copia, ut altissimi montes ea non tantum tegerentur, sed quindecim supra eos cubitos aqua ascenderet. Incepit diluuium anno Noachi sev-

192쪽

Centesimo, sed ineunte, Ut adeo a munJb condito ad diluuium usque effluxerint anni MDC LvI. -- annoque se quenti desiit, ut adeo anno aetatis sexcentesimo primo, vi gesimo septi imo die mensis secundi, ex arca egressus sit.

De tempore & loco, ubi arcam istam Noachus constra xerit, nihil dicemus , cum coniecturis saltem nitantur, quae viri4octi hae de re in medium proferunt, nee scriptura sacra haec nos condoceat. . Ex magnitudine & structura eius facile colligas, multorum annorum hoc fuisse opus. Nee dubium, quin in terea profanorum hominum . insultus sustinem eoactus fuerit No chus, quos tamen fide sua animique magnitudine, ut & reliquas molestias in hacce structura occurrentes, superauit. Materia, ex qua arca conficiebatur, erat lignum Gopheν, hoc est , cupressus. Etsi enim alii cedrum, alii aliud ligni genus intelligant, laoge ta men est verosimilius, cupressum designari, tum ob conuenientium vocum ' Aa & κυπὰρισσος, tum quod non temere materia surimior sit aduersus eariem & tineas. 1Λceedit, quod cupressus ad naves conficiendas perquam apta, & huie usui, ubi set magna coetpia erat, adhiberi solita fueritὰ Quae omnia pluribus confirmat s AH. BOCHARTus, in Phaleae m. I. Op. IV. add. NIC. v LERVS, inmisceliantis lib. IV. sap. V. Magnitudinem & structur,m areae tu leuienter satis designat Moses. Longitudo ccc. cubitorum fuitέ altitudo xxx. & lati indo L. ut adeo longitudo decies altitudinem

superauerit, & sexies latitudinem. Areae ita De & templi Salomonet si instituatur comparatio , utriusque pin altitudo fuit ν latitu iline autem Ba lipea templo plus duplo . de longitudine quintur,

maior erat, siquidem eosdem utrobique cubitos intelligamus. . Di Φstincta porro arca erat in tria tabulata, hortimque quodlibet in nidos seu oeliar varias, tum pro mansione, hum pro recon dendis cibis animalium: in medio unius lateris habebat ianuam M supra hanc senestram magnam. Gen. VI. H. rL Fbrina arcae hine quodammodo intelligitur . non' nauis, sed areae potius figuram re

ferens, Vnde Graecis κβωτοῦ, itemque Θηβης, iosvptio λάροακος τετζος εγου nomine venit. Nec aliud FId vox eblaea mul significat.

193쪽

ficat. Ceterum, ut illa arcae sti uctura istius seculi hominibus haud dubio foecundissimum ridendi, & Noacho insultandi, argumentum praebuit, ita nec deinceps defuerunt, qui, Mosen talia hic narra re existimarunt, quae ab omni prorsus abhorreant veri specie. Quaesitum hine, an tot animantium arca capax Ζ An pabuli etiam iis nutriendis 1 in ectrui Vnde lumen in. arcat & quae reliqua sunt

eiusdem generis. Iam olim CELsus , MEL Es, aliique christianae religionis irrisores inter άσυναται retulerunt, arcam eius magnitudinis, quam Moles desaripsit, omnia ista animantium genera capere potuilla. Et CELSUM quidem refutauit OGGEues, tum alibi, tum μυ IV. operis, quocLex instituta aduersus reum scripsit, utque faricilius hine 1e expediret, cubitos non vulgares ac usitatos, sed geo metricos , sex cubitis vulgaribus, hoc eis, nouem pedibus aequa

las, in descriptione arcae a Mese indigitari. contendit 3 qua in re& suffragantem sibi habet a vavs TIN v M tis. XV. de ciuis. Dei, cap.

XXVII 3 Cum vero haec oris GERI s sententia omnibus difficultatibus tollendis,inondum sumere videretur, EJMvNDvs DICRINsinus

aliud quid adhuc sibi excogitandum ratus est, quo omnibus dubiissetisfaceret. Noacbum artis chemicae peritissimum fuisse supponit, qui spiritum aliquem naturae oleosae purum, fragrantem, Mad initar solis undique radiantem, consecetrit, cuius beneficio tota arca potuerit illuminari, iteinque liquorem, cuius aliquot guttae alendis, conservandis & corroborandi , animantibus in arca conclusis suffecerint. Hae ratione non t*ntum plurima incommoda ex tot animantium hominumque coniunctione or Ira. potuisse euitari , sed cum it etiam locus adeo magnus ad condenda In tot animantibus alimenta non fuerit necellarius, facilius iretelia gi, quo pacto arca haec omnia capere potuerit. Et ita dubita Dinnibus hominum profanorum obuiam iri posse, existimat, in ρυ- sica veteri s vera, ancnd. Hiera ad GF. XVII. p. Π seqq. Auvero auctor ille hominibus profanis & narrationis Mosaicae veritatem έn dubium vocantibus, contra quos disputat, Eoc, quod de peritia Noachi chemica, & spiritu illo ac liquore alendis omnibus animantihus suffecturo, excogitauit, persuasurus sit, ego valde dubiis. Erunt,

ni fallor, qui dicent, eum, ut narrationcm Mosaic Orosimilem

, a.. . . . . . ,

194쪽

reddat, aliquid supponere , quod multo magis ab omni verosimilitudine abhorret. Frustra etiam caussae strae praesidium in voce quaerit. Etsi enim ea etiam lumen significet, & ita a non nullis exponatur, non tamen inde sequitur , spiruum. Mendam luminosum & radiantem ea denotari. Sed rectius quoquo alii per fene1iram explicant, per quam lumini ingressus in arcam datus fuit. Quo pacto autem lumen per omnes arcae partes aut conclauia, ubi necessarium fuit, hac rationa dispensari potuerit, ab illus saltem explicari potuit, quibus interior arcae structura penitius perini specta fuit. Et generatim quoque hic obseruandum puto, si acincuratissime totius arcae structura nobis nota esset, facilius ad duis hia , quae hic mouentur, responderi posse. Interim ad cauilla

tiones hominum profanorum retundendas haec notasse lassiciat: primo , ea saltem animantium genera , quae ceteroquin conserua ri non poterant, in arca fuiste conclusa ι . non autem ea , quorum femina locis reconditis inclusa coeseruari potuerunt, Vt, tellure exsiccata, solis calore excitarentur ad noua animalcula excludunda, quorsum varia insectorum, forte & minutorum animalculoriim , genera pertinent. Deinde, quod ad alimenta attinet, non puto, necesse esse , ut dicamus , ad bellias carniuoras alendas alia in a cam inducenda animantia fuisse , quae illarum sustentationi inseruirent, cum expςrientia doceat, eas & aliis alimentorum generibus sustentari polse. Denique nec illud praetermittendum, de ma gnitudine cubiti, ad quem ex mente Mosis hic omnia exigenda, non satis inter eruditos conuenire. . . Quodsi enim cubitum Aegyptiacum Moses intellexit , quod varias ob rationes probabile videri potest, arca Noachi duplo fere capacior erit, quam vulgo cen setur ab is, qui cubitum ebraeum longe minorem intelligunt. Lectu digna sunt, quae hac de re habet Io. cLERI Cus ad Gen. VI. ac Λd specialiora descendere , atque demonstrare , nihil de arcae structura retulille Mosen , quod rationi repugnet, nostrae non fert tractationis ratio; praestiterunt id alii ex instituto , ut IOANNEs

MTIER , aliique, qui aut data opera, aut Ligrosiora usi, in com

195쪽

mentariis suis, hocce argumentum prosecuti sunt. Id adhuc addendum, inter ea, quae in hocce negotio vim Numinis maiorem , mois dumque naturae excedentem arguunt , & hoc vel maxime referendum , quod animalia , quae conseruari debuerunt, sua sponte arcam ingressa sunt. Vnde multa alia eiusdem generis hic contigisse , non est, quod dubitemus. Ingressa autem sunt mundorum animalium septena paria , mares eorumque feminae. Errant enim , qui, tantum septem ex Vnaquaque specie animalia in arcam recepta suisse, putant, imparemque eorum numerum , sacrificii caussa a Deo mandatum. Quae omni fundamento destituitur sententia , & verbis Mosis repugnat, dum dicit: marem re feminam. Quod autem ad discrimen purorum ac impurorum animalium attinet, est hoc deinceps lege Mosaica sancitum sit, nonnullis tamen in ipsa natura animalium quodammodo fundatum videtur , ut munda dicantur, quorum carnes sanitati hominis melius conueniunt, quam

reliquorum. Quod discrimen Noacho perspectum esse potuit, etiamsi stipponamus, esum carnium ante diluuium non siisse usitatum. cons introduct. ad histor. philos Ebr. p. 1s Quod si vero quis contendat , munda aut immunda hic dici animalia , respectu legis diuinae, aut sacrificiorum, dicendum fuerit, Deum sacri flata instituendo simul homines, quaenam munda , quaenam immunda sint animalia, condocuisse, quae Forte optima hine se expediendi est ratio. Constat hoc ex iis, quae suprasen. I. g. X. diximus.

Hie saltem dubium oritur ex annis Noachi. Dicitur enim Gen. VII. 11. diluuium anno aetatis Noachi sexcentesimo contigisse , qui annus an pro completo , an vero pro ineunte habendus sit quaeri

potest. Qui eum pro completo habent ψ simulque ab initio diluuii

ad finem eius iterum elapsum annum fatentur, non postlint quoque non concedere , a mundo eondito usque ad finem diluuii annos M Dc Lvii. est uxisse. Verum haec sententia admitti non potest,

cum Gen. VIII. is diserte dicatur, anno Noachi Dcr. diluuium desiisse. Quod si ergo anno Noachi sexcentesimo iam completo diluuium incepisset, Noachus iam annum Dcii. ingregiis ellet, cum desiit Praeterea si diluuium desiit; eum Moachus iam annum sexcentesi-

196쪽

in T. II. A DIL . AD VOCAT. ABRAHAMy. x77. mum secundum ingressus esset, ω vero machus post diluuium annos 'ccc L. vixit, ut Moses teliatur Gen. IX. AI. annos D cccc

eum vivendo peregisse oportet equod iterum calculo Mosaico repognat, quippe iuxta quem annos o CCCcia vixit, Gen. IX. b. Alli itaque annum si tentesimum, Gen. VII. M. non adeo praecise capiendum, eontendunt: immo non .lciunt, qui diluuium non anno Noachi D c sed Oxcix. incepisse autumant, quibus tamen aperta clarissimaque Mois . . sis verba refragantur. Omnium itaque rectissime sentiunt, qui diis

iuuium anno. Noachi sexcentesimo, sed ineunte, incepisse statuunt. It enim omnes tolli dissicultates .silint, ratumque & firmum

manet, a mundo eondito ad diluuium 3nnos MDC LvI. essuetisse. .

Obitet equidem solet, quod Gen. V. 26. dicitur, Methusalemum Poth Lamechi generationem vixisse Dcc Lxxxi I. annos. At si diluuium anno DC. aetatis Noachi ineunte coepit, Methusalemus vlt' anno Dec Lxx . vivere non potuiti Sed nihil absurdi erit, si di mii, Methusalemum eodem anno, quo diluuium coepit, defunctum esse, eumque. Octuagesimum secundum si ra septingentesimnim ae . tatis suae post tam hi fienerationem annum ingressum quidem esse, sed non compleuisse. Neque enim probari potest, patriaris chas praecia annis complitis diem suum obiisse, qui iis tribuuntur. De tempore anni, quo Oiluuium inceperit, etiam non omnes . idem sentiunt. Sunt, qui auctumnali, sunt, qui vernali tempore hoc contigisse putant. Qui in priori versantur sententia , id praecipue. urgent, quod antiquissimis temporibus in more positum fue

. rit, annum ab auctumno iqchoare, prouocant etiam ad aucto- .ritatem I o s E P H I, lib. I. antraruis. tuae cap. V. Qui autem posterio- 'rem defendunt, ad usum scripturae sacrae prouocant, iuxta quem mensis primus respolleat Martio, secundus Aprili, & se porro. Verum cum probari nequeae, Ebraeorum, qui deinceps inualuit. morem, annum tempore vernali inchoandi iam patriarcharum aetate usitatum fuisse, prior merito praeserenda videtur sententia,

iuxta quam adeo primus anni mentit is est, qui postea Thri dictu, 'euius initium in xm. Septembris incidebat, secundus Marchesuani cuius primus diςs nobis est vigesimus primas octobris, decimus. Ωκιus vero incidit is sextum Nouembris, & quidem fetiam pii. 'mani. Sed hac de re plura dc ex inritut* chromini. .

197쪽

I. III. φ

. . . .. . . .

Nullum vero est dubium, huin diluuium hocce suo

uniuersale, ' ut omnes homines in uniuerso terrarum Orbe , omniaque animantium genera, vae in aquis vivere nequeunt, perierint, exceytis, qui in Noachi arca seruati sunt.. Fierique etiam per rationes naturaleS potuit, ut orbis uniueris aquis: inarurgeretur 3 tantum abest, ut dubitare fas

sit, per diuinam id.ieri pomisse Numinis potentiam. Quae

' ab ethnicis commemorantur diluuia, eorum forte quae- dam particularia suere. Vniuersalis tamen huius haud ob-' scura apud eos occurruut vestigia.

Id cum seritura sacra tam Iucnienter testetur, mirum, fuisse homines, qui id in dubi uera voeare, diluuiumque illud saltem particulare fili se, asstrere ausi sint. Nihil nune di IsArico PEYRERIO dicam, notissimo illo systematis praeadamitici conditore, qui, ne, pracadamitas suos diluvii aquis submersos, posteritatem hossie non amplius habere, fateri cogeretur, diluuium intra Palaestinae aut pro

vinetarum vicinarum limites coarctat' non temere quenquam etiam hae in re sibi sustragantem habiturus: quem praeter alios ex instituto refutauit NATALIs ALExΛNDER, histor. eciis vet. te meret. ιutat. I. dissert. X. mytte. IV. 'ag. ΠΤ F q. Contra istium praeaclamitarum in patronum dum etiam disputat IsΛACvs Vos si v s, hactenus quidem diluuium vnmersale fuisse, concedit, quod eo totum genus huma- num perierit, minime tamen eorum probat sententiam, qui totum retrae globum ita aquis tectum fuisse existimant, ut nulla prorias eius extata et ortio. Immo tantum abest, ut hoc sensu diluuium vni uersale esse credat, m potius variis rationibus euincere conetur, illud fuisse particulare, in d errati in vera aetate mundi cap. XII. pag. . m.υ. dc in eas attonibuι adscriptum Georgii Hornii de aetate mundi ad cap. XIII. HI ED VARDvs STILLINO, LEETus, doctis- .fimus ille Angliae praesul, etsi luculenter euincat, potuisse diluuit ' i Iud esse viuuersale, ut uniuersiim orbis ambi um 'tegeret, assiis ta- .. men

198쪽

men obstare etiam putat, quo minus illud pasiculare dicatur, eamquialtem orbis partem, quae ab hominibus inhabitata fuit , mundaue rit, in originibuι fur s lib. III. cas. IV. g. III. p. m. lo d. seqq. . can dem & sibi adprobari sententiam , haud obscure innuit vir doctissis mus, Io. CLERicus ad Gen VIII. N. qui & regiones, ad quas perti- .nuerit, paulo specialius per coniecturam' designat: fortasse , inquit,

'egmnes,quae inter quatuor maria , Persicum , Cassium , Euxinum re Syriacum, imor quae Tigras oe Euphrates, pluraque alia flumina monLa inter piuntur, erumpentibin omnibus aquis , re id e diuina potentia conges omulum terrarum nubibtu, atque in humorem densaias , inundatae fuere. . Rationes praecipuae, quibus sententiae huius deinfensores nituntur; hae sunt. quod tanta aquarum ' pia in toto te rarum orbe nbia reperiat ,. altillimos totius orbis montes tegere,&,.quo4 maius est, quindecim supra cos cubitos ascendere potue-

.rit ἱ deinde, quod arcae magnitudo Inimantibus omnibus, etiam iis, quae certis regio ibus velut pili pila sunt, & alimentis raro illorum sustentatione capiendis, non sufficiat. Quod ad priorem a flet, diuersas equidem vias .iri docto tigresb sunt, vinstenderent, tantam in hacce tellure adfuisse aquae cop m , quae ei penitus inundandae

sufficeret. Nonnulli enim non tantum aquas omnes subterraneas

sedibus suis excitas, sed &, quicquid uspiam nubium fuit, in aquain condensatum existimant, ut hac ratione totus grati dari ossin potuerit. Alii contra aquam pluviam pariter ac marinam rarefactam cen ient, ut hinc suffciens, quae totum orbem tegeret, emergeret copia quo ipso tamen reuera aqua omnis in nebulam conuersa fuisset. in qua hominibus animantibusque necessatio non fumi moriendum. quae etiam sustentandae ac . vehendae arcae tantae molis non suffecissot. THαMΛs BuRNETIus, ut hinc se expediret, uiam prorsus

geogoniam , Dieamque telluris antediluuianae a forma , figura &situ Bosta luvianae prorsus diuersam , exeogitauit, in theoria telluris saera lib. I. cap. ILEM. .sen. Verum in hacce viri docti hypothesi

plurima occurrunt, quae narrationi Mosaicae de ortis' creatione, Ec primo eius statu e diametro repugnant, adeoque dissicultates

non sustulit, sed nouas potius sibi ipsi disposuit, ex quibus nunquam si extricare poterit. Et, ut alia taceam, quis dubitet, ante diluuiuia

199쪽

PDR. I. AB ADAMO AB M S. fuisse montes, cum bises diserte dicat, aquas diluuii quindecim ca-bitos supra montes altisIimos ascendisse. Quicquid hic regerat. non . potist non coactum & longe nimii petitum videri. sed praster alios BuENETII etiam, qua diluuium, sententiam profligauit MEL-

sublua Ebnuomm adiecta AEus n. VI. cap. VI. pag. ρt. Et sane, sine ratione Ut nonnulli sibi ipsis tantum negotii facessimi. Q di enim omnes. caussas , quae aquam diluuii produxerunt, soniungismus, quemadmodum omnes conliingendas docuit Moes, nullum est dubium, quin tanta inde prodituri sit aquae copia , quae totum, quacunque palat, inundare orbem potuerit. Diserte. namque ait , magnae abusi fodin erupisse, Gen. V iste quo nomine qui ingentem illam aquae subtuTaneae vim , quae in vastis receptaculis continetur, intelligi, negant, idque&oc argumsnto, quod nondum saais probatum sit , eiusmodi aquas subterraneas dari, non. satis perpendunt, quod ipse haud obscure hoc innuae rex sapienti stimus SalomOh,

Kohel. I. I. Idque aliis etiam haud .mtemnendis argumentis comprobari potest. conL-DMvN-s DI INsoN in possci vetera σxera, cap. VIII. f. X. P o . Ut quis Vero contendere vellet, neghasce aquas subterraneas sufficere ad orbem inundandum , is primo quidem suam proGnt temeritatem , si definire vellet, quanta aquarum istarum subtemnearum sit copia, quod nemini pelaspectum est mortalium , at tanquam perspectum & exploratum supponi debet ab eo, qui negat, eam aquarum copiam ad diluuium uniuersalo suffecisse. Donde, quod munc porro notamus, obseruari debet, ad immensam istam inquarum Dbterranearum copiam , suis sedibus diuinta potentia excitam , acces Iisse vim maximam pluuiae , nubibus omnibus in aquam condensatis , quod Moses ipse iterum conmma d um dicit: coeli eataractas apertas esse. Pe. catar.tas enim I coeli nihil aliud, quam nubes, lihelligi, positum est extra controuer fiam. Dcnique fi & hoc addamus, de. terrae diametro geograpEOS inter se nost consentire , dc eoI forte ad veritatem quam proxime accedere , qui eum quam minimum statuunt: montes etiam altistimos iuxta perpendiculum exactos , . duorum nil Iliaritim altitudinem non superare : ecquid tandem supererit, quod Auidenter rati i re-

200쪽

pugnet y Ad minimum iuxta eas , quas posuimus, hypotheses, hoc demonstrari non poterit. Esto vero, posse ne sic quidem omnes, quas ratio fingit, tolli dissicultates, quid indem obstat, quo minus dicamus, miracula quaedam diuina hic Ptercessisse t Quam enim facile Christo fuit, quinque, panes ita augere, ut aliquod hominum millsa iis

- saturarentur, tam facile quoque Deus aquam ita augere potuit, ut totus, quacunque patet, iis inuolueretur orbis. Satius est, admittere miracula, quam Mosaicae narrationis i dubium vocare seritatem. At. Deo, inquis, indignum fuit, aquas creare, ut totus perderetur Orbis. Ego oro, postquain Deus ob hominum peccata dureuerat, orbem tac ratione'perdere , cur hoc eo indignum sit , perspicere 'nequeo. Rursus instant, qui secus statiunt , superuacaneum fuisse, totum orbem aqua inuoluere , cum ad hominum improbitatem puniendam Ailuuium a Deo fuerit immissum. Hune finem ut obtineret Deus, satis fuisse, si eam partem terrae diluuium in radarit, quae ab homi nituis fuit habitata. Sedion cogitant, qui ita differunt ., si certam tantum partem aereae diluuium inundinet, homines ad vim aquarum euitanum, in aliam tarrae parteat euadere potuisse. Ne dicaal, suasis Deum habere potuisse rationes ,. .ir totum orbem ita perderet, quas tot e nos ignorare voluit. Quanquam coniiciendo aliquas asse qui liceat: Mipa v. g. docere hoc exemplo voluerit , facillimum sibi esse, totum perdere hominum genus, ne quis, se iram Numinis . euadere poste , crederet, & quae reliquae sunt eiusdem generis. ἀ Dum vero viri isti docti , quibuscum nobis rea est , varia comm.-niscuntur, ne miracula admittere cogantur, ipsi talia incaute asserunt, . ' quae sine maximo miraculo fieri non poterunt. Pae namque , particulare fuisse, quo pacto fieri potuit, ut tum aquae ahistimos mon- . tes quindecim cubitos superaverin t . Quid obstitit , cum aliae adhuc orbis partes Vacuae essent, quorsum prolabi potuerint, quo minus dissiuerent λ Aut ergo hic iterum Mosaicae narrationis veritas lin a.dubium vocanda, aut maximum admittendum miraculum, quo aqua murorum instar in montibus constiterit, nec in alias partes inferiores flux it. Quod si dicas, retiones eas intelligi quae maribus fuere - Circumseptae , quaerere rursus licebit, an marium tanta fuerit alti--. tudo , ne aqua ex altissimis montibus in ea dissiuere potuerit Z &

SEARCH

MENU NAVIGATION