Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

PER. I. AB AD AMO AD MOS.loquentem induci autumant, vel ipsorum Iudaeorum iudicio redargui possunt, qui, Deum cum angelis consultationem instituisse, contendunt, tantum abest, ut inficiari audeant, plures hie inter se coli

quentes introduci. Ita non tantum PHlLO de confusione linguar. ρ. ast

sed & IONATHAN paraphrastes Chaldaeus ad h. l. aliique. Quod vero cum angelis instituta consultatio non fuerit, vel inde liquet,

quod nulla hic angelorum, sed solius : τ' Dei mentio, eum in decreti

diuini, tum in eius executionis expositione. Non enim vos. S. dieitur: descendit Dominuι re sancti Gus, vel angeli eius cum eo , G. sed tantum : docendit autem Dominus, ut videret illam riuitatem. Si e & vers. c. dixit Dominus: en f populus unus caee. Praeterea consultatio hic eum illis instituitur, qui Deo tanquam aequales in prima persona adiunguntur, & in eodem dignitatis & potentiae gradu constituuntur, quod de angelis dici nequit. Nee locus scripturae in medium produci poterit, quo probari queat, Deum hac ratione a gelos sibi adiungere. Accedit, quod conlusio linguarum non sit opus angelorum, sed opus Dei, & quidem eiusmodi, in quo nullo modo angelorum ministerio usus Videtur, quod patebit ex iis, quae hae de re in sequentibus dicentur. Interim Iudaei eo facilius in hane

ingredi sententiam potuerunt, quod firmando illorum commento, quod Deus in linguarum confusione, eamque 1ecuta gentium disperis sone, singulis gentibus certos angelos praefecerit, inseruiat. Le tendus hac de re IO. BuxTORFIus, in dissertat. de lingv. . EM. cons & pluti fletu. origine, quae secunda est inter dissenationes eius phil logico . tbeolog. pag. 17. Iam ergo, si cum angelis non consultauit Deus,& tamen cum aliis, & quidem cum aequalibus dignitate ac po= . tentia consultauit, nihil aliud superest, quam ut dicamus, personarum hic luculenter indigitari pluralitatem. Non equidem nescio,& ORIGEMM , hom. XIII. in Num. & AvavSTINO , lib. XVI. de civit. Dei cap. n. aliosque ex christianis, angelos intelligere, quibuscum consultauerit Deus. Sed Eonuri nobis neutiquam tanti est auctoritas, ut rationibus luculentis praeferri debeat. Pollem plura ex hacce historiae sacrae periodo documenta proferre, ad personarum in una essentia diuina trinitatem demonstrandam; sed cum ea iam ab

aliis allata sint, hoc saltem addo. doctiina. de Messia seu semine mulieris

212쪽

SECF. II. Λ DILU. AD VOCAT. ABRAHAML In mulieris, ceti capite praecipuo religionis Noacitiaicae, vestigia quoque luculentilli.na hic conlpici. Illuitre est illud Noaehi vaticinium, Gen Ica quo benedctum D um Dominum Semi , pronuntiat. Per Deum enim Domimum Semi, Messias intelligitur, qui eli λός ἐυλογητκ εἰς τους Κυνας, Rom. IX F simul tamen verita futurus erat homo, ex Semi polleris nasciturus. Hinc enim Deus Semi vocatur. Etenim, si illa loquendi ratio, ut recte nonnullis obseruatum, Dominus Deus S mi, nuda saltem Dei gratia erga Semum, aut fiducia Semi in Deum, connstaretur, fuillet etiam Iapheti Dominus Deus, de quo tamen id non dicitur; non profecto aliam ab caussam, quam quod ex Semi posteris Messias esset oriturus. De Messia itaque cum ita locutus sit Noachus, ut utramque eius naturam, diuinam dc hu manam, aperte designaret, reliqua, quae ad fedus gratiae, & quidem primam hancce eius oeconomiam, spe ctant facili inde deduci negotio possunt. Addunt etiam nonnulli, praetcr alia, locum Genes VIIma ρ. idque duplicem ob rationem, primo, quod ibi legitur eis dixiι Deus ad eoν suum, quod paraphrastes chaldaeus vertit: dixit Dareiam ad verbum suum et scilicet tiara τατικόν, Daη. l. t. deinde, quod ibidem Deus dieit, se non amplius mundum perditurum, stropter hominem, id est, se ob hominem, seu Christum, tam graui poena in bem non amplius animaduersurum. Verum , si dicendum, quod res est, a mente Mosis haec prorsus sunt aliena. Priori enim loquendi ratione hoe saltem innuitur, Deum apud se ipsum ita statvisse, seu secum decreuisse: posterioris autem sensius est, se hominum caussa, etsi sua natura praui atque maligni sint, non amplius diluuio deleturum mundum. De reliquis, quae hic moneri possent, legendus B ALTHA AR. Ea EL vs, qui ex instituto ecclesiae Noachicae

theologiam, quoad singula capita exhibet, in bilioria ecclesiae Machirae aenis. VIIJV st. Aq. Quod enim ad legem illam poenalem, de homicidio caritaliter puniendo, attinet, eam naturalem esse, luculenter a me stactum in iustis. theolog. mor pari. II. ME. Π ad I.XVULPM.13a seqq. edi .noa p. u. Hinc,etsi iam antea vel ex ratione nota esse quia tamen Antediluuiani homines eam neglexerant, di homicidiis frequentio- Bh ribus

213쪽

xibus Deum vel maxime irritaverant, Deo eam diserte repetere hie visim fuit, addita ob eandem causiam illa de carne animalium cum sanguine non comidenda, de qua mox plura dicemus. Praeceptorum istorum, quae vocant, Noachidicorum magna est celebritas, mentioque illorum fit in Gemara Bablonica adris. M beiis cap. VII. S. V. itomque apud Mos ΕΗ ΜΛrMONIDEM in hasub. melachim cap. IX. aliosque scriptores ebraeos palIimo IOΛNNEs autem SELDENus commentario amplillimo ea illustrauit, ita

opere de ime nati re gentium iuxta disciplinam Ebν. qui & speciatim lib. I. cap. X. alibique, de iis agit. Sunt autem praecepta, quae hoet nomine veniunt, sequentia: r I 7 QV ,π de culta extra--.. ; et) Σαπri r m is de benedietione nominis , veI quod perinde est, quod nomini diuino non sit maledicendum ι 3 de essione sanguinis , fra de homicidis run D II , de νeuela tone turpisudinum, seu euitanda scortatione ,

adesterio, incestu; V de funo ae rapina ; 6 ut de iudiciis seu regimine forensi ac obedientia ciuili ; & de- ique In N IzN ' V de memb/o animalis visentis, quod

scilicet illud comedere non liceat. Ex hisce septem praeceptis sera priora Adamo a Deo data fuisse, contendunt, septimum vero Noa cho gatum, quibus deinceps alia accesserint, Λbrahamo, Isaaco , Iacobo, tandemque genti Israeliticae a Deo tradita. Non omni prorsus fundamento hancce Ebraeorum traditionem destitui, arbitror, & ita iam pridem iudicaui, in introd. ad histori phri optri Uri pag. I . N. Alii tamen aliter sentiunt, prodiitque anno MDcco Lipsiae dissertatio, qua auctoritas praeceptorum machidicorum in dubium vocina, & speciatim mea hac de re sententia, variis impugnata fuit rationibus. In cuius dilIertationis auctore & eruditionem &modestiam laudo. Rationes autem eius a me nondum, ut se hentiam mutem, impetrant. Qu.d Vt paucis ostendam, initio m nendum est, praecepta haec Noachidica summam velut iuris diuini, prout Noacho illud innotuit, complecti. Primum enim & secuniadum haud obscure ea comprehendit, quae in prima decalogi tabula continentur. Noc quidquam obstat, quo minus sub bened mox ,ν-

214쪽

mominu , non tantum prohibitioncm de nomine Dei non profananis do, sed & praeeeptum de sanctificando sabbatho , comprehendamus. Porro, praeceptum ex Noaesudicis tertium, quartum & quintum, maianifeste respondent praecepto decalogi quinto, sexto & septimo. A praeceptum Noachidarum sextum, de iudiciis, haud incommode retuleris, quae in praecepto decalogi quarto de cultu parentibus , quo romine etiam magistratus comprehenduntur, exhibendo ,& in praecepto decalogi octavo, de non dicendo falso testimonici, continen tur. In nono atque decimo decalogi praecepto ipsa etiam concupiscentia praua, tum actualis, tum habitualis, prohibetur , nee dψ-bium , quin prinus hominibus notum satis atque perspectum fuerit. concupiscere non minus nefas esse, quae Dcus prohibuit, quam perinpetrare. Sed, quod vitiinum est , inter Noachidiea , de memb=oanin ara viventu non comedendo , etsi specialiori quadam ratione ad Noachum eiusque posteros speetet , suum tamen fundamentum itidem in ipsa natura hominum habet , ut deinceps demonstrabimus. Recte id, quod diximus , etiam obseruauit PETRvs IvRIErhis. erit. dum. σ cult. pari. I. cap. IV. Pagia st. Iam si quis cogitet, quis Noachus fuerit, restaurator non tantum humani generis, sed

verae etiam religionis propagator , is nullatenus dubitare poterit, praeter fidem in Messiam, de qua ant ea dictui'. . . eum summam hancce legum diuinarum, posteris suis quam diligentissime inculcasse, Et hinc omnino fama ista atque traditio in gento Ebraea, de praeceptis Noachidicis, non omni prorsus destituitur fundamento: licet alleis uerare. nolim , septenario praecise praeceptorum numero, lues dialonas a Noacho suille inclusas, aut ipsa, quae feruntur, praeesepta Noachidica, totidem verbis a Noacho, concepta, pervidoeos ad .noltram aetatem fuisse propagata. Atque hoc si obseruetra , haud diseulter ad rationes nostrae sententiae oppositas respondere licet. I daei, inquiunt, qui secus sentiunt, circa numerum horum praeceptorum non consentiunt, aliis septςm , aliis plura commemorantibus

Nihil hoe ad nos. Possunt aliquaso sub vilo Iraecepto aut plura aut pauciora comprehendi. Hinc summa iuris diuini a Noacho ad posteros propagati, aut plaribus aut paucioribus praeceptis , esteret potuit. Lucrim receptior, pluriumque calculo approbata est sen-

215쪽

tentia , septem antea memoratorum praeceptorum ambitu, iuris Noa

chidisi summam comprehendi. Urgent porro, αγζαφον hane esse sententiam , nee ullo in diuinis oraculis fundamento gaudere. Vtique, si diserte scriptura traderet, septem illa praecepta a Noacho proinfluxiss e res dubio careret, nec disputationi amplius locus esset. Vestigia tamen & fundamenta huius sententiae , prout antea eam pro politi, haud obscure in scriptura sacra deprehendere licet. Iuris enim diuini, prout in decalogo continetur, summam, notam Noacho fuisse, quis dubitet Ei vero posterisque eius legem de sanguine animalium non comedendo , in ipsa tamen itidem natura fundatam , datam fuisse, constat ex Genes. IX. . Hasce vero leges, cum vir sanctissmus Noachus esset, posteris suis haud dubio quam diligentissmet inculcauit. Nee illud opponi nobis potust, quod maior patriarcha

rum antediluuianorum & Noachi fuerit pietas, quam quae septem hisce praeceptis eircumscribi potuerit. Perinde enim hoc esset, aesi quis dicat, sanctorum hominum in veters & nouo testamento pietatem decem decalogi praeceptorum ambitu non circumscribi. Enim vero dum summam iuris diuini in illis comprehensam dixi, hoc ita intellexi, quod principia sint, ex quibus cones usiones ad omnia hominum ossicia pectantes, derivari queant. Sed nec illud praeter mittendum , quod 'de iure diuino uniuersali loquamur , seu naturali, ad quod tempore Noschi praeceptum de non comedenda carne animalis cum sanguine, accessit, quod itidem uniueisale fuisse , Min ipso iure naturae fundamentum habere , ex dicendis constabit.

Vnde oecurri illorum obiectioni potest, qui negant, in fisssee prae-eeptis siti mam iuris divini innit heri, quia septimum praeceptum

fid ius uni iter alem ' spectet. Spectat namque utiqire ad ius uniuersale, ut mox ulterius probabitur. Firmo itaque etiam stant talo, quae pro hacce sententia in introd. ad hist. philos ebr. in medium attuli. Nullam, dixi, me videre rationem , cur haec Ebraeorum traditio vocari in dubium debeat. At commentis & fabulis indulget gens Ebrae est Non abii uo. Niliu 1; item inter tot commenta quaedam vera es Ie nequeunt Z Nutri ideo omnia reiicienda . quia plurima figmentis foedata apud eos deprehenduntur ὶ Dixeram etiam,

Noachidici iuris velfigia , excepto ultuno praecepto, In libro Iobi

216쪽

sTCT. II. A DILO. AD vo AT ABRAHAMr. In deprehendi; nec me eius asserti poenitet. Si regeras , id in quac stione esse, num a Noacho ista Iobus acceperit: quaerere licebit, a quonam igitur Nonne & Iobus e posteris Noachi fuit Nonne

religio,verusque Numinis cultus, per Noachum ad omnes eius poste

ros propagatus fuit Z Sed plures, inquis, Iobi suerunt virtutes , quam in hisce praeceptis Noachidicis continentur. Recte. Ex summis enim hisce iuris diuini capitibus, aeque ac ex decalogo, plures de duci conclusiones possunt , ut antea monuimus. Quae apud Ae gyptios, aliasque gentes, iuris Noachidici occurrunt vestigia, ex ipso

iure naturae derivari possunt. Fateor. Num vero ideo a NOacho ad eos non potuerunt propagari Quicquid gentes antiquaqveritatis habuerunt, id ex traὸitione potius, quam ratiociniis, eos habuisse , longe est vero simillimum. Atque haec cum satis mani festa sint, superest saltem, ut circa primum & vltimum iuris Noachidici caput quaedam moneamus. Nimirum ad primum quod attinet,& ratio ipsa dictitat, solum verum Deum colendum, adeoque eo , qui aliud quid praeter verum Deum colunt, grauillimo se obstringere crimine, vel, quod perinde est, idololatriam fugiendam, &id haud dubio a maioribus suis acceperat Noachus. Hinc & , quin

idem filiis suis eum reliquis praeceptis diuinis quam diligentis Iime

inculcauerit. non est, quod dubitemus. Et licet ante diluuium idololatria crassior seu externa nondum orta esset, quod supra euicimus, fieri tamen posse, ut in eam homines prolaberentur, facile videre Noachus potuit. Λd minimum, dum unius verique Dei cultum

posteris commendauit, non potuit non condemnare Omnem idO-

lolatriam, etfi forte expresse hoc non fecerit. Vnde , qua ratione,& quo sensu primum hocce praeceptum ad Noachum referri ' eat, patet. Circa ultimum vero occurrit celebris , multorumque disceptationibus agitata quaestio, an Deus sanciendo , ne Noachus eiusque posteri carnem animalis cum sanguine suo comederent, sanguinis quoque ipsius esum illis interdixerit Z Sunt, qui hoc assirmant . sunt &, qui negant. In priori sententia versantur TERTUL

217쪽

recentiorum; ex nostratibus quoque B. Io. GERMARDus, ad Genes cap. IX. - . Nec desunt, qui hinc rationem petendam putant, cucapostoli in decreto concilii Hierosolymitani, conuertis e gentilibus itidem elum sanguinis & suffocati interdixerint, Act. XV. i. Immo. in hocce decreto apostolico summam praeceptorum Noachidicorima

contineri, contendit 'ILHELMUS SCHICRΛRDUs, de ture regιs Hymeteor. e. p. V. pag. Iast. Verum illis, qui ita seintiunt, suffragati nequeo. Verba enim Numinis haec sunt: MI N ,PNI verun Iumen carnem cum anima sua. hoc in faeturne suo, non comedeιία Sensus est, carnem crudam, quae adhuc sanguine suo animatur, adeoque semiuiua est, non esse comedendam. Iaverba legis aperte docent. Non enim carnem solam, nec sanguinem

solum Deus proflibet, sed carnem in vel cum sanguine suo. Praeterea Deus Israelitis sanguinis esum interdicens, ita loquitur: Nn Nn finguinem non comedetis , idque non semel, sed semper, quoties hae de

Quod documento est certissimo luculentissimoque, legem illam, quae Israelitis esum sanguinis prohibet, plane diuersam esse ab ea, qua elua carnis cum languine prohibetur Noachidis. Accedit, quod scopus legis huius Noachidicae sit, homines eo magis ab omni crudelitate, hine di ab Eomicidiis abducere, & ad mansuetiorem humanioremque vitae rationem transferre, cum illius contra legis , quae sangEinis esum Israelitis prohibet, longe alius scopus sit, ut alibi explicatur. . Errant itaque etiam, qui decretum apiastolicum, quo recens conuersis a gentilibus sanguinis & suocati esum interdicunt, praecapto hocce machi dico niti arbitrantur. Nec πILHELMI RHIcκ-m1 sententia, in decreto isto apostolico suinmam iuris Noachidita contineri, admitti ulla ratione potest , quod pluribus demonstrarunt Io AN. SELDENUS, de iure natur. σ gent. iuxta disci αν. liis. VII ca'. XII. dc Io. SPEM CERU , in peculiari dii Ieriatione tibνo II inperis de legibus Grae=emn rimatibus σ 'trum caussis, annexa Et sp ANCER vs quidem in eam ingreditur sententiam, idolothyta. esum sanguinis & suffocati, cum scortatione, in decreto apostolico ideo prohiberi, quod haec omnia fuerint caustae, signa aut coneomitantia idololatriae. voluisseque adeo apostselos, ut conuersi e gentibua

218쪽

spCπ Tr. A DILO. AD VOCAT. ΑΕltΑΗΛ MI. eo apertius hac ratione testarentur, s e ab omni idololatria, adeoque gentilismo alienos esse. Sel planior mihi simpliciorque illo-Xum videtur sententia, qui existimant, conuersis e gentilibus ideo haec interdicta sui ne, quod conuersi ex Iudaeis his maxime rebus offenderentur. In gratiam itaque infirmorum ab idolothyto, ianguine & siillocato, ad minimum tamdiu abstinendum esse, donec apertius constaret, leges ccremoniales abrogatas esse. Quod vero his scortationem etiam iungunt, non ideo faciunt , ac si ea legrnaturali prohibita non esset, ted quod apud gentiles error iste, eam prohibitam non esse, admodum inualuisset. Quicquid vero tandem huius sit, id certum, quod decretum hoc apostolicum, cum prae cepto septimo iuris Noachidici nullam habeat conuenientiam. In hoc enim nec de sanguine, nec de suffocato, sermo est. Quod vero ab esu carnis semiuiuae , seu in & cum sanguine, abstinendiim sit, ipsa profecto ratio , quae omnem crudelitatis speciem fugere docet, monstrat. Nullus itaque dubito , asserere, hancce legem

esse naturalem , adeoque omnes omnino homines obligantem, a Deo autem hic repetitam , ut eo magis a erudelitate, communi hominum antediluuianorum vitio, ad mitiorem mansiictioremqr vitae rationem homines traduceret. Nec est, ut regeras, ncm opus

fuisse isto praecepto, cum vix credibile sit, fore aut fuiste

homines tam feros, qui carnes crudas, semiuiuas, in & cum sanguine deuorarent. Fuisse enim omnino , historiarum nos abunde monumenta docent. Ad nostram quoque sententiam confirmandam plurimum facit, quod plerique Ebraeorum magistri, qui ἀiserte legem machicam de came ciim sanguine non comedenda ab illa, quam Deus Israelitis de non edendo sanguina, dedit, distinguunt,

eidem adstipulantur. cons Io. sELDENus, de iure nat. s gent. ivx-M Hse. Ebr. lib. III. cap. V. dc PETRvs CvNAEus, de reFubl. tantis. I. r. . L.lib. II. cap. XIX. Ex instituto etiam hanc quaestio. Rem prit stat SAM. st HELGvIMus , in exercitur. de concilio Hieroso.

219쪽

mori xii a N) ioli 3 eiusque filiis conteruatam ,& ad eorum rosteros propagatam, admodum est verosmule. Id quod L de iis eruditionis partibus, quae ante diluuium in ulusuerunt, videtur asseri posse. ' Nec minen dubium, quin& nouae quaedam artes a Noacho & eius liberis inuentae fuerint. Huc ratio plantandi tractandique vites, & vinum ex uuis exprimendi reserenda, cum vini vires ignotae sui videantur Noacho.

Hae de te ut nemo temere dubitauerit, ita quaenam illae artes aut scientiae fuerint, quae iam ante diluuium in usu fuerunt, aut posteas Noachidis inuentae, non facile definire licet. Oppido etiam lubrie. nituntur fundamento, qui ex 'f'. F. ostendere conantur, Rici allisepher fuisse locum, in quo antiquissima a diluuio usque derivata antiis quitatis monumenta fuerint conseruata. Non aliam enim suae sententiae afferre poSant rationem, quam quod Ilo I p urbem libroνum . vi putant, significet. Quod si vel maXime concedatur, quanquam vox zz dc νecensionem , numerationem, significare queat, non tamen inde s Aui, statim post diluuium in hac urbe litteras efforuisse. Ex areae in qua seruatus est Noachus, structura, itemque turris Babelieae xtructione, nonnulli colligunt, mathematicas artes istius aetati, hominibus non fuisse incognitas, quod & ex eiusdem commatis argumentis, de aliis artibus scientiisque, praeter alios asserit, &

tie VI. fi XXX p. Π. . Si vera essent , quae de scriptis Noachi, &filii eius Chami a nonnullis commemorantur , documentum haec Oertissimum eruditionis in hacce familia conseruatae, praeberent.

Meminit scriptorum Noachi AvavsTINus, sed ut ea simul reiiciat. de eisis. Dei. lib. VIII. cap. XXXVIII. Ex illis septem illa pra

eepta Noachidica desumta esse, censet PETRvs LAMBECIus, ysdrom. hi'. litterar. p. ra. Quod quo iure afferatur, ex iis, quae antea da

isti. praeceptis diximus, diiudicare licet. Chamum patri Noacho librum de magia Morali, in arca surripuisse, & filio suo

220쪽

SECT. II. A DILO. AD VOCAT. ABR ΑΗΑMr. eos loco testamemum epistoti Noachi itemque methodus geomantica , pνaedicendi futuνa ab angelo illi reuelata, habenda sint, vel me non monente, quilibet intelligit. Magnam quoque eruditionis, forte sine omni tuo merito, famam consecutus est Chamus, Noachi M.

gener filius. Magicis enim primo artibus dedisse operam perhibetur. Quod forte eo facilius persuaderi possit. si Cham idem ad Zoroaster. Sed hac de re deinceps. Volunt autem, eum artes istas tabulis quibusdam siue laminis, ante orbis inundationem instulpsisse, & eum illi non licuerit, eas in arcam deferre, aquis commisisse, dc postea posteris dedisse. Cuius quidem traditionis

mentionem etiam facit Io ANNEs CΛssIANus, collat. VIII. cap.XIT

Extare adhuc scriptum, summa execratione damnandum, pernicio sissimumque, sub nomine Chami, dicitur, cui titulus: Scri ura mami filii Noae, quod elementa & praxin artis necromanticae

Contineat. De quo praeter si x TvM SENENSEM. biblio hec. sancta. A M. BOCHAR TvM, geograpb. sacrae Fart. I. lib. IV. cap. I. PETRus LAMBECius, Deo deinceps citando. Tribuitur etiam a nonnullis Chamo alchemiae inuentio , quanquam non desint ex artis huius auctoribus, qui natales eius omnino ad Tubalcainum referunt, uti iam obseruatum in introduci. ad bisor. ρbilos Ebr. pag. 6. Incertis autem admodum fundamentis niti, qui Chamum alchemillarum patrem faciunt, ut multis doceamus , necesse non est. Legendus saltem sAM. EO CHARTus, i. e. Denique & inter prophetas a non nullis Chamo locus conceditur. IsIDORVA namque, BASILIDIs haeresiarchae filius & discipulus, libro primo commentariorum in prophe-δam Parchor, ad Chami pνophetiam prouotauit. Locum istum conis seruauit nobis CLEMENf ALET AN DIGNUS, lib. VI. s omat. p. o I. seqq. ex quo etiam eundem exhibet IO. ERNEI Tvs GRABIVs, in s in

rilegio patrum s haereticor. serati II. tom. I. p. 67. ubi & de hacce Chami prophetia addit : Hophetiae Chami nasiam abbi mentionem reperio, hanc que voeIpham scripturam a Basilide vel aliis haereticis ransrum fuisse, arbitri . Sed de Noachi pariter ac Chami scriptis supposititiis plura dabunt PETRvs LAMBECIus, in

SEARCH

MENU NAVIGATION