Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Irit. XVLDr 3. seqq. & Io. ALB. FABRICI us, in cod. Uud pigra Bbo να. rest. n LXXVI p. aιρ ρqq. Noachum post diluuium demum vini usum inuenilia, lententia est tum Ebraeorum, tum patrum plerorumque. Solentquc

hinc argumentum, ad ebrietatem eius excusandam, ducere. Lege dus prae reliquis hac de re Io. CHRYsos To M us, sirem. XXIX. in Ge nes tom. f. p. aac Contrarium tamen praeter alios defendese aingressus est Io. MENRICvs HEIDE GER Us, in histor. patriarchar.Part.

I. exercit XV. 6 II p. σύ. An vero rationes eius id euincant, ut verbum potius per F permaημ, quam per re coepit, vertendum sit, valde dubito. Ebrietatem Noachi non solum innoxiam , sed & mysticam fuisse , lectoribus persuadere annititur NATALI 2 ALEXANDER, bi'. eccles vet. te'. aetate mundi seranda, disseνtat. III. P. I L seqq. assensum, ut credo, non ab omnibus impetratutus, etsi patres quosdam hac in re sibi praeeuntes habeat. I. VII.

Vt autem ebrietate sua Noachus humanae imbecillitatis documentum praebuit; ita hac occasione patuit , in parua ista paucorum hominum ecclesia , iterum extitisse hypocritas atque improbos, Chamum scilicet cum filio Uanaane. In quos dum iustam, ob admissum facinus, sententiam Noachus pronuntiat, simul ceu vates, ecclesiae in trium filiorum suoru inposteris sata, luculenter praedixit.

Longe aliter de Chamo sentit PETRvs IvRIEu, qui eum adeo pro impio non habet, ut patriarchis sanctissmis annumerare noni dubitet. In animum namque vir. doctissimus induxerat, euincere, Melchisedecum non alium ess e, quam ipsum Cha mum. qui e vero sententiae cum vel maxime obstare videret vulgarem opinionem, de implerete Chami, eam profligare atque . conuellere penitus, aggressus est. Non equidem negat, a Mose de

peccatum aliquod Chami . & vibratam ideo in eum patris maledictioncm commemorari. Ad pςccatum autem quod attinet, hoc

in eo

222쪽

ST T. Ir. A DILO. AD VOCAT ninAMI. an in eo constitisse , quod viderit nuditatem patris, idque fratribus

lais indieauerit: quod non adeo magnum crimen censeri possit, vis imprudentiam suam, reuerentiae erga patrem neglectum, immode inuereeundiam, hoc ipso prodiderit. Interiai longe grauiora aliorum in diuinis litteris commemorari peccata, qui ideo ex ch ro sanctorum minime eliminentur. Nec comparandum hocce Cha mi facinus esse cum incestu Lothi, adulterio dc homicidio Dauia dis, idololatria Salomonis, vitiisque variis Sim nis. Haec horum virorum peceata non obstare, quin sancti & beati reputentur, habeanturve pro typis & imaginibus Christi, qualis & Chamus fuerit, Melchil edeci nomine notus. Quod s dicas, at litos poeni.

tentia ductos admissorum . per fidem Deo iterum conciliatos esse. respondet iusti Allus, nihil obstare, quo minus de Chamo idem asseramus, quod illum istius proterviae & petulantiae poenituerit. De Lothi & Salomonis poenitentia nihil dilarte tradere sacras litteras. nee tamen ideo ea de re dubitandum esse. Denique, ut nec mal dictionem peceatum Chami insecutam, suae sententiae obstare ostendat, ad hypothesin suam de peccatis typicis se recipit, de quibus& ex instituto agit, putatque, per Chami hocce facinus illorum

exhiberi vitia, qui in arcana diuinae penetrare prouidentiae , & ea retegere, quae abscondita esse voluit sanctilliiniuin Numen, sibi non ducant religioni. Ita quidem IVRIAEus, ibis. cris dum. σωθ. σα ρart. I. cap. X. p. D. seqq. Verum si haec paulo ac ratius considerentur, vix a recepta aliquem dimouere potarunt senistentia. Defictum namque istud Chami non tam leue erat, ut vir doctus existimat. Non tantum enim reuerentiae erga patrem neglectus in eo elucescebat, Ied animum haud dubio arguebat profanum, impium, impurum', honestatis contemtorem execrabilem. Quem licet unico hocce, quantum nobis constat , facto prodiderit, eundem tamen in alia longe turpiora facinora erupturum nouerat Noachus, nisi qualiscunque poenae metus, & recens

destructi ob impietatem mundi , exemplum , utcunque obstitistat. Quiete & licet grauiora quorundam in scriptura sacra commema. rentur delicta, ut IvRIA Eo quidem videtur,. qui nihilosecius pro lanctu habentur, ea tamen, si internam animi in Chamo di, - Cc a positu

223쪽

ro AB UAMO AD MOs. positionem spectes , reuera leuiora fuere , & cum Chami lito delicto neutiquain comparanda. Vnde, quid ad exempla de incestu Lothi, adulterio & homicidio Dauidis, similiaque, respondendum sit, patet. Praeterea, hosce omnos egiste poenitentiam , constat , quod de Chamo asseri nequit. Nec obstat, quod i c de aliorum qu rundam, qui pro sanctis habentur, poenitentia scriptura nihil memoret. Hi enim tum aut pro sanctis habendi non sunt, aut ex certis indiciis colligendum, eos egisse poenitentiam. Sic, etsi di serte scriptura non referat, Salomonem mille poenitentiam , documenta tamen praesto sunt haud contemnenda , ex quibus illud colligas. De Lotho vero eo minus dubitandum, quod filiarum calli ditate deceptus, adeoque inuitus, illo crimine te commaculauerat. Nec multum auctorem iuuant, quae prolixe de peccatis typicia disserit. Hocce enim Chami delictum ex illorum genere , quae indicio scripturae sacrae typica esse constat, futile, probari nequit. Deinde etsi aliquod peccatum typieum sis, hoc tamen ad eius foedita tem atrocitaterrique imminuendam, nihil facit. Sed pluribus haeciam discussi in dissertatione de pecearu typicu, X. seqq. add. L v-Dovicus EORGEsivs , sis historia cristea Minhisedecha αν. Iι -δ p ρδ. sqq. Ceterum qui in eo consentiunt, Charaim fuisse hominem improbum , non tamen in eo conueniunt , quodnam eius delictum fuerit 3 & quo iure in Canaanem, Chami filium, maledicti

nis fulmen vibrauerit Noachus y HERMANNus v ON DER HARD T, vir

celeberrimus, ira id omnes ingenii vires intendit, ut euinceret, Chamum adulterii crimine se polluisse, vimque thoro patris , aut matre, aut nouerca, violata, intulisse , cuiusmodi quidem facinus & de Rubene Gen. XXXI . aa. XLIX. . & de Absalome Dauidis filio, IL

m. X I aa commemoretur. Ex hocce autem incestu natum Canaanem , iram patris & execrationem merito expertum , exclusum

que fuisse ab omnὲ hereditate ; in ephemerid. ρb. Ioloe. discus I p. 3 f Sed in verbis disertis scripturae sacrae nihil eiusmodi in

uenias : nec putandum , Mosen aenigmata nobis proponere voluisse , per coniecturas incertas euoluenda. Nec difficultates hie Oe currentes hac ratione tollit, sed auget. Quae enim Canaanis in

Q culpa, quod ex incestu natus esset Num ipse facinus patris

224쪽

SE . II. Λ Di . AD VOCAT. ABRAHAMr. an impedire potuit, cum nondum esset Sunt contra , qui non tam Chamum , quam Canaanem, sceleris auctorem statuunt , eumque adeo veg. a . per filiam Noacbi minorem intelligi, contendunt.

Quam sententiam post GERsONIDEM, ABEN ESRA, THEODORE TvM, s CALIGE Rura, aliosque, detendit CHRISTIANUS SCHOTΛNus, in

bibliothee. histor. μν. veter. testament. aetate mundi fecunda paeo D. Verum quod nepos filius minor dicatur , ratione aut exemplo do-eere nequit. C rnum vero inter fratres natu minimum fuisse,

constat. Λccedit, quod, qui delictum Ierpetrauit, diserte Chamus vocetur , Canaanis pater , vers aa. Multum itaque probabilior illorum est sententia , qui Canaanem delicti paterni participem fuisse , contendunt, forte , quod cum puer petulans & proteruus auum indecore iacentem vidiiset, id Chamo patri extra tabernaculum nuntiasset, atque adeo primus Noacho dormienti procaciter illusisset. Haec Ebraeorum quorundam, itemque THEODORETI . aliorumque , quos in Zssertat. antea citata. g. X. indicaui, est sententia. AususTINus equidem non tam maledictionem, quam

vaticinium, in hisce Noachi verbis spectandum , auctor est, de Cananaeis sedibus suis aliquando expellendis ; quaest. X U II. in GeneK. Nec negandum, vaticinium quoque in verbis Noachi contineri, ut mox ulterius demonstrabimus 3 simul tamen , quod ad Chamum

atque Canaanem attinet, caussa istorum eventuum indicatur , maledictio scilicet Noachi. Et haec quidem ad utrumque , Chamum

pariter ac Canaanem, spectabat, quia uterque peccauerat, & Canaan , quacunque demum id factum ratione, i.i participationem delicti paterni venerat. Ipsum vero delictum non aliud erat, quam

petulat a & maligna patris per ebrietatem denudati irrisio, quod, si animi dispositionem, ex qua profectum fuit, spectes, longe glauis-

fimum fuisse, antea iam demonstrauimus.' Prima pars vaticinii huius admodum memorabilis , est imprecatio Chami eiusque filii Canaanis : maledictuι Canaan tae acu 'ue smorum statrabiu suis eνit. Servitus hac loquendi rat.one exprimitur eorum , qui ad vilissima quaeque seruitia mancipantur. Dumque additur : hambu suis, dc Semo & Iapheto eos seruituros,

innuitur, quod & deinde speciatim de utroque repetitur. Res ipsa cc 3 etiam

225쪽

etiam docet, ad reliquos Chami filios & gentes ex iis oriundas, hanc imprecationem non pertinere , tum quod solus Canaan in delicti paterni societatem venisset, tum quod ad Chami impietatem puniendam hoc Deo satis visum , si posteris eius ex Canaane maledictio incumberet. Sequitur prophetia de Semo : benedictuι Iehoia Mah. Deus Semi, cs fit Canaan seruin eius. Vbi cum Deus Devi Semidicitur, gratia plane singularis, cuius particeps futurus sit in posteris suis Semus, indicatur, quod scilicet ex iis nasciturus sit Messas, huis mani generis redemtor, primis iam parentibus a Deo promissiis. Quod vero additur e cr μ Canaan serum eius , apertam continet praedictionem de terra Canaan a posteris Semi subigenda & possidenda. Denique de Iapheto haec addit : n,N PA' dilatabis Deus Iapheto, habitabis in tentoνiis Semi , cs Canaan Aefmω eius. Primo hic Iapheto amplificationem seu dilatationem praedicit, fore scilicet, ut posteri eius partem orbis maximam occupent. Quod & euentus docuit, cum non tantum Europa, sed &pars haud exigua Asiae, Iapheti posteris obtigerit, quibus nonnulli Americam addunt. Sed adhuc amplius quid & praestantius est. quod Iapheto praedicitur , cum addit i cs habitabit in lenioriis Semi. Quod nonnulli equidem ita capiunt, ut ad Deum referant, speciatim ad Christum, qui inter posteros Sem I habitaiserit, Dan. I. I . Sed cum haec praedictio ad Iaphetum, non ad Semum, spectet, &, quod tum ex hisce verbis sequitur, iam antea Noachus ad Semum dixerat, rectius alii ad Iaphetum hoc referunt, quod habitaturus sit in tentoriis Semi, hoc est, quod eius posteri in gremium verae ecclesiae. quae in veteri testamento penes Semi posteros fuit , sint recipiendi. Nee enim insolans, ut status ecclesiae hac ratione in scriptura saera deseribatur. VI timo denique loco indicatur , non minus a Iapheti, quam Semi posteris , . terram Canaan in seruitutem redactum iri. Cuncta ergo si suo malim complecti velimus, vaticinii Noachici

haec erunt capita: orbem diuidendum, maximamque eius partem Iapsseti posteris cessuram; veram ecclesiam in posteris Semi conserua- tum iri; posteros Semi definito tempore subiugaturos terram Cana naeam, eamque possessuros 3 Messiam redemtorem hominum oriturum ex tentoriis Semi ; Iapheti posteros Iudaeis aliquando terram

226쪽

Cananaeam erepturos , eosque in seruitutem redacturos ; eosdem Iapheti polleros in communionem verae ecclesiae tandem recipiendos. Haec omnia quo pacto ipso eventu comprobata sint, nemini temere

ignotum esse potest, idque in ipsa historia ecclesiastica docetur ex insti

aetate mundi II. di retaι III. prop. II p. g. ι D seqq. aliiquε. Cet sum ut illud eίς ἐν παροδω addamus, etsi filii Noachi ita in scaptura sacra enumerari soleant, ut Semo primus, Chamo secundus, & Iapheto tertius locus tribuatur, inde tamen non sequitur, Semum hi isse primogenitum, & sic porro. Immo potius Iaphetum fuisse primogenitum, cui tamen ex libero beneplacito Semum Deus praetulit, voluitque, ut ex eo Melsas Oriretur, ultimum autem Chamum, inuictis argumentis comprobari potest. inod cum alii iam praestiaterint, ut hisce immoremur, necesse non est.

g. m. Ubiit tandem machus, cum trecentos quinquaginta anni. p st diluuium v isset, alter post Adamum humani generis parens dicendus. Ab eo enim, quicquid deinceps hominum stat, descendit. Nec dubium, quin memoria eius de filiorum, diu inter posteros eius durauerit, cuius rei documenta varia in scriptis & traditionibus gentilium nonnulli

sibi inuenisse visi illini. '

' Sie quae de Saturno veteres tradunt, haud inepte in Noa- mri quadrant. Vt enim Noachus omnium, qui poli diluuium vixerunt, communis parens est, ita Saturnus eius uxor Rhea mater Deorum hominumque, in ORPHEI 0mnu appella tur. Saturnum iustistimum regem fuisse volunt. De Noachi i stitia & integritate, luculenta scripturae sacrae testimonia. nos dubi tare non sinunt. Saturnum & uxorem Rheam, & qui cum illis

fuerunt, ex . ano & Thetide natos finxerunt poetae, quod apprinas

227쪽

PER. I. AB ADAMS AD Mos. prime itidem in Noacham quadrat, qui cum uxore, filiis & filio. Nun uxoribus, ex aquis diluuii emersit. Nauem, Romani, Saturni symbolum elle voluerunt, quo haud obscure arca Noachi signi hcatur, qua eum suis uniuersale diluuium euasiit. Saturnum omnes liaberos deuorasse fingunt, praeter Iouem, Neptunum & Plutonem, qui soli superstites orbem uniuersum inter se diuiserint. Noachi utique tempore omnes homines aquis diluuii submersi periere, triabus superstitibus filiis, Semo, Charno x Iapheto, qui orbem inter se diuiserunt. Chamum praeterea sub Iouis Hammonis' nomiae latia har. , atri docti obseruarunt. Hunc coeli dominum finxere poetae, . quia eidem Africa obtigit, cuius magna pars cum sit inter tropicos, solem reliquosque planetas super verticem habet, indeque coeli nomine venit. Iouem quoque Saturni patris virilia abicindentem, Chami imaginem esse, nudatum patrem ridentis, admodum est vero- simile. Per Neptunum Iaphetum exhiberi, doctorum virorum est sententia; idque vel ideo, quod Iapheto maritima omnia cum insulis obtigerint. Sed ipsum Iapheti nomen quoque apud mythologos saepe occurrere, notum est. Semum denique Plutonis nomine venire, autumant, Cuius rei, nescio, an satis probabilem rationem adferant, qui hoc ideo factum putant, quod idololatriae ac impietatis hostis fuerit acerrimus. In Iano quoque nonnulli Noachum Trurehenderunt, quem biseontem, & utrinque oculatum finxere' -res, eo quod Noachus utrumque hominum genus vidisset, & quod di Iuuio antiquius fuerat, & quod recentius. Mitto reliqua , quibus idem comprobari solet, non quidem contemnenda prorsus, nec tamen extra dubitationem posita. Suppeditabunt ea GE HARD vs IOANNEs vos sius, de idololatria gemit. tib III. cap. XIV. sΛMVE EOO CHARTus, in Phaleg lib. I. cap. L. PETRus DANIEL H v ET I v s, δε- mstnstrat. euanges.strop. IV. PAEDOR NATALIs ALE TANDER, historie l. vet. rest. aetat. II. c. II. p. III IO. ΛLE. FABRICI us, cod. euripavet. tes. n. LXXIV. p. a o. seqq. ubi & aliis documentis Noachi apud ethnicos memoria, confirmatur. Chamum quoque eundem esse cum Mene Λegratiorum rege, contendit Io. MARsHAMus, in can. chron. fer. Lys. U. refutatus ideo a IACoa o PERIZONIO, in orig. Aerapi.

228쪽

s. IX. Λ posteris Noachi, gentium atque popularum, qui

huncce orbem incolunt, primae Origines derivandae sunt. Quorum etiam dispersio Contigit, Cum turrim Babella se stra moliti essent, Deo per linguarum Confusionem conatus tam stolidos, irritos reddente. Unde simul origo diuersitatis linguarum intelligitur. η Gentium autem istariana, quae exinde, laccessu tamen temporis, orbem Vniuerito occuparunt , primas origi S perspectas habere, cum diuinae hac in re prouidentiae monumentum singulare deprehendatur , plurimum refert.

Noetchum a diluuio tum uxore tribusque sitis de totidem nuribus seruatum , orbem terrarum in tres filios, Semum. Chamum & Iaphetum partitum esse , iactis apud Rhinocoruram oppidum sortibus, auctor est EPIPHANI us, qui, ne ea de re dubita

remus, addit: ως S η ακοεχει, ' Eδὸν κενοφωνον, παραπεποι/3μενον , υιi consentanea fama vulgatum es, cui nihil vanum subes, atu temere confictum, aduers haeres libr. II. rom. II. p. m. 7os. Eiusdem rea & Evs Ius in chron. graeco pag. Io. aliique mentionem fecerunt: immo ita inter patres recepta fuit haec sententia, ut FHILAsTRI Us 2RITIENS Is in haereticorum ordinem sectis sentientes retulerit, haeres CXVIII. Et licet prima fronte haec traditio cum scripturae sacrae de gentium dispersione narratione, non satis consentire videatur, fuerunt tamen, qui contenderent, posse eam quodammodo, reiectis, quae ei admiscentur, commentis, cum scriptura sacra conciliari, nec omni eam prorsus fundamento destitui.

saltem id probabile videri, diuisionem quandam Noachi, aut a i minimum consilium de orbis diuisione praecessisse, quam cum imis probi inter se consociati, forte euitare vellent, ad minimum aegre in eam consentirent, secutam fidisse linguarum confusionem, & hinc dispersionem gentium. Hoc certum est, aedificatores turris Babe- . sicae in ea fuisse sententia , dispersionem sibi imminere, seu fieri posse , ut dispergerentur, quippo quod aperte satis Genes XL o. Dd inu ἄ

229쪽

tanuunt. Id quoque certum, in vaticinio Noachi, de quo antea egimus, gentium dispersionem, diuisionemque terrae, clare satis contineri, quod illis obscurum eta non poterat. Nec contemnenda .bseruatio IACOBI vssERII, qua idem confirmari potest : Cuman beraia XXXIV. annos vixifer, nanu est ei filius , cηi nomen Phaleg , cap. XI. Is quia in Lebus eius diuisa fisI terra, eap. X. U. σ I. Chron. I. U. aduod quidem . si de inta natali accipitur, Acendum videtur,quo te ore uariu es Phaleg- , Noachum cui regiones tam semibm - metis obsi.re an a diluuium cognisae fueranιὰ iusnbutionem terrae intre nepotes suos inlisuisse, eaque per.rcta, eoι ab orientalibus panibus, ad quas ex montibus Ararari iam ante defenderant, in vallem Sennaaris iter peregisse , Genes. n. a. ubi impie constirantes nationes, ut habetur Sapient. S.I. υι dispersionem a Deo per Noactum iam praesculptam impedirenr, ut ex Genes M. versim q. 6. I. p. inrer se compara tis , eoiligitur , urbem re turrim Babylonieam coudere suut auresn ua inani voa, per linguarum confusionem, quae Babeli cap. XI. Hnomen dedit, frustrata, genIium dispersio est secuta, in variat orbis partes secundum linguas suas, variis deductis coloniis. Inter quarum duees Ioctaris quoque, statris Phalegi filii XIII. recensen M, Genes X. 26. quos tempore natiuitatis patrui sivi Phalegi in lucem nondum fuisse editos, elaνtim est. Cum enim XXXIV. tan um annorum fuerit Heberus, cum natus ei suis Phalegu/, e iam si Hebreo Oeenario natum fuisse D tanem, re DBani vicenaνio natum fuisse suorum Uium maximum concederemus, sex nibilominus post Halegum annis prognatis sesset ille 'imogenitus ; in annalib. vet. re nou. te m. aetate mundi II. 8ag. 3. Hinc, quae iuxta v ssERI ubi caussa initi consilii de vi δc turri eximenda fuit, sacile colligere licet, conatum scilicet euhistandi dispersionem a Noacho praedictam. Sunt, qui, hosce homu nes imperium aliquod uniuersale molitos, contendunt, cuius caput& metropolis, sedesque adeo praecipua esset urbs illa & turris, quae deinceps Babelis nomen accepit. Huc & sententia viri clarissimi,

HERMANNI TON DER HARD T redis, cuius extat de Babetis εν

discursus in ephemeνid. ρέilolog. discussu III. Rag. 1 . seqq. ubi variis coniecturis hanc sententiam exornat, & commendatiorem reddere

annititur. Nimirum ob maledictionem Chami odia inter Chamitas

230쪽

ει Semitas orta, mox in bella cruenta eruptura, tandemque Chainmitas , ut eo melius se defenderent, & Semitas opprimerent, urbes, munitas, praesertim Babel, extruxisse. Sed quis non videt, quam

lubrica haec sint & incerta Nobis id sufficit, quod eaulum istiugmolitionis haud obscuro setiptura indicet, consilium scilicet dispe

sonem seκ seiunistionem voluntate Numinis praescriptam, evitandi. ritumque reddendi vaticinium Noachi. Quo ipso uti se immoria - geros atque rebelles demonstrarunt, ita & alia animorum vitia, ambitionem,' dominandi cupiditatem, in auctoribus praesertim istius consilii, accedere potuisse, aut accessisse , non negamus. Suffragautem hac in re nobis habemus IAcoavM PERIZONIvM, qui luculenter id, quod diximus, confirmat. in originibus Babylonicis cap. XIII. st . asi . seqq. Verba quoque litorum hominum, quibus consilium

stum exponunt, GenG. M. M. latis manihelta sunt: agite . ιond mus nobis υrbem. s turrim, fastigiumque eias ad coelum, τι nomen missis, ne per uniuersas I rgamur terrM . faciamus. Vbi tamen ex

eo dubium adhue oriri posset, quid ultima vorba, Ut nomen nobis. Deiamus, sibi velint Facile enim aliquis hinc colligere posset, se - pum consiliumque saltem horum hominum fuisse, gloriae suae atque

famae consulere, nominisque non temere obliuioni tradendi, monumentum erigere. Quod cum non conuenire videatur cum scopo antea indicato, & praeterea in hisce verbis et faciamus nobis nomeet .

ne dispergamur, nullus sensus sit, Io. CLERICus, qui lusce disticul- tates probe animaduertit, ut hinc se expediat, sacere nomen hoc saltem, in loco idem aut simile quiddam signiticare putat, ac ponere nomen suum alicubi, hoc est, insignem facere locum habitatione sua, ut ab

habitatione nomen ducat. Furte etiam nomen monumentum esse

- existimat, quod nomine eius, qui id erexit, appellatur. Immo tandem eousque progreditur, ut, dissicultati huic quam commodissimo consuli posse, censeat, si pro I E legeret quae vox in tropolin significat, ut senius sit: eoaedamm nobis urbem re turrim . re saeiamm nobis metropolin, ne Jaygamur per totam irarum. Sed hoc est, non soluere, sed secare nodum. Nec necesse es , ut i ι tegritatem codicis sacri, praeiertim ex caussa tam leui , in dum bium vocemus. Pupa, ut fallor, cuncta erunt, Omnisque eua-- . Dda nestet

SEARCH

MENU NAVIGATION