Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

illis osse . In more vero hoc olim etiam positum fuiste, constat, ex Deut XIII. . de Iud. VIILI. Nec , quod certa quadam ratione Melchisedeeus Abrahamo erat superior, hoe obstare potuit , qu. minus hocce humanitatis illi praeitaret, ossicium. . Instat ALEx AN DER: cum scriptura sacra pluribus in locis deseribat sacerdotium Melchisedeci, ut di itinctum ab Zaronico, & simillimum sacerdotio Christi, conueniens esse, ut alicubi tradiderit, quale fuerit sacrificium. Melchisedeei. Sine sacrincio enim nullum posse esse sacerdotem.

Sed de hocce ipsemet facile diluere dubium auctor potuisset, si modet attento animo perlegisset caput VII. epistolae ad Ebraeos. Aperto ibit apostolus indicat, in quo ab Aaronico distinctuin fuerit sacerdotium. Melchisedeci, dc in quo typum exbisuerit sacerdotii Christi. suila ibi sacrificii a Melchisedeco oblati, mentio. Corruit hinc etiam, sua sponte, quod ultimo loco urget, ex verbis, quae statim cibii Guntur et erat enim sacerdos Dei altisfinii, sequi, actionem illam, qua panem & vinum protulit, fuisse sacerdotalem. Sed Alia iterum nititur hypothesi, ac si particula Du hie sit αἰτιολο

γικῆ. Etsi enim ceteroquin exempla non desint, quibus probetur,. eam quandoque mτιολογικῶς exponendam et ordinarie tamen habet vim copulandi. Λ qua eius nativa signiticatione cur hic discedendum sit, nulla apparet ratio. Non itaque Moses rationem reddit eius, quod antea dixerat, sed significat saltem , quis Melchisedecus fuerit, sacerdos scilicet Dei altissimi. Quod etiam ex eo apparuit. quod Abrahamo benedixit, & decimas ab eo accepiti Interim Malias sacrificia Deo offerre Melchisedecus potuit,& haud dubio obistulit: sed hoc in loco, ubi cibum potumque Abrahamo eiusque mili tibus obtulit, nulla sacrificii mentio. Rationibus, quas prodigat imus, NATALII ALEXANDER plurima patrum testimonia, more suo, quibus idem euincat, subiungit. Plus enim forte in his, quam in argumentis antea allatis, praesidii sibi inuenisse 'visus est. Agnouerunt id & alii ex Romanensibus. In ipso concilio Tridentino GEORμsius ATA ID Es, regis Lusitaniae theologus, ingenue fastus est, propositionem illam, missam se factificium, non alio niti fundamento,

quam traditionis. vid. PETRus svΛu Is POLANus, histori concit. Triad i. . ULI. m. y oso Nos ita statuimur, quantacunque etiam

patrum

292쪽

patrum sit quctoritas, eos tamen nobis perstradere non posse, extare aliquid in scriptura sacra, quod in ea non deprehendimus. Interim nec desunt aliter sentientibus, quae ad haecce mirum testimonia r

Vrget hoc, argumentumque quo probet, sacerdotium Christi multum praestare sacerdotio Aaronico, inde desumit Paulus apostolus, Ebr. VII. ses r.

I. IV.

. . . . t

Interim Abrahamus, de promissionibus sibi a Deo iacius

non dubitans, suam magis magisque fidem animique integritatem declarabat. Quod autem ex Idagare Ismaelem suscepit, non ideo iactum, quod fides eius vacillaret, sed ut uxoris voluntati, rem smnem ad arcanos fines ita dirigente Numine, satisfaceret. Hinc noua promissione fidem eius' corroborare, sedusque cum illo renouare Deo placuit, addito etiam sederis sigillo, circumcisione. Quae cum sacramenti nationem habuerit, quo sedus cum Abrahamo initum, confirmatum, simulque posteri eius a r liquis gentibus discerni debuerunt, falluntur , qui ab Regyptiis primam eius Originem repetendam ce sent. post bellum eum exterIs regibns gestum, Deus Abrahamo

denuo in Elon Mamre, adeoque quarta Vice apparuit, eum in terra aliena peregrinum, aduerit metum iniuriarum confirmans, simul que promtilionem de omni bonorum genere in Abrahamum con ferendo, addens: ne timeas, inquiebat, Abram, ego scurum tibi , merces tua multa valde, Genes XV. r. Abramus mercedem quodammodo detrectare videbatur, quod Mrede esset destitutus,

293쪽

l Εκ. I. AB ADAMO AD Mos. ipse vero rebus suis esset contentus, nec amplius quid desideraret : Domine Iehouah, quid daturus es nuhi P cum tamen ab eam improles. Addit, cum ipse prolem non haberet, Eli egerem, seruum suum , domusque suae procurat rem , bonorum suorum fore heredem. Eliererem hunc vocat petyo ia oeconomum, seu procuratorem domin suae; recte enim sentiunt, qui hanc vocem ita

explicant. Patria Damascenum eum fuisse, docet, dum addit: pN Ihoc namque parinde est , ac si dixisset p*GI: ex Damasco, siue p: I vir Damascenus. Per V a P Abrahamus filium

Elieleris indicare videtur, ut adeo sensus sit, cum Eliezer hie filium habeat, quo ego destitutus suin, futurum est, ut ad illum eiusque

posteros omnis hereditas transeat. Cur vero, inquis, ad Elieserem Habebat Abrahamus conlanguineos in Chaldaea, supererat Lothus franis eius filius 3 Grauissimae sine dubio sanctissimo patriarchae fuere

caussae, cur hos bonorum suorum heredes esse noluerit. Interim inde constat, errare FLAv. I Os EPHUM, dum Lothum ab Abrahamo

adoptatum fuisse scripsit, antiquit. iudaic. lib. I. cap. VII. Ista cum. Λbrahamus ad Deum dixisset, Deus promissionem de multiplicando in immensum Abrahami semine repetiit, cui etiam fidem statim aes ne haesitatione Abrahamus ad Libuit. Sed, si tredidit, inquis, Abrahamus, cur a Deo petiit signum t eur regessit: Domine, in quo cognoscam, me eam terram possessurum Z In diuertas hic equidem eunt

sententias patres, CHRΥsOITOMus, hom. XXXV. in Gen. THEOD

RETVs ita Gen. quaest. LXIV. Ausus Ti Nus, de ciuitat. Dei libr. XVL. cap. XXIV. Planissimum est, si dieamus, Abrahamum de veritate diuinae promissionis neutiquam dubitaue, cum tamin suaemet sibi conscius esset infirmitatis , pleniorem factae promissionis confiserpationem optasse. Idque vel inde etiam constat, quod hancce confirmationem a Deo impetrauerit,i quippe qui solenni risu, morequ ea aetate inter homines recepto, sedus cum illo iniit. Hine vitulum, capram & arietem, triennes, turturemque & columbam iussu Numinis mactauit, mactatasque pecudes dissecuit, & in loco, in quo sacra fecerat, ita disposuit, ut inter disiecta cadauera sederum ritu transiri possiet, aues Vero, ut moris crat, integras reliquit. Cumque suum ita obsequium animumque ad seruandum fedus

paratum

294쪽

ππ. LII. Λ VOCAT. ABRAHAMI AD MOsEN. 273 paratum demonstrasset, dum diainae iterum voluntatis significationem expectat, auesque disiectarzm Victimarum partes inuolantes abigit, vergente ad occasum sole, sopor grauis illi obrepit, simulque in

somnum resolutum maximus timUr angorque animi occupat, tumis que iterum Deus eum allocutus est, atque posterorum eius fata ad occupationem Vsque terrae Cananaeae, luculenter exposuit. Accessit deinceps signum, cum post solis occasum nocte intempesta, flamis mam fumo admixtam, diuinae praesentiae symbolum, Abrahamus ita moueri videret, ut inter caesas transiret victimas. Ita solenni federe de promissione sibi facta certior redditus Abrahamus, pro--llionem denuo repetente Deo, & limites terrae, quam posteri eius oecupaturi essent, designante. Genes XV. δ.aI. Ceterum, cum Deus fata posterorum Abrahami exposuit, exilio eorum tribuit spatium Cccc. annorum quod non satis conuenire videtur cum Exod. XILνers. o. ubi exilio & seruituti Israelitarum in Aegypto, tribuuntur anui cccc xxx. Sed hac de re in sequentibus suo loco dicetur, ad perisd. II. fecit. I. S. XIV. Nec praetermittendum, quod terminos regionis ab Israelitis occupandae designaturus Deus dicat: semini tuo bo terram hanc a flumine Miaraim νsque ad flumen illud magnum ,

flumen Prath, ubi per flumen Miaraim, alii quidem Nilum, alii brachiolum Nili Rinocorurae vicinum , intelligunt. Sed , an brachiolum Nili flumen Maraim dici potuerit, merito dubites. Ipse Nilus ita dici potuit. Hunc ergo si intelligas, in sensu laxiori fluauium hune legionis Israelitis deliinatae terminum constitui, dicenis dum erit, quia ad deserta , quae ad eum extendebantur, Israelitarum pertinebat regio. Quicquid huius sit, experientia docuit, Israelitas nunquam hereditario iure omnes terras inde a flumine Aegypti, usque ad fluviam magnum, hoc est, Euphratem, possedisse. Immo Num. XXXIV. δ. terra ab Istaelitis 2ossidenda non extenditur ultra Emath, adeoque longissime citra Euphratem. Nonnulli itaque, ut hinc se expediant, promissionem hancce Dei conditio nais tam fuisse, putant , si scilicet obedientia sua & pietate Israelitae dignos se ampliori eius liberalitate praestiterint. Duplicem namque velut promi luonem Dei statuunt, unam absolutam, de terra istis ter minis circumscripta, quac reuera Israelitis obtigit ; alteram conditi

295쪽

. natam, de amplioribus terminis ad Euphratem usqiae, si voluntati eius in omnibus morem gesturi essent. Ita ex patribus HIERONYMus epist. C XXIX. ad Dardanum, cumprimis autem AND REΛs NASIus, comment. in IV. cap. I. quem Ac sequitur, prolixe hac de re disceptans, NATALIs ALEx ANDER, bisor. cccles Peri te m. aetati

mundi III. dissori. IV. F. L pag. MI. Verum conditionis, in hae promissione Abrahaino facta, nullum est vestigium : sique supponenda sit, ad totam promissionem, non ad partes eius, aut ampliores postestionis terminos aliquando concedendos, fuerit referen da : & ita fides Abrahami hac promissione parum fuisset confirmata, siquidem ipse de posterorum suorum obedientia neutiquam certus este poterat. Rectius igitur Ausus Tl Nus quas. XXL in Ios ablo. Iutam suisse promissionem, agnoscit, & impletam etiam, ted non

uno eodemque tempore , nec uno eodemque modo. Et si enim uniuersum illum tractum hereditario iure Israelitae non possederint, quod nec Abrahamo Deus promisit, eam tamen etiam partem, quae a Berseba usque ad Euphratem porrigitur, tempore Dauidis de Salomonis vectigalem factam, ex II. Sum. VIII. S. F. 1. & I. rcg. IV. zo. recte colligitur. cons. PLAv. I o s E P Η v s antiquit. iudaic. lib. VI. cap. II. Denique nec illud difficultate caret, quoὰ decem hic comis memorentur gentes a posteris Abrahami subiugandae, Genes. XV.a 1sq. as. al. interque eas Cenaei, Ceniaaei , & Kadmonaei, quo rum in distributione terrae Cananaeae, & bello eam praecedente, nulla fit mentio ; cons. D t. VII. I. IV. III. Io. XXIV. t. quem ad modum de Actor. XIII. N. septem tantum gentes Numinis auxilio ab Israelitis debellatae , nominantur. Sed , si observemus, fieri potuisic , nec infrequens csse, ut gentes obscuriores aliquando sub. magis celebrium, quibus vicinae sunt, nominibus comprehendantur, rationem perspiciemus, cur plures aliquando, aliquando pauciores gcntes aut deletae ab Isiastitis legantur, aut delendae pro-

- mittantur.

296쪽

sECT. m. Λ UOCAT. ABRAHAMI AD MOSEN. 27sHabendae, inquit, prolis insana flagrans cupidine, re Deo, qui id iam

sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens, cum pestice volutatuae est, G. Verum illam hominis petulantiam satis castigauit Αυ a s T Iesus, i. e. Plerique ecclesiae patres Abrahami hocce factum, Sarae consilio susceptum, non tantum omnis labis expers, sed laude etiam dignissimum iudicant. Ita THEODORETUS, AMBROsIUS, AU GusTINus, qui praeeuntes hac in re sibi habuerunt PHILONEM atque Ios HvH. Et Los EPHus quidem Saram τῶ θ εῶ κελευσαντος , Deo iubente Agarem in Ihalamum mariti adduxisse, auctor est, a tιquiri tuae lib. I. cap. XI. p. v. Id vero ex scriptura non colligas. Nos Abrahamum ab omni intemperantiae aut incredulitatis suspicione merito absoluimus, quia tamen Concubinatus diuinis de matrimonio legibus repugnat, ut ex supra dictis constat, non omni prorsus culpa tum Sarse suadentis, tum Abrahami, uxori obtemperantis, facinus vacare, existimamus. Fuerunt & sanctissimis hominibus naeui & imbecillitates. Legendus hac de re Io. HENR CusHEIDEGamus, qui & reliqua ad Hagaris & Isinaelis historiam spectantia diligenter exequitur, pcculiari de Hagare dc I aeti exercita

tione, quae sexta est partis II. hisoriae eius factae patriarcharum P. D.sqq.

Cum Abrahamus iam nonaginta nouem annorum esset,

nee dum ex Sara uxore prolem suscepisset, denuo Deus illi appa- 'ruit, idque adeo quinta vice, promissionem de Isaaco repetiturus,

fidusque cum eo renouaturus. Dumque eum Deus allo

quitur, seipsum vocat ,N significans, se eum esse, cui omnia russiciant, quiue nullius rei sit indigus, qui etiam abunde praestare ea queat, quae hominibus promittit. Exponit hinc sederis inter se & Abrahamum initi rationem, quidue praestare Abrahamus, quae contra a sua benignitate expectare debeat. Et promi ila quidem illa erant longe amplissima, multarum gentium eum fore Patrenti reges ex eo descensuros , posteris eius in perpetuam posscssionem cetaram terram Canaan, seque ipsius & seminis eius Deum fore. In symbolum huius rei & nomen Abrahami mutauit, cum

que antea cita aN hoc est, later altis seu excelsu, idque merito

297쪽

Db singularem magnanimitatem vocaretur , Deus inserta littera riex nomine P Π eum zy N ad denotandam progeniet, quam habiturus esset, corporalis & spiritualis, multitudinem, vocari voluit. Tandem & sacramentum sigillumque sederis addidit , circumcisim nem ; de cuius origine in diuersas viri docti abiere sententias. Quodsi enim HERono Tu M audiamus, Iudaei morem genitalia circumcidendi aeceperunt ab Aegyptiis. Mῆνοι παντ- ανΘζωπων , inquit, Κολeοι, καὶ Aιγυπ οι, κ AiΘΔπες περιτέαν τυ απτὰ ωδῶα. Φοίνικες δε κα Συριοι σι ἐν τῆ Παλωτίνη καὶ αυτοὶ ομολογέουσι παe λιγυπlων μεμιαθηκεν . Soli omnium hominum Colchi σ Aen ii s Aethiopes ab initio pudenda circumciduntur Phoenices autem s S mi, qui sunt in Palaestina , ipsi fatentur, ab Aeraptus hoe se accepisse, lib./. eap. CIV. Λddit deinde & aliari FRODOTus, quibus confirmari posse putat, reliquas gentes ritum circumcisionis ab Aegyptiis accepisse, exceptis Aethiopibus. Id enim dubium esse , acceperintne Aethiopes hunc morem ab Aegyptiis, an hi ab illis. Pari ratione & DIODORus sICvLus, cum Coi chos & Iudaeos ex Aegypto deriuaint, addit: διο καὶ παρα τοῖς

γενειτι τουτοις εκ παλαύου παραδεδόθακ το πεζιτεανω τους γεννομ πσυδας, ἐξ λιγυπ, πιτε ηνεγιαενου του νομίμου , ideoque gentiabus sis in usu esse,per antiquam traditionem, ut circumcidunt puerosapia se natos, ritu ab Aegyptiis ad se derivato, lib. I.pag. a . Pari ratione & sTRAno , Iudaeos & originem suam & circumcisionis ritum Aςgyptiis debere, asserit, geograph. lib. XI . Hisce gentilium historicorum tellimoniis nonnulli se induci passi sunt, ut crederent, morem - genitalia circumcidendi ab Aegyptiis ad Ebraeos profluxisse , aut Abrahamum in Aegypto eum didicisse, tandemque approbante sententiam eius per quandam συνκαταβασιν Numine, eundem imitatum esse. Iam olim ita censuerunt iurati christiani nominis hostes,

CELSUS, atque I vLIΛNus, ille quidem apud ORI OENEM, G. I. comtra Celsum p. 17. hic autem apud c TRILLvM, libr. X. contra δει η. ST . Mirum vero P fuisse ila inter christianos, qui eandem reducerent atque proprignarent sententiam. Fecit vero illud, & aliis, ut facerent, exemplum praeivit Io. MARsHAMus, saltem haud Obscure huc tendunt, quae de circumcisionis origine adfert in c.rn.

298쪽

σhron. sec. V. p. 73.7 . Hunc Vt in aliis, ita quoque hac in re se- tus est IO. sPENCERVS, rationes pro Vtraque lententia edisserens,& ita inter se contendens, ut, quid sibi velit, lectori sagaei ignoin tum esse nequeat, de legis. Ebrae'. risI I. lib. I. eap. IV. sem Imp. . Nec procul hinc discedit vir doctissimus, Io. CLERICvs. Fieri potest is inquit, vi consuetudinem dudum apud Aegyptios receptam, seu munditiet eaussae, quam cordi habebant prae ceteris gemia μν, stu alia quapiam, Deus etiam Abrahamo, sita alium in finem obsim uandam tradideris. Sic neque rudaei Aegyptiis, neque Aegyptii Iudaeis eam debuerint, etiam si Aegyptiaca consuetudo Hmno praecepto occasionem praebuisset. Distinctione quadam inter usum circumcisonis publicum& priuatum, omnem tolli difficultatem polle, existimat vir clarillimus

NERMANNvs VON DER H A R D T , in iuris iudaeor. eanonici prodromo de circumcisione, cap. Lpag. ἰδ. Cum enim hancce quaestionem, nodum acuto circumcisionis ferro vix secandum, aut soluendum, diris

set, subiicit: scidinis hunc nodum, qui distinerit inter psum Aegyptiorum priuatum, eumque medicum, rariorem , re publicum, commm 'nem, ab omnibus receptum. Nam inter Aeraptios aliosque vicinor meridiei populos aliqui priuatim, arte mediea, nasio non tempore ob memoratum naturae excessum, extiterunt circumcisi, ficis-inter cis

Hunos in bune νsque diem medicorum consilio circumcidi quosdam dictum est. Sed admisso priuato illo medicorum in Aeg&ptiis ante Abra- hamum ex circumcisione praesidio , non eonstat Iane , ante Abrahami iaetatem amasse Aegyptios publice circumcisionem , omnibusque pueris applicuisse. Prout ergo circumcisio ad omnes pueros pertinuit, primam eius originem ab Abrahamo petendam, concludit. Sed cum ne unico quidem testimonio priuatam illam, quam vocat, &medicorum consilio peragendam circumcisione mi iam ante Abraha mi tempora apud Aegyptios in usia fuisse , 'vir doctus probauerit,' haec quoque , ni fallor , si ustra dicuntur. Certe in circumcisio nis institutione nullam Aegyptiorum habitam rationem, nec ab his M.Abrahamum eiusque posteros eam translatam, Variis compro hari argumentis potest. Debebat enim circumcisio ex intentione

Dei esse sacramentum sederis, quod utique eum solo Abrahamo eiusque posteris Deus pepigit. Eoque simul comparata erat, ut a ' -i Um 3 sem

299쪽

. PER. I. AB ADAMO AD MOS. semine Abrahami reliquae orbis gentes discernerentur. Vnde et

iam Iacobi filii indignum familiae suae nobilitate existimarunt. sororem suam elocare praeputiato , Genes XXXIV. a . Hic autem qui obtineri sinis potuisitat , si iam tum apud alias gentes, speciatim Aegyptios in ulu futilet circumcisio Praeterea cum Cluistus Iohann. VIL aa. dicit : propter hoc in es dedit no circumcisionem, non quod ex Mose sit, sed ex patrabiu, aperto docet, a patribus, speciatim ab Abrahamo, non autem ab Aegyptus,

e m originem suam trahere. cons. dc Actor. VII. I. Rom. IV. M. Nec praetermittendum , quod & aliis obi matum, THEODORUM , scriptorem ethnicum, AL Ex ANDRO polyhistori, & Ios Ephio laudatum, postquam Sichemi cum ciuibus suis circumcisioliem enarrasset, ad primam eius originem ascendere, eamque Abrahamo ex Numinis instinctu imputare. Verba eius refert Evs EB Ius, 'aepa

rat. euangel. lib. IX. caE. II. Quae in contrarium adferunt 1 ecus sentientes, non temere a nostra nos dimovebunt sententia. HERODOTI utramque apud eos facit paginam testimonium. Non opus

est, ut ideo in reliquis historici antiquissimi solicitemus fidem, quod

nonnulli faciunt. Salua ea & intemerata esse potest, etsi per erro-rςm, res Ebraeorum non satis edoctus, de circumcisionis origine falsa tradiderit. Mirum vero, HERODOTi auctoritatem homini christiano pluris esse polle , quam auctoritatem scripturae, quae de fine dc scopo iniunctae a Deo, Abrahamo, circumcisionis nos erudiens, com mentum illud de aegyptiaca eius origine prorsus refellit. Interim, ut constet, quantum hic HERODoro tribuendum, in verbis eius antea allatis haud unum errorem obseruant viri eruditi. Primo namque in eo errauit, quod, Colchos circumcisionem habu ille, asserit. Colchos enim eosdem esse, quos Moles Caslu- chaeos vocat, qui ut ab Aegyptiis descenderunt, ita originem deinderunt Philistaeis, constat, quod & luculenter euincit sin. BOCHΛRT v s, Phalegi lib. IV. cap. XXXI. Cumque iam tempore Abrahami & Isaaci Philistaei in Palaestina habitarint, nec circumcisi sint, .isequitur, nec Casluchaeos eo tempore, quo Philistaei ab iis discesserunt, circumcisionem habuit . Fieri tamen potuit, ut Colchi deinceps post ic ora Abrahami circumcisonom ad imitationem AegV-ptiorum, fit sc y Cooste

300쪽

ptiorum, aut aliis de caussis suseiperent. praeterea in eo admodii fallitui MERO Dorus, quod Syros, qui in Palaestina sunt, fateridieat, se circumcisionem ab Aegyptiis & Colchis habere.' In Palaestina enim soli circumcidebantur Iudaei , quibus & Idumaeos nonnulli addunt, de quibus deinceps. Hi, tantum abest, ut fateantur, aut unquam fassi sint, circumcisionem ab Aegyptiis se accepisse ut potius illud diserte negent, & 'Aegyptios a Iudaeis eam accepisse contendant. Error denique est , quod Phoenices circumcisionem ab Aegyptiis habere, asserit. Per Phoenices enim a Syris Palaestinae incolis distinctos, vix alios, quam Idumaeos, intelligere potest. Hos autem ab Esauo, qui & alias Edom dictus, ortos, ab eodem circumcisionem, si apud illos in usu fuit, non autem ab Aegyptiis accepisse,

non est, quod dubitemus. DIODORI SICvLI atque STRABONIs, ut

pote HERODOTO longe recentiorum, quorum ille & in rebus Aegyptiis euehendis totus est, nullatenus nos motici auctoritas. Id saltem moneo , ethnicos scriptores facile in hanc induci sententiam potuisse, quod Iudaeos Aegyptiacae originis esse crederent. Quem errcirem a Io. TOLANDO , hisce auctoribus plus quam Mosi tribuente , imouatum, sao loco ex instituto profligabimus. Recte

autem id etiam animaduertit IOAN. NARDv IN us, in Chromiori Peter.

r6LDm. operi sesector. pag. VI. Prouocare vero etiam solent , qui secus sentiunt, ad verba Ierem. IX. U. Ecces prope adsint dies, cum animaduertam in omnes, qui cirramcisi sunt cum praeputio. Hinc recenset propheta, in quos Deus sit animaduersurus: in Aeraptiors in Indaeos, in Edomitar re in Ammonitas Moabitasque. Hic cum inter gentes circumcisis, ut illi quidem cepsent, Aegyptiis primus locus tribuatur, non aliam ob caussam id fieri putat IOAN. sp ΕNCERus loc. eis.pag. T. quam quod mos pueros circumcidendi antiquior apud Λegyptios fuerit, quam apud relisas gentes, ipsos etiam Iudaeos. Quod plane friuolum est. & a mente etiam prophetae alienum. Verba enim: π , 'mpa

verti debent : visitabo super omnem circ-cfum re praeputiatum , sensusque est: animaduertam tam in Iudaeos circumcisos, quam gentes non circumcisas. Solent namque gentes non circumcisae

SEARCH

MENU NAVIGATION