Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

pER. r. AB ADAMO AD MOS. cui filii fuerunt Vir, Buta, Chesed, Gen. XXI .at. aa. Praeter Ebraeos doctores, Idumaeis αλοφυλοις Viriim hunc sancti limum inuidentes, praeeuntem sibi habent ui ERONYMvM, epist. CXXVI. ad Euagr. dc in tradit. Uri in Genes XXXVI. Rationes sunt, quod terra Via, Iobi sedes, ab Uteto Nachoris primogenito, & familiae principe, citra

omnem controuersiam fuerit denominata. Terram Vtet autem esse Λusit idem, Arabiae desertae prouinciam , in parte eius septentrionali versus Euphratem dc Mesopotamiam collorandam, rationibus mi ni me contemnendis evicit r R l D E R i C v s s P A N A LM i v s, in historia Iobi cap. IV. Hinc vero colligere pronum est, virum in terra Vigprimarium, eodem Vt Zo, a quo terra nomen habet, una aut altera generatione satum csse. Praeterea ex eodem Nachore genitum esto

constat Butr, fratrem Viti, a quo itidem seu terra, seu ciuitas Bulgappellationem accepit, ex qua Elihu Burites, Iob. XXXII. a. qui &Arabiae desertae incola, & vicinitatis ac languinis vinculo cum Iobo coniunetiis fuit. Ex eodem etiam Nachore, Milcha coniuge, natus est Chesed, Genes. XXII. aa. e quo videntur Chasdim , memorati Iob. LVI. Omnes denique circumstantias , in historia Ιobi occurrentes , itemque, quae de eius amicis ac cognatis dicuntur, accurato . cum hacce hypothesi conuenire , contendunt, & demonstrare satagunt, qui eidem fauent. Non minus tamen probabilibus argumentis pugnare sibi videntur, qui ex Κethura, altera Abrahami coniuge, Iobi originem derivant. Bildad namque Suchites, alter amicorum& cognatorum Iobi, Arabiae itidem incola, ex Suacho vel Sucho, Abrahamo genito, Gen. XXV. a. haud obscure originem ducit. Ex Iahsane, Abrahami ex Kethura filio , Seba vel Scheba, Genes XXVI. a quo Sabaei illi praedatores, Iob. I. s. Sed de reliquis Κethurae filiis non minus certum, & supra iam inobis obseruatum, variis Ara biae populis eos originem dedisse. Interim quemadmodum de Κe thuraeis diserte dicitur, eos plagam orientalem occupasse, Gencs. . XXI . 6. ita non minus Iobus in Oriente habitasse, & omnium Orientalium florentissimus fuisse perhibetur, Iob. I. s. Sed haec & re

biqua, quae adferri solent, iis quid dissimulem, id quidem probant, inter Κethuraeos, adeoque in Arabia habitasse Iobum, ex ΚethuraeOrum numqro fuisse, non quincunt. Sud in priori quoquς sententia,

392쪽

vt & reliquis omnibus, res tandem ad meras coniecturas redit. Τutissimum forte fuerit, mittis incertis, tenere certar virum scilicet quendam nomine Iobum, inter orientales seu Arabiae incolas nobilissimum, florentissimumque, ea aetate, qua gens Iliaelitica in Aegypto commorabatur, vixisse, cui haec Omnia contigerint , quae in

libro Iobi narrantur: siue autem ex Nachoris, siue Elaui posteris fuerit, siue ab Abrahamo per Κethuram originem du erit, hoc ceristum esse, eum non fuisse Israelitam; indeque rectistune colligi, Deum praeter Istaelitas in veteri testamento & reliquas gentes ad fidem &salutem vocasse : fuisseque hinc inde extra ecclesiam Israeliticam viros pios & sanctos, qui fidem suam in Messiam demonstrauerint.

Huc sere redeunt, quae hac de re disterit sEsos T. fCHMIDIus, in commentar. in Iobum pag. 7. cons. & I O Λ N. Μ o I. L E R v s , in horamv-mosiopia pag. ιθ.seqq. ubi varias eruditorum de Iobo, quis & unde fuerit 3 sententias in compendio exhibet. Cetera , quae ad Iobi historiam spectant, ex ipso, qui de eo agit, libro satis conflant; pro lixius etiam ea, praeter interpretes, explicant, qui ex instituto de

Etsi Iobus non fuerit ex gente Israelitica, non tamen fuit religione gentilis, seu naturalem tantum religionem edoctus, ut praeter Ebraeos quosdam, CHRYsosTOMus , aliique, perperam sibi

persuasere. Vndecunque enim originem traxerit, hoc certum, eum religione ista, quae per reuelationem traditionemque patriarchis obtigerat, & per eos propagabatur, quaeue sedere gratiae innitebatur, fuisse imbutum. Hinc in colloquiis eius cum amicis, non talarim prouidentia diuina validissime sortissimeque asseritur, sed talia passim attinguntur, quae ut rationis captum superant, ita reuelationem omnino supponunt. Sic peccati originalis, quocum hodie ornnes nascimur, non semel in libro Iobi mentio. Euis Zibit hominem purum ex impuro Z inquit Iobus ipse c.rp. XIV. vers. s.& Eliphazus hominem ad aerumnam nanim profitetur, quia scilicet natura irae filius: est , atque ita maledictione constitutus, cap. XV. M. Pari ratione dc Bildadus : quid iustus esset homo mori talis cum Deo, qκid mundus esset natus muliere Z caP. XXV. pes .naa a De

393쪽

De iustificatione etiam, quod ea ex operibus minime speranda, non semel in hocce libro verba fiunt. Immo in ea caput fere defensionis suae contra amicos Iobus constituit, ex operibus neminem coram Deo iustificari, unde, si ideo, quod peccator sit, talia sibi euenerint, neminem mortalium tore, qui non prorsus a Deo sit reiiciendus. Hinc diserte, hominem non iustificari cum Deo, seu conrm Deo, profitetur, cap. II. a. nec hominem Deo iudicanti, aut eius innocentiam exquirenti, quicquam respondere polle , ibid. Pers. Ja. dc quae reliqua lunt eiusdem generis, passim obuia. Cumprimis autem illustris est illa Iobi de redenitore suo, ac resurrectione mortuorum , consesso, cas. XIX. u. af ex qua quaenam veterum in hisce capitibus fides fuerit, luculenter intelligitur. Et ego noui, inquit, redemtorem meum, quod vivat. Ego noui, hoc est, certa

σ firma fide hoc teneo: hoc enim & rei ipsi, & ali actui loquentis, qui

ex antecedentibus constat, plane est conueniens. De Voce iam pridem viri docti obseruarunt, ea proprie talem denotari asser torem, vindicem, liberatorem, & redemtoxem, qui iure consanguinitatis motus, caussam propinqui sui interfecti asserit, eiusque sanguinem vindicat. Hinc & TAEODorio vertit , proximus eorum , qui consanguinitatis iure eos vindicaturus erat. Quaeritur

autem, quis ille sit redemtis Dbι Z Iudaei, & qui cum his faciunt Sociniani & alii, Deum patrem intelligunt. Sed rectius . Dei ilium, qui & Messias seu redemtor & seruator hominum est , intelligi, sequentes rationes euincunt: Ia redemtor seu absolute hievocatur, qui ex quibusvis malis & calamitatibus eripit, adeoque &a peccatis homines liberat, suo sanguine ea expiando, quod Messiae utique est proprium; II) redemtorem hunc ceu Θεανθρωπον describit: primo scilicet tanquam hominem, dum eum vocat D t Nposteraorem, postremis diebus compariturum ; deinde dum dicit: super puluerem surget, resurrectionis eius a mortuis inliciens mentionem. Eundem vero redemtorem simul Deum esse agnoscit, dum eum diserte ita vocat: s de carne mea videbo m N Deum. Accedit i Ii quod vera ac genuina significatio vocis bdi a antea indicata, quam accuratissime in Christum quadret, uti praeter alios AvRΑ-νimvs cΛLovius ad h. l. itemque in Focinianumst profligato pag. μυ.

394쪽

pluribus ostendit. Addit autem Iobus de redemtore suo , quod νiu.ti, indicaturus, quod non tantum ipsemet redemtor vita diuina vivat, sed quod auctor omnis Vitae sit, temporalis, spiritualis& aeternae. Ideo vero hoc commemorat IObus , quod ab amicis suis pro homine impio habebatur, qui omnem spem suam in hac vita poneret. Profitetur itaque, aliam omnino se sperare vitam,

ad quam per Christum resurrecturus sit. De voce PIIN', quae

sequitur, non una equidem omnium est sententia. Existimo autem,

commode eam verti per postremum, ipsumque intelligi Messiam, qui postremus seu postreior dicatur, non quidem, quod postremus omnium hominum futurus esset, sed quod post Adamum, humani generis

corruptorem, ille venturus esset in postremis diebus, humani generis redemtor. Certe cum promissiones de Messia in scriptura sacra proponuntur, formulam ' nro saepius occurrere, constat. Iam quod sequitur, c p BV ,π nullam dissicultatem habet. Quemadmodum enim vox 'TI non tantum pulvereis, sed& terram significat, ita verbum non tantum est flare, sed MIurgere ; unde sensus est: surget super terram, qui prius in terra

iacuit. Cum etiam quiescere super puluerem, Iob. XVu V. cubare super puluerem, cap. XX. tr. XXI. ari idem sit, ac mori, vi contrariorum flare vel surgere super puluerem idem erit, ac resurgere. Cuncta ita optime cohaerent. De redemtore enim suo cum dixisset, quod viveret, vitaeque auctor esset, merito addit: & licet moriturus sit, ab holtibus suis pro nostris peccatis occidendus, mox tamen sua virtute resurget, de ita se vitam habere, vitaeque auctorem esse , d monstrabit. De redemtore autem suo postquam fidem suam professus erat Iobus, iam , quid de sua etiam resurrectione credat, addit NI ' Dpa 'n IV NI ; quorum verborum sensus cum disersimode ab interpretibus reddatur , nobis prae ceteris. sententia B. sEB. fCHΜIDII placet, verba main ' N explicantis per post cutem meam, hoc est, posteaquam cutis mea es e desierit, seu quando cutis

mea non amplius erit. Hinc sensus totius commatis huc redibit: post cutem meam destructam, oe in puluerem redactam , ex mortuusum resurrecturus, futurumque, ut haec mea omnia, s quae digito v4lut monstrauit ossa, caro, corpus denique totum eadem cute mca Aa a 3 μrcum

395쪽

circumdemur. Rationes huius interpretationis apud ipsuin auctorem commem, ad h. l. legi pollunt. Qirae denique i)quuntur; re ex carne mea vIdebo Deum; elsectum seu conlἡquens resurrectionis piorum indicant: quae cum & nulla disti cultate laborent, iis edisserendis non immorabimur. Non equidem nescio, este hodie , quibus haecce oraculi huius praestantissimi explicatio non placeat, qui in IlIdaeorum potius & Socinianorum gratiam mallent, illud non de resurrectione a mortuis, sed de liberatione temporali Iobi interpretari. Quorum argumentis cum iam alii abunde satisfecerint, id sabiem generatim obteruari velim: I eximium quid & singulare esse. quod hic profitetur Iobus, tum ipsa verborum maiestas euincit, tum illud , quo praefatui, prooemium, optans, ut sermones hi fui sir hreenturqsculperentur in libro, σ stilo ferreo atque plumbo in perpetuum

in rupe inciderentur. Temporalis autem liberatio non utique tanti momenti erat, ut ea ratione memoriam eius ad posteros transferri, optare debuisset. Hὶ Nostrae interpretationi connexio cum antecedentibus egregie fauet. In eo enim erat Iobus, ut innocentiam suam aduersus criminationes amicorum vindicaret, qui eum traduXerant ut iniquum, & talem, qui Deum fortem non agnoscat, cap. XVIII. f. Tantum itaque abest, inquit, ut talis sim, qualem vos me esse dicitis, ut contra spe iustorum plenus & Deum nouerim, & redemtorem meum, & maiora ab ipso bona expectem, quam quae vitae huius ambitu contineantur. m Loquitur Iobus de tali liberatione, de . qua plane certus erat. At de temporali liberatione certus esse non poterat. Nec enim illi promissum, de restitutione in integrum in hac vita, factum erat. Immo Iu nec pietati Iobi consentaneum fuisset, talem liberationem absolute a Deo aut expetere , aut ex pectare. Sed v) omne dubium eximitur, si cogitemus, eum de tali liberatione loqui, quam ipsa visio Dei secutura sit, quod utique de temporali dici nequit. Frustra obiicitur, ut hoc unicum addam, receptam sententiam, quae & nostra est, antiquitatis saltem & interpretum niti auctoritate : primumque fuisse CLEMENTEM Romanum, qui hunc locum de resurrectione mortuorum explicauerit, quem deinceps reliqua interpretum turba magno agmine sit secuta e CL NLNI EN autςm, utpotς Graecum, intςUrςtationςm L . interpretum secutums

396쪽

ecutum , quae saepissime a veritate ebraica dissentiat. Haec& PAvLI COLOMEsii est sententia , qui in notis ad Gementis Roma ni epistolam p. m. σύ. scribit: Hunc Iobi locum ad resa rectionem stri mus traxit B. Gemens, quem alii postea secuti sunt. Verum nostra

sententia nec CLEMENTIs, nec LXX. interpretum nititur auctoritate,

sed ipso textu originali, ut ex hactenus dictis liquet. Hinc CLEHENTEM primum huius sententiae auctorem esse, dici nequit ; idque eo minus, si ex xxx. interpretibus hanc sententiam hausit.

quanquam CLEMENTIs verba non prorsus cum versione LXX. interpretum conueniant. Licet vero Lxx. interpretes aliquando a textu

ebraeo aberrauerint, num ideo semper aberrant λ num & hic aberrarunt Z Sed hoc demonstrandum erat. Plura de hoc oraculo praeter reliquos interpretes ABR. CALOVIus, & sER. fCHNIDIVS, D cis citatis dabunt. De theologia Iobi ex instituto etiam agit rIOD. sp ANHEMIus, in hisoria Iobi cap. XIII. dc PETRus I v R I E v, histor. crit. dogm. σ ωθ.part. I. caF. IL s III. p. I. g.

Quaenam Abrahami eiusque posterorum , ut & reli quorum , quos hactenus commemorauimus, virorum 1ὰnctorum fuerit religio. ex sedere gratiae, quod post lapsunt Deus cum hominibus iniit, cuiusue summam itapra exhibuimus , constat. Spem omnem salutis in femine benedicto, primis parentibus promisso, collocabant , diuinisquet promissionibus habere fidem, praecipuum pietatis reputa bant Opus. Hinc de licet animum diuinis mandatis obse quentem omni virtutum genere demonstrarent , non ex operibus tamen, 1ed ex fide iustificati simi, ut vel maxime Abrahami exemplo patet. Fidem vero istam sacrificiis insta bantur , quippe quae consessionem sacrificii, a Messia pro uniuersi orbis peccatis aliquando offerendi, continebant.

Sparsim equidem iam hinc inde, quae ad fidem & religionem patriarcharum, fideliuinque huius interualli, dcclarandam perti

nent,

397쪽

PER. I. AB ADAMO AD MOS.

nent, indicauimus. Iuvabit tamen ex instituto hic quaedam addere. Niti autem eam sedere gratiae a Deo cum primis parentibus, post lapsum inito, res ipsa docet. Eadem enim promissio saepe repetita fuit Abrahamo , Genes X II. I. XVIι I. ιδ.' X X IL II. itemque Iiaaco dc Iacobo. Vnde & Abrahamo ac semini eius factae

sunt promissiones, Gal. III. ιε. & Abrahamus Christi diem vidisse dicitur Dan. VIII. 16. Ex ipso itaque hocce sedere gratiae, qua lis Abrahami religio fuerit, intelligitur ; sed iuuat hoc documentis ex historia Abrahami petitis, qua capita praecipua , speciatim comprobare. Sponsorem huius federis Christum Θεανθρωπον esse, constat : quem adeo & verum Deum dc hominem esse, Abrahamus & reliqui patriarchae crediderunt. Unde simul colligitur, mysterium trinitatis illis non fuisse ignotum. Et hominem quidem futurum Messiam eo minus dubitare poterant, quo frequentiores acceperant promissiones, ex posteris suis eum proditurum. Paucis itaque, quod eum & Deum fore crediderint, simulque mysterium trinitatis agnouerint , demonstrandum. Patet id inter

alia ex solenni illa apparitione Dei Abrahamo facta, quae Genes XVIII. describitur 3 ubi quidem Iudaei, .& qui cum illis faciunt.

per hospites illos Abrahami tres angelos creatos, Dei legatos intelligunt; quibus & nonnulli hactenus sustragantur, ut trinitatis symbolum aliquod aut imaginem in tribus istis angelis quaerant. Pa-- tres quidam, ipsam adorandam trinitatem specie visibili Abrahamo apparuisse, contendunt, quae sententia ATH AN As Io, dial. III. de irinisare, Λ Ma Ros Io, M. IL H stiritu rancto, aliisque, tribuitur.

vid. I o. F o R B E s I v s, instruction. histor. theol. lib. f. c.ip. X I V. Ean. dem quoque sententiam calculo suo adprobauit HERMANNus . ITA

sius, de oecon. feder. Dei lib. IV. P. III. S. IV. seqq. pag. nyseqq. Et hic quidem eam etiam tribuit Avavs TINO, qui lib. II. destinis. cap. XL s XII. itemque lib. III. contra Maximis. eap. XXVII.& de civit. Dei lib. XVII. cap. XXIX. hac de re verba fecit. Λccuratius autem si ista Avo VsTINI loca expendantur, non haee

eius mens fuisse videtur, quod ipsa trinitas Abrahamo apparuerit, sed quod in tribus angelis symbolum aut imaginem trinitatis Abrahamus ςonlpexcrit, aut quod Abrahamus in tribus istis angelis, ut Lothus

398쪽

sp . I u. Λ VOCΑΤ. ABRAHAMI AD MOs N. 377Lothus in duobus, dominum, qui in illis tuerit, ut in prophetis eueconsueuerit, allocutus & veneratus sit, quo i ensu Λvsvs risi senistentiam suam etiam fecit Io. CLERICus, comment. ad Gen. XVM. r. cons. & CHRisTIANvs scHOTAN vs, bblioth. sacr. in hisoria Abrob.

p. εD. seqq. Verum quod ad illos attinet, qui, ipsam trinitatem Abrahamo apparuisse, censent, etsi pie ita existiment, solido tamen suae sententiae destituuntur fundamento. Angeli praeterea nomen saepius filio, nunquam patri, aut spiritui sancto, in scriptura

sacrae tribuitur. Inaequalitas quoque inter angelos, qui Abrahamo apparuerunt, aperte innuitur, cum reliquis duobus discedentibu , coram praecipuo constiterit Abrahamus, pro Sodomitis intercessurus. Atque hine solide respondere licet ad id , quod secus sentientes praecipue urgent, Abrahamum hospites tanquam unum allocutum. Id enim ideo factum, quod ex diuino indicio illi eonstaret, unum illum ipsummet este Dei filium, qui cum praecipuus

inter angelos, immo dominus reliquorum esset, hunc & merito solum allocutus est. Multo autem minus altera admitti sententia potest, quippe quae supponit , omnes tres fuisse angelos creatos.

Unus enim eorum constanter nNI' vocatur, υ. II. II. ao. m. quod

nomen cum absolute & in casu recto , nemini nisi vero Deo tribuatur , Exod. VI. 3. Num. VI. U. ED. XLII. I. sequitur Inde inuicto argumentandi genere, unum illum, verum summumque& aeternum fuisse Deum. Atque id inde etiam constat, quod intimos cordium recessiis illi perspectos fuisse intelligatur ex Genes XVIII. ra. U. U. quod ipsemet potestatem Saram foecundam reddendi sibi tribuat, ν. t . seque iudicem ferat, qui peccata mortalium punire, aut iis etiam parcere queat, P. aoseqq. Quae omnia non nisi vero Deo conueniunt. Quod vero filius Dei fuerit, vel

inde palam est, quod illi soli subinde in scriptura sacra angeli nomen imponatur, non autem patri aut spiritui sancto, ut iam antea obseruatum. Idque illi etiam vel maxime conuenit, qui per pactum cum patre in se receperat, hominum redimere genus, mittendus hunc in finem suo tempore in huncce mundum, GaI. IV. . Vnde hocce intuitu velut legatus Dei ad homines conuenienter ad

399쪽

PER. I. ΑΠ ADAMO AD MOS.

instantem natiuitatem, ex quo & ipse carnem assunapturus erat, endem denuntians. Impios etiam Sodomitas dum ob crimina atro

cissima seuerissime punit, demonstrauit, verissimum esse, quod ipsemet postea dixit, omne iudicium sibi a patre traditum esse,

Dan. V. a. Id, ως is παροδ 33, addimus, veteris ecclesiae doctores adeo non dubitasse, unum ex tribus angelis, qui Abrahamo apparuerunt, Deum fuisse, ut variis conciliorum, ut Antiocheni, Syrmiensis & Ancyrani decretis hoc sancitum sit, & confir

Mirifice, quae diximus, confirmantur, simulque nouum argumentum, quo sdes patriarcharum de silio Dei comprobet ut, suppeditatur ex verbis, Genes Xa. a . dominus pluit super Sodomam Gomorrham sui tire 2r igne a domino e coelo. Luculenter hic namque pluens, distinguitur a nan , . a quo pluit. Quod non aliter intelligi potest, quam n π', qui descendere pluviam fecit, fulsisse Dei filium, cui iudicandi homines facultatem commiliam, antea diximus, eum vero, a quo pluviam descendere fecit, fuisse itidem patrem scilicet. Similem vero loquendi rationem deprehendere licet Exod. XXXIII. s. Dan. IX. N. alibique. Qui enim sensum verborum istorum esse volunt; pluit a se i o dominus, aut: demisit pluviam copiosi mam, idoneas suae interpretationis adferro nequeunt rationes. Ecquid enim hoc sibi vult: dominum descendere fecisse pluviam a se ipso Z Vocem autem in tali constri ctione nihil aliud sibi velle, quam ut significationem intendat, nullo exemplo comprobari poterit. Sed, ut reliqua addamus, per angelum illum , qui cum Iacobo colluctatus est, Genes XXXII. a . itemque per angelum redemptorem, Gen. XLVIII. U. IL non alius, quam filius Dei, intelligi potest, ut iam supra demonstrauimus ad ei. XII. item ad I. XIV. Sed huc quoque spectant, quae de redemptore Iobi ad F. XV. diximus. Hinc itaque tuto colligere tiacet, patriarchas, Abrahamum, Iacobum, Ilaacum, plures in trinistate personas agnouisse ; ex apparitionibus illis intellexisse, filium Dei humani generis fore redemptorem; adeoque Messiam ex semine suo oriundum, verum Deum pariter ac verum futurum hominem. Et quis hac de re dubitarui, cum disserte Christus adierat, Abra

400쪽

fg CT. III. A VOCAT. ABRAHAMI AD MOSEN. 379Λbrahamum diem suum vidisse, Dan. UIG. H. quod non aliter, quam de istis apparitionibus intelligi potest. De sponsore ergo federis gratiae cum constet, indeque satis pateat, quid homines a Deo expectare dabeant, nunc, quid a part hominum requiratur. ut tanti beneficii participes fiant, paucis exponendum. Id enimvero nihil aliud, quam fides est, qua meritum sponsoris apprehenditur, qua ratione homines coram Deo iustificantur, spemque certissimam, aeternam obtinendi salutem, consequuntur. Cuius quidem rei exemplum longe illustrissimum Abrahamus praebet , ne

quid de iis dicam,quae de Iobo iam supra ἐν παροδω commemorata sunt) qui ideo ceu pater credentium omnium , omnibus proponitur a Paulo, Rom. IV. ι.seqq. Fides autem Abrahami qualis fuerit, obscurum esse nequit. si obiectum eius spectemus, quod hic non tantum generatim bona ista temporalia atque spiritualia sitiit , quae Deus Abrahamo promisit, sed cumprimis semen illud benedictum, quod in promissis antecedentibus praecipuum erat, & quorsum vel maxime desiderium Abrahami de prole habenda se referebat. In Christum itaque, semen illud benedictum, fontem & causam omnis benedictionis, fides Abrahami ferebatur. Atque id diserte docet Paulus apostolus, dum promissum Abrahamo semen de ipso Christo interpretatur, Gal. III. 11. Haec ergo de Christo promissio praecipuum erat Abrahamiticae fidei obiectum. Praeterea idem apostolus Rom. IV. s. fidem hanc Λbrahami explicans , eum credidisse dicit λκαιοῦντι τοτ άσεβῆ iustificanti impium. At impium Deus non

iustificat, nisi propter meritum Christi, si vera fide illud apprehenderit. Sed porro idem apostolus docet , promissionem Abrahamo obtigisse δια δια οπιννης per iustitiam fidei, Rom. IV. 13. Quae vero est illa iustitia fidei, nisi ea , quam per meritum Christi impetramus Nec praetermittendum , quod nonnulli obseruant, eum Moses dicit: re credidit II π a domino seu in dominum , ista appellatione speciatim filium Dei, cuius meritum fides Abrahami apprehendit, designari; ut adeo & promittens esset dominus , &idem simul obiectum, seu id praecipue , quod promittebatur. Qui enim hic eum Abrahamo loquitur, est dominus ille , qui eduxit

illum de Ur Chaldaeorum , res. r. qui in Bethel visus ipsi , cui Bb b a etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION