Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

'so PER. I. AB ADAMO AD Mos. Gen. XXVII. 11. fuerint insignia sacerdotii; quod Esauus hoc maxime nomine ob spretam primogenituram βεβηλος vocetur, quia cum ea coniunctum uerit ius sacerdotii ; quod primogeniti Israelitarum paulo ante exitum ex Aegypto diuina lege sacri declarati fuerint, Exod. XLII. a. item, quod post exitum ex Aegypto memorentur sacerdotes 'ua Va iuuenes filiorum I uel, quibus oblationem pecudum Moses demandauit, Exod. XIX. aa.& X XIV. s. qui vix alii esse possint . quam primogeniti, quia his, ut Deo iacris, opera sacerdotii optime conueniebant, deinnique, quod Levitae deinceps assimpli fuerint in locum primogenitorum, unde constet, primogenitos ante id tempus sacris religionis administrandis fuisse admotos. At non eiusdem hae rationes sunt generis, nee deest dissentientibus, quod ad singulas reponant. Quod de vestimentis sacerdotalibus Esaui dicitur, ridiculum est, & commenta rabbinica redolet. Animumque mirari subit, suisse viros eruditos, qui serio stibi persuaderent, primogenitos sea sacerdotra eius aeui peculiares habuisse vestes sacerdotales , quibus usi sint, cum sacris operarentur. Esauus, fateor, βέβηλος dici potuit, etsi cum iure primogeniturae non coniunctum fuerit ius facerdotii: interim cum hoc reuera Cum illo coniunctum fuerit, ut mox ostendemus, minime hoc contemnendum est argumentum.

Conferenda, quae iam supra ad F. IX. diximus. Quod primogeniti

Israelitarum ante exitum Deo consecrati dicuntur, Exod. XIII. a. CAM PEGIus vITRINGA l. e. ita explicat, ut contendat, eos non in ore

dotes, sed velut in scrificia Deo consecratos esse; eaque plane ratione in illorum locum subistitutos fuisse Levitas, qui non sacerdotes fuerint, sed sacerdotum saltem famuli atque ministri, dc quibus prae reliquis Israelitis nulla in templo fuerit praerogativa. Per Deerdotes denique & iuuenes filiorum Unuel, Exod. XIX. aa. XXIV. F. non intelligendos primogenitos, sed honoratiores in populo, & se niores, & Mosi proximiores in regimine. Sed etsi haec omnia

concedantur, firmo tamen adhuc nititur talo sententia , quae priamogenitis ante legem ius sacerdotii tribuit, modo recte capiatur ac explicetur. Nimirum externam sacrorum directionem penes eum

esse, qui caput aut familiae aut populi est, vul ipsa recta ratio

412쪽

quemlibet condocet. Hinc olim, qui reges principesque fuerunt , semper etiam ius habuerunt sacerdotii , ut vel Melchi sedeci exemplo patet. Prout enim ἐοχην quandam & ius sacra, qua actus externos , dirigondi infert, a principatu non potest separari, sed eius quaedam pars est. In qualibet itaque nomilia ut principatus familiae, ita & ius sacerdotii est penes patrem familias, quod & exempla Abrahami, Isaaci, Iacobi demonstrant. Quod si patrem familias mori contingat, primogenitus utique est princeps & caput familiae, & hoc ipso etiam habet ius sacerdotii. Et quemadmodum fratres eius, quamdiu in eadem familia manent, imperio eius tanquam capitis familiae quodammodo sunt obnoxii, ita, cum ex familia discedunt, & proprias familias, independentes

quidem, constituunt, cum principatu etiam ius sacerdotii ad eos transit. Ita sit res concipiatur, nemo profecto negare potest, primogenitos habuisse olim, quamdiu patriarchae in familiis seorsim vixerunt, ius sacerdotii, nisi simul asserere velit, omni prorsus ἐοχη &praerogatiua eos fuisse destitutos. Pluribus hoc edisserui in disserent. de peccatis typicis F. XXI. add. PETRvs IvRIEu , in histor. crit. dum. re cult. sc. pari. I. cap. IX. pag. IL seqq. Patet vero hinc, quant pere illi fallantur, qui hocce primogenitorum ius ideo in dubium vo cant , ut euincam, certum sacerdotum ordinem iam ante legem a Mose latam fuisse, eumque ipso iure naturali niti, quod nonnulli ex hierarchiae ecclesiasticae defensoribus apud Anglos faciunt. Sed hoc ές is προοδω. Ceterum lege Mosaica ad viros saero cultui di- calcis alendos, destinatae fuerunt decimae, quarum tamen itidemiam ante legem Mosaicam usus inualuit. Abrahamum namque ex omni praeda hostibus erepta decimam partem dedisse Melchisedec&, constat, senes. XIV. ao. quemadmodum & Iacobus decimam bon rum partem Deo asomittit, si voti damnatus fuerit: Gen. XX Laa. Vnde iam Abrahami aetate in more positum fuisse, colligere licet, decimas aliquando soluere: quod & Ebraeorum doctores agnoscunt, dum negant, decimas ab Abrahamo institutas, ap. IOAN. SELDENvM, de oneri. tib. I. cap. II. Videntur autem decimae olim partim in signum subiectionis, partim ad grati animi declarationem persolutae. Prius fiebat, cum a subditis decimae darentur regibus. Vnde

di Paulus apostolus superioritatem quandam Machiscdςci & ἐΘχην supra

413쪽

PER. I. AB ADAMO AD M s. supra Abrahamum, inde colligit, quod hic illi decimas dederit, Ehr. VII. . quanquam praecipue id spectauerit Abrahamus, ut animum gratum hac ratione erga Melchisedecum ostenderet. In decimis, quae Deo dicabantur, utrumque coniungi potuit, ut scilicet & obsequium suum erga eum, simulque animum gratum , declararent. Deus autem ab Istaelitis, ceu rex supremus huius populi, decimas quoque pollutauit; sed eas sacerdotibus & Levitis deinceps allignauit. Nee errant mea opinione, qui hac in re documentum aliquod iuris regii, quod Deus speciali ori quadam ratione in hac gente exercuit, sibi in uenisse visi sunt. Patet etiam ex dictis, non alia , quam aut grati animi, aut obsequii lege, si a legibus diuinis specialibus discedas, deis cimas niti. Vt vero gratus animus alia etiam ratione declarari potest, dc quod nonnulli eum olim libere per decimas deesarauerint, ex seculi more ac consuetudine factum est, ita obsequii lege illi tantum exigere decimas possunt, qui imperium habent. Vnde porro sequitur, verbi diuini ministris in nouo testamento iure diuino decimas non deberi, ut nonnulli ex hierarchiae ecclesiasticae defensoriis bus Anglicanis sibi aliisque persuadere voluerunt. Imperium enim illis non competit. Labores illorum compensandi equidem sunt, gratusque erga eos declarandus animus; sed, ut per decimas hoc fiat, necesse non est. Leges autem particulares Israelitis datae nos hodie non obligant. Sed plura de decimis dabit I O AN. SELDENus, peculiari dissertatione, quam ex lingua anglicanain latinam translatam, di notis illustratam, commentario sito in pentateuchum subiunxit IoAN. CLERlcvs. Lectu etiam digna sunt, quae erudite de decimis disterit ioAN. sPENCERus, de lego. Ebraeor. niualib. lib. III. dissertat. I. cap. X. ρα II. p.rg. yo7. seqq. etsi cuncta ad suam de caussis legum ritualium hypothesin accommodet, qua de re in sequentibus. Reliqua, quae hic adhuc dici possent, unico complectemur fasce. Ad ritus nimirum sacros huius aeui referri etiam posset lapidum dc fatuarum per unctionem eonfrenatio, ipsius Iacobi exemplo confirmanda, Gems. XXVIII. u. qua de re abunde supra ad F. M. dictum; legique etiam de ea meretur ANDR. CHRIsTIANI EsCHENEACHII dissertatio, de unctioniblu gentilium, quae extat in iusseuemtionib. eius academic. p.ny.seqq. itemque purificatio per corporum ablutionem, a Iacobo luis iniuncta, Gen. XXXV. a. sed itidem iam

414쪽

supra ad g. XII. memorata, & paucis explicata, Praeterea χειρ Θεσίας in hae historiae parte prima mentio, Genes XLVLLL. U. I cuius deinceps usus apud Ebraeos longe fuit frequentissimus, uti iam ad F. XIV. obseruauimus. Nimirum & illis, quibus munus alia quod demandabatur, manus imponebantur, Num. VIII. Io. XXVII. u. ao. Deut. XXXIV. g. Adtor. n. d. L. Tim. IV. 1 . & illis etiam, quibus impertienda erat benedictio. Immo obseruant nonnulli, in usu fuisse apud Ebraeos, ad eos, qui sanctimonia praestare ceteris credebantur, pueros deferre, ut benedictionem per impositionem manuum ab iis impetrarent. Cuius moris vestigium luculentum deprehendimus, cum & Christo paruuli oblati sunt, ut manum iis imponeret, & orareta Matth. XIX. II. Circa ritus huius significationem in varias equidem sententias abeunt viri docti et sed mihi planissimum videtur, gratiae diuinae collationem eodem significatam. Ipsa enim impositio collationis cuiusdam habet indolem, quemadis modum & manibus dare & conferre aliis aliquid solemus. Hine recte adhibebatur, eum homines muneribus publicis admouendi essent, ut significaretur, a Deo dona ad istud munus administrandum necessaria conferri, idque precibus impetrandum esse. Sie &qui aliis benedicebant, diuini Numinis dona affatim illis conferri cupiebant. Quin vero prima ritus huius origo a Iacobo, suis ex Iosepho nepotibus hae ratione benedicente, repetenda sit, nullum est dubium. Denique & de sepulsura hoc addendum, eius Omnino accurate hac aetate habitam rationem, ut Abrahami, Isaaci & Iacobi exemplo constat. Ritus autem certos iam tum adhibitos non legimus, si discedas ab iis, quae circa Iacobum & Iosephum, Aegyptiorum more, obseruata fuere. Horum enim corpora condita fuisse a medicis, seu artis condiendi peritis, legimus Gen. L. a.seqq. Quem condiendi corpora apud Aegyptios morem pluribus exponunt HERO- Dorus , lib. II. e. LXXXV. seqq. & DIODOR. SIC vs,bb.Le.δι eqq.Iacobum etiam mortuum solenni luctu Iosephus & Aegyptii prosecuti sunt, &singulari pompa corpus eius in Cananaeam deὸuxerunt, & speluncae, in qua Laacus & Abrahamus sepulti erant, intulerunt. Genes L. q. s. seqq. De origine autem sepulturae, & quis eius apud veteres finis fuerit, legendus praeter alios Io. ANDREM QUENS TEDIVS, u D d d tractat.

415쪽

PER. I. ΑΒ ΑDAMO AD VOS. tractat. de sepultura veterum, antiquimtibus eius biblicu & ecclesiis eis addito, cas. I.

g. XIX.

Circa matrimonia, seculi vitio factum, ut etiam viri pii ge sancti, diuinae institutioni non ea, qua par erat, ratione inhaererent. Id Abrahami cum Hagare concubinatus, &Iacobi polygamia testatur, connivente de tolerante ista Numine , quod non ex libidine aut intemperantia, sed ex innocenti studio prolem suscipiendi ista fierent. ' Ius etiam leuiratus patriarcharum tempore iam usitatum fuisse, exemplo filiorum Iudae condocemur. '' Qui vero scortationem ista aetate licitam fuisse putant, se vim indolem

que legum diuinarum minime perspectam habere, demon

strant. η. ' Polygamiam contra primaevam matrimonii institutionem esse, constat ex iis, quae supra ad sin. I. g. XIX. & XXVI. obseruauimus. Vnde & patriarcharum polygamia vitio non caruit, etsi Deus eam ob caussas grauissimas sanctistimasque toleraverit. Repetenda, quae supra ad F. IV. huius sectionis de Abrahamo disputauimus, &quae diximus in institui. theol. mon Pan. II. cV. H. ad S. XIV. ιχ cap. III. se I. n. ad O XL. Cum Ger filius Iudae ob malitiam suam a Deo interisfectus esset, dixit Iudas alteri filio suo Onano, ingredere ad uxorem fratris tui, s leuiri iure ducito eam, oe suscita semen 'utri tuo, Gen. XXXVIIL I. I. Ex quo sermone facile colligas, iam usitatum fuisse istum morem, nec tum demum primum introductiam. Hine de origine eius enata quaestio. Io. HARsHAMus eam in Aegypto sibi inuenisse visus est. Opinio autem ista, inquit, in Aerapto nata est. Etiam apud Aenptios leuiri ius Elad ex priscis algorum Dibin adisque Zenonis Augusti tempora derivatum est. Hoc ut probet, prouocat ad legem Zenonis imperatoris, quae extat in codice Iustinianaeo lib. V. tit. VI. leg. VIII. Aegyptii, inquit Zeno, idcirco mortuorum uirum

μι coniuges matrimonio cosularunt , quo sos illorum mortem mansisse

416쪽

virgines iucebantur ; arbitrati scilicet, quod certis legam conditoribuaplacuit, cum corpore non conueverint, nuptias non videri esse contractas. Ita quidem NARsHmus hancce legem refert, in can. chron. Fec. I x.

pag. I 3. Verum, lex illa ita incipit: Licet quidam Aerapsiorum ideirco mortuorum fratrum sibi coniuges matrimonio copularint cre.

Nimirum nihil minus ex hacce Zenonis lege probari potest, quam id, quod cupit MAMMmus. Non enim imperator dicit, quid ex iure

patrioue instituto apud Aegyptios factum sit, sed quid quidam Λegyptiorum fecerint. Deinde hosce Aegyptios tum demum moris tuorum fratrum coniuges sibi copulasse, cum corpore non conuenissent, adeoque virgines mansisse dici poterant. At ius leuiratus apud Ebraeos in eo consistebat, quando quis fratris sui uxorem, quae cum illo matrimonio iam ita iusta fuerat, in matrimonium ducebat. Denique ex eo, quod quidam Aegyptiorum tempore Zenonis imperatoris fecerunt, colligi nequit, quid in Aegypto tempore patriarcharum fuerit usitatum. Sed accurate iam & erudite hanc MARsHAHI sententiam profligauit HERMANNus ψITs Ius, hi A raptiacis lib. III. cap. VIIL pag. 67. seqq. PHILO Iudaeus in libro de nobilitate, pag.yop. ex lege ciuili Cananaeorum hocce Ieuiratus ius derivat, nec procul hinc discedunt alii Ebraeorum magistri, qui iusleu iratus pro capite iuris ciuilis habent, quod pro gubernantium placito iuri Noachidarum adiectum sit. vid. IOAN. SELDENUS, de iure naturi s gent. ivxm disciplin. Ebnuere. lib. VIII. cap. III. Alii a Deo ipso hoc patriarchis reuelatum contendunt; idque duplicem ob rationem, politicam alteram, mram typicam; politicam quidem, ut hereditas paterna in eadem familia conserua returi typicam vero, ut ius primogeniturae, additaque illi benedictio in familia continuaretur, ad Messiae venturi significationem,

qui est primogenitus in multis Putribus; Rom. Vin. v. vid. NΛTALI sΛLEXANDER, histori eccles vet. testam. aerat. --ι III. Hssertat. XLProp. I. pag. a 2seqq. Sed haec omnia incerta, totaque res ad ine ras coniecturas redit. Hoc certum, tempore Iudae eiusmodi quidiam usitatum fuisse: videturque hoc institutum animo non malo introductum , quicunque demum eius auctor sit: hinc &, licet aliquid, quod cum legibus diuinis de gradibus consanguinitatis & aD Ddd i finita-

417쪽

finitatis, in ipsa primaeva matrimonii institutione fundatis, pugnat, contineat, a patriarchis tamen & gente Istaelitica receptum, tandemque ob caussas grauisIimas a Deo ipso confirmatum & approbatum fuit, Deut. XXV. F. seqq. cons. & sEΗΛs T. fCHMIDIus, ad Genes caE. XXXVIII. Pers. I.

Fuisse, qui scortationem simplicem ante legem a Moselatam haud illicitam contenderent, iam supra ad S. XXVI. secti

nis L obseruauimus; MAIMONIDEM ME huius sententiae patronumelia diximus, cui & alii ex eadem gente doctores adstipulantur. Vid. IOAN. sELDENus, de iure nat. re gen . iuxta discipi. Ebraeor. lib. V. eap. IV. Nec desunt ex christianis, qui in eadem versantur opinio ne. Speciatim Io AN. NARsHAMus, diserte, ante legem, inquit, Ebraeis innuptis licitum fuit, corpori, copiam pro lubitu faceres incan. chron. sec. IX. pag. III. Nituntur autem cumprimis exemplo Iudae, cuius scortatio cum Thamare narratur Gen. XXXVIII. U. seqq.

Cumque supponant, Iudam fuisse virum sanctum & pium, eiusmodi quid eum non facturum fuisse, inde colligunt, si credidisset, scortationem esse illicitam. Verum falluntur hi omnes turpiter. Illicitam enim esse & simplicem scortationem, ratio ipsa docet: quippe ex qua facile intelligitur, instinctum illum ad coniunctionem cum sequiori sexu ideo insitum esse, ut humani generis prepagationi inseruiret. Scortatio autem ad libidinis expletionem, non autem ad humani generis propagationem, est comparata. Unde & sapientiores ex ipsis ethnicis agno runt, turpem ac illicitam esse scortationem. cons. HvGO GROTIVS, ad Matth. V. aδ. Idem euincitur ex primaeva coniugii institutione, eo extra controuersiam comparata, ut secun dum ordinem a Deo praescriptum humani generis propagatio institueretur. Quo ipso vagi omnes atque promiscui concubitus damnantur. Sed apostolus Paulus quoque eiusmodi contra scortationem I. Cor. VI. pugnat rationibus, quae satis euincunt, eam lege naturali

esse prohibitam. Immo ipsi Iacobi filii, qui mi prum sorori suae

Dinae a Sichemo illatum immani Sichemitarum caede viti sunt, agnouerunt, scortationem esse illicitam, quando, ut facinus apud patrem excusarent, dixerunt: num quid ut scorto abuti debuerunt sorore

nostra '

418쪽

sECΤ. III. A VOCΑΤ. ΛBRAHAMI AD MOSEN. 397 nostra P Gen. XXXIV. II. Nec ignorauit hoc ipse Iudas, qui maluit arrhas suas amittere, quam inquirere in scortum ulterius, postquam Thamar se subdux set, & pristinum habitum resumsisset, ne se aliorum ludibrio & contemtui exponeret. Et hinc etiam, quid de ipso Iudae ac Thamaris facto censendum sit, liquet. Sunt ex Ebraeis,

qui & hanc & illum excusant, ut Mos. NAIMONIDES, R. ISΛΑCABARBANEL, aliique. vid. IOAN. SELDENus, loc. cit. lib. Vn eap. V. Idem & ex antiquis ecclesiae doctoribus faciunt CHRYsos TONus, homil. XLII. in Genes. AN BRosIus, commere in Luc. lib. III. & THEODORETus, qMes. XCIV. in Genes. Sed Ebraei quidem ex praua hypothesii Iudam defendunt, ac si thortatio ante legem Mosaicam fuerit licita ; quam iam profligauimus. cHRYsos Toraus, qui sibi ipsi non satis constat, hoc utitur argumento, quod & Iuda & Thamar dispensationi Dei inseruierint. Sed licet iuxta prouidentiae diuinae dispensationem aliquid boni inde consecutum sit, ex eo concludere non licet, ipsum factum fuisse bonum. Thamarem excusant , quod intentio eius non fuerit mala, sed quod desiderio prolis,& ad iniuriam a Iuda sibi illatam propulsandam, illud fecerit. Verum ex sola intentione bona actionem per se malam non fieri bonam , sapientum scitum est, extra omnem dubitationem positum. Dicendum potius, & Iudam & Thamarem graui se obstrinxisse crimine. Illi enim constitutum erat, illicito concubitu explere libidinem. Haec, socero insidias struendo, reuera in incestum consensit, & Iudae, ut eo se pollueret, occasionem dedit. cons. & NATALIs ALEXANDER, histor. eccles pet. te m. aerat. mundi III. disserrat. XI. prop. II. Er IIIJag. δώseqq.

f. XX.

Coaluerant ea aetate gentes pleraeque in ciuitates &respublicas , I imperia constituerant. Patri uchae vero cum suis seorsim degebant, nec rerum suarum certam fixamque habebant sedem. Regimen itaque illorum tale fuit, quale patrum familias esse solet, potestas autem paulo amplior, cum extra ciuitates vixerint, nec ipi et alio-

419쪽

PLP. I. AB AD AMO AD Mos.

rum imperio suerint obnoxii: non tamen regia aut monar

chi ea, ut nonnulli perperam tibi persuasere

Quod exemplo Abrahami, postquam ex paterna familia egressus erat, itemque Isaaci & Iacobi, satis constat.

Ingressus in eam sententiam est ADRIANvs HO UT UT NUS, ἡ iureconsultus Batauus, in libro anno MDCLxxxv. Lugduni Batauorum edito. cui titulus: Monarchia Graeorum, quae est δε -- perio monarchico in populum ebraeum probatio, ab Abrahamo ad distersam gentem, cap. I. Vt autem hoc euincat, partim scripturae sacrae, partim profanorum auctorum testimoniis utitur. Nam Hetitarum filii Abrahamum principem Dei salutarunt, Genes. XXIII. 6. dc PHILONI princeps uniuers Iudaeorum generis audit , in vita

Mosis lib. I. init. Apud IusTINvΜ quoque legitur : post Damascum Abraham, re Israel reges fuere, tib. XXXVI. cap. II. Testimoniis his rationes subiungit Ho v TvTNus, ex eo regiam Abrahami diis gnitatem euicturus, quod iuribus praecipuis summi imperii fuerit gauisus, potestate scilicet legislatoria , iure bella gerendi, & pangendi sedera. Praecipiendi, inquit, isti familiae suae Dein illi comfirmat. Scio enιm, quod praecepturus sit filiis fus, s domui suae posse, Genes. XVIII. ιρ. suae praecepti vox es legislativam ae inter tundae legis natunulis significationem habet. Imperii ius re exigendae obedientiae generatio ei tribuit. In seruos ius ex consensu fuit. Exeristitum aduersus reges quatuor eduxit, Genes. XIV. Et in sedere cum Esthol, Mer s Mambre fuit, Genes XIV. U. Sic tum principatus in familia exercuit. Interim ipse diffiteri Ho v TvYNus nequit, quod Abrahamus territorium non habuerit. Territorium, ita pergit, non habuisse, eum, quod peregrinatus σ ho stimius in alieno dicitur, tum facta ei terrae promi sio, probat, Genes XL Ia. D. YII. XX. I. a. XXI. 3 . XXIII. . XXVI. I. s alibi. Princeps igitur in familia sua: sobieetis, quod in alieno consisteret. Idem de Isaaci oe Lacobi iure speregrinatione sit iudicium. Genes XXVI.per tot. XXVII. a. Io. IS. σc. Sed haec eiusmodi sint, ut vocibus saltem puerorum more ludere voluisse, aut umbram principatus, quae in patribus familias conis spicitur, cum regia dignitate data opera confundere , vir doctus vide tur. Heutarum filii Abrahamum principem Dei salutant, quod

emia

420쪽

eminentioribus in populo viris titulus hicce olim tribueretur. Inde non sequitur, quod eum pro rege habuerint. PHILONI recte princeps uniuersi iudaeorum generis audit, quia iudaei omnes ex eo originem ducunt. Ivs TINI si nobis hic standum sit auctoritate, tum pari ratione reliquae , quas de Mose & gente Istaelitica consignatas reliquit, fabulae, fidem inuenient. Nec rationes, quibus pugnat, melioris commatis sunt, quam testimonia. Cum Deus

dicit, quod filiis suis & domui suae post se praecepturus sit, sermo

est de iis doctrinae capitibus, quibus religio Abrahami, iuxta fedus speciale a Deo cum illo initum, constabat. Haec dum suis diligenter inculcauit, doctoris potius, quam regis aut principis, functus est munere. Ceterum cum patriarchae isti in statu naturali vixerint,& nullius imperio fuerint subiecti, amplior omnino illorum potestas fuit, quam illorum est, qui in statu ciuili degunt. Habuerunt

itaque omnino potestatem, armata manu se suosque, aut cognatos& amicos etiam defendendi, & iniuriam illis illatam repellendi, quod & Abrahamum fecisse constat, itemque sedera suae securitatis caussa cum aliis ineundi. In eo umbra quaedam summi imperii conspicitur , regiam dignitatem inde colligere non licet. Dum vero ratione territorii patriarchas aliorum potestati obnoxios fuisse, fatetur, simul concedit, eos non habuisse summum imperium, nec fuisse reges proprie sic dictos. Recte etiam se habent, quae de populo Israelitico in Aegypto constituto subiicit, eum terram Gosen iure proprietatis, in quam dominium plenum sibi competeret, non possedisse. Id enim & nobis iam supra obseruatum est. Concedo etiam, Israelitas, quamdiu in Aegypto commorati sunt, ratione territorii Pharaoni seu Aegypti regibus fuisse subiectos. Sed in eo iterum errat, quod putat, Pharaoni fuisse ius Israelitas in Aegypto retinendi, eosque, postquam inde egressi erant, persequendi & reducendi, etsi simul fateatur, Israelitas obligatos fuisse, iussu Numinis inde discedere, cum Deo magis parendum sit, quam hominibus. Non disputabo, quo pacto haec secum consistere queant, Pharaoni fuisse ius retinendi Israelitas, & his nihilosecius fuisse ius inde discedendi; saltem hoc assero, Pharaoni neutiquam fuisse ius Israelitas retinςndi,aut, postquam egressi crant, eos persequendi vel raducendi. Non

enim

SEARCH

MENU NAVIGATION