Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

38o PER. I. AB AD AMO AD MOS etiam aedificauit altare, Genes XII. I. Dominus autem in Bethel est angelus ille 'Na seu redemptor, ut patet ex collatione Genes X X X I r. cum XLI LIL adeoque filius Dei, dominus ecclesiae , cuius symbolum Bethel, hoc est, domus Dei, praebet. Pro bari etiam facili negotio pollet, quae hic de domino tam egregia Abrahamo promittente dicuntur, specialiori quadam ratione in n-lium Dei quadrare, si his immorari fas esset. De obiecto itaque fidei cum constet, quo pacto ipsa Abrahami fides se habuerit, facile intelligitur. optimus rei totius interpres iterum est Paulus, quem de fide iustificante ita loqui , notum est , ut ca Voce cum primis fiduciam, quam in re aliqua collocamus, designet. Idque vox PzNn qua Moses usus est, satis indicat, quae idem significat,ac Armum se facere, firmiter alicui innisi. Sunt, qui putant, inten di hanc significationem, si construatur cum particula P, uti h. l. Dp Quod etsi alii non admittant, quod promiscue mox cum Φmox cum a verbum hocce construatur, & hominibus etiam, non soli Deo aliquis credere dicatur, quando vel maxime cum P construitur : sEsΑsTIANus tamen sCHMIn Ius, quod discrimen significationis ex diuersa constructione ortum, neutiquam eontemnendum

sit, ex instituto euincit in colleg. bibl. priori lac. XIII. pag. 3oo. Idaliunde constat, satisque ab aliis euictum, fidem iustificantem vel maxime fiducia absolui. Vnde non recte de fide Abrahami cum suis, quos secutus est, ducibus, censuit vir doctissimus Io. cLERI-Cus, quando eam in solo asiensu , quem diuinis promissionibus, quod ex Sara uxore filium adhuc suscepturus esset, praebuerit, constituit, ad Genes XV. 6. Addit idem vir doctus : Fides autem

Usque adeo laudatur , non quod firmis rationibus fidem adhibere per se sit res tanta laude digna : multo mιnus sine ratione credere, quod sultitiae a ne est: sed quia anιmo probe sectou sit necesse est, qui eiusmodi rationes videt, iisque assentiatur. Immo potius ideo tantopere laudatur fides, quod diuinis promissionibus firmiter homo acquiescit, etsi ratio , quo pacto hoc aut illud fieri queat, nullo modo capiat. Hoc vel ex undecimo epistolae ad Ebraeos capite constat. Nec obiectum Abrahamiticae fidei recte vir doctillimus constituit , quippe quod non

402쪽

S T. I n. A voCΑΥ. ABRAIIAMI AD MOSEN. 8I promissionem de natiuitate Isaaci, sed de semine benedicto, esse, antea demonstrauimus. Et per istam quidem fidem iustificatus est Abrahamus, quod Moses diserte dixit: png YI Taetim es immtaust hoc ei in iustitiam. Nimirum non Abrahamus Deo, ut non

nulli ex Ebraeis ineptiunt, sed Deus Abrahamo hoc imputauit. Sunt equidem nonnulli, qui abnuunt, vocem ΣUn recte verti per imputare, cum potius significet cogitare, reputare. IOAN. CLERICvS post HvG. GROTIVM, aliosque, Obseruauit, hanc vocem proprie dici de eo, quod in rationes Leuit. XXXV. 27.1o.1a. dc XXVIII. 2δ. m. X Ly. aut etiam in censum aliquem refertur, ut Gen. XXXVIII. F. Deut. II. ιι. Zo. Quod prorsus pro nobis est. Deus enim hominem iustificaturus, rationes velut omnium ab eo admissorum init, hinc, cum

soluendo non sit, intuitu meriti Christi, quod vera fide apprehendit, ei peccata remittit, & hoc est, imputare. Esto etiam, significet Vox

generatim putare, cogitare, ex obiecto, qualis cogitatio aut putatio intelligatur, aestimandum. Hinc aliquando omnino per im putare hanc vocem vertere decet, ut II. Sam. XIX. U. Ni V DIN ', ne imputet mihi Dominus meus peccatum. Vnde &vulgatus interpres squod contra Romanenses vel maxime hic secus sentientes obseruandum) etsi hoc loco utatur verbo reputare, Vocem

tamen λογίθθω, qua Paulus usus est, mox per reputare, mox per imputare reddidit. Recte utique, cum & verbum λογιοβ , quod simplex est, cum dandi casu constructum, vim habeat compo sti, ἐλλογων. Res adhue clarior fiet, si porro consideremus, quid nam Deus Abrahamo imputaueriti Dubium equidem videtur, quor sum pronomen relativum in verbo referendum sit. Plerique referunt illud ad vocem I- N fidem, quae in verbo. pzNn includatur, ut sensus sit: credidis Abrahamuae in Domino, ct Dominin imputauit sidem hanc illi iustitiam, pia iri iustitiam ; hoc est, fidem Abrahami Deus adeo benevole dc gratiose .espexit, ut Abra hamo ex mera gratia imputauerit iustitiam sinu operibus. Ne Vero quis hinc inferat, fidem ceu praeclaram actionem, vel ceu bonum opus, ut loqui solent, Abrahamo imputatam, nonnulli porro con tendunt, per μιταλεψιν Christum eiusque meritum, ceu fidei iustificantis obiectum, hic intelligi, quod Abrahamo imputatum fuerit in - Bbb 3 iustitiam.

403쪽

38r PER. I. ΑΠ AD AMO AD MOS. iustitiam. Sed haud sine ratione ab hac lententia sibi discedendum

ratus est sEDAST. SCHMIDIus, i. c. existimans, pronomen relatiuum

in vel bo non referri ad actum fidei Abrahami, seu ad verba : cs credidit Abraham, sed ad promistionem diuina in , praece dentem, seu id, quod promittebatur in hisce verbis: sic erit semen tuum. Quae promisIio, cum, ut a nobis quoque antea dictum, Messiam includat , hinc Messiam eiusque satisfactionem & meritum, quorsum promissio illa vel maxime se referebat, Abrahamo in iustistiam imputatum, autumat. Nec refragatur huic expositioni, sed eandem potius confirmat Paulus apostolus , quando Abrahamum per fidem, non per opera iustificatum docens, inter alia ita loquitur: credenti in eum, qui instificat impium, impuratur fides eius in iustitiam,Rom. m. s. Ex tota enim apostoli tractatione liquido constat, vocem fidei hic non pro actu, sed pro obiecto fidei sumi. Atque haec cum ita se habeant, falluntur, qui actum fidei Abrahamo in iustitiam imputatum contendunt, ut vel inuito & aperte contradicente Paulo apostolo, Abrahamum per opera iustificatum euincant. Falluntur itidem, qui dicunt, fidem, licet insufficiens sit iustitia, haberi. quasi esset sussiciens. Patet etiam, quid de interpretatione IOAN. CLERICI censendum sit, verba: s imputauit hoc ei iustitiam, ita explicantis e fidem, quam Abrahamus promissis suis adhibuit, pro egregio religionis θecimine habuit; & iterum: hisce diligenter expensis, dubium noxia erit, quin hoc sibi voluerit Moses, assensum illam animi Abrahami, de quo hic sermo est, instar probae actionis a Deo reputatum. Quam ad mitti interpretationem neutiquam poste, intelliget, qui secum expenderit, quae de vera ratione fidei, dc quod cumprimis fiducia abis luatur, deque eius obiecto, quod sit meritum Christi, deque imputatione ipsa, hactenus disputauimus. Addimus saltem, vocem p g hic generatim non pro actione aliqua iusta, sed pro iustitia &innocentia tali sumi, qua homo iustus, innocens, ob imputatam iustitiam & satisfactionem Christi, peccatorum expers censetur. Et eo modo meritum Christi Abrahamo hic in iustitiam imputatum dicitur. Ceterum, ut ista, quam hactenus delineauimus, religionis summa, quae sedere gratiae continetur, Abrahamo cum fidelibus omnibus est communis, ita nonnulla 'etiam accesserunt , quae ei

404쪽

cum Abrahamo inierat, nitebantur. Huius sederis conditio specialis ex parte Abrahami erat conseruatio doctrinae de futuro seruatore, Genes. XII. δ. seu praedicatio nominis diuini, Genes XII L. I. alibique. Quam docti inam publice quoque profiteri ac propagare diligenter tenebatur, Gen. XVIII. N. Rom. IV. b. seqq. Cumprimis autem circuincisio, stigillum dc sacramentum sederis, eo modo, quo Deus praescripserat, ab omnibus Abrahami posteris ad Mesiae aduentum usque suscipienda , accessit, Genes. XVII. ιο. seqq. Ex parte Dei praeter promissiones uniuersales, omnibus fidelibus eum Abrahamo communes, accedebant speciales, de terra Canaan posteritati eius, quae numerosiillima futura esset, in possessionem concedenda, Gen. XV. ιδ. XXVIII. . alibique, cumprimis de Messia , a quo omnibus populis benedictio futura, ex semine eius nascituro, Gen. XVIILχΙ. s. XXII. II. Gat. III. s. 11. Et ista quidem religionis patriarchalis vera dc genuina fuit facies. Legi vero etiam de toto hocce

argumento prae reliquis meretur Io AN. HENRICUS MAIus, in oeco nomia temporum veteris testament. cap. X. XI. XII. ubi itidem de oe-

eonomia & doctrina gratiae sub Abrahamo, Isaaco & Iacobo ex instituto agit.

Et in eo quoque cultus extemus patriarcharum consistebat, quem simplicissimum, rituumque & ceremoniarum multarum expertem fuisse, ex istorum temporum indole facile colligas. Verosimile autem, sabbathi maxime die sacriscia eos obtulisse, de peregisse reliqua, quae ad pietatem suam de- monilrandam , doctrina inque salutarem de Messia ad posteros propagandam, pertinebant. In Abrahamitica gente a

cedebat circumcisio, sederis spccialis, quod Deus curri Abrahamo intuerat, firmamentum, de cuius origine sit pradictum.

405쪽

PER. I. AB ADAMO AD Mos.' Ad cultum externum patriarcharum huius temporis reserre licet praeter sacrificia, preces extermis, Pota, iunmreno, ritusque acceremon as quasdam, quas circa sacra facienda adhibuerunt. De sacrificiorum origine iam supra dictum, ad stet. I. g. XXX. Cum vero post legem a Mose latam magna sacrificiorum fuerit varietas, an patriarcharum tempore ea unius fuerint generis i quaeri posset. Certe holocaustorum tantum diserte in haece hiltoriae parte iniicitur mentio. Sic sacrificium , quod loco filii Isaaci Abrahamus Deo obtulit, holocaustum fuit, Genes. TXII. U. cons. & Iob. XLII. 1 . Sed eucharistica etiam sacrificia, quae ab holocaustis in eo diuersa erant, quod illis conuiuium addi soleret, in usu fuisse, nonnulli exemplo Iacobi, eiusmodi sacrificium post sedus cum Labane

initum, Osferentis, comprobare volunt. vid. Genes XXXI. I . add. PETRvs IvRIEu, histor. critic. dum. re cult. 2 c. pari. I. cap. XIII.

pag. v. q. Preces externas, cum viri sancti sacrificia offerrent, iis additas futile, non videtur dubitandum esse; etsi ceteroquin exter Rarum precum hic non occurrat mentio. Illae enim , quibus Abrahamus pro Sodomitis & Gomorrhaeis intercessit, plane singulares fuerunt, in illustri quippe apparitione illa, qua Dominus cum eo locutus est, factae, Genes XVIII. νers aa. seqq. De Isaaco equidem

dicitur, quod circa vespertinum tempus ad orandum in campum processerit, Genes. XXIV. 6. Sed in ebraeo est, eum egressum nam ,

cuius vocis varia est interpretatio. Lxx. interpretes vertunt: καὶ

ἐξῆλθεν Ισωα κ αἰδελες σακ εἰς το πεδιον; vocem αδολεσχῶν , ut alias, ita & hie in bonam accipientes partem, cum alias apud scriptores graecos in malam accipiatur, ut iam S v ID As monuit. Apud Atticos enim idem est, ac garrire, blattenure. Nec desunt , qui ebraeam vocem de deambulatione, aut alia ratione, interpretantur.

Propria tamen & genuina eius significatio est cogitare, secum loqui, me irari ; cumque Isaacum de rebus friuolis cogitasse, credibile non sit, immo potius res diuinas eum agitasse animo, a sanctitate. viri minime alienum sit, plurimumque cum tali meditatione oratio dc deuotio mentis ad Deum coniuncta sit, non errant, qui Isaacum mediotandi vel orandi caussa, in agrum exivisse putant. Et hunc in modum

etiam

406쪽

baacin ad orandum in agro. Id vero ut haud dubio de internamentis oratione intelligendum est, ita, quod tum casu quodam fecit , id eum semper ita fecisse , ut statas orandi horas habuerit, etsi ceteroquin pietati & Abrahami & Isiaci fatis sit eonueniens, ex hoe tamen loco probari nequit. Nec pota ea aetate inusitata fuisse. exemplo Iacobi condocemur, uti iam supra ad s. n. ως ἐν παtοδω Obseruauimus. Votum autem istud Iacobi ita te habet : Si fueris Deus mecum , s custodierit me in via ista, per quam ego ambulo ed ritque mihi panem ad pescendum s resimentum ad induendum p r versi quoque fuero in pace ad domum patris mei, lm T T

pis se, quem posui in titulum, erit domus Dei ; praeterea ex omnibuν, quae dederis mihi, decimas prorsus dabo tibi. Genes XXVIII. ao. fere. Vbi dubium Oeeurrit circa verba: re erit Phouab mihi in Deum, peristineantne illa ad eonditionem, seu id, quod Iacobus a Deo expecta bat, an ad promissum, seu id, quod praestare conditione impleta volebat. Vtraque sententia suos habet patronos. Quod si ad conditionem referantur, res utique multis modis erit planior. Ita enim conditiones a Iacobo positae, concinne complectentur promissiones Abrahamo & Isaaco, immo ipsi iam Iacobo factas. Praeterea tum cessat dubium, quod ceteroqui moueri poterat & solet, si Iacobus incolumis ad suos non rediisset, vel etiam alimentorum aut Vestimentorum defectum expertus esset, an tum Iehouam pro suo Deo

non habiturus fuisset Ad quod nihil solidi responderi potest, si

ista verba ad promissum, seu alteram voti partem η referantur. Quodsi durum etiam videatur, ad conditiones voti ea referre , eo, quod Iacobus ob diuinas promissiones dubitare non poterat, Iehouam Deum suum fore, is cogitet, etiam eum ob easdem promissiones dubitare non potuisse, nihil eorum , quae ad victum & amictiam necessaria sunt , sibi defuturum. In votis autem eiusmodi conditiones poni solent, non ut dubitationem indicent, sed ut animum ad specialem Numinis gratiam beneficia ista referentem , significent. Vnde nee hocce votum pro pacto quodam. mercenario, as si Iacobus saltem

407쪽

pro certa mercede Deo seruire voluerit, accipi potest. Quanquam& non desint, qui particulam conditionalem hic per quia, aut

aut postquam, reddere malint, ne per modum conditionis, ceu incerintum, ponatur, de quo Iacobo nullatenus dubitare fas erat. cons.

Io . HENR. HEIDEGGER Vs, in histor. patriarchan pari. II. exerciarat. XVI. g. H. Sequitur vero etiam, si verba eo, quo diximus, modo explicentur, hocce exemplo vota, quae de rebus necessariis fiunt, comprobari non posse. Nec utique satis pietati hominis conis ueniens videtur, voto demum ad ea praestanda se obstringere, ad quae alias & sine voto obligatus est. Ad vota proxime accedunt iureiuranda, quorum itidem exempla in patriarcharum historia occurrunt. Sic Abrahamus, seruum suum Eliezerem iurare voluit , per Iehouas Deum coeti Deum ternae, quod non aliam , quam ex cognatione ipsius , filio suo uxorem quaerere vellet, Genes. XXIV. I Quo ipso etiam docuit, per verum tantum Deum iusiurandum con-eipiendum esse, quod ipsa quoque eius natura & indoles postillat. Praeterea ritu singulari, sed tum recepto, seruus manum suam sub femore heri sui ponere iussus est, quemadmodum & eadem ratione

Iosephus patri suo Iacobo iurauit. FLAv. I O s E P H v s, mutuam manuum suppositionem adhibitam fuisse, innuit, anti . tuae tib. I. c. XVI. quod tum sorte fieri potuit, cum mutua esset promissio : sed hic a narratione Mosis nobis minime est discedendum- Dubium non est,. quin iste ritus rei cuiusdam symbolum fuerit, licet nobis,. quid eo fibi voluerint, certo non constet. Plerique Ebraeorum, quod iam HIERONYMus Obseruauit, in eam ingressi sunt sententiam, factum id intuitu circumcisionis , quae erat sigillum sederis eum Abrahamo initi. At christiam doctores veteres hunc ritum ad Messiam, qui ex lambis Abrahami proditurus erat, respexisse, autumant. Vnde Av-susTinus, in illo ritu fuisse magnam prophetiam, ait, quod scilicet

Christiis domistic coeli re terrae in ea carne venturus esset, quae de ι σfemore propagata es, de cisit. Dei lib. XVI. cap. XXXIII. Eundem fere in modum HIERONYMus, AMBROs Ius, aliiqueo At ea sententia curistissimo viro IOAN. CLERico , vel hoc nomine displicet, quod inauditum putat , iurari per eum, qui nondum naIus erat,

ηα Persium secuta nascitu- mut, addita rations: est enim hic sermo

408쪽

sECT. TIL A VOCAT. ABRAULMI AD MOspm non de Numine, quod semper fuit, sed is Messia, ut homine ex Asia-'fami posteris Aiquando nascituro. sed cum fideles veteris non minusquam noui testamenti, per Messiam, qui eX semine Abrahami natui est, salutem consequi debuerint, sensus huius ritus esse potuit, se non participes fore salutis per Messiam, qui ex semine Abrahami ix deinceps Iacobi nasciturus esset, obtinendae, nisi sancte , quae iurassent seruauerint ; & tum nihil profecto obstabit, quo minus per Messiam

etsi nondum natum, iurare potuerint. Fateor tamen, haec sententia uti & reliquae omnes, de ritus huius significatione, mera coniectura nititur. Satius ergo fuerit, in eo subsistere, quod eo tempore conis suetudine quadam, cuius ratio non constat, receptum fuerit, ita iurare. Ita & CHRYsorio Mus, hom. XLVII in Gemesin, ApEN MAAad h. l. aliique. Sed ut reliqua persequamur, nunc de locis, ubi sacra fecerint patriarchae, aliquid dicendum. Eos in locis . ubi commorati sunt, altaria extruxisse, in quibus sacrificia obtulerunt satis constat exemplo Abrahami, Genes. XII. II. XIII. q. ιδ. XXLII. Isaaci, Gen. XXVI. G. Iacobi, Gen. XLII. ao. alibique. Cumque. ubi altaria extruxerant, etiam nomen Domini inuocasse, passim perhiabeantur , haec loca sacris quoque conuentibus destinata fuisse ,

non negauerim. conL IO. ANDREAs Q EN STEDIUS, in antiquirat .

bibl. cap. VIII.par L Templa autem habuisse patriarchas, aut existruxisse, nullo fundamento dicitur, cum nullum huius rei in scriptura sacra extet vestigium; immo nec cum Vita ambulatPria patria charum satis conueniebat. Muhammedanorum enim fabulae de

templo ab Abrahamo extructo , memoratae ED. POCOCRIO, in not. in Jecim. histori Arab.stet. Us non est, Vt nos morentur. Immo an omnino etiam inter gentes iam eo tempore templa fuerint haud sine ratione dubites. LvcIANo equidem si fides habenda, ad ipsum Noachum templorum origo referenda fuerit. Templum enim Deae Syriae sacrum memorans, oι μεν πολοι , inquit, Δευ- τον ΣκυΘεα το ἱερον λέγου τοῦτον Δευκαλίωσα ἐπι τῆ το πολλον υδωρ ἐγε ετο, plerique a Deucalione striatum diacunt hoe templum; eo filice, Deucalione, cuius aenue Pis aquarum fuit maxima i de Dea S .lom. IIJ. 66o. Deucalion autem vulgo pro ccc a Noa

409쪽

PER. I. AB ADAMO AD MOS.

Noacho haberi, constat. Sed de Noacho certiora nos Moles docet, aram quidem post diluuium eum extruxisse, in qua sacrificium Domino obtulit, minime autem templum. Genes VIIL ao. Veteres Aegyptios primas Diis aras & simulacra & templa statuisse, refert

HERODOTus tib. I . c. IV. idemque testatur LuCIAN vs l. e. p. 97. Sed an iam ante aetatem Mosis, aut patriarcharum tempore, hoc facium horum testimoniis non euincitur. IvLIvs FIRN I cvs auctor est,

Aegyptios Iosepho post mortem, patrio gentis suae instituto, templa

fecisse, de error. profan. relig. P. S. ARTA PANus testatur, cum Ae

gyptii grandine & terrae motu amigerentur, domos uniuersas τῶν τε ναῶν τους πλει κς , cs templorum Plemque corruisse, apud EusEBIvM, Praeparat. evang. m. II. cap. XXVIL. Sed fieri potuit, ut hi, aliique, de rebus antiquis Aegyptiorum, secundum mores sui temporis loquerentur. Vnde lubricum est, quod in hisce similibusque veterum testimoniis praesidium quaerit IO. SPENCER Us, ut euincat, templa iam ante tabernaculum a Mose iussu Numinis confectum, apud alias gentes in usu fuisseide legis. Ebraeon ritual. σ ear. nuditiomb. lib. m. sin. I. p. no. seqq. Maiorem speciem habent, quae, pro antiquitate templorum ex scriptura sacra profert: sed accuratius considerata, aeque dubia ac incerta deprehenduntur. Primo adfert locum Leuit. XXVI. Io. σ dissipabo excelsa vesnu'succidam α P nN templa vesina solaria. Per vocem enim πώ ritempla soli dedicata intelligit, qua in re praeeuntem sibi ex Ebraeis

IL lib. I . cap. XVu. At alii per c acri si lacra, seu statuas βλZales intelligunt, quae iuxta R. SAL. IARCHI, super tecta ponebantur, & ita vocabantur, quia soli erant exposita. Certe derivatio vocis a verbo Ezri calefactas fuit, caluit, concaluit, posteriori vocis significationi non minus fauet, quam priori. Alter locus, quem producit, extat Num. XXXIII. Ia. disserdite cunctos habitat res terrae illius, confringite titulos , statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate. Vocem ποῦτο vulgatus interpres per titulos exis pressit, at Chaldaeus per NNU ITQ domum adorationis seu temia flum s quae posterior interpretatio magis arrisit SPENCERO, quia eius iustituto magis conueniebat. Sed sine ratio . VOΣ enim

410쪽

sECT. III. Λ VOCAT. ABRAHAMI AD MOSEN. 389 proprie significat imaginem, figuram, imaginationem, cogismionem unde Leuit. XXVI. r. dicitur: P Go IzN lapis effigies, i. e. figuratus. Reliqua, quae vir ille doctus pro isa sententia in meis

dium adfert, multo minus euincunt, ante Mosis aetatem templa apud ethnicos in usu futile. Hinc alii contendunt, templorum in scriptura sacra apud gentiles diserte ante Iudicum tempora men tionem non fieri. Quod pluribus cuincere conatur PETRus Iu A I E v, histor. erit. dogm. re culLyc. pari. II cap. I. pag. acts. Sequitur vero ex dictis, quod nec Israelitae, cum in Aegypto commorati sunt, templa habuerint, quod asseruit EDNVNDvs DIC-κisso sus, in physica νeteri re vera cap. XIX. F. XXIV. pag. ΗΠ seqq. qui pro is a sententia meras saltem coniecturas attulit, eadem facilitate reiiciendas, qua ab illo in medium sunt allatae. Quicquid vero tandem huius sit, patriarchas templa non habuisse, aut in iis sacra fecille, positum est extra controuersiam. Considerandum nunc porro, penes quos eo tempore ius & pote stas saera publice faciendi fuerit. Primogenitorum nimirum singularem hane fuisse ἐοχην, recepta multorum fert sententia, uti iam supra ad g. IX. obserarauimus. Ad eos enim & regnum, & sacerodotium, & duplicem in hereditate portionem spectasse, ebraei doctores tradunt, ut vel ex chaldaeo paraphraste ON RELoso ad Genes XLIX. I. constat. De sacerdotio, de quo nobis nune speciatim

dispiciendum, disputari solet, fueritne illud ante Iegem a Mose latam primogenitorum proprium, nec ne Z Affirmant illud eommuni fere consensu doctores ebraei, teste HIERONYMo, inudit. in Genes p. yy. His etiam praeter alios ex christianis adstipulantur Muso

doctorum suffragia profert, lib. de success. in bon. def. cap. V. lib.

legibus Graeor. ritualib. bb. I. cap. Vn stat. II. pag. aoF. seqq. aliique. Qui affirmativam sententiam defendunt, his maxime nituntur ra

SEARCH

MENU NAVIGATION