Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

4 ER. I. AB ADAMO AD Mos. enim eo animo in Aegyptum Istaelitae descenderant, ut Aegyptiorum impetio se subiicerent, sed ut ibi tantisper tanquam hospites comis morarentur. Quamdiu itaque ibi commorati sunt, ratione territolii Aegyptiorum regibus subiecti erant, cum autem illis constituistum esset illinc abire, Pharaoni nihil amplius in eos iuris erat. Sed

pluribus haec viri docti commenta explodit A DAMUS RECHEN aER-s I v s, theologus Lipsiensis celeberrimus, in dissertat. de sinis Graeο-rum monarchia ante regem Saulum, Adriano Houtvno opposim, quae inter iusser mi ιono eius bisoraco -Pobricas extat parte L num. XIII.

g. XXI. Abrahamum pariter ac Isaacum & Iacobum suisse vi

ros sapientissimos, rerumque diuinarum riuodammodo δc naturalium, pro istius temporis conditione peritissimos, non

est, quod dubitemus. Idemque de de Iobo, de aliis

censendum. Non tamen temere, quae de philosophica illorum eruditione, studiisque, a nonnullis reseruntur, utpote certo sundamento destituta, admittenda fiant, multo minus , quae de scriptis ab illis editis passim traduntur. .. Pietas quoque sanctorum istorum virorum nos dubitare non sinit, quin liberos aliosque domesticos, ad sapientiam Je honestatem erudiuerint: an vero iam scholae isto tempore in- .stitutae suerint, non satis liquet. η

De diuinatum rerum scientia, quam theologiam vocare solemus, in praesenti non dicemus, cum nemo dubitet, quin ea, pro seculi istius conditione , admodum insignis in patriarchis, Abrahamo , Isaaco , Iacobo , fuerit. Qualis etiam ea fuerit, ex hactenus dictis, praesertim D X VII. ubi horum patriarcharum theologiam in compendio exhibuimus, abunde liquet. De naturalium itaque rerum scientia, partibusque , quibus humana eruditio absoluitur, paucis aliquid commemorabimus. Et ad Abra Lamum quidem quod attinet, eum arithmeticae & astronomiae

fuisse

422쪽

fuisse peritum, multi veterum, nec pauci recentiorum, memoriae prodiderunt. FL. IOSEPH vs, cum fata Abrahami in Aegypto retulisset, & disputationes eius cum Aegyptiorum sapientibus institutas, quibus religionis, cui addicti erant, vanitatem demonstrauerit, subiicit: ῶν ὐπ' άυτῶν ἐν τας συνουσίας συνετωτατος ' ανερ, ο νοη ' μονονι αλλα ' πεισολεγων περι ύν άν ἐπιχ Me ora εν λοά ιειν, την τε ἀρι/wητικὸν αυτοῖς χοινωα S τὰ πε' ἀῆρονομίαν παραδίδακτι. Ob has dis ferrationes in pretio habitus, ut qui Magnam tam integiendi, quam eloquendi docendique facultatem prae se ferret, re numerorum sciem. tiam re siderum benigne Agis communicauit. In hisce verbis IosEpuus Abrahamum ut egregium disputatorem, philosophum summum praestantissimum Oratorem & excellentem mathematicum sistit. De arithmetica & astronomia addit , ante Abrahami aduentvin Aegyptios eiusmodi disciplinarum fuisse rudes, quae a Chaldaeis ad Aegyptios profectae, hinc ad Graeco tandem peruenerint, antiquit. iudaic. lib. I. cap. IV. Idem cap. VIII. comprobauerat testimonio argos , de cuius aetate supra dictum. Μνημονευει inquit, τὼ πατρος ημῶν ASραάμ ου Βηροσσος, Fac ονομάον, λέγων ουτως μετά δι τὸν

μεγας τὰ ουράνια εμπειοῖ λ meminit autem patris nostri Abrahami Beroseu quoque, non camen eum nominans, his verbis: post di luvium autem decima aetate apud Chaldaeos enut quidam iustitiae eultor, vir magnin s sirinulis mentiae peritus. Idem nERosi testi monium laudat E v s E B I v s , praepa mi. euangel. lib. IX. cap. XVI. apud quem & cap. XVII. ALEx ANDER polyhiltor, eX EvPo LENO resertquod Abrahamus Phoenices solis lunaeque conuersiones, ac reliqua id genus omnia, docuerit. Huc etiam faciunt, quae tum IosEpliustum sui Lo in libro de Abrahamo P.Πρ.seqq. de prima Abrahami educatione referunt, eum scilicet apud Chaldaeos siderali seientiae innutritum, patrio more astra pro Diis coluisse, donec acriori menti, intentione cuncta contemplatus, errorem huncce matmo animo excusserit. cons. dc MOSES HAI NON ID LS, de idololatria cap. L. F. V.

423쪽

or PER. I. AB ADAMO AD Mos. G. PETRvs LAMBECIus, cum itidem varia veterum de Abrahami peritia astronomica testimonia attulisset, in eo totus est, ut demonis Met, hoc non de astrologia, speciatim ita dicta , sed de astronomia, quae hodie ab astrologia accurate discernitur , intelligendumelle, in prodromo .sor. siti .ir. pag. I. Hinc dc ivLiANVM apostatam reprehendit, qui Abrahamum astronomiae ἀποτελεσμ ατικῆdeditum fuisse, ex Gm. XV. T. probare voluerat, quem & CYRIL-Lvs Alexandrinus iam confutauit lib. I. contra Iulian. circa finem ;& multo magis EUPOLEMUM, qui omnino Abrahamum astronomiae diuinatricis inuentorem facit, apud Evs EB ivra loeo iam citato lib. IX. c. s. XVU. Rectissime sane, si astrologiae nomine ars quae dam vana, inanis & superstitiosa intelligatur , quippe quae Abrahamo prorius indigna est. Interim, nonnulla circa hanc LAMBE-c ii sententiam moneri posse, iam indicaui in introd. ad histor. phialos Ebraeor.fag. ιδ. Quicquid huius sit, postquam omnia paulo ac curatius mecum pensitaui, omne istud , quod de peritia Abrahami aut astronomica , aut astrologica dicitur, infirmo adhue niti fundamento, deprehendi. Ios EPHI & Piri Lo Nis, non est, ut hic nos moueat auctoritas. De sapientia Abrahami conceptus secundum genium sui feculi sibi forinare, ab ingenio utriusque non abhorret. Nec video, quid obstet, quo minus & nERoso & LupoLEMo idem eontingere potuerit. Accedit, quod facili ratione in eas cogitationes, etsi erroneas , deuenire potuerint. Acceperant, Abrahamum futue virum sapientem, quod tamen de sapientia diuina intelligendum erat: acceperant, eum suisse ex Chaldaea: nouerant, suo tempore Chaldaeos ob studium astronomicum maxime celebrari. Hinc colligere pronum erat : ergo Abrahamus astronomiae erat peritissimus. Ad minimum mirum esset, si tanta peritia astronomica praeditus fuisset Abrahamus, cur Moses ne verbo quidem huius rei meminerit. Qui enim in loco Gep. XV. s. aliquod huius rei vestigium sibi deprehendisse videntur, quid dicant, quidue statuant, parum pensi habent. A svio A etiam Abrahamo tribuitur inuentio

της Poc. Abrah.rm ; immo addit, conscriptos ab eo somniorum interpretandorum libros, quos acceperint Graeci, eosque postea sibi vindicauerint. Et fuit quidum Onelaocritica apud

424쪽

gentes antiquissimas inter philosephiae partes rei ta , ut itidem a me iam obseruatum introd. ad histor. philos Graeor. pam s. Sed ea Cum reuera vanis dc superstitiosis artibus annumeranda sit , existimationi & sanctitati Abrahami labem adspergunt, qui inuentionem eius illi tribuunt. Deus equidem viris sanctis in somniis nonnulla reuelauit sed significationem quoque somniorum iis aliquando manifestauit, ut de Iosepho atque Daniele noui irras : sed vel hoc ipso Constat, mniorum interpretationem certis neutiquam niti princi- pus, nec inter artes, quae humano studio condisci queant, referendam esse. Rectius conseruatio ac propagatio linguae sanctae , &litterarum ebraearum, Abrahamo tribuitur. Falluntur enim citra controuersiam, qui Abrahamum, quamdiu in patria vixit, chaldaice locutum, existimant, in terra autem Canaan Cananaeam didici sisse linguam, & hanc eam esse, qua sacrae littorae conscriptae sint, quamve nos hodie ebraeam appellitemus. Enimuero secus se rem habere, & ebraeam, quam vocamus, primigeniam illam linguam esse, quam Adamus a Deo accepit, quaeue deinceps in Eberi familia conseruata & per Abrahamum propagata fuit, iam supra ad se l. II. S. XL euicimus. Vlterius progreditur sv IOΛs, dum non tantum conseruationem & propagationem linguae sanctae, sed eius ut & litterarum ebraearum inuentionem Abrahamo tribuit. , inquit, de Abrahamo verba faciens,

s cras Litteras inuenit, eae linguam excogitauit, euius notitiam habebant

Graeorum filii, quod esseret huius discipuli s posteri; in voc. Ataρααα. Addit deinceps, Graecos litteras suas ab Ebraeis accepisse. At non satis sibi sonAs constat. Alibi enim, scilicet in voc. Aiau,

artium dc litterarum inuentionem ipsi Adamo tribuit. De Abrahamo etiam nullo fundamento id asserere potuit. Et licet de litterarum inuentione nihil certi nobis constet, non omni tamen proba bilitatis specie destituuntur, qui eam Adamo tribuunt, ut iam supra ad sect. I. g. XXVII. a nobis obseruatum cst. Quae de graeca mlitterarum origine tradit, sorte rectius se habent, cum a Phoeniciis,

Ee ea qui Di sitirco by Corale

425쪽

4o PTR. I. AB ADAMO AD MOS. qui ab Ebraeis suas habere potuerunt, eos litteras accepisse, viro rum eruditorum sit sententia. Qua de re suo loco. Quod autem

antiquus quidam poeta a nonymus apud PETRvM CRINI TvΜ, dehonesit disciplimr hb. XVII. cap. I. ebraearii in litterarum Mosi, Abrahamo autem lyriacarum & chaldaicarum inuentionem tribuit, ne

dignum quidem est, quod refellatur. Denique, ut absoluamus, quae de Abrahami studiis dicere incepimus , Iudaei quoque , habbatae eum peritis limum fuisse, autumant, eumque ab angelo quodam eam edoctum fuisse , perhibent, apud tu. REvcHLisvM, de arte Obbalistica lib. I. Quo habbatae nomine si intelligerent, veram de Deo deque Melsia doctrinam, quae Orali traditione eo tempore per viros sanetos propagabatur, verisiimum esset, eius peritis Iimum fuisse Abrahamum. Sed si recentiorum iudaeorum commenta, eaque & ἄγραφα & α,- τι γραφοι hoc nomine designentur, nefas fuerit, de viro sancto eiusmoὸi quid cogitare. Sed angeli quoque patriarcharum praeceptores reliquis Ebraeorum fabulis annumerandi sunt. Dictum hac de te a nobis ex instituto est alibi. Isaacum in iis, quae ad veram

Numinis cognitionem pertinent, accurate a patre Abrahamo institutum , non est, quod dubitemus. De reliquis vero eius studiis nihil nobis constat. Iacobum a prima statim aetate mansuetius vitae genus sectatum, iam supra ex Gen. XXV. V. obseruauimus i Ebraeorum vero traditionem, eum aut Semi aut Deri scholam frequen-

talle, autumantium, & eo illud, quod a Mose dicitur, eum in tentoriis versatum , trahentium , ibidem explosimus. Interim de insigni eius diuinarum rerum peritia ex iis, quae supra prolixe de illo disputauimus, argumentum capi potest. Philosophiae eum non fuisse rudem, ex artihciosa eius foetura, Gen. XXX. II. q. descripta, nonnulli colligunt. Et indicat sane hoc, solerti ingenio Iacobum fuisse praeditum. Interim, quae imaginationis, etiam in pecudibus, vis esset, facile ex obieruatione illi innotescere poterat: quemadmodum & pastoribus talia, quae ad naturam & indolem pecoris pertinent , ex quotidiana obteruatione longe perspectiora esse solent, quam viris eruditis, etsi illis ideo philosophorum nomen tribui haud soleat. In verum autem & genuinum verborum Mosis sensum, quibus hoc Iacobi artificium describit, accurate inquirit GOTHOPREDvs

426쪽

quae inter exercitationes cius academicas extat, pag. su. seqq. Ex filiis Iacobi maxime Lobis commemorandus est Iosephus, qui tantam sapientiae famam consecutus est, Vt eius memoriam I v sT IN usquoque, TROGI POMPEst epitomastes, nobis conseruauerit, licet scriptorum gentilium more veris falsa admiscuerit. Minimus aetate, inquit , interj utres . osephus fuit, cuius excellens ingenium Periti j a tres clam interceptum peregrinis mercatoribus vendiderunt, a quibus depor-mtus in Aegyptum, cum magicas ibi artes solerti ingenio percepisset, breui ipsi regi percarus fuit. Nim Ur prodigiorum sagacissimus ex st, fomniorum primus intelligentiam condidit, nihilque diuinι iuru humanique ei incognitum videbatur; histori libr. XXXVI. cap. II. Quod dicit, eum excellenti suille ingenio, cum scriptura sacra satis conuenit. Sed quod porro refert, eum apud Aegyptios magicas artes solerti percepisse ingenio, tum demum admitti potest, si de arcanis

naturae hoc accipiatur; quanquam & hac de re ex scriptura sacra nihil constet. At si magicarum artium nomine vanas quasdam, illicitas, & superstitiolas intelligas, ab iis Iosephum toto potius abhorruisse animo, pietas viri nos credere iubet. De seipso equidem dicit: nonne nouistis, quod augur undo augurabitur vir, quι sicut ego PMnes XLIV. s. Sed hoc de diuinatione, quae ex prudentia oritur, non autem magica quadam, intelligendum este, patet ex iis, quae supra hac de re diximus. Inuentionem praeterea ὀνειροκριτικῆς Iosepho IusTINus tribuit, cum dicit: somniorum primus intelligentiam

condidit. At id quoque perperam. Etsi enim non tantum ipsi somnia diuinitus oblata sint, sed &, quae aliis, speciatim Pharaoni

obtigerunt, interpretatus sit, hoc tamen non ex artis cuiusdam regulis

fecit, sed diuinae hoc imputandum esse reuelationi, ipsemet agnouit, Genes XLL 11. Nec veriora nobis narrant, qui Iosepho primam litterarum ac matheseos inuentionem ac translationem in Aegyptum

tribuunt, supponentes, antiquissimum Aegyptiorum Mercurium, qui& alias Theuth dicitur, non alium, quam Iosephum esse. Qua de re quid sentiendum sit, ex infra dicendis patebit. Eodem loco habenda , quae de medicae artis peritia nonnulli perhibent, eo praecipue argumento inducti, quod Genes L. a. dicitur, cum praecepisse seruis

Lee 3 suis

427쪽

suis medicis, ut defunctum in Aegypto patrem Iacobum aromatibus condirent. Hinc enim colligere equidem licet, medicae artis usum iam tum apud Aegyptios istoruille, immo adeo communem fu i ste, ut me diei seruorum loco fuerint ; quod prorsus cum eo conuenit, quod de medicorum in Aegypto frequentia memoriae prodidit MERODOTus, tib. II. cap. LXXXIV. ipitiin autem Iosephum huius artis fuisse peritum, inde non sequitur. Sed millis hisce, quae omni sundamento destituuntur, certiora consectemur. Insigni prudentia Iosephum praeditum fuisse, res eius in Aegypto gestae satis superque testantur. Quod praeter alios recte agnouit PHILO Iudaeus, qui in libro, cui titulus: βίδ. πολιτικὰ, viri ciuilis imaginem consumismatam exemplo Iosephi iistit. Nec dubitabit hac de re, qui secum cogitauerit, quanta fide & dexteritate in rebus Pharaonis administrandis vertatus sit, unde & regis gratiam constantem, maximamque in Aegypto sibi conciliauit auctoritatem. Hic autem inde scrupulus enaici poterat, quod regis potius, quam ei subiectorum commodis considendo, non satis ivltitiae & aequitatis habuisse rationem videatur, quod illorum ceteroquin proprium eis, qui pseudoprudentiae litantes, verae & genuinae prudentiae speciem obtendunt. Sed si

accurate expendantur, quae hac de re Moles refert, Genesa LVII. II.

seqq. nihil fecit Ie Iosephum, quod reprehendi debeat, deprehendemus. Cum pecunia destituerentur Aegyptii, primo pecora, equos, boues, asinos, mox, his deiicientibus, agrum uniuersum, cum frumento commutandum obtulerunt. Licuit Aegyptiis haec omnia vendere , cur non scuisset Iosepho, nomine Pharaonis emere 3 Immo sit quis in seruitutem consentiat, ut consequatur, quae ad vitae conseruatio nem sunt necessaria, non peccat: sicut nec ille peccat, qui ea lege,

quibus sustentari potet , illi suppeditat. Ex parte Iosephi praeterea

nulla fraus, nulla vis, insidiae nullae interce iterunt sed res ita acta est, ut Aegyptiis facere & omittere, quod vellent, integrum esset. Immo summa in his omnibus Iosephi eluxit aequitas, uuod libertate hominibus relicta, subministrato semine, & emtis agris restitutis, quinta saltem prouentus parte regi reseruata, set uirutum admodum mitigauerit. Genes. XLVII. a . Atque tanta cum esset Iosephi prudentia, mirum noa est, quod ex eius disciplina profecerint Aegyptii,

428쪽

sECT. III. A VOCAΤ. ABRAIIAMI AD MOSEN. 4:7 quod & David, rex sanetis limus indicat, Ps . CV. M. Constituis Pharao eum Iosephum) dominum domus suae,'dominatorem in omni poeusione sua: ut erudiret principes, sicut se imum, s sienes eius prudentiam doceret. Ad illam vero prudentiam humana institutione Iosephus non peruenit, sed ingenii, quod Numinis beneficio illi obtigerat, solertiae eam omnem imputauit. Et hinc, quaenam patriarcharum ea aetate studia fuerint, conitit.

' Conferenda, quae de Iobi philosophia & eruditione dixi

in introd. adhist.phius Ebraeor. p. 23seqq. add. io. HENR. MAri dissert. de philosophia Iobi Arabica, tom. I. exercisae. eius selectior. p. LILDqq. ' ' Varia patriarchis huius aetatis tribui solent scripta. Et Abrahami quidem nomine olim liber circumferebatur, ἀποκαλυψ/ις Aβραααου inscriptus, isque a Sethianis haereticis confictus, teste Epi-PHANio, lib. I. adu. haeres par ια. Ab iisdem vel sub Abrahami nomine, vel de eodem confictus videtur, alter eiusdem generis, cui titulus: Aνα λη, ις του Ahαάμου, assumtio Abnith.rmi s cuius & ATHA-NMIus meminit, in synopsi script*rae pag. V . An non hicce unus idemque sit cum priori, dubitat PETRUs LAMBECIus, in prodrom. hist. liti lari M. III. cap. VI.pag. II. alibi tamen, scilicet in comment. de biblioth. eae rea lib. VIII. pag. ST . seqq. diuersum esse, euincit. Cumprimis autem hic nobis commemorandus liber seu creationis, qui non tantum Abrahami nomen prae se fert, sed &a doctissmis Ebraeorum Abrahamo tribuitur. Ita diserte auctor

libri Costri, serm. IV. fct. XXIV. qui & porro addit , quod sit

profundus, y longam requinat explicatιonem, doceatque de Deo smutate eius, perbis r.ed tu uno Pariis re multiplicibus , rest octu voro altero sertis G eodem tendentibus. NOSEN NAIMONIDEM quo inque in eadem fuisse sententia, nonnulli autumant. In libro enim de idololatria cap. I. g. IX. de Abrahamo verba faciens scribit: infixitque animis eorum virorum domus suae magnum hoc fundamentomia,

vnias veri Dei cultum z Izz ra composuit Pe de eo libros,or filio suo Israe indicium eluc fecit. Quae verba de libro Detrahintelligit DIONYs Ius vos sius, in nos ad h. l. Idem vero hanc sententiam, librum hunc ab Abrahamo conscriptum, merito

explodit, recteque addit, ab aliis cundem tribui R. Mibbae,

429쪽

o8 PER. 1. AB AD AMO AD Mos. qui quinquaginta annis poli desolationem urbis & templi martyrio vitam finiit, circa annum Christi cxx. in bello Adriani imperatoris

contra Iudaeos. Idem in libro Iuchasin innuitur, p. sa. 6c in praefatione II. Zohar Mantuani ; immo a pluribus litteratis huius libri Abrahamum auctorem ferri, s I x T v s s E N E N s I s, lib. II. biblioth cae sanctae, iam obseruauit. Quicquid vero huius sit, etsii diuertae hae de re eruditorum sint sententiae, de antiquitate libri vel ex eo iudicium ferri potest, quod iam in Gemara cod. Sanhι n. cap. VII. eius iniiciatur mentio. Io. HENR. HOTTmGERVS, Occasionem Abrahami nomen libro huic praefigendi ex disputationibus patriarchae anti- Sabaeis ortam putat, in enneade disser*t. philolog. theolog. iussumi. I. pag. ρ. Quod in medio relinquo. Abrahami patriarchae eum non esse, si aliunde non contaret, argumentum mere habbati iticum satis indicaret. Quaenam in eo pertractentur, in compendio iam indicaui in introd. ad histori philos. Lbraeon pag. ιού. ιop. ubi & illos, qui commentariis suis eum illustrarunt, laudaui. In praefatione

R. ABRAHAMI BEN DAUID recensentur xx XII seu semitae

sapientiae, & ab eo explanantur. Has latinas fecit, & notis illu

biblioth. rabbin. magna, tom. t. pag. I. Quod ad reliqua scripta, quae Abrahamo tribuuntur, attinet, sunt ex Ebraeis, qui eum psalis mi L x x xl x. auctorem faciunt, hinc & Ethanem Errachitem, cuius nomen psalmus hicce pracfert, eundem cum Abrahamo esse , sta

tum, όνεισοκριτικὴν non tantum ab Abrahamo inuentam, sed scriptos etiam ab eo de hac arte libros ad Graecos peruenisse, iam supra ex plosimus. Non tantum autem Abrahamo, sed & Iacobo varii libri tribuuntur, ut se ala Iacobi, liber ab Dionaeis. haereticis confictus, in quo Iacobus patriarcha introducebatur, exponens somnium de scala coeli, diuinitus sibi oblatum meminit eius EpipHΛNIus, haeres XXX. item, testamentum Iacobi, ad imitationem prophetiae Iacobi, quae Genes. XLIX. extat, confictum, dc a Gelasio pontifice inter libros apocryphos relatum, distinct. XV. sancta romuna ; dc denique

titulus

Di hi sc

430쪽

sECT. III. Α VOCAT. ABRΛNAMI AD MOSEN. qos titulus leu inscriptio lapidu, post visionem scalae coelestis a Iacobo in Bethel erecti: forte, quod auctor aliquis occasionem hine eiusmodi quid comminiscendi sumserit, cum in ipso titulo, seu lapidea Iacobo erecto, nulla fuerit inscriptio , ut constat ex iis, quae supra haede re diximus. Sed de hisce omnibus plura dabunt fixrvs s ENEΗ- sis, bibliothecae sanctae lib. II. PETRvs LAMBECIus , in prodromo hist.

FAsRicius, cod. V depigrapho veri tes. n. CVLseqq. P.R .sqq. Id adhuc addo, in constitutionib. apostol. lib. VI. cap. XVI. inter apocrypha , etiam sub nomine trium patriarcharum, scriptum quoddam commemorari. Verba sunt: κ ἐν τροῦς παλαοῖς δε τινες συνέγραψαν αποκρυφα Mωσεως, καὶ EMMχ, καὶ Αδὼμ Ησαἰου τε καὶ καὶ Ηλια καs των τριων πατριαρχῶ , φθοροποιὰκαι τῆς ἀληΘείας Et vera apud peteres nonnulti constri Grunt, Mosis, Enochi, Adami, Esaiae, Dauidis, Eliae re trium patriarch rum libros apocophos, exitiales s repugnantes veritati. Vbi quidem per tres patriarchas. Abrahamum, Is acum, Iacobum intelligi, nullum videtur dubium. Quodnam vero scripti huius argumentum

fuerit, non constat, cum alibi eius mentio non occurrat. In ATMNAsii equidem ono, scriptume, dc NICEPHORI eoone, itemque anonymi indidulo scripturarum inter apocryphos libros quidam refertur , cui titulus fuit πατριάρχα s , quem eundem cum isto in constitutionibur apostolicis memorato esse, suspicatur I O A N. BAPTIs TR co TELER Ius, ad constit. apostol. loci cit pag. y 7. IOAN. ERNEST PIGRA a Ius autem, non huncce trium patriarcharum librum, utpote

obscuriorem, sed tessamentum potius, quod vocatur, duodecim patria archarum, ibi designari, contendit, in yicilegio patrum s haereticorum seculi I. IV s III. tom. I. pag. 07. Sed de hoc ipso duodecim ,

patriarcharum testam Io quaedam adhuc commemoranda lunt. Si enim genuinum esset, pro illustri antiquitatis monumento merito haberetur. Sed spurium huncce foetum esse, perperamque XII. patriarcham nomen, ac si ab iis profectus esset, praeferre, nemo dubitat. Iuterim cum iam ORI GENEs, homιι ari in Iosuam, ad

SEARCH

MENU NAVIGATION