Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

46o rest. I. AB ADAMO AD MOS. religiosis eorum institutis afferens, in facω eorum operationibus nιhil esse αλογον, ουδὲ μυθῶδες, ἡ πο δεισῶ γωνιας, a ratione ali num , nibilfabulosum, nihil a supersitione profectam, ut nonnulli cen-

fistὰ sed alia habere morales vili sque caussas, alia vero expertia non esse elegantiae cuiusdam aut historicae, aut naturalis; de Iside pag.313. Nimirum ad πολυθε ιαν quod attinet, quae vel maxime cum sana ratione pugnat, eam ita excusant, ut dicant, eos immensam unius Dei potestitem in variis symbolis adumbrasse, ac veneratos esse. Ita

FORMIYRivs : Aegyptii τη ν ἐπὶ πάκτα δυναμιν Θεου δια τῶν συννομων, ην εκοιτος τῶν θεῶν παζεκεν, ἐΘεράπευσαν, per nomorum fisorum animal a venerabantur Des in res omnes potestatem, quam si gub Deorum declararent, de abstinent. lib. IV. cap. IX. At enim ver

longe aliter alii tum Graeci, tum Romani scriptores hac de re pro nuntiarunt, idololatriam ineptissimam, turpillimamque superstitionem, in iis notantes. Primos equidem Aegypti incolas veram religionem, quam a Noacho acceperant, aliquantisper retinuisse, facile mihi persuadeo. Hine vero deflectentes, in varia mox prolapsi sunt idololatriae genera. Namque & maiores suos gentisque condito res, aut qui de se bene meriti essent, & sidera coelestia, & res alias creatas diuino honore prosecuti sunt. De Chamo, apud ethnicos scriptores Hammonis nomine noto, iam antea diximus. Osirin, sub quo nomine secundum quosdam ipse Chamus, secundum alios Menes, quem antea a Chamo distinximus, latitat, Isin, aliosque, quos Praecipua veneratione dignati sunt, homines fuisse, bene de republica meritos, quos in grati animi testificationem intulere coelo, demonstrat EusLnius , praeparat. euangel. tib. I. cap. IX. Idem iam antea tradiderat Diodoxus sICv s, lib. I. pag. Ia. Addendus his daemo num cultus, quos IAHELI vs ex Aegyptiorum disciplina τορας vocat, de rufr. Aegyptior. Fin. L. cap. XI. De siderum cultures satis nota est. Testem tamen itidem damus DIODORvM SICvLUM: hQmines , qui erant in Aerario olim, sursum in coelum assicientes, atque inruersi naturam stupentes atque admiratos existimasse, ,ο Θεους

σιδίους κ, πρωτους τον τε ηλιον φ σιληνην, lib. I. g. Io. Ex coelo si in acrem descendamus, inter volucres accipitres maxime & Ibes Aegyptii colebant. vid. PINM us, loc. GL. IV. Πι. CICERO, de

nata

482쪽

nat. Deorum lib. I. p. IOI. add. EV SEBI Us, straeparat. -- l. lib. III.

cap. IV. Non minus & animalia quaedam tum terrestria, tum aquatilia, Numinum instar venerabantur. Inter haec erant lupi, simiae, eanes, files, bos femina, cae oves. Quanquam non omnium ea dem in animalibus venerandis fuerit superstitio. Inde etiam

mutua quod probe notandumst odia, dum hic illud animal, istiealiud coleretur, & sacrum haberetur. vid. HERODOTus, lib. II. cap.

LXIX.seqq. Tantaque in his omnibus Aegyptiorum duit superstitio, ut scriptoribus Romanis & Graecis eam irridendi inde nata fuerit occasio. Notumque est illud IvvENALis: Suis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens Aeraptus portenta colat 2 Crocodilos adorat, Pars haec, illa pavet fatunum serpentibus vim.

fit. XV. Pari ratione & Tu Ius: cum poetarum autem errore comitingere licet portenta Magorum, Aegyptiorumque in eodem genere DE

MENTIAM, de nat. Deor. l. c. Vnde & factum, ut apud Romanos sacra Aegyptiorum aegre non tantum admissa, sed & aliquoties urbe exacta sint. TER TvLLIANus: Serapidem, Isidem Harpocratem cum suo Onocephalo capitolio prohibitos, id est, curia Deorumpi, os , Piso re Gabinius COSS. non utique christiani, euersis etiant saris eorum, abdicauerant ; turpium s otiosarum superstrionum vitia rohibentes, apolog. cap. VI. Desinant itaque, quibus aegyptiaca tantopere placent, PLUTARCHr nobis obiicere auctoritatem , cum alii ex ipsis ethnicis, quorum & hac in re non minor, quam PLOAR-cMi est auctoritas, longe aliter hac de re iudicent. Immo ipse non satis sibi constat PLvTARCHvs. Saltem diffiteri ipsemet nequit, Aegyptios religionem suam ridiculam fecisse, eamque ita compa raste, ut aliis in superstitionem foedam atque indignam inducendis, vel omni pietati radicitus extirpandae, apta sit. Sed Aerapti

rum, inquit, plerique, colentes sto animalia tractantes, tanquam Deos, a γε τρο μονον, ουδὲ χλευασμῶ καταπεπληκασι τὰς ἰερουργίας , non fannis modo cae irrisioni totam pene sacrorum oblocerunt rationem, choc enim a stultitia illa malum prouenit minimum Psedepe-hemens ingerebatur animis opinio, quae infirmis atque septicibus meram inducit superstitionem, Pehementiores autem atque audaciores adbimm 3 nez.m

483쪽

negandum Deos, he uinasque cogitationes propellit, de Iside pag.s q. Nec multum proficiunt , qui Aegyptiorum theologiam aenigmati- eam fuisse, urgent, quae sub symbolis quibusdam ac inuolucris magna mysteria occultauerit. Etsi enim forte quidam ex sapientum numero ita existimauerint, & ne abrurdistima quaeque admittere tςnerentur, in eam ingressi sint sententiam, plebi tamen maximaeque adeo hominum parti, prorsus persuasum fuit, illis omnibus, quae pro Numinibus vςnditabantur, diuinitatem inesse. Fieri etiam potuit, ut callidi sacerdotes, ad sacra sua augustiora facienda, multa sub symbolis abscondiderint, unde factum, ut populus tandem, sensum ac significationem istorum symbolorum non intelligens, reuera illis symbolis diuinitatem tribuerit , in turpissimam foedissimamque hoc ipso praeceps datus idololatriam. Vndecunque autem demum haec idololatria orta sit, reuera animos Aegyptiorum occupauit: sapientioribus eius foeditatem perspicientibus, & hinc ad mysteria inde eruenda iterum se recipientibuς. Quanquam reuora mysteria, quae sub his inuolucris sibi inuenisse visi sunt, non adeo magni fuerint momenti, & ad proletariam rerum naturalium ultimato redierint cognitionem ἱ nec certum, an

primi isti symbolorum inuentores hoc sibi voluerint, quorum mens an continua traditione inter sacerdot' propagata sit , merito dubitatur. Fieri enim potuit, ut gentis suae conditorum, aliorumque hςmum fa, ha, aut simile quid, sub illis inuolucris occultauerint. Sed

hae de re alibi. cons. HERNΛNNus WITs Ius, Aegyptiacoribb. Is cap. IV. F. XIII. q. p. sqq. Aegyptii autem ab idololatriae foedissimae crimine eo minus liberari possunt, quod non tantum res creatas varias, & animalia, pro Diis habuerint, sed eorum quoque imagines diuino honore prosecuti sunt. De Osiridis imaginibus hoc testatur PLvTARCHus , de Iside σ Osiride Iri. de brutorum simulacris, & reliquis huc spectantibus, HERODOTvs , lib. II.

DIODORus sICvLus , lib. I. legi possunt. Atque haec quidem ut extra controuersiam posita sunt, ita hoc adhuc dubium alicui videri poterat, an ista, quam memorauimus, idololatriae contagione

iam ante Molis tempora infecti fuerint Aegyptii Z Etsi enim illud dubio careat, pridem ante Mosis tempora idololatriam ortam, ita illud saltem vix

484쪽

vix credibile videri poterat, ad eam dementiam tam breui temporis spatio procedere homines potuisse , ut animalia etiam Numinum loco colerent. Sed praeterquam quod superstitio citius, quam credi potest, incrementum capiat, vel ex ipso decalogi praecepto primo Exod. XX. . colligi potest, iam tum eiusmodi idololatriae species in usu fuisse, dum diserte Deus prohibet, ne quis sculptile simulacrum, aut imaginem ullam faciat eorum, quae sunt seupra in eo lis, aul in terris, aut in aquis , quae terrae Iubιectae sunt. Quae si recte expendantur, praecipuas idololatriae species, apud Aegyptios usitatas, hie designari, quiuis facile deprehendet. Ex ista etiam, quam indicauimus, Aegyptiorum superstitione, ut hoc unicum addamus, fluxit, quod pastores ovium Aegyptiis abominationi fuisse dicantur, Gen. XLVI.s . Aliam equidem huius rei caussam commentus est PETRvs CvNAEus, existimans, cum plerique Aegyptiorum, artibus sellulariis dediti, sub umbra urbium intra moenia besiderent,&ad mollitiem proni essent, pastores, qui in campestribus Aegypti& prope paludes commorabantur, utpote actuosos gnavosque homines, illis fuisse execrabiles, propterea, quod ignauiam eorum

semper solicitam tenerent. Saepe enim, inquit, ingentes motus d bant , atque interdum etiam reges sibi crearum s de republ. Ebraeor.

lib. I. cap. V. Quibus quidem verbis haud obscure ad pastores illos NANETHONIs, qui reliquos Aegyptios grauissime adflixisse perhibentur, & de quibus antea dictum, respicit. Sed multa hic inter 1 e miscet vir ille doctissimus, quae diligentius discernenda erant, &accuratum examen non sustinent. Quod autem cuNAEus occulte

innuit, id apertius prodidit sm. BocHARTus, caussam odii, quo pastores Aegyptii prosecuti sunt, inde arcessendam contendens, quod pastores illi, qui in Aegypto regnarunt, mirum in modum

Aegyptios vexando, eorum animos ab omni pastoruin gente prorsus abalienassent, in Canaan .lib. I. cap. IV. Exemplum his, qui ita existimant, iam praeivit Ios. sCALIGER, animaduersiloni b. ad Euseb.p. II. Verum ista sua sponte corruunt, cum fabula de pastoribus ab Ilraelitis diuersis, qui in Aegypto regnarint, cui haec sententia innititur , supra iam explosa sit. Pastores illi MANETHONis non alii erant,

quam ipsi Israel ae. Aegyptiis vero iam ante Israclitarum in Aegy-

485쪽

ptum aduentum, pallores ovium execrabiles erant. Aliam itaque abominationis huius caussam futile, necesse est. Haec vero non aliunde petenda, quam ab ipsa Aegyptiorum superstitione. Cum enim certa animalium genera apud illos sacra essent, ac Deorum loco haberentur, non poterant non inuisi illis admodum esse, qui eiusmodi animalibus vesci sibi non ducebant religioni. Ex HERODOTO conitat, quod nec instrumenotis Graecorum in scindendis animalibus, aut illorum carnibus, uti voluerint, suspicantes, ad animalia, quae mactare nefas ducebant, ea adhibita, lib. II. cap. XLI. Idem ex verbis Mosis confirmari potest, Exod. . V. II. a . ubi Pharaonem ita alloquitur: non est aequum, ut id faciamus: ram Aegyptiorum abominationem Deo nostro offerremus: ecce, si Aegotiorum abominationem conum oculis eorum ostierremus, nonne

nos lapidarent P Aperte his verbis indicat Moles, abomia nationem esse Aegyptiis, mactare pecora, vel ad sacrificium. Pe eorum itaque sibi sacrorum mactationem abominabantur ε, hinc dc pastores, qui ea hunc in finem alebant. Nec praetermittendum, quod nonnulli obseruant, vocem naz n subinde in scriptura sacra odium vehemens, & quidem religiosum, seu sacrum, denotare, ut Deut. VII. 21. XXXII. ix II. reg. XXI. a. alibique. Id unicum obstare videtur, quod & rharaonem varios animalium greges aluisse constet ex Genes. XLVII. 6. ιε. I. Exod. IX. i. s. ao.aI. & ΗΕ- .RODOTus pariter ac DIODORUS SICVLVS, pastorum in Aegypto me

tionem faciant; ille quidem lib. II. cap. CLXIV. hic autem lib. I. p. r. Verum & ad hoc respondere facile est. Primo enim obseruandum, non generatim a Mose dici, omnes pastores Aegyptiis fuiste abominationi, sed tantum pastores ovium. Nimirum, qui pecudes Aegyptiis sacras mactabant, & hunc in finem illas pascebant, illis abominationi erant, reliqui non item. Inter eiusmodi sacras pecudes autem & oues referre licet, quas Thebanis quidem HERO- Dorus, generatim Aegyptiis omnibus sacras fuisse, DIODORus referunt , ille lib. II. cap. XLII. hic lib. I. p. 77. Praeterea poterant Aegyptii greges pecorum ob alias rationes, ut lanam scilicet & lac ex iis perciperent, alece, eosque, qui eos pascebant, tolerare, etsi non temere ferrent qui ea animalia, quae sibi sacra erant, nracta

rent.

486쪽

SECT. III. A VOCAT. ABRAHAMI AD MOSEN. Usrent. Sed id quoque, quod pastores ovium Aegyptiis abomina- . tioni fuisse dicuntur, recte intestigendum. Non enim id indieatur , ac si nullo modo eiusmodi homines ferre potuerint, sed quod

ad intimiora vitae socialis commercia eos non admiserint, inferio rique loco , & seiunctos quodammodo ac separatos a se esse v luerint , quemadmodum de subulcis speciatim id tradit Misonorus tDbulci, quanquam Aegyptii indigenae, soti omnium nultam templum in Aegypto ingrediuntur ; itemque nemo aut filiam cuipiam eorum nuptum dare vult, aut ex iis ducere, sed ipsi inter se subulci dant, accipiuntque filias, lib. IL eap. XLm. Similiter & opilionum connubia refugiebant, neque cum iis familiariter versabantur, ut cum mundioribus Aegyptiis, ideoque agros iis tribuebant peculiares; vi

' De origine regni Babylonici fuse iam & ex instituto egimus supra ad serit. II. f. x ubi & demonstrauimus, regni huius conditorem fuisse Ni mrodum, de cuius succetaribus nihil certi

pronuntiari potest. Scriptura enim sacra praeter Amraphelem, re gem Sinearis, nullum memorat: apud scriptores profanos autem cuncta sunt incerta & obscura. IvL. AFRICA Nus adfert nomina

septem Chaldaeorum regum, sex autem Arabum, qui ad Belum usisque in Babylonia regnauerint. Sed ea plane diuersa sunt ab iis,

quae ex cTEsIA alii afferunt. Primus AFRICANO est Gechoin,

et cir siAE Beluι, quem nonnulli pro Nimrodo habent; quo iure supra iam l. r. disputauimus. Communem etiam illam valdeque receptam fabulam de magno illo imperio Babylonico, cuius fines a Nino filio Beli per totam Asiam maiorem prolati sint, ibidemiam explolimus, hoc inter alia argum to usi, quod Amraphel rex Sinear, inter auxiliares copias Chedorlaomori regis Elam, id

est Elimaidis, ceu multo potentioris, Gen. XII . I. numeretur. Et hic quidem eum unicus ille Babyloniae rex sit, cuius in hoc interia uallo mentio iniicitur, de eo, ad nothram sententiam ulterius conia firmandam, adhuc quaedam obseruare liceat. Facessant procul Ebraeorum doctores, qui IONATHANEN vZIELIDEM secuti, Amrais

phelem eundem cum Nimrodo faciunt, quos praeter alia & tem

487쪽

porum rationes refellunt. Nec audiendus EvPOLEMus, qui hostes Lothum captiuum abducentes ex Armenia arcessit: Armenios superasse Phos . inces, i umque Abrahami nepotem captiuum abduxisse, ut ex ALEx AN

IV. Amraphelem Babyloniae fuisse regem, Omni caret dubio , cum Sinear omnium confessione sit Babylonia: unde & ON RELos habet an a b rex Babelis. De reliquis regibus ibidem commemoratis etsi multa viri docti disputent, proxime tamen forte alveritatem accedunt, qui per Ellasar prouinciam Babyloniae viciis nam . per Elam Elymaidem, & per regem gentium eum, qui Galilaeae gentium praefuit, intelligunt. Perperam autem FL. IOSEPH us hos omnes Allyrios vocat, suam de hocce bello narrationem ita ordiens: καὶ ἐκεινον τον κωρον Αο τυρὸν κρατάντων της Ασίας, hoe

tempore Asrim Ap.r potientibus. Paucis interiectis, regibusque Sodomae & vicinarum urbium commemoratis, pergit: hos Assvria bella petierunt, diuisisque quadrifariam copiis, sub quatuor imperatoribus regionem illorum o uenabant, commisse xandem 'Aetio victores AS

Hi Sodomisarum regibus tributum imperauerunt, cra. antiquit. 1

date. lib. I. cap. x Sed Assyriorum scriptura hic ne verbo quidem meminit. Talia itaque ipsemet commentus est Ios EPAvs, falsa opinione de At Tyriis iam tum rerum in Asia potientibus, deque Babylonico Assyriacoque regno iam ea aetate coniunctis, deceptus. Scripturam si sequi malui stet, Chedorlaomorum Elami regem ceu potentiorem, & Amraphelem regulum seu dynastam Babyloniae ominus potentem, nobis exhibuisset. Error ille de magno illo Babyloniorum imperio, iam Abrahami tempore in Asia florente, eia fecit, ut plurimi contra historiae Mosaicae fidem longe aliam horum temporum sibi imaginati sint faciem, quam reuera fuit, quod &AvavsTmvs fecit de civit. Dei lib. XVI. cap. XVII. Et licet hodie passim a viris doctis explosus sit, non tamen desunt, qui eum adishue sequuntur , quod & vir cetera doctillimus, NICOLAvs avstria Lxκvs facit, in originibus mundi tib. I. cap. VII. p. Zy. qui, ut fabulam illam cum scriptura sacra conciliet, monarchiam istam Babylonicam tempore Abrahami & Lothi in plura regna diuisam fuit leasterit, sed sine ulla probatione. Rcliqua, quaς dc arubur di scien-

488쪽

SECT. III. A VOCAT. ABRAHAMI AD MosEN. 4s sis, itudiis, religione, variisque institutis Babyloniorum seu Chaldaeorum dicuntur, longe recentiora sunt, quam ut hic commemorari debeant. Non equidem nego, iam bac aetate studia quaedam

litterarum apud Babylonios seu Chaldaeos floruitia; quemadmodum& apud eos idololatria haud dubio magna incrementa sumpsit. At ex monumentis, quae supersunt, certi quid hac de re definiri posse, abnuo. Quid de Zoroastre illo Chaldaeo, artium & scientiarum apud eos inuentore, sentiendum sit, iam exposui ad praece dentem β. XXII,

De Assyriaci regni, cuius eaput atque metropolis Ni niue fuit, origine & conditore, itidem supra dictum, ad se l. II. S. T. Patet inde, illud distinctum fuisse a Babylonico, nec in hoc quidem

temporis interuallo coniunctum fuit. Idem admodum obicurum fuit, arctisque haud dubio limitibus circumscriptum. Longe vero post haec tempora maiorem in Asia potentiam consecuti sunt Assyrii, quod ea aetate , qua iudices genti Israeliticae praefuerunt. contigisse nonnulli existimant, ad quam & Belum, scilicet Assyriacum, a Babylonico distinctum, eumque adeo iuniorem, Ninum, eum itidem diuerinsum ab eo, a quo forte urbs Ninive nomen habet, α Sςmiramidem

referunt. Rectius cum hac sententia conuenit chronologia Hinois Dori, afferentis, imperium Assyriorum in Asia durasse annos D xx. Aσσυρίων, inquit, ανω Aσιης ἐπ' ἐτεα εικοσι κ, πεμ

annis D XX. superiorem Asiam obtinuisent, primi Medi ab iis deficere coeperunt, lib. I. cap. XCV. Suo itaque loco de iis dicetur pluribus. Phoenices ex Cananaeis, de quorum origine supra adsent. II. g. v. diximus, ortos, constat inter omnss. Idque ex Phoenicum lingua, institutis, moribus, artibus, aliisque argumentis probant viri docti. Hinc & Lxx. interpretibus subinde terra Canaan est Phoenice, & pro Cananaeis Phoenices ponunt. Loca.adfert s A M. BOCHARTus, in Phaleg lib. IV. eap. XXXIV. pag. I o. qui & Graecis hane Phoenicum Originem non prorsus ignotam fuisse, ostendit. Quod ii quaeras, cur in Graecorum monumentis Phoenicum, nou autem Cananaeorum nomine, veniant, rationcm idem vir doctus, . Nun A . hanc

489쪽

PER. I. AB ADAMO AD MOS.

hanc reddit: Cananaeos puduisse sui nominis, & desiisse sic appellari, propter anathema contortum in patrem suum Canaan : hinc pro Cananaeis Syros, Assyrios, Sidonios, Phoenices, Syrophoenices appellari maluisse. Quae coniectura, etsi satis incerta, tantisper admittenda, donee melior huius rei ratio adferatur. De nomine Phoenicum, itemque Phoeniciae eiusque origine, itidem nihil certi adfirmare licet. Nonnulli enim απο των φοινικων, hoc est, palmarum copia, Phoeniciam dictam volunt ν alii a colore rubri maris, unde scilicet in Syriae littora migrauerint primi Phoenices; alii a purpurae colore puniceo, cuius Tyri magnus prouentus ; alii aliunde. Plerique recentiorum nomen ebraeum este putant, a Graecis interpolatum, quanquam nec hi inter se conueniant. SAM. BOCHARTVs, qui

horum omnium sententias adfert, & quasdam sub examen vocat, ipse tandem, nomen Phoenicum a Graecis ex ebraeo p π 'a- effetum

esse, existimat, idque ideo, quod filii Anac, seu Anacaei, inter Cana

naeos essent praestantissimi nobilillimique. Inter Chananaeos, inquit, haec fantilia nulli omnium virtute eum, neque stlendore nominis. Robur Mut humano maius, atque ea moles corporis, ut prae illis Israelitae essent instar locustarum, Num. XIII. II. Vrbes praecipuae, ita pergit, duae, Hebron σ Debis: quarum antiquior etiam ante Tanim condita Pha- monis regiam. Ea fuit ara belli, ut Debis litterarum sedes, quae proinde Uriath-Sepher, urbs librorum , σ Ririath-Sanna, urbs doctrinae vellegis, appellatur a Iosua, ab interprete Chaldaeo Hiriath-Archa urbs Archivorum. Etiam Hebroni cognomen Rimath- 'Arba, id est, Arbae ciuicu, qui fuit conditor gentis Anahaeorum; in Canaan lib. I. cap. I. R. m. ni. Atque hinc utcunque, quae Phoenicum , immo & generatim Canariaeorum antiquislimis temporibus fuerit conditio, patet. Ex iis etiam, quae supra memorata sunt, constat, varios in hac gente fuisse regulos. Artes varias, studiaque pro temporum istorum conditione apud eos floruisse, non negaue rim: et si defitiite, quaenam illa fuerint, explicare non liceat. Situs opportunitas ad commercia maris accolas inuitabat, unde Zidonvrss, deinde & Tyrus, hoc nomine celebratissimae. Ea itaque studia, quae commerciis inseruiebant, ibidem exculta, non est, quod dubitemus. Mores Cananaeorum luilic corruptillimos, & iam tum idolo-'

490쪽

π T. III. A VOCAT. ABRAHAMI AD MOs . 669latria quoque, ac superstitione infectos, vel inde liquet, quod inde

ivltissima Deo caussa enata sit, maximam incolarum huius regionis partem eiiciendi, eamque concedendi Israelitis. Cum tamen certiora religionis aut idololatriae illorum documenta in sequentibus occurrant , commodior hac de re dicendi se nobis offeret occatio. Deinnique nec illud praetermittendum, Phoenices coloniis suis varias regiones impleuisse, Cadmusque cumprimis celebratur, qui cum magno Phoenicum numero in Graeciam appulit, cum litteris sacra quoque Phoenicia eo allaturus. Hoc nonnulli quidem, iique cluonologorum praestantissimi, ante Israelitarum ex Aegypto exitum contigisse, autumant, alii autem ad Iosuae tempora reiiciunt. Dicemus itaquς

hac de re itidem in sequentibus. Ismaelem Abrahami ex Hagare filium fuisse, satis con

stat. Fata etiam eius nota sunt, eaque supra expotuimus. Quod Deus Abrahamo promiserat, numerosam ex eo gentem Orituram,

Gen. XVII. ao. euentus comprobauit. Sed in eo quoque promisso euentus respondit, quod ex eo nati sint duodecim principes, seu familiarum, vel tribuum capita, ut deinceps totidem ex Iacobo. Genes XVII. ao. & XXV. 16. Confirmat id MELo, is qui aduersus Iudaeos opus integrum edidit, apud EusEsivMpκueparat. euangel. bb. IX. cap.

XIxp. JoNarrat enim Abrahamum, ἐκ της λιγυπτί ας Θεραπανης γεννῆσαι υιους δωδεκα svnum dicere debebat, ex quo duodecim prognati sunt ους ως Αζαζίαν απαMαγεντας, διελέλμ την χωραν , f πρυτους ταὼ ἐγχωρί- σθεν εως καθδωδεκα, ειν - Aζαβων ομοὐνυμους ἐκείνοις, ex Aenptia fer Hios duodecim genuisse, qui in Arabiam ρrofecti, eam inter se diuiserint, locique hominibus principes imperarim; ex quo factum sit, ut rege

Arabum duodecim primis Agis cognomines ad nostra usque tempora, numerentur. Sed aliunde quoque constat, Arabes in tribus diuilos fuisse, quarum unaquaeque principem suum, graecis latinisque scriptoribus phylarchum dictum , habuit, cui vectigal a mercatoribus ea loca adeuntibus soluendum erat. vid. sT Aso, geograph. lib. XVI. AEDIU. Nomina filiorum Ismael, a quibus duodecim illae tribus Nnn 3 ortae,

SEARCH

MENU NAVIGATION