Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

PER. I. AB APAMO AD Mos. 7 ortae, sunt: Nebaioth, Redar, Adbeel, Mibsam , Misma, Duma, Maca, Chadar, Thema, Ietur, Naphis & Κedma. Ex his Nebaioth, Κedar, Dumah & Thema, reliquis notiores. Nςbaioth, Nabathaeorum, quorum δc apud ethnicos scriptores frequens mentio, esse conditorem, dubio fere caret. Hi partem Arabiae Petraeae incolebant, quae inde & Nabathaea dicitur, cuius metropolis Petra fuit, descriptasTRABONI, lib. XVI. pag. 131. A Kodar sunt Kedarent Arabes, PLINIO Cedret, lib. V. his. nat. cap. XI. Tribus haec fuit inter Arabes longe nobilissima, unde Kedar subinde pro omni Arabia Petraea sumi videtur. vid. Pstim. CXX. s. Cant. L. F. V. XXI. ιε. II. XLmii. se. Dumah, urbi Arabiae sibi cognomini, nomen dedit, ut colligitur ex ED. X XL tr. Δουααθα urbem fuisse Arabiae , ex

GLAuci originibus Arabicis docet sTEPHANus, elique urbs eius nominis apuὸ PTOLOMAEvbs in Arabia deserta. Thema denique urbi eiusdem nominis in Arabia deserta originem dedit, Iob. VI. .

fitque Themaeorum mentio Esa. XXI. I . Ierem. XXV. U. Ceterum

sedem Ismaelitarum accurate designat Moles, dum, habi unt, inquit, eius filii a Chauila usque ad Sur, quae es e regione Aerapti, qua in Assur tenditur, Gen. XXV. IS. Vnde intelligitur, Ismaelis posteros Iongum terrarum in Arabia tractum possedis te. Quod tamen ita intelligendum, ut illis posteri Abrahami ex Κethura, itemque Cuschi Chamitae, fuerint intermixti, unde &, si nonnullos audias, Arabesa mixtura illa gentium nomen habuerunt. Ebraeis enim est miscere permiscere. De Κethurae posteris supra dictum ad S. VII. huius sectionis, & de Cuschi feci. IL ad IX. Cum vero Ismaelitae praecipui essent inter Arabes, factum inde, ut apud Iudaeos, Arabes κατ' ἐθχυ Ismaelitae dicerentur. Hinc Genes XXXVII. U. V.

ON LOs, SAADIAs Arabs, & THAvAsvs Persa pro 'VN 'Arabes habent. Ismaelis ideo, ceu gentis conditoris, apud Mutaminmedanos in magna nomen veneratione est, eiusque honorifica passim, ceu patriarchae sanctissimi, in Alcorano mentio, Suκ.rt. IV. n. XIV. Dicti etiam sunt Haga em: quo nomine ,si ab Hagare Ismaelis matre derivetur, quin omnes Ismaelitae veniant, non est, quod

dubitemus. Fieri autem potuit, ut aliunde quidam Arabes, speciatim Hagareni appellitarentur. Certe V. LXXXIV. I. ab Ismaelitis

492쪽

Hagareni discernuntur. Saracenorum nomen recentius est. Interam

Targum Hierosolymitanum Genes XXXVIII s. Ismaelitas interpretatur Saracenos seu Saracaeos. De nominis huius origine vid. EDvARDvs POCOClaus, loco deinceps Grando, & sm. B HARHs, in

Phaleg lib. IV. cap. II. Cur Scenitae dicti sint, notum est. Habitarunt enim plerique in tentoriis. Vnde Ierem. XLIX. st. ita dein scribuntur: gens tranquille, secure habitans, non fores illi, non vestio soli sub tentoriis agunt. Nonnullas tamen, etsi paucas, habuerunt Vrbes : pagos plurimos. Non omnibus itaque eadem vitae ratio. Λb Israelitis alieno semper animo fuisse videntur Ismaelitae. Interptimos itaque fuere, qui Israelitas in terra Canaan iam collocatos, Amalekitis & Midianitis iuncti, subiugarunt, Lud. VI. I. VIII. a . victi tandem a Gideone. Sed & sequenti aetate subinde hostilem erga Israelitas demonstrarunt animum. Verae religionis scitis Ismaelem a patre Abrahamo diligenter imbutum, non est, quod dubitemus, quem admodum idem dc circumcisionis factus est particeps, quam & ad posteros suos propagauit. Λpud Arabes enim ritum circumcidendi genitalia in usu fuisse, eumque ipsum retinuisse Muhammedem Onstat. Videturque verosiinite, per Arabes ad alias gentes eundem ri- ..tum propagatum. Ad reliqua verae religionis capita quod attinet, non diu admodum ea retinuisse videntur. Idololatria cnim turispissima vi apud reliquas gentes, ita & apud Arabes obtinuit. Speciatim Zabiorum erroribus eos infectos fuisse, nonnulli contendunt. Sed qualis antiquis limis temporibus Zabiorum doctrina fuerit, nobis non satis constat, ut prolixe supra, ubi de Zabiis ex instituto disputauimus, demonstratum. Plura de Ismaelitis, speciatim de religione eorum, qualis antiquissimis temporibus Rierit, suppeditant ΕDvAR-Dvs PocoCKIus, in notis ad Abulfaragium, pag. n. seqq. dc Io AN.

NRicvs HOTTINGERus, in histori oriental. tibr. VII. cap. VIII. add. dc MELCHIOR LE DERRE Rus, de republ. Ebraeor. lib. II. cap. V.

Eseuus cum suas, cum a patre itiaeo discessistet, selitris

tractum montanum, cui postea Idumaeae nomen inditum, expulsis

493쪽

PER. I. AB ADAMO AD MOS. de quibus Moles agit Gen. XXXVI. aν. ar. Falluntur en1m, qui filios Horraei ad Esaui posteros pertinere putant, qua In lententia etiam

MM CCC XIX. num. VII. Vt autem diuinus scriptor de imae gente ceteroquin nobis incognita, ageret, ideo fecit, quod consultum duceret, nobis exponere, quinam in isthoc terrarum tractu habitauerint, priusquam ab Esauitis incoleretur. Veteres aubem illos colonos eiectos inde & expulsos ab Edomitis, etiam ex Deut. II. ra. aa. constat. Sed hoc ως ἐν παρο . Limites Idumaeae olliri tam late patuisse, ut ad mare rubrum pertingeret, quod inde ab Elauo, qui exoticis scriptoribus Erythra, Erythraeum dictum, iam ad

S. XXIII. obseruauimus. Idumaeorum autem opes longe citius creuerunt, maioresque initio fuerunt, quam Israelitarum , at deinceps fuerunt inferiores, iuxta oraculum diuinum Genes XXV. H. cons quae ad S. VIII. dicta sunt. Constitutam itaque rite iam rempublicam habuerunt, antequam Iuaelitae certam in Cananaea sedem obtinerent. His enim ex Aegypto profectis transitum per terras suas negarunt. Moses diuinus scriptor, de Edomitarum rebus ex instituto agens, Genes. XIXVI. primo miri Ndiates, tum reges , qui in Idumaea regnauerint, priusquam Israelitae reges habuerunt, & post hos iterum duces, commemorat. Quod nonnulli ita capiunt, ac si primo ducibus variis paruerint Idumaei, tum vero coniuncti, introductaque monarchia, regibus subiecti fuerint ; sublata vero iterum per intestinos motus monarchia, ducum

regimen fuisse introductum. Mihi potior illorum sententia est. videtur, qui ducum nomine non tam rectores & magistratΗs, quam

capita' seu patriarchas familiarum ab Elauo originem ducentium inteIligunt, sub quorum regimine aeque, ac Ismaelitae stib phylarchis suis, initio Edomitae vixerunt: hoc enim moribus istorio temporum' admodum est conueniens. Aucto deinde populo, reges orti

sunt, qui iusta serie, prout hic enumerantur, se inuicem exceperunt, quorumve primus Bela lilius Beor, ultimus, inter eos scilicet, qui in Idumaea regnarunt, priusquam Israelitae reges acciperent, Adar fuit. Mutatam tum regiminis formam, summamque rerum ad duces iterum delatam eK eo, quod post reges rursus duces commemorantur, firmiter Disit j

494쪽

SECT. IIL A VOcAT. ABRAHAMI AD MOsΕN. firmiter probari nequit, cum per VzV Ba,N dynastae seu principes familiarum, qui ipsis regibus Idumaeae Obnoxii fuerunt, intelia ligi pollint. Certe, si narrationis Mosaicae hic s ensus sit, Idumaeae regimen primo arillocraticum fuisse sub ducibus, tum monarchicum sub regibus, hinc iterum aristocraticum sub ducibus, fata Idumaeo.

rum longe ultra tempus, quo Israelitae reges acceperunt, proincurrentia, hic exponi necesse est. Quae sententia dissicultates, ceteroquin hic Occurrentes, insigniter augebit. Ex Edomitarum gente

Amalehitae fuerunt. Amalek enim filius Eliphari fuit, qui erat primogenitus Esaui. Hi cum hostilem erga Israelitas ex Aegypto

profectos animum demonstrassent, Deus memoriam illorum prorissus deleri voluit. Exod. XVII. I . Deut. XXV. II. IL At reliqui Edomitae, etsi transitum per terram suam Israelitis denegarent, nihil tamen eo tempore contra eos moliti sunt: hinc & obtinuerunt, si proselyti fierent, ut tertia generatione in congregationem Domini venire possent, Deut. XXIII. 7. S. Sequenti aetate subinde Israelitas lacessiverunt, animoque erga eos, praesertim cum hi Babyloni eo imperio subiecti, extrema tandem experirentur, fuerunt iniqui irmo. Sed hac de re suo exponemus loco. Vera religio, quam a patre Esauus acceperat, mox apud eos obscurata viis detur Iuccedente in eius locum ethnicismo, qui orbem fere uniis

uersum inundauerat. Qualis autem illorum idololatria fuerit, aut quibus in capitibus proprium aliquod, & a superstitione aliarun gentium distinctum, habuerint, non constat.' De prima Graecorum origine dictum est supra ad fere v. s. IX. Obseruatum ibidem, Graecos olim Iones dictos, eorumque primam sedem in Alia fuisse, ex qua in Europam demigrauerint. Antiquae autem GraeCiae populi in duas recte a nonnullis dispescuntur classes: quarum altera eos complectitur, qui iam Herodoti aetate fere obsoleverant, ut eorum memoria saltem quaedam superesset, altera eos, qui ea aetate, immo & sequenti adhuc 1uperfuerunt. Ad priorem pertinent Pelasgi, Leleges, CDicones, Dryopes, Bebryces, Aones, Hantes, D'DFes, Damu, Myrmidones, o o o aliique.

495쪽

PER. r. As ADAMI AD Mos. aliique, de quibus in compendio quidem, satis tamen distincte agit

re uratis lib. I. cap. III. pag. s. seqq. ubi & ostendit , gentium harum originem ex Λsia esse repetendam. Ad posteriorem classem pertinent Argivi, Arcades & Cretenses. Ad Argivos quod attinet, nouem eorum ex fide cΛWORis RHODII proteruntur Ieges, apud EusEBIvH, in chronico num. CLX. qui ab Inacho usque ad appulsum Danai regnarint annos ccc LxxxII. Eorundem regum, sed ut multum tum a cAsTORE, tum a se inuicem discrepent, meminerunt PΑvsΛNIAs atque HYGINus, quod ad oculum demonstrat IOAN. MARsH Arius, in can. chron. f. . Inachum primum Argivorum regem nonnulli ad initia Iacobi aut aetatem Isaaci reserunt, alii Λbrahamo supparem faciunt, alii Mosi co- aeuum. IOAN. CLERICvs illis suifragatur, qui, tempore Isaaci Inachum Argivortim regnum constituisse, perhibent, simulque originem eius ex Phoenicia accersit. Cum enim iuxta 1ΛMvEL. BO CHARTVM, Phoenicum nomen ab ebraeo 'Ua derivetur, quod& silpra iam obseruauimus, non sine ratione statui, putat, primos, qui in Graeciam appulerunt, fuisse ex iis, qui se Anacaeos dicebant, adeo, ut primus illius orae incola diceretur p v Anachi, Anacaelu, vel Inachus. Atqui hinc factum, ut Dii & reges αναέισdicti fuerint, quasi ex eo Anacaeorum genere in numerum Deorum relati, vel ex iis oriundi, qui primi in Graecia regnarunt, &c. in

NIAM secutus, Inachum non viri, sed fluuii nomen fuisse, autumat loc. est. De Phoroneo namque, quem primum Argivorum regem ponit, ita PAusAurAs: primus in hac terra 'atrem habuit Inaiachum, lyκ ανδρα, αλλα τον ποταμον, non rarum, sed fluuium, tib. II. pag. r . Sed cum certum sit, Phoroneum ex fluuio ortum non esse,&vero ab ipso P AusANI A pater eius Inachus vocetur, hominem quoque, cui nomen Inachus, eundemquc Phoronei patrem fuisse, ut concludamus, par est. Nec obstat, quod Ρhoro

neus hominum primur habitus fuerit. Hoc enim idco factum, quod primus

496쪽

primus homines in urbes coegit, & legibus ac iudiciis coercuit, ut idem testatur PAusANIAs, Recte proinde βτNCELLvs :--.Iναχ γ ῆ, φορωνεως ποδος των προπως Αργους βασιλευσα πων, ἔλλησι ν Ῥοντα , nihil in historia graecis continetur ante Inachum eisuque filium Phoroneum, qui Irim m regnarunt Argis, pag. v. Inter Argivorum reges quartus Argus Vocatur, a quo nonnulli Argivorum nomen derivant: quod etsi alii ut nimis incertum rei iaciant, non tamen certiora sunt, quae ipsimet hac de re in medium adferunt. Non minus & reliqua, quae de Argivorum rebus dici solent, obscura lant, & ad nostrum insuper non multum faciunt institutum ; hine iis non immorabimur. Argivis antiquitatis gloriam dubiam reddebant Sicyonii, quorum si admittas rationes, iam

per ducentos annos atate Phoroneum apud eos regnatum fuit, Sed haec ceu commentitia merito a Viris doctis exploduntur. eonfIOAN. MARsMMus , cam chron. p. V. Sed & Arcades suam magno.

pere iactitabant antiquitatem. At, ubi & hic pedem figas, vix inuenies. Quae de illis memoratu digna, Pavs ins habet lib. VIIL. qui eth de Arcadicis, De Cretensibus deinceps dicemus, Atheniensium pariter ae Baeotiorum initia in hocce temporis interuallum cadere , positum fere est extra controuersiam.

Idque inde etiam patet, quod Ogyges, qui in Attica & Baeotica regnauit, Phoronei, qui Inacho successit, aequalis fuisse perhibeatur. Ita praeter alios diserte TATIANus: κατὰ γαρ φκωνέα τον μετ' i χον, μνημονευετα παλ Αθηναίοις siγυγγ ει γ' ου κατακλυσμος ὀ π:ῶτί , nam Phoroneo, qui suces t Inacho, riuus apud Ath nienses aequalis fuit, sub quo primum AEluuium contigit , omi. ad Gnu

cos p. m. III. Inachi equidem aetatem multo recentiorem facit T

TIANus , quam alii, eundem Mosi aequalem statuens, unde & Phoronei ac Ogygis non potest non recentiorem facere. At diu ante Mosen Inachum vixisse, aliorum est sententia, ut ex antea dictis patet. Ergo.& Ogyges ante Mosen vixit, siquidem supponamus, eum Phoroneo fuisse aequalem, Phoroneum autem Inachi fuisse filium. TATIΛNus autem, aliique patres, contra ethnicor disputantes inter-O OO 2 - dum

497쪽

dum studio res Graecorum recentiores Mole faciebant, ut eo sortius eorum, qui antiquitatem suam iactitabant, VanIeatem reprimerent.

Quicquid huius sit, Ogyges in Attica Eleusinem condidit, & viginti sex annis post, eo in Attica & Baeotia regnante, diluuium illud contigit, quod ab eo Ogygium vocatur , qua de re iam lupra ad ferit. V. S. III. actum. Apud P AusANIAM Ogyges rex Laena umidicitur, qui primi fuerint Inebaidu incolae, itemque Thebas ab eo

a poetis Oragias vocatas, tradit lib. IX. P. IN. TΛTIANus, cum de OgVge memorasset, quae antea retulimus, porro subiicit: καταδε φορSαντα Λκτm SM, άφ' ου ' Ακταία η Αττικη' κατα Τριο

ἐπὶ Δευκαλιων επηιsρία, Phorbanti autem Actaeuae, a quo sistica regio Actaea dicta , coaeto ου fuit: T Gope seculo Prometheins Epimetheus νiserunt, s Atlas Cecrops He Di bes, ου Io; Cecropis tempore phaetonteum iliud incendium, re Deucalionis diluuium contigere. Phorbas, cuius hic TATIANus meminit, rex Argivorum fuit; & quidem in ordine sextus, iuxta numerum C As To-RIs RHODII, cui Actaeum regem aequalem facit, qui in Attica post Ogygem regnauit. Haec vero prouincia ab eo Actaea vocata, a Cecrope deinceps Cecropia , ac tandem Attica dicta est. Plio bantis successor apud Argivos Triopas fuit, cui Prometheum, Epimetheumque fratres aequales facit TRTIANV s. Prometheum Deucalionis patrem ex Aegypto oriundum nonnulli docent, consiliarium Osiridis regis, a quo Graecis traditae fuerint artes & disciplinae: unde ob profligatam barbariem, artesque inuentas, e luto homines formasse perhibetur. Quod si admittatur, Osiridis eum fuisse consiliarium, Mose multum antiquiorem esse, necesse est. Sed quis hisce tuto fidem adhibeati Interim si supponatur, Deutationis esse patrem, & huncce ad hocce temporis recte referri interuallum, palam erit. De Atlante idem dicendum, si iuxta TΑΗΑ-NvM cum Prometheo, Epimetheoque, uno eodemque tempore vixit. Λd Cecropem quod attinet, Deucalioni potius, quam Prometheo,

498쪽

metheo, eum alii aequalem faciunt. Nec multum ab hisce distant, qui eo circiter tempore, quo Moses natus est, Cecropem ex Aegypto profectum, coloniam in Atticam deduxisse, autumant. Hicce autem Cecrops a TATIΛNo aliisque λφυῆς biformis vocatur. Rationem reddit ivsTINus: Ante Deucalionis tempora Athenienses regem habuere Cecropem, quem, ut omnis antiquitas fabulosa es, bia sprmem mussidere, quia primus marem feminae ma rimonio iunxit, historiar. lib. II. cap. V . Sed alii alias huius denominationis adserunt rationes, quas videre licet apud suIDΑΜ in voe. Κέκρο p. add.

Io. MARSHΛMus, can. chron. serit. VIII. p. III. Io, cuius TATI AN vs

meminit , Inachi perhibetur filia, de qua multa mythologi. De

aetate eius quid statuendum, hinc liquet. Cum vero tandem addit et Cecropis tempore Phaethontaeum illud incendium se. non desunt, qui pro Κεκροπα, Κροτοπον legendum contendunt, Crotosi scilicet, qui itidem inter Argivorum reges memoratur, tempore, Phaethontaeum illud incendium, & Deucalionis diluuium, contigisse. Certe de tempore, quando Deucalioneum diluuium contigerit, aut de rege, sub quo contigerit, inter viros doctos non con uenit. Nonnulli enim sub Cranao, Cecropis successore, I v s T I N v sautem omnino sub Amphictyone successore Cranai diluuium illud contigisse tradunt. Iuuat, ipsum hac de re audire ivs TINvM: Huius Amphictyonis P temporibus aquarum illuuies maiorem partem Mulorum Graeciae absumst. Superfuerunt, quos refugia montium receperunt, aut ad regem Thessaliae Deucalionem nutibus enecti sunt; a quo propterea genuι hominum conditum dicitur, historiar. lib. II. cap. VI. Interim ab aduentu Cecropis consurgit aera Attica, per reges archontesque Athenienses dedutia, ad quam res Graecae accommodantur. Ut de religione Graecorum, qualis hoc tempore

fuerit, aliquid addamus, non displicet illorum coniectura, qui inter lauanis posteros veri Numinis notitiam a Iapheto, Noachi filis, ad eos propagatam, aliquamdiu viguisse, contendunt. Hinc summum illis Numen reus di etiam, unde postea Zαι Lehim. In

499쪽

PER. I. AB ADAMO AD MOs. zantibus c.F. IX. R. m. M. I is utique cultus apud varias Asiae minoris gentes, unde profecti Graeci, olim receptissimus. Non deinsunt equidem, qui, Cecropem Iouis cultum in Graeciam induxisse, terunt. Ita EusERIus: primita Cecrops bovem immolans Ζῆνα,πζοσηγοζευσεν, Iouem appetiarit, v. CCCCLXIII. Idem confirmat PAusANIAs, ut tamen de victima distentiat, nihilque vita praeditum a Cecrope immolatum contendat, lib. VIII. p. με. Hoc vero de cultus restauratione & immutatione quadam intelligere malim. Certe idololatria verum Numinis cultum ab eodem Cecrope conspurcatum, vel inde liquet, quod idem simul Mineruae eultum in Graeciam intulerit : unde & ex Mineruae nomine, quae graece λιθυα dicitur, Athenae nuncupatae sunt. Testis est EusEaius, in

chron. n. CCCCLX. Alibique idem E vs E B I v s : Ce ops primm Iouem appellauit Deum, primus Athenu anum flatuit i primus Mineruae p.rtu.rm posuit ; cs post 1 um tora Graecorum nummum genealogia texitur; praeparat. euangel. lib. X. eap. IX. En l ori

ginem idololatriae apud Graecos, veraeque religionis corruptio

Regnum Cretense veterum Graecorum maximum fuit, de quo nihil certi ante Minoa, quanquam nec de huius aetate sitis constet, ut suo loco dicetur. Primum regem, qui Ev-sEaivia sequuntur, Cretem vocant, Iouis filium, eundemque ex Curetarum numero, qui Iacobi patriarchae natiuitatem praecesserit. Nimirum, quod Iupiter ipse sub Curetarum disciplina educatus fuerat, hinc Curetae filii eius voeabantur, iuxta illud Lusii

de Ioue in Crete insula mortuo: Curetes filii sui eum cunu uerunt, apud LAc TANTI VM diuinar. institui. lib. I. cap. II. Curetarum nomen antiquissimum, de quo praeter alios multa sTRABO geograph.

lib. X. p. 3ID seqq. Non improbanda illorum sententia, qui Curetes apud Cretenses eosdem filisse putant, ae Druidas ct Bardos apud Gallos atque Germanos, sacerdotes scilicet, philosophos, ac magos, eosque diuinarum naturaliturique rerum peritos, nisi quod Curetes arma etiam tractarent, dc in bella proficiscerentur, immo

500쪽

sECT. m. Λ VOCΑΥ. ABRAHAMI AD MogEN. armati saltare solebant, clypeos pulsantes; unde dc a voce curo, quod Graecorum pulso respondebat, eos Curetes dictos, nonnulli existimant. AppoLLonoavs: Κουρητες τοῖς δορπιτι τας ἀσπίδας συνέκρουον. Curetes hastilibus scuras quatiebant, biblioth. lib. I. cap. I. A saltando autem Coob.tntes etia in dicti sunt. cons. PAVLVs PE- ONivs , in antiquitate gentis es linguae Celticae t. IG. seqq. Ceterum, dum Cretenses Cretem Iouis filium voeabant, ipsum Iouem pro rege quodam habuit se videntur: idque eo magis, quod Iouis apud se esse sepulchrum iactitarent. Quod cALLIMACHO equidem occasionem praebuit mendacii redarguendi Cretenses i

Cretenses semper mendaces, etenim feFulcbrum, rex, tuum Cretenses fabricarunt: tu autem non periisti, es enim semper. hymn. I. In Iou. r. I. Sed stholiastes cuLiMAcni hoc inde ortum docet, quod sepulchro Minois inscriptum esset : NlN Is r. Io v Is SEPvLCHRvM. Progressu autem temporis extincta voce Minois,

uem illum, Cretis patrem, Saturnique filium, reuera regem fuisse,& in Creta sepultum, contendit et quod si admittatur, ab omni mendacii suspicione liberi erunt Cretenses. Sed, an omnibus perinsuasurus sit, quae vir ille doctus de antiquissimis Titanum regibus operose t. c. p. LI. seqq. disserit, valde ὁubito. Historia mythologica illis, quibus coniecturis indulgere volupe est, campum amplissimum praebet.

' De Phrygiae primis incolis dictum supra , ad stat. V. s. IX.

Inter gentes antiquistimas Phryges nnmerandos constat, quippe qui ipsis Aegyptiis antiquitatis gloriam dubiam reddere conati sunt. Sed antiquissima etiam apud eos fuit idololatria , si fidem illis, quae vulgo hac de re traduntur, adhibeamus. Cybele namque, alias & magna mater, itemque mater Deorum, Mea quoque dictas

SEARCH

MENU NAVIGATION