Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

verba proniistionis, Abrahamo & reliquis Israelitarum maioribus factae. Atque haec quidem cum patribus Ebraeorum proinisiisset, . quod & ipsiis Israelitis promiserat c. R. XXXILI . nunc quidem com minatur, se ab iis discessurum, seu angelum illum increatum non amplius illis praeiturum: Proficiscere in terram lacte re melle fluentem,

neque enim in medio tui ascendam, ne te in itinere absumam, populur . enim es rigidae ceruicis. Sensus totius sermonis est: proficiscimini in terram Canaan, quam patribus resim Prom/si s iabo eam vobis, quemadmodum promisi ; sed angelum meum, seu filium, quem itidem re nobis

eae patribus, ducem vobis promisi, mittere nequeo, ne, quia Perus Deus est , peccatis nefris irritatuc, in itinere Pos absumat. Hoc audito Numinis sermone, populus, omni ornatu deposito, facinoris turpissimi seriose poenitere, testatus .st: audiuit μονως trista haec verba, luxitque, nec quisquam ornamentum suum imposuit: dixenui enim Iebo h Mosi die Israelitis, vos estis populus rigidae ceruicis caeci P. q. i. Haec vero Domini verba satis testantur, comminationem hancce, de angelo suo non amplius cum iis mittendo, eo saltem spectasse, ut poenitentiam facinoris in illis excitaret, adeoque non absolute, sed cum conditio- .ne: nis vos facti istius serio poenituerit, este intelligenda. Qua de

re eo minus dubitandum, quia Deus diserte, more tamen humano de se loquens, dicit: s, quid facturus sim, considerabo. Haec cum ita gesta essent, populusque tam graui comminatione ad sceleris detestationem commotus esset, Moles tentorium suum extra castra porisuit, pes . haud dubio eo consilio, ut populum condoceret, castratam immani idololatria polluta & coinquinata este; utque eo magis pudorem illis incuteret. De Mosis autem tentorio, non de tabernaculo illo diuino cultui destinato, quod deinceps demum erexit, hoc intelligendum esse, res ipsa docet. Hoc autem Mosis tentorium itidem tentorium conuentus dicebatur, eo , quod seniores populi ibi apud Molen conuenire solerent, eique columna nubis incumbebat, ibidemisque Deus se manifestabat: quod pluribus, sed si ς ἐν παρόδs vers 'ad ιa. describitur. Indicare namque Moles locum volebat, ubi cum Deo ea, quae sequuntur, locutus sit. Praecipue autem ei constitutum

erat s iqiligo

542쪽

SE T. I. A MOSE AD IOGAM. sar orat, ostendere, quo pacto precibus suis, postquam populus, sui se poenitere facinoris, demonstrauerat, tandem impetrauerit, ut Deus, angelum illum inereatum porro se missurum, polliceretur. Hinc itaque Persta. pergit: nide, dicis mihi, abducito hunc populum hinc, nec tamen mihi , quem missuruc sis mecum, significasti, cum dixeris, noui te nomine tuo, gratiam etiam apud me οἱ us es. Nunc autem si gratiam apud te insem, indica mihi viam tuam, re eo oscam te, ut reuera apud te gratiam nanciscar. Hancce etiam gentem, populum tuum esse considera. Reserunt se haec verba ad comminationem diuinam, qua Deus negabat,

se angelum suum, hoc est, filium cum illis amplius missurum. Duram hancce Numinis sententiam, qua populus etiam ad poenitentiam perinmotus fuerat, hic deprecatur Moses, ideoque petit, ut Deus sibi indicet piam suam, hoc est, modum rationemque, qua per tot pericula& disseultates, non nisi diuina virtute superabiles, populus in terram Canaan deduci possit: immo cum sciret, fieri hoc non posse, nisi angelum illum increatum comitem ac ducem haberent: hancce gente populum tuum esse, considera, inquit, adeoque quod recte subintelligitur angelum tuum, quem hactenus misisti, porro mittere non desiisne. Hanc Mosis mentem esse, ex Numinis responso patet: si facies mea tuerit, an ut quiescas effecero P Vbi quidem vir doctissimus per faciem Dei columnam nubis intelligit. Hine verba ista ita oris: annon fatis esset Mosi, modo nubes, ut antea, castris praeitura

esset ρ Sed per faciem Dei hic columnam nubis intelligi, nulla idonea ratione probari potest. Nec de nube, sed de angelo hic sermo erat,

quem non amplius se missurum esse, Deus comminatus erat, quemue, ut mitteret, rogabat Moses. Cum ergo Moses de nubis praesentia continuanda non dubitaret, incongrua prorsus ad eius rogationem

esset haec responsio, si per faciem Dei nubes intelligatur. Cuncta contra sibi accurate constant, si per faciem Dei idem ille angelus increatus, filius Dei unigenitus, ἀπαύγασμα - δόξης, s ηρτης υπος-εως άυτῶ Ebr. LI. intelligatur. Huius enim mi ilionem eum petiisset Moses, Deus precibus eius locum relinquens, annuit: facies mea angelus ille, quem a me petiisti praecedet te, s requiem dabo tibi. Quae enim interrogative dicta sunt, ita intelligenda, ut assertio haec inde rcutiet. Haec responsio etsi omne dubium Mosi

543쪽

eximere poterat, quia tamen probe nouerat, peccato tam enormi populi Israelitici vehementer irritatum Dominum, ut eo certior redde retur, iterum instat: nisi tuerit, inquit, facies tua, ne nos hinc abire in beas, hoc est, omnino faciem tuam, seu angelum tuum, comitem atque duetorem expeto, adeo, ut satius sit, nos hic commorari, quam sine eo discedere. Tum denuo Deus, quod promiserat, repetit, ne dubitaret preces suas exauditas, oe faciam hoc, quod dixisti, P. aut: certe, vel omnino faciam, quod dixisti. Particulam enim

ita reddi posse, constat. Ceterum, non alium Israelitis a Deo concessum angelum, quam illum, qui initio illis praei uerat, & in cuius medio ipsum nomen Domini erat, Exod. XXIII. aI. faciemque Dei hic nihil aliud, quam eundem angelum, denotare, ex ipsis Iudaeis

pluribus euincit MosEs NAcRMANIDEs ad Eoae XXIII. II.

'' Iterata Numinis promissione, de praesentia angeIi increati ulterius sibi concedenda, Moses certior redditus, in nouum diuini fauoris experimentum ab eo petiit, ut illi gloriam suam ostenderet, Exod. XXXIII. G. Vbi quidem, missis aliorum sententiis, illis suffragari non dubito, qui per gloriam Numinis singularem quandam diuinae maiestatis in thecie longe augustissima splendidissimaque,

quam forte tum assumserat, & cuius tanta fuerit excellentia, tantusque splendor, ut nemo mortalium eum ferre posset, manifestationem intelligunt. Cuiusmodi quid & Paulus indicare videtur, cum Deum lucem inaccessam incolere dicit, L Tim. VI. 1. Qui ipsam Numinis essentiam intelligunt, audiendi non sunt. Cum enim ea a nemine mortalium videri possit, idque Mosen haudquaquam fugeret, istud eum expetiisse, non est credibile. Respondit

Dominus : ego facιam, ut coram te transeat omne bonum meum, σinclamabo nomen Iehouae coram te. Nimirum cum nec eo modo,

quo hoc volebat Moses, splendidissimam Numinis lucem intueri posset, Deus indicat, qua ratione se ei manifestare vellet, transia eundo coram illo, omneque bonum suo, hoc est, misericordiam clementiam, longanimitatem, ceteraque, in quibus summam homines felicitatem suam merito quaerunt, praedicando, ideoque additur: cs vocabo in nomen Domini coram te. Hoc equidem nonis nulli, ut ALPHON vs Tos Ta Tvs & inc. BONImuus ad h. l. ita

544쪽

explicant: faciam te inuocare nomen Domini, cum inunsiero ante te ,

sed sine ratione a recepta vocum significatione discedunt: & eae sequentibus constat, non Mosen, sed ipsum Iehouam, hoe est, filium Dei, clamasse, Iehoua Dein misericors σα Cum autem Moses gloriam Dei ita transeuntem, hoc est, Iumen illud fulgidissimum, in quo Deus se per transitum manifestaturus erat, sine mortis peri culo intueri non pollet, in fissura rupis, seu cauerna quadam, quae in monte erat, stare debebat, dextra Dei protegendus, forte nube quadam obtegendus tantisper, donec ipsum lumen splendidistimum. in quo Deus erat, transiisset; & ita operculo isto remoto, posterio ra gloriae videre poterat. Forma nimirum illa augustissima, quam Deus assumpserat, ita comparata erat, ut ab anteriore sui parte a nemine mortalium sine mortis periculo aspici posset: sed a parte posteriori ita temperata erat, ut Moses sine periculo mortis eam potuerit adspicere. Et hoc est, quod Deus dicit: posteriora videbis, nam facies mea constici nequit. Obstare equidem videtur, quod supra dictum est: loquebaturque Iehora Mosi facie ad faciem, ut quisque amicum asioqui solet, P. u. Sed paulo aliter ibi, quam hic, vox facies sumitur. Facie enim ad faciem Deus cum Moselocutus dicitur, quod non per visionem aut somnium, aut alia ratione Mosi voluntatem suam indicauerit, sed ita cum Deo locutus sit, ut ipsemet vocem eius audiuerit, etsi nihil viderit. Hic autemper faciem pars anterior formae illius splendidissimae, quam Deus assumserat, indicatur. Ceterum ex dictis patet, ipsam Dei essentiam a Mose visam non esse, quod & recte AvGusTINus docet, lib. II. de trinitate cap. X VI. quanquam alibi, non quidem corporis, sed mentis oculis essentiam diuinam a Mose visam conten dat , quae & aliorum est sententia , quam alii recte reiiciunt, speciatim & IAC. HONFRERIus ad h. l. Eo itaque, quo diximus, modo Moses de conspicienda gloria diuina certior redditus, postero die, paratis secumque assumtis duabus tabulis lapideis, in montem Sinai ascendere iussus est. Quod cum fecisset, Dominus in nube descendit, cumque Moses in spelunca, cuius Osthim obtege batur, constitisset, Dominus ante cum transiit, ipse que Dominus clamauit: Iehoua μμ misericors, beneficu , qui sero in scisuri Do-- V v v a cere

545쪽

PER. II. A MOSE AD CHRlsΤvMeere nimirum hac ratione Deus voluit, illos demum Deum recte cognoscere, non, qui lumen e us, ad quod nemo peruenire poteth, intueri, aut mysteria altius perscrutari annituntur, sed qui virtutes eius, misericordiam, beneficentiam, longanimitatem & iustitiam perspectas cognitasque habent. Est vero nec illud praetermitten dum, quod ille Iehoua, qui hoc clamat, diserte distinguatur ab eo, cuius nomen praedicatur. Quod manifesto documento est, in essentia diuina esse alium atque alium, filiumque adeo, qui ceu interpres diuinae voluntatis hic esamauit, & antea in nube in montem Sinai descenderat, a patre distingui. Cum vero & eiusdem sint essentiae, mirum non est, quod antea Deus pater, qui angelum , seu filium suum, comitem & ducem populo Israelitico promiserat, de se ipso dixit: Clamabo in nomine Iehouae eorum te. Re cte hoc Obseruatuni AER. CALOv Io, qui hac permutatione, inquit, indis tur mutua illa περιχωρησις personarum disrararum , ου operum ad extra indiui . Praeaecante emm filio praedicat etiam pater, quia

pater es in filio, σ filius in patre, s pater filius unum sunt.

Tum vero notatur etiam mutua illa reuelatio, quod pater filium, μι- patrem revelet σc. ad Exod. XXXIIl. N. Exod. XXXIV. ν. p.ro. Promulgatae hinc iterum leges, quae vers. v. ad af leguntur: tumque hasce leges, immo reliquas

omnes, quas Deus dederat, ad sedus quippe, quod cum Israelitis pepigerat, spectantes, libro inscribere iussus est , ν. a . Non desunt, qui hoc de ὸecalogo accipiunt, sed perperam. Praeterquam enim, quod decalogi deinceps vers. aS. seorsim mentio iniiciatur, ad leges proxime antecedentes, immo omnes, quibus fedus Dei cum Ebraeis innitebatur, hoc spectare, ipsa verba apertissima nos dubitare non sinunt: haec perba squae ad te dixi tibi deseribitor his enim legibus fedus tecum re eum snuete pepigi. Decalogum autem tabulis lapideis non Moies, se j iple Deus inscripsit. Etsi enim vers. aδ. sub tectum, seu, quis hoc fecerit, non exprimatur, Deum tamen subintelligendum esse, ex initio huius capitis vers. a. liquet, ubi Deus

dicit: iisque tabulis inscribam verba, quae erant in Prioribuι. cons. IAC. BONFRERIus ad Exod. XXXIV. V.

546쪽

Nesciuisse dicitur Moses, TUB Vzr Dp od. XXXIV.

u. Quod cum vulgatus interpres transtulisset, cornutam fuisse faelem , in errorem alii hinc inducti sunt, ut cornutum Molen fingerent , & haud raro quoque pingerent. Sed dudum obseruatum est

viris floctis, verbum Dp significare radiare, stlendere, unde per analogiam de cornuum productione in coniugatione Hiphil usurpatur, & nia cornu significat. sic & Hab. III. . 'a p radios denotat, quemadmodum & apud Arabes radii solares IN p vocantur. Hine Lxx. interpretra rectissime vertunt διδοξαθαs η οψις τοῦ χρωματρο του-ἀυτῆ, quos & Paulus sequitur II. Cor. III. . ubi faciei Mosis δοξαν tribuit. Et profecto res ipsa hoe docet. Quis enim credat, ex conspectu gloriae Numinis tornua potius , quam splendorem insignem faciei retulisse Mosen 3 qui, sibi

persuaderet, eum, si cornua habuisset, hoc non sensisse λ Prudentiores itaque ex ipsis Romanensibus, ut vulgatum interpretem cum textu ebraeo concilient, cornutam, quam Mosi tribuit, faciem, de radiante explicant. vid. IAc. 3oNFRERivs ad h. l. Quae si vulgati interpretis mens suit, qua de re tamen sorte dubitari posset in re ipsa nullus est distensus. Huao GROTIus in gratiam vulgati interpretis singulare quid commentus est. Nihil est, inquit, quod ν res credere, radios sitis surrexisse in cornuo Jeriem , indeque D-ctam , ut Mneves, qui apud Aeraptios cum eornibus eoiebatur, i Aben Eserae ad cap. Exod. II. credatur esse non alius a Most. Sed istis non opus erat ambagibus. Namque np, uti dictum , non significat eornutum esse, aut cornua producere, sed radiare, silendere. Praeterea, Mnevis cultus apud Aegyptios, Mosis aetate longe

erat antiquior. vid. IO. MARSHANVS , eam chron. pag. D. Gentilibus

equidem in more positum fuit, legislatores suos cornutos fingere, quod de Osiride, Iside, Ioue, Baccho, Neptuno, aliisque, constat: id vero non tam ad Mosis imitationem, quam quod cornua po tentiae, dominationis & auctoritatis essent symbola, factum, iam aliis obseruatum est.

g. VIII.

Promulgatis hinc reliquis, quas a Deo acceperat, le-

547쪽

Π46 PER. II. A MogE AD CARIsTVMgibus, erectoque ex Numinis praescripto & initiato rite tabernaculo, variisque ad cultum Dei pariter ac ad rempublicam administrandam, iterque ad terram Ganaan proinsequendum, editis constitutionibus, tandem ex Numinis voluntate castra mouet. Tum vero populo aduersii, quae eueniebant, non aequo latiS animo serente, saepiusque murmurante, maximis grauissimisque cum calamitatibus

viro sanctissimo confli elandum suit. Inter has haud vi ti ma fuit, quod aliquando ipsum statrem Aaronem, sororemque Mariam in se insurgere videret; ' quod & postea maiori petulantia impia cohors Κorachi, Dathanis & Abirami secit. '' Interea excitata inconsultis decem exploratorum sermonibus, populi seditione, Moses quidem & Aaron iram Numinis precibus suis placarunt, decretum tamen, quadraginta adhuc annis in deserto Israelitis commorandum esse, donec scilicet morte absumerentur, qui istius criminis participes erant. .

Haec omnia Moses fusius describit Exod. cap. XXXV. seqq. usque ad finem; item in Leuitico per integrum; & Num. cap. I. usque ad X. Quae vero interea adhue memoratu digna in gente Israelitica contigerunt, in sequentibus F. . attingemus. ' Factum hoc die vigesimo mensis secundi, anni secundi ab exitu Israelitarum ex Aegypto, Num. S. II. Distinctius haec edisserentur g. XXII.seqq. Hic ea ως ἐν παροδω delibamus, ut praecipua eorum, quae a Mose gesta sunt, momenta paucis complectamur.

Dicetur hae de re g. XXII. De qua seditione pluribus g. XXIII. exponemus. Vt intelligeremus, cur tamdiu Mosi cum Istaelitis in deo serto peregriuandum Κωit, id hic indicandum fuit. De te ipsa dicetur g. XXII.

548쪽

I. IX. Quantumuis autem Moses in his omnibus mansuetudinem suntinam, incredibilemque patientiam, demonstraret, ipse tamen tandem humani quid passiis est. Seditione enim

iterum ob aquae penuriam exorta, cum contra Numinis voluntatem petram,ad aquam inde eliciendam, bis virga seriisset, sitamque ita diffidentiam una cum fratre Aarone prodidisset, '' utrique introitus in terram Canaan denegatus est. Interea ad Idumaeae confinia progressi erant Israelitae, & hinc post varia fata, resque memorabiles gestas, in campestria Moabiperuenerunt, ubi, Bileami consilio ad idololatriam & scortationes seducti, iram Numinis aduersus se concitarunt; qua iterum, sontibus ex merito punitis, placata, Midianitas iussu Mosis aggressi eos vicerunt, & ad unum Omnes, virginibus

tantum 1 eruatis, interemerunt. ' '

Et res ipsa hoe testatur, & Moses ipse, aut potius spiritus sanctus per Mosen loquens, hoc ei elogium tribuit: Moses autem vir erat omnium hominum, qui erant in terru, mansuetissimus , Num. XII. I. Inuidia iniquissima fratris Aaronis, ae sororis Mariae, hoc sui elogium ei extorquebat, quod ut veritati erat consentaneum, ita hac occasione ab indole hominis modestissimi non alienum. Vnde nonnulli sine caussa hoc a manu aliena esse contendunt. Vox mansuetum significat. Sed eum mansuetudo adflictionem supponat, & tum demum se exerat, cum nobis iniuriae aliorum perferendae sunt, non errauit in re ipsa a. LVTHERus, in versione germanica hanc vocam per avi, si tum reddens.

Contigit hoe mense primo anni ab exitu Aegyptiaco quadragesimi, cum populus Israeliticus ad Κadesch oppidum in deserto Sin consedisset; cons dicenda ad F. XXIV. Quaeri vero solet, qua in re peccauerit Moses, ut decreto Numinis ab ingressu in terram Canaan fuerit exclusus, Poccasu enim, etsi Ebraς una quidam doctor Dissili od by Corale

549쪽

doctores hoc nolint, verba scripturae aperta nos dubitare non sinunt. R. Is C ΛBARBANEL , cum decem hac de re opiniones retulisset, & censura notasset, ipse tandem in eam ingreditur, Mosen σAtaron punitos fuisse propter iniquitates suas, re Λ.ironem quidem ob

peccatum Pituli, Mosen propter naegotium ex loratorum terrae Caman , comment. ad Num. XX. II. M. Nimirum cum exploratores in terram

Canaan mitteret, de robore & magnitudine istarum gentium improvide talia eum loeutum, quae timorem animis Israelitarum incusserint. Accessisse deinde, quod petram, quam alloqui debuerit, virga percusserit , quae percussio occasio quidem poenae, non autem caussa fuerit. Sed istis ambagibus opus non est. Dissidentia & incredulitate, & Mosen & Aaronem peccasse, Deus ipse diserte testatur: quandoquidem mihi non credidistis , ut me coram Israelitis sanctum haberetis σropterea non intromittetis hunc coetum in terram, qua eum δε-

naui. Tot enim querelis populi vir cetera mansuetissimus paulo commotior factus, simulque forte petrae ariditatem, aut alia conliderans, subdubitasse videtur, an negotium illud ex voto processuriam siti Non prorsus enim diuinae potentiae ac veracitati eum fidem denegasse, patet, quia ceteroquin petram non percussisset, ut aquam inde eliceret. Ex hac dissidentia videtur etiam profluxisse, quod bis petram percusserit. Id enim haud dubio non sine graui caussa commemoratur. Verba quoque Mosis : an ex hac rue educemus vobis aquam Z dissidentiam quandam arguere videntur : praesertim, si sensus sit; an rem, quae fieri nequit, a nobis postulatis P quorsum IONATHANIs paraphrasiis tendere videtur. Quicquid huius sit, prolocutum Mosen verba quaedam, quibus incredulitatem prodiderit, Deumque offenderit, ex Psalm. CVLII. constat, ubi dicitur: DB II. Verbum enim NI P significat, effutire aliquid, quod taceri debebat. Eadem cum de Aaronis in hoc negotio esset dissidentia,

eandem quoque expertus est poenam. IOAN. LIGHT FO Tvs prae ei puum Mosis & Aaronis crimen in eo constitisse putat, quod vacillaverint animo circa promissionem Dei de ingrediendo in terram post quadraginta annos, in chron. temp. re ordine text. Peteri te in ment. tom. I. VP pag. 31. 37. Quod ex textu non colligas. Nostram sententiam confirmant Io-- avxTORFIVs , exercitat. de Petra

550쪽

Jo seqq. De his omnibus dicetur F. XXV. σ seqq. vsoue ad XXIX.

I. X. Dum itaque in Moabitica solitudine cis Iordanem castra habebant Israelitae, Moses, qui mortem sibi instare sciebat,

leges, quas Deo iubente tulerat, repetere, &copiosius exponere apud concionem totiuS populi, antequam decederet, instituit. ' Quibus rite peractis, losuam, quem succetarem in munere suo elegerat, mandatis instruit: '' praedictaque Ebraeorum post mortem suam rebellione, in eius rei me- . moriam canticum recitauit, ' ' tum benedictione popuIo ebraeo impertita, editisque simul de suturis, vaticiniis, tu montem Nebo, eiusque verticem, cui Pi a nomen, ascen- dit, terramque Israelitis promissam cum contemplatus esset, quod mortale in eo erat, deposuit. .Cadauer a Deo ipso in valle, e regione Beth-pheoris sepultum , eo quidem loco, qui nemini mortalium cognitus est. ''

Deut. eap. I. ad XXXI. Deut. XXXI. I. seqq. Postquam librum legis Levitis tradiderat, eumque ad latus arcae sederis collocare iusserat, in testimonium contra Israelitas, si a lege ista deflexuri essent, Deat. XXXI. a . siere. Canticum vero, quod cap. XXXII. extat, eo spectat, ut Israelitis beneficia Numinis in memoriam reuocet, animumque ingratum exprobret ; simulque poenas grauissimas, quae illorum defectionem secuturae sint, praedicat. io. cocchi I de hocce cantico in ultimis Mosis cogitationes,

piae quidem & interdum ingonioste , at non aeque solidae sunt. Sed hac de re alibi. xxx ' Deue.

SEARCH

MENU NAVIGATION