Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

' Deut. XXXIIL Viros sanctos benedictionibus, quas moriaturi aliis impertire solebant, vaticinia quandoque admiscuisse, exem plo Iacobi patriarchae constat, Gen XLIX. ' Populo itaque cum valedixisset, e campis Moabitidis a scendit Moses in montem Nebo, in verticem Pisgae, qui e regione Ierichuntis. Deus. XXXIV. r. rLAv. ros EpHus haec ita describit, ut rhetorem potius, quam historicum, more suo agat,& multa de suo addat, antiquitat. iudaic. lib. IV. tap. VIII pag. 13a. Haec postrema Perba , inquit, Mose loquente, σsingulu tribubus fita fatae aperiente, is xersa multitudo in lacrymas erupit, vi s mulieres plangentes dolorem ob futuram ipsius mortem conceptum declararent, quin εν pueri prae moeroris impotentia plorante prae se ferebant, quod tanta esset Piri vim tin ac magnificentia, ut ne illam quidem aetatem latere posset. Similia eum adhuc plura adiecisset, nec ipsum Mosen a lacrymis sibi temperare potuisse, scribit: tauantis enim persuasissimum semper habuit ,

non esse instante morte dolendum, utpote qaae /raeter Dei voluntatem ac naturae leges non Peniat, viso tamen affectu populi, a lae*mis temperare non valuit. Reliquis deinde iussu & voluntate Molis reuertentibus, s olum senatum cum pontifice Eleazaro, de imperatore losua eum porro deduxisse, refert, tumque ita pergit: Vt Pero in monte, Abari pocris constitit, qui celsu e regione Hieris His attollitur, cis conscendentibuου late Chananaeae terrae prosectum exhibet, senatum dimisit. Cumque post mnuos complexus Me raro ac Iesu ultimum valediceret, inter i

υπερβολὴν τῆς πεφι αυτον ἁκετης πρac τὸ -αυτόν αναχωζησα το tans almis ε πλ2 in sacris autem PoluminibusFν sit, se mortuum,Perimae, ne froster excellentem eius virtutem a Deo rapIum praueditarent. Ita quiadem iosEpHus, multa ex suo ingenio fingens, & talia quandoque addens, quorum in scriptura nullum extat velligium. Immo si cuncta accurate expendantur, an reuera mortuus sit Moses, dubitare vid

tur, etsi dicat, Mosen de se ipso hoc scripsisse. Namque & antea de

552쪽

eo dixerat: dum vero eo prosic ritu , ου εαελεν αφανι 931.εBM, Gι disp.rriturin erat saec. Certe & aliorum ex gente Ebraea doctorum haec fuit sententia, Mosen reuera mortuum non esse. Sed ipsum

potius hac de re audire Mosen iuuat; nihil enim obstat, quo minus spiritu prophetico plenus, quae in ultimo Deuteronomii capite legimus, ipiemet scripserit, etsi alii aut a IoIua, aut alio quodam viro Θεοπνευςω ea adiecta ecstiment. Nimirum in monte Nebo in vertice Pisgae constituto totam terrae promissae faciem Deus ostendit, singulari hine gaudio, ex fide patribus data, eorumque posteris seruata, perfundendo, etsi ob peccatum supra a nobis commemoratum, inisgressu & possessione terrae tam beatae ipsemet excluderetur. Quibus omnibus peractis, Moses frau- Dei mortuus es mPl 'A mxta os Domini, hoc est, iuxta mandatum Donunt. Iudaeorum enim commenta de peculiari eoque placidistimo mortis genere per Πρ VJ

osculum, de quibus R. fALOM. I ARCHI ad Deut. XXXIV. F. tanti non sunt, ut quenquam morentur. Nec illi audiendi, qui transmutationem potius, quam separationem anim4e a corpore, aut 3 ne Θισιν sue transpositionem corporis Una cum anima , quae circa vallem

monti vicinam facta sit, hic innui putant. Diserte enim & montius& sepultus dicitur. Λ propria autem & genuina vocum significatione cne necessitate non est discedendum. Interim, ut beatissimam, ita placidissimam Mosis mortem fuisse, non est, quod dubitemus: etsi hoc ex loquendi ista ratione: ἰτπτ' 'B bu minime sequatur. Eo quoque tempore, cum Moses una cum Elia transfigurationi Christi

interfuit, eum lain a mortuis rosuscitatum fuisse, ex Matth. XVIIJ. recte

colligitur, etsi, quando hoc factum sit, nos lateat. Sepultura quoque Mosis plane singularis fuit, curam eius solo gerente Deo, nec hominis vllius interueniente Opera. Veterum traditio fuit, Deum angelorum mini sterio in Mose sepeliendo usum. vid. EPIPHANIus adu. haeres M. L haer. Ixp. aδ. Quod uti plane incertum, ita magis adhuc ab omni vero- similitudinis syecie abhorrent Iudaeorum commenta , quae apud R. fAL. IARCHI ad Deut. XXXIV. ν. 6. legi possunt. Nobis nescite liceat, de quibus ex indubitatis monrimentis nihil constat. Summam

potius suspiciamus Dei sapientiam, qui sepulchrum Mosis ignorati ab omnibus voluit, haud dubio eam ob caussam, ne Israelitis inde

553쪽

PER. II. A MOSE AD CARINUM 13 idololatriae occasio praeberetur. Atque huc nonnulli reserunt, quod in epistola Iudae pers. U. legimus: At Iuchael a cbangelus ιl e , cum aduersus diabolum altercans disceptaret de corpore Mosis, non sus nisi ipsi impingere notam maledictι, e c. Certe archangelum Michaelem cum 2iabolo de eo ore Molis acriter discepta iste, inde aperte constat. Impium enim HvGONIs ETHERIANI de regressu animari cap. IX. commentum, non de corpore, sed de anima Mosis, disceptationem fuisse, ipsa apostoli verba refellunt. Caussa disceptationis non aeque patet; etsi probabile sit, volutile cacodaemonem, corpus Motis' proferri, ut superstitioni & idololatriae occasionem praeberet. Quicquid huius sit, id constat, lepulchrum Mosis nemini mortalium innotuisse. Superiori equidem seculo fama de inuento Mosis sepulcro percrebuit, sed vanam eam atque inanem fuisse, euentus docuit : interim fabula ista lepidissima legi meretur apud GEORG. HORNIm, histor. ecclesiast. circa M. pag. m. va. seqq. Plura de morte dc sepultura Mosis legi possunt in Io. ERNEsTI GERMARO1 dissertatione de sepultura Mosis. Fuerunt &, qui vitam Mo- , sis, quam hactenus paucis delineauimus, ex instituto describerent, quod praeter PHILONEM subinde nobis laudatum, aliosque, fecit GILBERTus GAvLMINus, de pila re morte Mosis. Itangenda GEORG. SER PILil personaba, ut vocat, Moses, lingua germanica scripta.

Ex dictis constat, Mosen virum fuisse, summis eminentissimisque vimitibus praeditum, & ad maxima quaeque

administranda aptum. Tot praeterea tamque stupenda perpetrauit miracula, resque iussu Numinis supra hominum vires politas gellit, ut inter mortales nullus unquam aut propheta aut princepS extiterit, qui cum illo comparari queat.' Idem vero primus suit, qui diuino inllinctu impulsus, litterarum monamentis, quie scire omnium intererat, conlignauit, & quinque libris complexus est, ex quibus prinias Turum O. igines, eccletiaeque propagationem , conteruationem Diri irco by Gω le

554쪽

tionem & seta singularia, ad mortem eius usque condisci

mus. η.

Coeeus plane & impudens fuerit, qui hoc negauerit, eum tota viri vita, resque ab illo gestae sapientiam summam & virtu ites, quae in mortales cadunt, maximas, abunde demonstrent. Hine elogiis iustis limis, sed virtutem tamen eius non aequantibus, passim a PHILONE, Ios Esuo, aliisque, iudaeis pariter ac christianis, veteribus & 1ecentioribus, ornatur. Insigne prae reliquis illud, & prorsus eximium est, quo a Deo ipso condecoratur, qui eum in omni domo sua fidebis fuisse, pronuntiat, Num.XII. r.esnΠLa. Eo magis impietatem & impudentiam suam produnt, qui virum sanctissimum impostoribus annumerare non dubitant, qui, religionem cupiditatibus suis obtendens, artibus eallidissimis imperium in gente ebraea adeptus sit. His iam exemplum praeivit DIODORU si CvLus, qui, Mosen prudenti admodum consilio apud Iudaeos finxisse, reseri, i Deum, qui Ιαω dicitur, legum β.rrum auctorem esse, quod dismum quid esse iudicaret illud, quod in commodum serieratis humanae exiret, atque pustus eo magis obsequissum redderer, lib. I. p. m. s. Idem quoque in eclogis lis. LX. apud PMOTIvM cod. CCXLIV.8. m. NT . MOsensuis legibus in fine adscripsisse ait, Mούσης α κάσας του οεου ταδε λιγει τοῖς Ιουσαιοις.Moses auditor Dei omnia haec dicit Iudaeis. Similia de Mose habet sTRAsogaumph. lib. XVI. Nee adeo mirum, ita sensisse ethnicos, iudaicarum rerum admodum imperitos, sed & iudaeorum pariter ac christianorum hostes infensisIimos. Inter eos, qui christianorum nomine veniunt, fuisse homines, qui similia profiterentur, fidem superaret, nisi exempla in promptu essent. Notum est impium illud & blasphemum apophthema de tribus impostoribus, quos inter Mosi primus Iocus datur , quod primo simoni Tornacensi, tum Friderico II. imperatori, & denique Petro Pomponatio tribuitur. Legenda hac de re IAc. TH o MAsI I obseruatio, obseruation.

Hallans tom. I. obseruat. VIIL p. 71. Sed ad Simonem Tornacensem quod attinet, licet, eum blasphemias in Chriitum eruetisse, constet, hanc tamen de tribus impolioribus eum protulisse , nondum satis euictum est. Riderico II. autem imperatori, optimo

555쪽

principi, per summam iniuriam a Romano pontifice eiusque aste-elis hanc sententiam olim imputatam , dc ex Listoriarum monumen iis constat, & luculenter euictum est a clarissimo viro, It v RCARDO COTTHEL FP s TR v v Io, in iusser t. de doctu impostoribus 9. TVLseqq. p.II seqq. Laidontius adhuc impietatis in hoc genere docuis mentum praebet liber de tribus imposioribus, de quo an unquam extiterit, aut, si extitit, quem auctorem agnoscat, vehementer inter se viri docti disceptant. Alii enim, & quidem plerique,

POMPONATIvM, alii alium eius auctorem faciunt. Sunt haud pauci, qui plane ejusmodi librum unquam extitisso negant , praesertim RicMARDus siMON, in epistolis fel tui itemque sEBAsTIANus KOR HOLos, in praefat. patris sui B. CHRIs T. ROR THOLTI commenta tioni de tribus impostoribuι praemissa. Mihi compertum est, librum eiusmodi sub hoc titulo extare, sed omnibus istis, qui eius auctores censentur, multo reCentiorem. Id certum est, homines atheos non posse non in eam ingredi sententiam, quod nonnulli & aperte fecerunt, speciatim IORDANus ille BRvNus, de quo legi merentur. quae vir doctissimus, LA CRoZE , obseruauit, dans ses eniretιens fur divers s eis d' hψroire,iom. II. p.3aδ. Non dubito etiam,quin in hancince classem reserendus sit NICOLAvs MACHIAvELLus , quippe qui inter eos, qui non fortuna, sed propria virtute in principes sunt euecti, primo loco Mosen refert. Hexum, ut ad eos, inquit, qui non fortuna edpνopria virtute in firincipes sent euecti, veniamus, excellentiores dico

fuisse Mosin, Cyrum, Rom6lum, Theseum id generis alios ; is principe cap. ILL p. o. Corrigere equidem ista videtur, dum statim subiicit: et si de Mose non est, quod loquamur, ut qui dim*xat e rum, quae sibi diuinitus fuerint a Deo pnreser m , me ι fuit exseeutor ; sed, an serio id fecerit, merito dubitaueris, cum topia sua commenta de Mose & alibi prodiderit. Recte proinde castigatur ab HERNANNO CONRINGI , in anim.rduersiond. poliri ad Machiauelli princip. cap. m. pag. 7α quanquam & is talia inspergat, quae animaduersionem quandam promerentur. uid enim, inquit, quod dubirare forte liceat, num qua insigni prudentιa ciuili Moses νaluerit Z Negami hoc fine, ac probare es co tin Alphonμι Abulens, Di ilig

556쪽

tis. III. commensar. in III. regum. Vrcatque ea negatio imietatis cuia

di, quoniam raditas ministi summam is smet Dei, qui dux cae rex rea e fuit Israelitici populi, sapientiam potius commendet. Perinde se hcet atque regni eoelestis prima strocuratio institum fuit per riseatores aliosque infimae sertis homines, Deo sapientiam sapientum qu.s habente

DHisio. Nec pero ea es auctoritas Rabbinorum, ut erevi Moses debeat

PATER IN SAPIENTIA, PATER IN LEGE, ET SALOMONE

MAIOR , quod Maimonides a mat, lib. III. doctor. perplexor. e. LV. Non satis firmis etiam argumentis robat Clemens Alexandrinus libr. I. promat. Mosen fuisse non tantum προφητικον, sed etiam νομ οθετικον, τακτικον, τραυνοικον ct ηπολιπικον philosopbum. Non sine licet hanc Prudentiam soliticam ceno cosistere ex eo, quod Moses fuerit institutinis omni sipientia Aegyptiorum, quanquam ιlla institutio rem faciat P ro similem. tauemadmodum sane illa a sancto Stephano mari e Pr fecta Mosaicae educationis commendatio intellligenda sit, docuImus is tum tibro de Hermetica philosisdia ac medicina rap. XII. pag. IO. σduabuι sequenti π. Verum haee, quae vir docti stimus ita disserit, non prorsus mihi admittenda videntur. Solet enim Deus ad res maximas gerendas eos prae reliquis eligere, qui eiusmodi virtutibus instructi sunt, ut iis sint idonei. Nouique testamenti, adeoque apostolorum, longe alia ratio fuit, quam veteris testamenti atque Molis. In illo enim regnum mere spirituale erigendum erat, ad quod dona spiritualia apostolis, etsi humanae ceteroquin sapientiae praesidiis destitutis, concessa erant, quanquam nec Paulo, cui re christianorum maximum incrementum debent, ea deerant, quae homines eruditi aut a natura, aut a disciplina & institutione habent.

In hoc autem respublica constituenda erat, atque externo etiam apparatu confirmanda & stabilienda: qua in re humanam quoque prudentiam plurimum valuisIe, non est, quod dubitemus. Quantumuis autem magna Mosis aut sapientia aut prudentia statuatur , nihil tamen inde illorum aeeedit opinioni, qui impio ausu eum imposturae accusare non dubitant. Non minor enim eius erat fides atque integritas, &, quae ille publice atque in conspectu omnium edidit, mirac la, ita comparata erant, ut nulla sapientia, quantumuis excellenti, ea

perpetrare potuisset, rusi vis diuina intercellisset. Quod ut ipse non

negat

557쪽

pientia & prudentia Mosis testimonia spernenda prorsus, praesertim

AR PANI, quod ex ALEXANDRO POLYHISTORS repetunt Evs EB Ivs. lib. IX. ueparat. euanges. eas. XXVII. 6 IOSEPH vs, antiquis. iudaic.

lib. II. cap. X. Etsi enim in hisce falla interdum veris permista sint. non tamen omnia ut falsa aut commentitia reiicienda sunt, etiam illa. quae & rebus ipsis, & scripturae sacrae testimoniis sunt consentanea. Interim in sapientia pariter ac eruditione & Aegyptiorum & Mosis

rite aestimanda, ita est incedendum, ne eam nimis extenuemus, nec

tamen quicquam iis tribuamus, quod aetatis istius, qua vixerunt, indoli repugnat. Et hinc diiudicanda , quae de omnigena Mosis eruditione, eiusque praestantia in poesi, eloquentia, philosophia, singulisque eius partibus, peritia quoque medica & chemica passim

dicuntur, & integris commentationibus a viris doctis disseruntur: quae omnia diligenter in unum collecta, exhibet GEORGIus sER-PiLIus , in personalib. Mosis cap. VIII. pag. 1 seqq. Vt vero ad eos redeamus, qui fidem & integritatem Mosis labefactare non erubuerunt, omnes facile impudentia & impietate superat, saepius iam atro nobis notatus lapillo IOAN. ToLmnus. In dissertatione enim, cui titulum fecit: Adesidaemon, sue Titus Liuiur a superstitione vindica- ως, cum de Numa Pompilio ex LivIO retulisset, eum religionem ad metum populo iniiciendum obtentui sumsisse, & nocturnos cum Dea Egeria congressus simulasse, eadem, inquit, omnino de multis aliis logulatoribus , praesertim pero eum religiones aut D u instituissent, res rum probatissimi scriptores, re simplex credidit vetustas. Ita Delphis Lycurgur ab Apolline, Minos a Ioue in antro Diritaeo siua omnia Hisdscisse, comminiscebantur 3 ut homines nempe, diuina auctoritate douisIti, legibia ab ipsis Molatis libentius obedirent. His tandem subis iungit: His atque similibuς Mosen Ebraeorum nomotbeten assimilare non addubitat Diodorus Sculus e sed in hac Moysis eum aliis prophetiscae legislatoribus comparatione multo adhuc copiosior es Strabo geogra- Fbus; g. 'pag. S. O ρ. Licet vero non tam ipse hoc asserere, quam

DIDO RuM atque GRABONEM hoc asserentes adducere videatur, satis

tamen patet, ipsius ToLANDI hanc mentem sententiamque esse, quippe

558쪽

qui non tantum istud DIODORI atquc ITRABONIs mendacium non refellit, sed in originibαι quoque tuaeris pag. M. seqq. aadem DIono Iα sTRAgosis loca producit, ut plane adprobet, immo sTRaao Nisidem potius haberi velit, quam Mosi. Et qui eo usque impudenti progressus est, ut omnino Mosen in pantheistarum numerum refervi ret, illi leue quid fuisse. ceidendum est, eum fraudis ac imposturae a guere. Sed simul TOLANDus se mentis atque iudicii prorsus exper tem demonstrauit. Cum enim palam dc pleraque in conspectu totius

populi Israelitici gesta sint, quibus se diuinitus mistum comprobauit Moses, fraudi nulli aut imposturae lacus esse potuit. Maxima enim

miracula inspectante. vidente, sentiente toto populo Israelitico, edidit, adeo, ut ipsi Israelitae vocem Dei in monte cum Mose loquentis audiuerint. Nec est, quod, quae Moles ipse hae de re scripsit,ia dubium voles, cum Israelitae mendacii ipsum haud dubio redarguissent, nisi aut ipsi vidissent, ea reuera gesta esse, quae narrauit, aut a maioribui suis hoc accepisient. Tantum vero abest, ut hoc fecerint, ut potius siumma illa & incredibilis in obseauandis institutis Mosaicis constantia, quam in iudaeis admiramur, non aliunde derivanda sit, quam quod iusta successione a maioribus suis acceperint, edita a Mose ista miraeula fuisse. Esto itaque, alios legislatores varia commentos esse, ut diuinam anctoritatem sibi legibusque suis conciliarent: num etiam similia palam inspectante toto populἄperpetrarunt, ac Moses Num ulla in re eum Mose comparandi ve- aiunt Nonne summa stultitia, in unam eos cum MO1e comptu

gere classem, aut DIODOxo atque sTRABONI , rerum a Mose gestarum

imperitis, fidem hae in re adhibςre Procul itaque facessant istae impiorum hominum nugae. ' . ' Principibus atque prophetis annumerare Mosen, nulli dubitamus. Num vero de sacerdos fuerit 3 quaeritur. Praeter iudaeos quosdam id equidem assirmant Pontificii, ingens hac ex repraesidium ad auctoritatem, quam Romano pontifici tribuunt, confirmandam. sibi pollicentes. ' Α , ut unus tantum pontifex seu sacerdos summus esse poterat & debebat, ita in Aaronem, eiusque posteros, sacerdotium

559쪽

legitur, diserte potius a summo sacerdote distinguitur, Num. XX Fres OAN. SELDENus , Mosen pontificem extraordinarium fuisse, putat, de β ess in pontis libr. I. cap. I. pag. m. oa. alibique. Sed omni fundamenin destituitur. Afferre, qui 1ecus sentiunt; illud ex Psalm. XCLX. L solent, Moses' Aaron, hoc est, Vt vulgo vertunt: in scerdotibis eiuσ. Sed iamdudum viris doctis obseruatum est, in significare virum primarium seu principem, ut sensus sit: Moses re Aaron in I rincipibus eius ; quanquam & non desint, qui hanc

ocem ad solum Aaronem referant. cons. THEOD. HACK

PANIus , in t. bibl. pag. vo. seqq. fAL. GLA s s I v s, in selin. Mesp. . Sar. & in mantissa philol. fur. p. r Iseqq. aliique, quos magno numero allegat GE G. sERPILIus , in personalibus Mosis, cap. V. p.u. Principem vera cum diximus Mosen, non ita hoe est intelligendum, ac si sua auctoritate Israelitis praefuerit, aut summum ipsemet in hac gente imperium tenuerit; hoc enim penes Deum fuisse, constat, &i0 ssequentibus ex instituto probabitur; sed quod ceu struus ac miniser praecipuus Numinis, eius nomine, uita & auctoritate, omnia in . hac gente gesserit, quae ceteroquin principes aut eorum vicarii gerere solent. Et hoc sensu, si nonnullis credimus, etiam vocatur rex in Ieschurene. Deut. XXXVI. I. Alii enim haec verba non de Mose, sed de Deo ipso intellisunt, eo, quod ibi de eo die, quo lex latae est, sermo sit, quod a Deo, intercedente tamen Mosis opera, famam, constati Quicquid huius sit, id certum, eum proprie non fuisse regem, sed supremi regis praecipuum atque principem ministrum. Hinc & PHILO iudaeus parum accurate locutus est, qui eum βα λεαε vocat, quemadmodum & idem auctor fallitur, dum eundem αρ χιερεα appellitat, iacerdotium illi tribuens. Falluntur hine dc HvGo GRorius pariter, ac IO. sELDENvs. Mosen non quidem nomine & pompa, sed iure tamen regio populum gubernasse, asserentes, ille quidem ad Deut. XXXVI.s hic autem de meis. iviae lib. II. cap. L. N IL. Eo itaque , quo diximus, sensu, princeps fuit Moses, qui iussu&auctoritate Numinis omnia administrauit, simulque res tam stupendas tamque ad. mirabiles gessit, idque tanta fide, prudentia, animique magnitudine,

ut omihus regibus principibusque eum praeserendum esse, iure

. a nobis

560쪽

sp. . I. A MOSE AD IOπΑ, . 'm 1 nobis dictum sit. Prophetam denique non tantum, sed prophetis reliquis omnibus, qui meri homines ruerunt, maiorem fuisse Mosen diserte dicitur Deut. XXXIV. to. ιδ. Non surrexit a buc prophetae iis Is rabie, sicut Moses, qui Iebouam cog uit de farie adfariem; omnib- signis N portentu, ad quae Moda eum misinu Lehoua in Aeraptum ,

contra Pharaonem, omnesque ei- seruos re uniuersam ternum, atque a

omni manu praeualida, s terrore magno, quem sibi fecerat Moses , in oculis uniuersi Israelis. Certe, cum propheta is sit, cui Deus voluntatem suam manifestat, quiue cum Deo loquitur, & de eo ad alios, voluntatem Numinis, quaeue eius iussu fieri debent, illis significans. haec omnia Mosi eminentiori quadam ratione conuenire, res ipsa docet. De priuilegiis itaque Mosis Vt prolixe disputemus, necelle

non est, cum ex antea allatis scripturae verbis ea abunde constent.

Nimirum prima eius prae reliquis prophetis ἐμη haec erat, quod Moses Dominum cognouerit de facie ad faciem, hoc est, quod Deus se ei absque symboli cuiusdam interuentu reuelauerit, di ita eum eo locutus sit. Reliquis prophetis aut per symbolicam visionem, si vigilarent, aut per somnia, si dormirent, Deus se reuelauit, sed Mosi ita, ut ipse cum illo loqueretur, Ut amicus cum amico loqui

solet. Hoc euidentius adhuc explicatur Num. XH. LI. S. Audite

nune verba mea, inquit Dominus f es p pheta ex vobis, ego Iehou per Mimnem symbolicam, quae vigilantibus obtingere solebat me ipsum notum facio ei, aut ster Fommum alloquor eum. Non se feraru meuc Moses, qui es in rota Pomo mea fidelis: r B l B ora ad os alloquor eum, re visiong, scilicet absque lymbolorum

aenigmate, ut sequentia docent, unde nonnulli Vertunt: conum e non

in aenigmatibus'figura Iebouae me intuemr; id est, absque symbolis& aenigmatibus cum illo loquor, & is mecum, quoties & quemadmodum vult. cons. Exod. XXXIII. it. Quae utique felicitas nulli prophe- etrum contigit. Altera stolis ἐξ oo consistebat in multitudine &magnitudine miraculorum atque prodigiorum, quae iustu ac volu tate Numinis edidit. Equidem & a reliquis prophetis interdum mi- 'iacula edita nouimur; sed ea tum magnitudine, tum multitudino

eum miraculis Mosis neutiquam sunt comparanda. MENAssE BEN

SEARCH

MENU NAVIGATION