Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

obseruat, eum a reliquis prophetis iunctim sumptis, quantum es' scriptura saera constat, ab orbe condito, usque ad primi templi d structionem, non nisi Lxx I v. profecta sint, in comitiatore, quaestis XL ad Deuteron. p. au. seqq. Denique non tantum plurima ma ximaque miracula edidit, ted alia gestit, quae summam ei auctoriatatem conciliabant. .siue populi Israelitici en Aegypto migrationem, siue eiusdem in deserto per annos quadraginta commorationem spectes. Quae iterum eiusmodi sunt, ut de nullo alio propheta eiusmodi quid legatur. Hinc Vero intelligitur, qualem quantum ue illum prophetam esse oporteat, .quem sibi similem fore dixit Deut. XVIII. v. s. immo qui reuera illo longe maior fuit, Iesus seruator noster quod eundo per singula' capita demonstrari pos set, si nostri instituti hoc ferret ratio. Nias adhuc Mosis praε reliquis prophetis praerogatiuas afferunt doctores Ebraei, quibus

An Moses ser tor omnIum primus suerit 3 disceptacl

inter eruditos solet. rui omnino litterarum ad illum originem reserunt, quos supra ad period. I. stat. I. I. XXVIL indicauimus, non possunt non cum pro primo seriptore habere. Certe scriptum

aliquod genuinum, quod eius libris antiquius sit, proferri nequit. Quid de scriptis, quae patriarchia tribuuntur, sentiendum sit, in praecedentibus visum eiL De Mercurii, Zoroastrisque libris su posititiis itidem dictum: uti & de libro Iobi. Speciem quandam hisbet, quod Moses ipse ad librum bellorum Domini prouocet, Num XXI. ι . At non de libro quodam , sed de cantico , occasiona praelii inter regem Amorrhaeorum & b.abitarum commissi , ibi

sermonem esse, alii contendunt. Certe canticorum eiusmodi usus Ionge antiquissimus est: vid. Is ΛAcI IAQvELOTII dissertationes doexistentia Dei, disserti L. cap. XXIII. P. Oa. sunt tamen alii, qui incertum putant, an Moses primus omnium scriptor fuerit, eum

fieri potuerit, ut iam antς eum quaςdam litteruum monumentia

562쪽

fint eontignata, quae hodie amplius non extent. vid. GuIL. SALDE

Mi disserti de primo scriptore, quae prima est bibri primi otiori eius eseolog. p. a. seqq. Quicquid huius sit, id certum est, Mosen esse

scriptorum omnium, quorum mςmiaria ad nos peruenit, aut qui ininiet ethnicos olim noti fuerunt, antiquistimum. Id antiquis ecclesiae christianae doctoribus, contra Graecos disputantibus, iam obissetuatum. Ex instituto autem hoc euincit IusTIN vs MARTYR , ineohortatione ad Graeco1 p. D. seqq. atque TATI A Nus, orat. ad Gnae Moos pag. m. IV.seqq. Multo magis primus omnium est inter seriaptores Θεοπνιυςως. Nullo enim idoneo exemplo demonstrari potest, canonicum aliquod atque Θεοπνευτον ante Mosen extitisse scriptum. Hinc vero, ut ad christianae religionis 'veritatem asserendam, maximum momentum accedit, ita non defuerunt homines profani, qui, ut librorum Molaicorum antiquitatem pariter ac veritatem conuel. larent, Mosen librorum, qui sub eius nomine extant, auctoremasse, negare non erubuerunt. In his THOMAs HOBBEs Ius est, uiathan. pari. III. cap. XXXII L. Molis libros non ab auctore, sed

ab obiecto sic dictos, contoridens, non, quod a Mose eo cripti sint, sed quod de Mose agant; interim fatetur, fieri potuisse, ut ea scripserit, quae his libWis ab eo scripta esse ramuntur. Sequitur

praeadamitarum. conditor IsAACvs νEYREstius, quae Moses de re

bus Ebraeorum , ab Adamo, Ebraeae gentis parente ,. ad sua usque tempora fuse scripserat, periisse iactitans, quorum nunc non nisi excerpta quaedam & schediasmata tumultuaria supersint, spem. meadam. lib. IV. cap. I. BENEDIC Tvs DR sPINOIA, omnium Iirorum historicorum, qui res ante Esrae aetatem gestas comple-δuntur, auctorem Esram elis, perhibet ., qui quinque istos libros, qui primum in scriptura sacra locum tenent, Molis nomine Vocauerit , quia in iis praecipue de rebus ab eo gestu agatur, denominationea parte potiori desumta. Immo Hram nondum ultimam hisco libris manum imposuisse, ut adeo non tam historiam rite concinnatam, quam commentarios nondum digestos, & materiam saltem historiae praebentes, exhibeant, in tractat. theolog. polis. es. VIII. re m. Idem equidem auctor ex Iudaeis AaE9-Es M laudat,

563쪽

vocatque ideo eum liberioris ingenis Pirum, re non med ocris erudiationis, qui primus omnium hoc praeiudicium s Mosen pentateuchi auctorem esse, P animaduerteris, eis ausu non sit, mentem suam aperte explicare , oec. L c. cy. VIII. flv. ao . In quo aperte aut fallitur, aut fallit. Etsi enim AB EN-EsRA nonnulla post Mosea pentateucho addita aut inserta statuat, inde tamen non sequitur, eum negasse, Mosen ipsius pentateuchi esse auctorem. Referendus porro ad hancce classem est RICHARDus sIMON, cui si habenda figes , in populo Israelitico scribae fuerunt, publica auctoritate constituti, qui cuncta in hacce gente gesta litterarum monumentis consignarent, & quorum prolixis commentariis vastissimisque -- luminibus ea compilata sint, quae de gentis huius rebus in scriptura sacra habemus: Mosen autem pentateuchi auctorem esse, dilerte negat, si legum scriptionem, quam ei ut legislatori tribuit, excipias;

Furibusque exemplis comprobare satagit, pentateuchum non potuisse non a pluribus compilatoribus proficisci, quorum unus hanc, alius aliam pericopam, eodem redeuntem, in sacrum tex tum intulerit: accessisse porro, cum Veteres separatis volumini bus, quae inter se iuncta non erant, sua inscripserint, ut turbatis istis voluminibus, quae librum conitituebant, nec suo loco repositis, peritoparum ordo misere aliquando turbatus sit. Ita quidem si Mosius, hocce tam lepido inuento mirifice sibi placens, hi si erit. peti testam. lib. I. cap. II.'V. Dum vero istam sub examen reuocauit vir doctissimus, io. CLERIcus, sententiam, scribas equidem istos siMONII explodit, in eo vero consentit, pentateuchum ab ipso Mose non esse conscriptum, sed a facerdote quodam Israelitico, e Bablonia misso, ut nouos Palaestinae incolas edoceret ritum , quo regionis istin Deus amabat eoli, II. reg. XVII. Quod, quo tempore contigerit, etsi determinari nequeat, videri tamen, hoc contigisse post deci mum octauum annum regni Iosiae, quo inuentus fuit liber legis, sine quo extremam manum operi suo imponere sacerdos ille non potuisset. vid. Semimens da quelques theologiens de Holgande fur P hist. erit. du Piram testam. p. III. q. Rationes, quibus vir doctissimus innixus, in hanc sententiam ingressus est, adferre necesse non est j cum ipse tandem mutata sententia Mosen pentateuchi auctorem

564쪽

agnoscat, in dissera. de sicriptore pentateuehi Mdse, quam commenta aio. suo in pentateuchum praemisit. Nimirum mentem suam ita explicat, ut tria rerum genera in pentateucho legi observet, ea, quae ante Mosen gesta sunt, res ab eo aut ipsius tempore gestas, .di denique quaedam, quae ipsius aeuo posteriora sunt, aut videntur. Ad primam classem ea refert, quae in libro genesess conmtinentur, quaeue ita comparata sint, ut, si loca quaedam, quae abaliena manu addita sint , excipias, nihil in iis sit, - quod a Mose non potuetit proficisci. Quod si quaeras, unde Moli innotuerint ea, quae eius aetatem longe antecedebant, quae scilicet de rerum omnium origine, deque rebus antediluuianis, & reliquis ad paren tum sirorum aetatem usque narrauit, tespondet, ea haud dubio a patriarchis iam litterarum monumentis fuisse consignata, ex qui bu Moses hauserit, & Iicet, qualia & quot eiusmodi scripta fuerint, dici hodie nequeat, nonnulla tamen carminibus ομοιοτρολευτοις, quae Ebraeorum poesin constituerint, quorumve usus apud gentes antiquissimas frequens fuerit, fuisse compreliensi. Ea, quae ad alteram classem pertinent, ab ipso Mose litteris consignata, dubio carere, pronuntiat. Denique, quae Mose recentiora nonnul lis visa sunt, accuratius expendens, nonnulla, si rite explicentur ocintelligantur, perperam hue referri, ostendit, quaedam autem, sed paucissima, recentiora & ab aliena manu profecta videri, quae tamen neutiquam obstent, quo minus Moses pro auctore pentateuchi haberi queat. sunt vero, qui ad haec quoque loca ita respondent, ut nihil in pentateucho extet, quod Mosen auctorem non agnoscat et quemadmodum & ea, quae illius aetatem antecedunt, ex reuelatione diui na ei innotescere potuerunt; hoe eertum est, ex diuina inspiratione eum cuncta scripsisse. Omnes autem illos, qui, Mosen pentateuchi auctorem esse, temerario auso negarunt, turpiter falli, demonstrarisaei li negotio potest. Et initio quidem, eum sectentiam communi

iudaeorum ae christianorum consensu eomprobatam conuellere auudeant, grauissimas eos suae dissensionis oportebat afferre lationes. Quod eum non secerint, irritum esse illorum conatum, nemo non

intelligit. Unicum illud speciem habet, quod dieunt, nonnulla M insta aetate reeentiora in his libris deprehendi. Quod si de quibusdam

565쪽

concedatur, etsi neutiquam concedamus. nondum inde sequitur. Mosen pentateuclii auctorem non elle. Eile vero eum pentateuchi auctorem, ex ipio pentateIicho euincere pronum est. Leges a De ei datas, dc quidem omnes, quae in his libris leguntur, eum iusta Numinis litteris mandasse, diserte constat ex Exod. XXIV. reris φ. . XXXIV. ar & Deur. XXXI. λ .seqq. cuius quidem libri, omnes leges complexi, autographum in templo repertum est, tempore Iosiae Iudaeorum relli, H. reg. XXII. Sc H. ehronicor. XXXIV. Omnes ni mirum leges, etiam eas, quae in deuteronomio extant, hoc volu men comprehendiisse, ex Ios. I. I. g. constat, ubi Deus ad Iosiam dicit 'facias secundum OMNEM LEGEM, quam ρraecepit tibi Mosea ferum meus,&, ne dubites, ubi leges istae extent, statim additur: ne discedito liber iste legio ab ore tuo G. cons. & II. chron. XVII. g. XXIII. II. Esdr. VI. II. Sane cum ex hisce aliisque locis constet, cultum externum Numinis secundum leges ceremonialas a Mose prae scriptas aut institutum fuisse, aut rest uratum, & has in volumine legis, quod eo tempore extabat, fuisse, non est, quod dubitemus. De vaticiniis Mosis, speciatim cantieo illo sacro Deut. XXXII. ut idem probemus, necesse non erit, cum nemo forte hac de re dubitauerit.

Ad historica quod attinet, victoriam, quam Israelitae ad preces Mota ab Amalekitis reportarunt, iussu Numinis litteris consignalle , diserte Exod. XVII. I . legitur. Idem de itinere & stationibus populi Israelitici constat ex Num. XXXIII. a. Quis vero dubitet, Mosen non &ea, quae multo maioris momenti sunt, litteris consignasse Immode reliquis omnibus eo minus dubium, etiam de iis, quae in libro g neseos extant, quod omnia rite inter se cohaereant, & ad unum eu demque colliment scopum. Sed illis, quibus vel ulla Christi fetu toris superest veneratio, hac de re dubitare, prorsus nefas est. Ipsum enim Mosen pentateuchi auctorem Christus agnoscit, dum, si credeis retis, inquit, Mos, crederetis mihi, ilis enim de me siripsit. Auo si scripsis illius non cressitis, quomodo. verbis meis credetis Z Cum dicit rasoses scripsit, Mosen utique pentateuchi auctorem agnoscit, illisque aporte contradicit, qui libros Mosis non ab auctore, sed ab obiecto ita dictos contendunt. Praeterea, cum Mosen de se scripsisse asserit,

566쪽

nus in libro geneteos, quam reliquis, apertistima de Christo testimonia occurrant. Atque hoc Lucas ctiam confirmat, dum Christum a Mose orsum reseri, perrexisse per omnes prophetas, interpretando ea, quae de se scripta erant . atque dixisse: oporret omnia impleri, quae seripiti sunt in tege Mosis, inprophetu re almu δε me, Luc. XXIV. V. . Idem & apostolorum Pauli atque Iacobi, Mosen itidem pro auctore pentateuchi aperte agnoscentium, testimoniis comprobari posset, si pluribus argumentis opus esset. Cons. Actor. XV. a . II. Cor. III. I . N. Si quis forte exeipiat, Christum atque apostolos hic opinionem inter Iudaeos receptam secutos, cum parum honorifice & de Christo & de apostolis sentire, existiino. Absit enim, ut dicamus, in opinionibus erroneis eos hominum suae aetatis sententias secutos. Qui veritatem ubique professi sunt, eiusque gratia doctoris munus susceperunt, eosne opiniones erroneas secutos, easque suo exemplo confir- malle putast Id profecto nec in re minima, quaecunque demum

esset, illos decebat, & ut Christo plane indignum, ita a fide & sineeritate apostolorum prorsus alienum est. Ad argumenta, quae dissentientes proferre in contrarium solent, non respondebimus: praeiastiterunt id iam alii, praesertim PETRvs DΛNIEL HUETIus, demonia strat. euangel. Prop. IX.pag. V .seqq. cons. & FRIDERI C vs s PANHE- Mius, histor. ecclesiast. Peter. testam. p. m. λω. seqq. it. P.IIo. seqq. &κεLMANNus . I T s I v s, mi cedan. scror. N. I. Iibr. L cap. XIV. pag. Ios.seqq.

g. XII.

Postquam itaque vitam atque virtutes tanti viri paucis considerauimus, cuius opera in rebus maximiS perpetrandis,& ecclesia pariter ac republica Ebraeorum constituenda, Deo uti placuit, nunc ipsa Israelitarum, penes quos vena eo tempore ecclesia erat, res,&, quae subierunt, fata, Ordine perle-quemur. Nimirum, in Aegypto adhuc constituti , durissima premebantur seruitute, & aspera quaevis & atrocia a Pharaone perpetiebantur. Cumque Moses Pharaoni Numinis mandatum exposuisset, tantum abest, ut ei morem ZZZ gere-

567쪽

gereret, ut acrius potius Israelitas vexaret. Variae inde plagae Aegyptiis immissae, quarum numerantur decem. Vltima omnium grauissima erat, dum primogeniti hominum pecorumque subitanea morte perirent, qua inductus Pharao tandem Israelitas dimisit, Aegyptii autem reliqui, grauiora 1 ibi imminere timentes, valde, ut egrederentur, eos

urserunt, immo tantum non expulerunt. Cum IsraeIis progenies tam diu in Aegypto commorata sit, ibidemque in populum ingentem excreuerit, Orta hinc est quorun dam gentilium scriptorum opinio, Iudaeos genere & origine essu Aegyptios. Qua de re ut aliquid dicamus, neutiquam ab hocce loco aIienum est, cum hic de populi Israelitici rebus gestis atque fatis

exponere incipiamus. Eius itaque ut nobis certo constet origo, par est. Inter eos, qui ex Aegypto iudaeorum oFiginem accersunt,s TR Aso est, qui, cum mixtae simi, inquit, originis, νι Galia Deam scilicet, Hierichuntem, Pbiladelphiam oe Samariam incolunt, θfama, quae maxime inualuit, circa res de templo merosoly mirans creditaF, perhibet, eos, qui nunc Iudaei appellantur, ab Ae raptus fuisse propagatos 3 geograph. ιb. XVI. pag. 71o. Eandem de gentis iudaicae origine sententiam habet DIODORus sICULus , libr. I. bibliotb. hison Reg. m. a . quam & nostra aetate, ut more suo ubique ethnicos 1criptores sacrae scripturae praeferret, secutus est, & propugnandam suscepit IoΑN. ToLANDus, origini. iudaic. pag. a. seqq. Idquane Dustra & sine omni specie fecisse videatur, varia comminiscitur. Ab Aerapto, inquit, nonnis paucorum dierum itinere disat Iudaea quorum incolae non nuro a scriptoribuι confunduntur. se Moses, quando in terram Midianitarum aufugerat, pro Aenptio statim habia tui est. Priuilegiis etiam s immunitatibus Due reliquis gentibus inter Iudaeos gaudebant Aerastis: nam quamuis Ammonitae oe Moabitae, sturii insuper eunuchi, usque in decimam generiurionem a iure riuia ratis G suffragii excludebantur, in tertia admittebantur Idumaei re Λ nptii. In Aerapto loci quoque religionibus utebantur Iudari, fae certe

ab initio fuerunt idolorum cultores. Quod cum Ioseaς tςstimonio

568쪽

sECT. I. A MOSE AD IONAM. 3 7 comprobasiet, & porro obseruasset, finitimis facile persuaderi potuisse, seditionem aliquam in Aegypto exortam, ac bellum exarsisse civile , tandem concludit: Hid igitur simiti que indiciis creerae vario nes inductae, Iudaeos pro Aegyptiis semper habuerunt, oe fere dixeram, se habere debuerunt. Ne autem sTRABo secum ipse pugnare videretur, dum Israelitas & ex Aegypto prognatos, & tamen, mixtae esse originis, dixerat, probare porro satagit, Israelitas, utpote Aegyptiorum seruos, omnino mixtae originis seu colluuiem ex variis gentibus fuisse, interim, quia plus quam quadringentis annis in Ae gypto habitauerint, reste eos pro veris Aegyptiis haberi; simulque, quoa antea de bello ciuili dixerat, repetit. Coecutiunt itaque, inquit, qui, Iu reos omnes indubitatos esse Abrahami pel Lacobi posteros

absque et Ea sanguinis corruptione) pertinaciter asserunt. Inter omnes etiam constat, Aeraptiorum seruitia non unius dumot fuisse gentis.

sed promiscuam ex omnibus circa flvitimis colluuiem 2 certamen et u

illud inter Pharaonem re Druelitas bellum fuisse seruile, cuiuis prem- teuchi libros sedulo legenti facile patebit, loc. cit. pag. Is. At longe

aliter se rem habere, ex scriptura sacra constat, quae, Israelitas Iacobi ex Isaaco & Abrahamo esse progeniem, diserte testatur. Rationes quoque, quas in contrarium TOLANDVs adfert, futiles plane

sunt, & vix dignae, ut quis ad eas respondeat. Vicini, inquit, fuere Iudaei. raptii, ergo ab his illi prognati. Vicini etiam fuere Iudaei, Amalekitae, Ammonitae, alii; ergo ab his Iudaei, aut hi ab illist Quis ferret hanc concludendi rationemὶ At Moses tamen pro Aegyptio habitus, cum profugus abiret in terram Midian. Ergone satim etiam suit Haberi nimirum Moses pro Aegyptio potuit, eo , quod in Aegypto natus, educatusque & a parentibus in Aegypto degentibus in lucem editus est et, & hactenus etiam fuit Aegyptius:

sed inde non sequitui, maiores, ex quibus prognatus erat, aliunde in Aegyptum venire non potuisse, aut Ebraeos aliunde potius, quam ex Iacobo & Abrahamo, originem ducere. Meliori quodam loco Aegyptios in gente Israelitica habitos, quam alios populos non ci eumcisos, facultatemque liberis eorum, post tertiam generationem incongregationem Domini intrandi, a Mose concessam, non abnuimus,

idque constat ex Deut. λ I. I. I. Sed eodem iure gauisi sunt Idu-

569쪽

PER. II. A MOSE AD CIIlli vMmaei: nec caussa eius rςi illa eli, quam fingit ToLANous, quod Israelitae ab Aegyptiis Originem duxerint, sed quia Aegyptii aliquando hospites & domini Israelitarum fuerant, hi gratum piumque hac ratione erga illos demonstrare debebant animum. Sed idola tamen ita pergit ToLANovs Aegyptiorum coluerunt Israelitae. At num inde sequitur, ergo ab Aegyptiis duxerunt originem Cum tamdiu apud Aegyptios commorati sint, fieri potuit, ut nonnulli superstitione illorum aliisque moribus peruersis inficerentur, qua de re insequentibus plura dicemus; sed inde nihil pro lententia TOLANDI colligi potest. Coluerunt Israelitae & aliarum gentium idola, a quibus eos originem ducere, nemo dixerit. Quae denique de

bello seruili inter Pharaonem & Israelitas comminiscitur, cum omni prorsus fundamento destituantur, ut illis refellendis immoremur diutius, necesse non est. Id saltem addo, cum in originibus iudaicis, ex sua mente explicandis, auctoritate sTRABONIs maxime nitatur, iniquissime eum agere, quod istius auctoritatem scripturae sacrae praeserat, quod uti ei solenne est, ita iam aliquoties hoc nomine eum castigauimus. Vt vero impia hominis temeritas eo magis elucescat, obseruandum, ethnicos scriptores in originibus gentis iudaicae suam vel maxime prodere ignorantiam, dc quo magis inter se ipsi mee diisentiunt, eo minus, nisi scripturae, quae tradunt, consentanea sint, fidem promerentur. Sic longe aliter, quam sTRAllo, de gentis iudaicae origine disserit TROGI POMPEII epitomastes IusH-Nus, histor. lib. XXXVI. cap. II. Namque, inquit, Iudaeis origo Damaserna , Syriae nobilissima ciuitas, unde er goriis regibus genus ex re gina Semirami fuit. Nonnullis de Damasco eiusque regibus inter tectis, quo pacto Iosephus Iacobi filius a fratribus venditus, inque Aegyptum deportatus ad maximas dignitates peruenerit, narrat, dctum porro de Mole haec subiicit et filius eius Iolephi Moses fuit,

quem praeter paternae scientiae heredimiem etiam formae pulcritudo commendabas. Sed Aerapni, cum scabiem'pitiliginem paterentur, re-ssono moniti, eum cum aegris, ne Pesis ad plures serperet, terminis Aegypti hellunt, ct c. Multa in his falsa, nonnulla vera & scripturae latis con sentanea. Sic recte te habet, quod feribit, Israelitas ab Israele seu Iacobo originem ducere, etsi in eo erret, quod Israelem cum Abraham

570쪽

SECT. I. A MOG ΑΠ IOsvΑΝ . 1 hamo Damasci regem facit: recte docet, Ebraeos in Aegypto fuisse

exules λ recte etiam, Mosen non Aegyptium, sed Graeum. In quibus omnibus longe propius ad veritatem accessit, quam STRABO, aut qui, Israelitas ab Aegyptiis descendere, autumant. Quam parum ethnici sibi ipsis in originibus gentis Ebraeae constiterint, omnium luculentissime ex iis patet, quae hae de re adfert C. CORNELIVS TACI T v s, histor. lib. V. cap. II. Lud eos, inquit, Crem insula profugos nouissima biae insedisse, memorant, qua tempestate Saturnus, pi Iouis pulsus, cesserit regnis. Argumentum e nomine petitur 2 inclytum in Creta Idam montem, accolas Idaeos, aucto in barbaram cognomento, Iudaeos vocitari. Iuidam

regnante Iside, exundantem per Aeg sum multitiainem, ducibus Hier folymo ac Iuda, proximas in terras exoneratam. Plerique Aethiopum prolem, quos 'rege Cephaes metus atque odium mutare sedes pepulcrat. Sunt,qui tradunt, Assyrios convenas, indigum agrorum populum , parte rapti potitos, ac mox proprias urbes, Hebraeasque terras s propiora Θriae coluisse. Clara, alii Iurieorum initiar Gomos carminibuς Homera celebratam gentem, conditae urbi Hierosolymam nomen e suo fecisse. Ecce diuersas oppido ethnicorum de Iudaeorum origine sententias. Quas omnes licet TAcios, & merito quidem, retietat, propius ta men ad veritatem accedit, quam penultimo loco proposuit, eorum scilicet, qui Iudaeos Assyrios perhibuere esse convenas, indigumque agrorum populum, parte Aegypti potitos, ae mox proprias urbes, Ebraeasque terras, & propiora Syriae coluisse. In eo namque non fallebantur, Ebraeos aliunde in Aegyptum venisse, adeoque neuti quam aegyptiae esse originis, eos aliquamdiu in Aegypto vixisse , indeque egretas occupaste Palaestinam. Haec illi longe iterum rectius, quam sTRΛllo. Interim nec haec Tac ITo se probat sententia, qui, eum non inueniat, ubi pedem figat, tandem subiicit: Plurimi auctores consentiunt, ortae per Aeraptum tabe, quae corpora foedaret, regem Bochorim, adito Hammonis oraculo, remedium petentem, flurgare re gnum,'id genus hominum, inuisum deis, alias in terras auehere is

sum, m. Hane ergo de Israelitis ob lepram & s cabiem ex Aegypto expulsis fabulam, licet Taci Tus suo quoque calculo adprobare Vi deatur, quae & IusTINO aliisque placuit, ea tamen tam inepta atque insessa est, ut ipsi vel maxime improbetur TOLANDo. Inter quae,

SEARCH

MENU NAVIGATION