장음표시 사용
581쪽
opes maximas Aegyptiorum secum ablaturi.
Ita enim diserte praecipit: mensis hic vobis erit caput mensium, primus hic vobis anni mensium erit, Exod. XII. r. Patet inde. Ebraeos hactenus alia anni tempestate annum inchoasse, autumno scilicet. ut ex Exod. XXIII. Is eolligitur, eoque mense, qui postea Tisri dumis, ut ille contra, quo ex Aegypto egressi sunt, Nisan vocatus est. In rebus ciuilibus morem ab autumno anni initium numerandi eos retinuisse, docet FLAV. IosrPrivs r de disti iustione enim anni apud Aegyptios usitata cum dixisset, addit: Nωυσῆς δε M, νισαν, oς ες , μῆνα πζωτον ὁ Η τως εορτως ωρισεν, κατα
eduxisset ἰ eundem etiam omnium, quae ad rem diuinam pertinerent, exoriuum fecit ; alioqui, quod ad venitiones re emtiones, reliquamque dispensationem attinet, pristinum ordinem obseruauit; antiquit. Iudaic. ld. I. cap. IV. P. m ρ. Duplicem itaque apud Ebraeos suille annum, ecclesiasticum & politicum, quorum ille mense Ninta, hic mense Tisri initium ceperit, multorum est sententia, quae tamen displicet AER. CALOVIO, in chron. bibi erit. I. qu. V. Quae autem ceteroquin . temporum computandi apud Ebraeos fuerit ratio, accurate docet AEGIDIUS STRAUCHIus , in dispertat. de computo talmudico - rabbinico, item in alia, de anno Ebraeorum ecclesiastico; utraque extat in TH MAE CRENII fisce L exercitation. phιlologico - historacarum , pag. a L
De agno paschali multa dici possent, nisi ad aliuni locum
haec pertineret tractatio, & ab aliis etiam, praesertim a s ΑMvELEBO ARTO prorsus exhausta esset, Hero ic. bb. I. pari. II. cap. L. Quae prolixe & magno eruditionis apparatu hae de re BOCHARTvs scripserat, i a compendium misiit HΣ-ANNus WITSIVS, nomen paschae, tempust initi du
582쪽
tempus, locum, ministros, conuiuas, ritus, mysterium, ordine edi
serens, de oecon. feder. Dei eum hominis. lib. IV. cap. IX. p. rog.seqq. Nos, instituti nostri habentes rationem, duo saltem obf mabimus. quorum alterum ad ritus huius originem spectat, alterum, ad discrimen rituum . in Aegypto, & postquam Ebraei inde iam egressi erant. adhibitorum. Ad prius quod attinet, Deum tum aliis inhitutis, tum& agno paschali. ritibus superstitiosis, Zabcorum. Aegyptiorumque
obuiam ire voluisse, Ebraeorum quorundam est sententia. speciatim uos Is MAIMONIDII, in morta nebachim pari. III. eap. XXXVI. quam& magno conatu ornandam defendendamque sibi sumsit Io. sΡΕΝ- Cinus, de legibus uraeon ritualib. e.rrumque rationibus lib. II. cap IV.
Quam vero hie vir doctissimus ingenio suo abutatur, vel specimine quodam ostendere liceat: omnia enim discutere, integri libri opus esset. Inter paschatos leges prima erat, quod agno masculo solennite mactato celebrari deberet. Hanc statim Aegyptiis oppositam SPENC VS putat, quippe quibus in more positum fuerit, inter animalia sacrorum titulo donata, arιetem honore praecipuo colere, vel quod
symbolum foecunditatis esset, vel quod arieti coelesti, assinitate quadam propiore, coniungi crederetur. Quod ne frustra dixisse videatur. primo animalis in paschate mactandi urget sectem, quod agnus esse
debuerit, aut Medus, etsi fateatur, agnum in paschate communiorem fuisse victimam, neque hoedum mactatum, nisi cum agnos desiderarent 4 quod & THEODORETQ Obseruatum , quas. XXIV. in exodum. Cuius rei non magis speciosam excogitari rationem posse putat, quam
quod Aegyptii ab utrisque, ouibus tu hoedis, magis tamen ab illis, roligionis causa libi temperauerint. Urget deinde, animalis in paschate mactandi sexum. Agnus enim, siue hoedus, masculus este debebat. Hoc autem nihil ethnicorum, Aegyptiorum praecipue, dogmatis aut institutis magis aduersum institui polIe, pronuntiat, si quidem eorum plerique crediderint, feminini generis victimas plus apud deos valere, quam masculini. Quod variis documentis comprobare annititur. Separationem agni paschalis solennem die mensis decimo, ut decimo quarto mactaretur, nihil aliud sibi voluisse, nisi ut Israelitae omnem erga animal illud aflectum stiperstitiosum deponere discorent , & st non impetu aliquo temerario, sed consulto de lubducta
583쪽
ratione , vanitatibus Aegypti renuntiare, & animal apud Argyntios
faeratissimum mactare, testarentur. Eo minus autem hac de re dubitandum . quod & alias Deus ea animalia, quae veteres Aegyptii maximi fecerunt, in lege sua, sudiose pili facere, sita enim viro doctois qui placet) s maxima contumelia tractaro videatur. Sic, cuin
Aegyptii vaccam Isidi sacram, & cultu diuino prosequendam ex illimarent, Deum vaceam extra castra, tanquam animal euitandum, comburi iussisse, & aquam lustralem ex illius cineribus ad populi immunditias eluendas , confici. Nec aliam odii istius capitalis, quo Aegyptii erga Iudaeos per multa secula exarserint, este causam, quam quod iis, spreta ab sis atque contemtim habita sacra sua, quam aegerrime ferrent. Denique & circumstantias illas plane fingulares in paschatis primi celebratione solenniter obseruandas, haud leue opinioni suae afferre momentum, existimat. Quod enim sanguis agni non in populum , sed superliminare & anteriores aedium poties, adspergi debuerit, eo nihil aliud Deum voluisse, quam ut agnum illum in insimum animalium ordinem sudiose deprimeret, quod Aegyptii
maxime colebant, Israe diaest plane contemnere, palam aperte decla- rarent. Praeterea, cum paschalis agnus eo temporis articulo mactari
debuerit, quo in procinctu stabant Israelitae, ut in desertum abirent,& Aegypto valedicerent, hoc ipso significare Deum voluisse, se in ipsos Aegypti deos, quos populi sui dentibus tradidit, vindictam exercere. Denique, non in Aegypto tantum sed & terra promissa, agnum illum suisse Offerendum, ut non minus redomitonis ab Aegypti serui. tute memoriam celebrarent, quam Aegypti superstitionibus renuntiarent. Sed vel haec ipsa, quae hactenus attulimus, documento sunt, quam infirmo fundamento sententia, quam spENCERus defendendam sumsit, innitatur. Tam enim futilia cuncta sunt, ut vix, serio eum rem istam egisse, quis sbi persuadere queat. Enimuero, cur agnus in paschate adhiberi debuerit, longe aliam rationem scriptura sacra a Lfert, quae non semel, agnum in veteri testamento Christi seruatoris figuram atque imaginem fui ste, testatur; L Petr. I. II. Ist. Apoc. V. Lalibique. Et iam pridem etiam a patriarchis agni in sacrificia Deo merebantur.' Lepidum vero prorsiis, immo tanto viro indignum est, dum ita rationes subducit: apud Aegyptios aries praecipuo quo dam Disjtigod by COOs la
584쪽
dam honore colebatur, ergo ad eorum superstitionem eου itandam agnus mactari debuit. Cur masculus esse debuerit agnus, non proine ut nobis arcessenda est ratio, qui, teste seriptura sacra, Christum seria
uatorem eo repraesentatum fuisse, credimus. Generatim etiam eo
signifieabatur, offerendum Deo esse, quod in suo genere esset pra stantissimum. Ideo hoc factum, quod Aegyptiorum plerique crediderint . seminini generis sacrificia plus apud deos valere , quam masculini, unde probabit Immo & falsum est, credidisse hoe A
gyptios. Seeus se rem habere, condocet nos HERODOTUS : τους μ ἐν
καυρὰς αρσενας τοὐν soων, τους μόκους οι παντες ΛιγυάDM υουσι, τας δὲ δελεας ου σkι ἔξε τι λει boues mundos eosque mares ac vitulos, uniuersi in ptii immotasunt, feminas Pero mactare eis non licet ; hb. II. cap. XLI. Idem & recte obseruatum IoAN. CLERICO , ad exod. XII. 1. Ad separationem agni paschalis quod attinet, eius rationes longe solidiores affert sAM. DOCHARTVS , Ac. cit. quas inter haud postrema est, quod accuratius hac ratione obteruari potuerit, an sorte desectus aliquis in agno esset, quamuis in applieatione eo ipso condoceamur, separatum a peccatoribus δc in sacrificium pro omnium hominum delictis destinatuin esse Christum, agnum illum, qui totius mundi peccata portat. Quas quidem rationes licet indignas spEN- CL Rus iudicet, ut eas refellat, longe tamen probabiliores sunt, quam inanis illa de affectu erga animal Aegyptiis lacrum deponendo, quae non temere cuiquam in mentem venissiti, nisi ipse exemplum prae-iuisset. Dum vero porro suam exinde probare annititur sen. tentiam, quod & alias Deus ea animalia, quae veteres Aegyptii maximi fecerunt, in lege sua contemtim habuerit, incertum per aeque incertum probat, & aliquid assia init , quod nondum euictum est. ΕΟ-rum enim, quae Deus de vacca russa extra castra comburenda, cuius
cineres purificationi populi inseruire debebant, sanciuit, longe aliae
fuere rationes, quam quas SPENCERus comminiscitur, ut alibi demonstrabitur. odii etiam, quo Aegyptii Iudaeos profectui sunt, ratio, non tam a sacrorum diuersitate aut oppositione, quam quod Λ gyptii grauissimas talamitates Israelitarum causa perpessi erant, ar. cesienda. Circumstantiae denique illae, quas memorat, singulares B b b b x senten-
585쪽
sententiam eius euertunt potius, tantum abest, ut confirment. Namque, quod ad sanguinem attinet, quo superliminare & duo postes aedium adspergi debebant, longe aliam eius rei rationem ipse Moses verbis disertis adseri: Erit sanguis icti pro vobis in signum .saper rias
domus, νιι eratis, ut Pidens sanguinem illam, transeam praeter Pos: Hnon erit ιn νοώιs plaga exitialis, cum caedam primogeniIa in terra Astuti, Exod. XII. U. Quis hic non miretur, insuper haberi a viro docto rationem hanc manifestissimam, eiusque loco inanem coniecturam afferri, hoc ideo facttim, ut agnum eo magis contem rediicerent Israelitae. Frigidum hoc adeo est, ut cordatioribus graue dinem inoueat atque tussim. Nec se rectius habet, quod de altera circumstantia addit, dum eo temporis articulo mactare atque com eis dere agnum debuerint, quo in procinctu erant, ut Aegyptum relinquerent. In contemtum deorum aegyptiacorum hoc factum, ne minimo quidem indicio constat, bene autem res ipsa,& finis sacramenti huius, in memoriam liberationis ex Aegypto a Deo instituti, hoc requirebat. Et hinc porro ratio petenda, cur in Palaestina quoque agnum paschalem comedere debuerint, cui alteram de aegyptiacae superstitionis euitatione, fine omni prorsus fundamento SPENCERVs addit. Ne autem causae sitae defuisse videatur, obiectiones etiam distentientium proponit, & ad eas respondere annititur. Prima haec est, quod viri quidam docti existiment, ζωολατρειαν eo tempore nondum apud Aegyptios viguisse. Sed huic non immorabimur, cum non adeo magni momenti sit, & facile sPENCERO concedamus, ζωολατρείαν iam tum apud Aegyptios fuisse usitatam. Maioris momenti altera est, in memoriam liberationis ex Aegypto agnum paschalem institutum. Quod adeo manifestum est, ut ipse fateatur sphN Rus : si φιis peritatem tam apertam in dubium vocaret, temeritatem eius pel 'μm Hshatos nomen abunde redargueret. Interim praeter huncce paschatos finem & alium accessisse putat: D enim, inquit, hocsolum in consilio habuisset Deus, crem ritus pastatos insilueret. Hi Fus erat, Pt agnum eumque masculum, anniculum , quatridui Jatio a grege separandum integre comedendum postularet. Recte quidem: namque dc nos asserimus, atque fatemur, praeter liberationis memoriam S alium subsuisse finem, idque vel maxinas ex ritibus antea memoratis
586쪽
sECT. I. Α MosE AD IOSUAM. moratis constare. Sed quisnam alius ille finis siti id quidem est, de quo quaeritur. Num aegyptiacae se perstitionis euitatio λ id vero tu lentioribus, quam hactenus factum, documentis comprobandum erat. Interim si E CERO haec placet sententia, qui contra, alium illum finem, Messiae eiusque mortis tu passionis fuisse repraesentationem, sibi persuadere nequit. Tertia enim, quam ipse sibi proponit, obiectio haec est : instabit forsan aliquis, quodsiententiiam meam veri
dissimilem reddis, ratio in Hsica, quam noui te mentiscriptores aliisque, cuiuis pene pasib.rtis circumstantiae accommodare ridentur, quod
allatis exemplis, & scripturae facrae dictis, ipsemet ulterius edisserita Sed quid ad haec sphNCr Rus 3 Huic, inquit, sententiae re i e magis fauerem ,si Palidiore argumento, quam conieectura tenuique similitudine niteretur. Itane, quod scriptores sacri noui testamenti diserte docent, pro coniectura saltem habendum Neicio, quo loco vir ille doctus hosce scriptores habeat, cum, illorum testimonio hanc sententiam niti, ipsemet fassus sit, & res ipsa doceat. Nonne vero de ipsius. sententia longe rectius dici poterat, quod inani prorsus coniectura, & ne quidem 'similitudine quadam nitaturi interim ipse non diffletur, multa legis & paschatis instituta fuisse, quibus multa in vita & morte Christi tanquam parallela responderunt, at Perperam, inquit, inde colligitur, Deum omnia sum paschale *ectantia, ea praecipue de causa statuisse, νt imaginem quandam rerum in Chrso futurm rum exhiberent. Neutiquam id perperam inde colligitur, eum script
rum noui testamenti testimonio constet, ritus paschales huc maxime fuisse comparatos. Idque antiquioribus etiam Iudaeis, quibus diuina scrutari mysteria curae cordique fuit, indicio Mosis, vel alia quacunque ratione innotescere potuisse non est, quod dubitemus. Quanquam & noui testamenti ea sit felicitas, ut nunc clare & euidenter, quae sub istis umbris & tegumentis occultata fuerunt, perspicer valeamus. Vnde, quod de antiquioribus illis Iudaeis affert, sita sponte corruit. Sed aliud quid adhuc, quod regerat, superest. Nec minu , inquit, in apertos, multa paschatis instituta ad Christum,nisi collo obtorto, trahi -πposse. Nam lege permittente, non a us tantum, stas foedus rictimae paschalis locum non raro oecupavit: quamuis autem
rasus sub agni nomine quandoque proponatur, illum ne siemel quidem
587쪽
in scripturis hoessi nomine notari videas. Et c νt alia iam taceam aisuid est in Christi visa vel morte . quoά in agno assato depingi vel ad-tim rari potuit j Ego vero existimo, nullum este paschatos ritum, qui non facillime elegantissimeque ad Christum applicari queat. Longe profecto felicius hoc procedit , quam derivatio horum tituum ab Aegyptiorum institutis, quibus fuerint oppositi. Λd ea etiam, quae a SPENCERO in contrarium allata sunt, exempla, facile responderi potest. Etenim, etsi aliquando pro agno substitutus sit hoedas, hoc tamen, ut ipse supra fassus est, urgente demum lactum est necessitate, cum scilicet agnus non adesset. Hinc non inter hoedum, sed agnum & Christum initituenda est comparatio. Per agnum autem allatum, mortem Christi quam aptissime reprae sentari, res ipse docet. Agni namque ad ignem assatio irae diuinae
ardorem exprimit in peccatores merito accensae, quo eum torreri oportuit, qui peccatorum se vadem praestitit. Hinc illae Messiae patientis querelae: Cor meum cerae myiar es, siquescit in visceribis meis. Aruit . ut testa, virlin mea, re lingua mea adhaesitfaucibin meis. Psalm. XXII. νers. H. a1. Possem ulterius demonstrare, ad minutissimas πενςιασεις usque singulos agni paschalis ritus in Christum eiusque mortem quadrare, nisi abunde hoc iam ab aliis factum es set. Ad illud potius, quod secundo loco de agno paschali obseruandum nobis supra diximus, progredimur. Discrimen nimirum aliquod fuisse videtur inter ritus paschatos in Aegypto,& deinceps in terra Canaan celebrati, seu , Vt Iudaeorum magistri loquuntur,
uentium aetatum. Idque nonnulli hisce in capitibus constituunt; primo, in separatione seu depositione agni, quarto ante mactationem die. In Aegypto enim id necelle fuiste, ne sorte inter Aegyptios, hostes Israelitarum insensissimos, iis agni defuissent, si tempore paschatos iam instante eos Voluissent conquirere, cuius rei ratio cessabat in Palaestina. Ex historia passionis Christi quoque constat, separationem seu depositionem eiusmodi tum non fuisse obis seruatam. Discipuli enim primo demum arymorum die magistrum rogant, νbi vis, Pt profecti paremux, ut edas paschae Mare. XIV. ra.
Deinde, legetin de superliminati & postibus singuine agni aspergendis.
588쪽
itidem in Aegypto tantum locum habuisse, putant. Ratio namque legi huic addita tantum Aegyptum respicit, Exod. XII. Perfra. II. constatque ex II. Gron. XXX. N. IL & XXXV. F. Io. M. in Iudaea agnos paschales in atrio templi mactatos fuisse, ibique eorum effusum este sanguinem. Idem de lege, quae non nisi accinctis & calceatis, cum baculo in manu & raptim, agnum paschalem eomede dum, praecipit, censendum. Id enim istius temporis postulabat ratio, cum in procinctu erant, ut Aegyptum relinquerent, Aegyptiis etiam, ut quam citissime exirent, urgentibus. In Palaestina pol quam constituti erant, eos non stantes, sed sedentes, nec raptim, sed pacate, agnum paschalem comedisse, Christi itidem& discipulorum eius exemplo comprobari potest. His denique addunt legem de non egrediendo ex aedibus, ne iisderent in angelum percussorem. Non tantum enim ratio legis in primo tantum paschate locum habebat, sed eam non fuisse obseruatam, vel Christi seruatoris, eadem nocte, qua agnum paschalem comederat, cum apostolis ad montem oliveti se conferentis, exemplo patet. Et haec quoque discrimina, excepto vltimo, recensent Ebraei docto res in tractat. Mischn. 'n B e.1p. IX. q. V. quibus alia adhuc addunt Karraei, quae leuioris fere momenti sunt. vid. IOAN. MEYERus, de origine re causis festorum iudaicor. p.rg. VI. Ceterum de tempore diei, quo mactandus comedendusve fuerit agnus
paschalis, magna est inter eruditos controuersia. Λ Mose enim id exprimitur per: I 2 inter duas vesperas. Iudaei, qui rerum suarum consultissimi esse debebant, hie ipsimet maximopere inter te dii Tentiunt. Κarraei enim volebant, pascha mactandum esse Uta n ny 'p' nN post filis occasum, ante flesiarum ortum ragae ad submersionem lunae, quae est initium tenebrarum, atque ab ipsis vespera tertia vocatur. Nimirum tempus, quo pascha mactari volebant , ipsis est vespera fecunda. quae adeo media inter duas vesperas, primam, solis ad occasum tendentis, & hanc tertiam. At relicui dudaeorum doctores, quos Rabbanistas vocant, magno consensu huic se opponunt sententiae, etsi ipsi quoque inter se non satis conueniant. Nonnulli enim existimant, tempus inter Δ.M PGp ras incipere ab hora sexta diei, hoc est, a meridie , cum sol incipit declinare
589쪽
elinare ad occidentem: qua in sententia versantur R. SAL. IARCH1 , R. D v ID LIM CHI, & ex christianis SAM. BOCHARTUS , Heroz. Dc. eis.
Sed repugnat ratio, nec ullo scripturae sacrae testimonio comprobari potest, illud diei tempus φ quod a meridie usque ad solis occasum procedit, vesperae nomine venire. Rursus ABEN EsRA duas. istas vesperas ita intelligit, ut una sit ab occasu solis, altera a desectu lu- eis in coeli nubibus. Quod tamen temporis spatium peragendis iis, quae ad agni paschalis mactationem, assationem, comestionem peristinebant, nimis angustum nisi e videtur.. Praeferenda itaque citra controuersiam illorum sententia, qui per duas reiperas illud temporis spatium intelligunt, quod initium capit, cum sol occidere incipit,&ad eius usque occasum se protendit, seu ab hora nona iudaica circiter ad undecimam. Ita ratio de uominationis-sibi constat ,& tempus quoque ad omnia, quae ad agni paschalis comestionem erant necessaria, suffcit, & perpetuus formulae huius in aliis quoque seriapturae sacrae locis vilis respondet, quod pluribus & ex instituto euincit MELCHIOR LEIDEM SERVS , de repuli. Graeor. para. I. lib. IX. e. In pag. I. seqq. Accedunt Ebraeorum quorundam, praesertim ipsius rLAv. IosEPHI, suffragia. Hic enim de pascia atos festo verba faciens, καΘ' ην, inquit, εορτην) λγουm αεν , Ri γνα ς ωρας ἐνδεκάτN, quando a nona quidem bora Psque ad yndecimam hostias caedunt, oec. de bello iudaic. lib. VII. ca XVII. p. m. stu. add. AFGIDIVS STRA cuius, in breuiario chronolog. pari.strviasi lib. IV. cap. IX. quaest. n. pet. IIo seqq. Diuersum equidem a paschatos festo erat festum azymorum, cum eodem tamen ratione temporis coniumstum. Pascha nimirum celebrandum erat circa vesperam decimi quarti diei mensis primi. In quo licet cum agno paschali panes arymi comederemtur, festum tamen ipsum a2ymorum postridie demum, scilicet decimo quinto eiusdem mensis coepit, continuatumque est, por septem dies, quorum tantum primo & septimo conuocatio sine a quies ab omnibus operibus seruilibus fuit. Exod. XII. U. seqq. Leuit. XXIII. 6. seqq. Deut. XVI. y. seqq. Primus itaque atque ultimus huiUs festi dies, cum festi essent, vocati sunt Hes
590쪽
des boni, nec eorum obseruatio multum differebat ab obseruatio. ne sabbathi: reliqui dies vocabantur seu minor solenni- eas, in quibus licet tam arista abstinentia ab omni opere non ob seruaretur, attamen inter eos & reliquos dies ordinarios aliquod eonstituebatur discrimen. Festum autem hocce arymorum, Israelitis summam niti nationem maiorum ex Aegypto egredientium, in memoriam reuocare debebat, accedentibus & sublimioribus causis, quas Paulus apostolus tangit, Cor. V. I. Reliqua circa ritus huius obseruationem Ebraeorum doetores expediunt, speciatim & rL. IOSEPHus , antiquit. rudaic. 5b. III. cap. X. P. H. seqq. cons. & IO. HGMTrooos, in mimperio templi Hierosolymis.rni, cap. XIV. tom. I. VP.P. Z ι. Irrg. item THOMAS GOOD IN, in MosjAaron, lib. III. cy. IV.
Quo iure id factum sit, cum rei alienae ablationem lege
diuina vetitam esse conitet, quaeri solet. Nonnulli, Aegyptios in illam ablationem consensile, putant, eo quod maluerint rebus istis carere , quam diutius in mortis praesentissimae periculo versari. Ex Aegyptiorum itaque donatione Israelitas ista acquisiuisse. Hoc& p L. I EPHus innuere videtur, cum ait : δώροις τε τους E 3ρ ους ε ἡμιλην, ὼ αεν Gπὲρ τύ - πον ε ξελ Θῶν, οἱ δε κατα γειτνιακην ους - συνη Θωπι, donis honorabant Graeos, alii quidem , ut celerius exirent, alii propter vicinitatis consuetudinem ; antiquit.
iudaici ita. II. cap. V.p. θ. Videtur equidem, non sine Numinis directione singulari factum , ut Aegyptia ad vasa aurea argenteaque Israelitis commodanda adeo proni essent; sorte etiam ob calami istates imminentes, aut aliarum metum, de iis recuperandis non adeosuerunt soliciti; at inde donationem , ni salior, nondum colligere licet. Ita etiam hac de re loquitur Deus, Exod. III. aa. ut, suum, non Aegyptiorum hoe esse beneficium, significet. Alii itaque, ut sine peccato hoc fieret, diuinam hic intercessisse dispensationem, putant, non satis perpendentes, eam, quod cum iustitia diuina pugnet , in legibus naturalibus locum habere non posse. Mihi rectius illi sentire videntur, qui, Deum ex causis iustissimis harum reruni dominium ab Aegyptiis ad Israelitas transtulisse, ceno
