Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

PER. H. A MOSE AD CLIus6Mim Hraelitas hydrias aqua illa impleuiise, ut ad certum tempus in itinere istis sufficeret, nihil, quod absonum sit, pili Lo asserit, etsi a Mose istud non reseratur. Sunt vero alii, qui, riuos ex rupe lita per totum desertum se diffudisse, autumant, adeo ut quamdiu Israelitae tu eo peregrinarentur, aquam illis luppeditarent. Et hi quidem ea maxime ualuntur ratione, quod Paulus L. Cor. X. . petrae spiritualis, quae Israelitas in deserto secuta .sit, mentionem faciat: Emον εσι πιε' ιφης αὐλουθουσπ πέτρας. Hoc enim ea ratione capiunt, Vt per petram spiritualem, aquas ex petra Christum repraesentante profluentes, & Israelitas per totum desertum com-tantes, intelligant. Ita praeter alios reformatae cumprimis ecclesiae doctores, CHRISTIANus sCHoTANus . in babbotheca sacra hist. Pec resam. tom. II. R. u. & MEI CHIOR LEIDEx Rus, de repub Graefraem tib. IV. cap. VI. P.M . Verum eum apostolus diserte adindat , se per petram istam intelligere Christum . η δὲ κέκα-., omni iandamento haec destituitur sententia: quam pluribus eum impugnat ΑBRAIIAMUS CALDUIus, ad L. Cor. X. . Dia iudicanda hinc etiam, quae de petra spirituali disserit HERMANNvsvON DER NARDT . in ephemeriae pbilolog. discurs VIII.p. roD seqq. Ceterum percussionem hancce petrae, de qua hactenus locuti sumus , quaeue anno primo exitus ex Aegypto contigit . diuersini esse ab ea, quae Num. XX. a.seqq. narratur, quaeue initio anni quadragesimi peregrinationis per desertum facta est, praeter alia, loc rum etiam diuersitas docet. Prior enim illa ad montem Horeb. eum Israelitae castra haberent in Raphidim, posterior autem in deserto Κadescii contigit. vid. Exo XVIII. Lxx interpretra, eeu nomen appellativum, vertunt: πειρ σ3Liς-λοιδορησς. Duo haecce nomina /rassi de Meriba eidem loeo haesisse, vel ex addita ratione, propter iurgιum fiorum Israel, re quia tentaverunt dominum, liquet. Quod vero sic: AONFRERIus, ad h. l. existimat , duo etiam loca fuisse di-fiersa, & vocem in ebraeo redundare, inane est, & vel

ex ipsa illa addita ratione denominationis refelli potet . . Constat hoc ex Exod XV p .seqq. Amalehitae nulla ratione

622쪽

tione laesi, per summum nefas Israel as inuadebant. Delectum hine in castris habere iubetur Iosea, cui stiprema rerum bellicarum admin

stratio demandata. Numinis enim potius Virtute, quam Israelitarum armis cum vincendi essent Amalaitae, omnes educere, necesse non erat. Idque deinceps patuit, cum Moses una cum Aarone &Huro, in summum montis iugum ascend hilet. Quantiliu enim eleuatae&erectae erant viri sanctissimi manus, Nuperiores erant Israelitae. Discere hinc omnes debent, quanta precum vis is & essicacia. victoria tandem hac ratione ad Israelitas transeunte, rem tam memorabilem scriniis consignare Moses iussus est, simulque Iosuae sigruficare. hanc esse Numinas voluntatem, ut Amale, itae omnes data occasione ad intemecionem deleantur: scribe hoe in libro, in memoriam. σdicito audiente fossa, me sub eo o Amale i. memoriam deleturum. Quod annon seuerum nimis fuerit deerreum . dubitari forte posset. Sed summam Λmal iacitarum iniquitatem poena ista grauissima dignam fuisse, facile intelliget, qui secum expenderit, eos absque ulla iniuriami illata Israelitas adortos ψ gentem recens ex seruitute aegyptiaca egressam, belli rudem, in itinere constitutam, armis non satis instruinctam, idque non aliam ob causam, quam aut odio gentis, aut praedae Cupiditare; unde non alio loco, quam pessimi latrones haberi pol rant. Quae cum manifesta si ut, ut ad Iudaeorum de AmalekitI rum crudelitate confugiamus fabulas, necesse non est. Legi possunt

flitui. tbeollib. III. eo. IX. qui tamen sine ratione, vetborum Numini; hunc sensum este statuit, eos, si se non dederint, imperioque Israelitarum subiecerint, interficiendos esse. Quod Deus hic pra cepit , a Saule demum executioni datum, ex L Samuel. XV. constat. Moses vero eo. in luco, quo ista gesta erant, altare extruxit, eique inomen imposuis: 'da π dominus signum seu vexillum meum. Coudocere namque hocce monumento Israelitas voluit, non ipsorum virtute, sed Numinis auxilio fractos victosque esse Amalaitas.

623쪽

bellum erit Domino cstntra Amale , a generatione in generationem . Qime verba cum obscuriora sint, mire torserunt interpretum ingenia. Immo non desuerunt, qui ipitina textum Iblicit.ire: t. pro zz legen dum esse da existimantes, ut ita ratio his verbis redderetur, cur altari nomen secerit: 'do rari'. Ita sEB. CAsTALIO & IO. CLERICUS ad h. l. Lieet vero tum sensius satis concinnus inde resultet ; & alias etiam frequentissimum sit, ut nominum impositorum ratio per allasonem quandam reddatur, nimis tamen violentum hoc iure meritoque censetur. Neque elimi ratio his verbis redditur, cur altare illud ita dictum lit : sed exponi potest : adi II seu ad. cu Mosen Missis autem reliquis virorum doctorum sententiis, quas in eompendio refert vGusTvs PrEIFFFRus, Ab. vexat. centur L. De. XCV.

p.rz ai I. illis suis vari non dubito, qui, verbis by π ad imraini: ritam apud vetcres usitatum respici, existimant, ut sensus sit; iuxit Moses quia manin Fuper thronum Iah, quia Deus hoc firmiter secum constituit, atque decreuit, &, ut homines facere solent, juramento velut confirmauit, manu eressta, seu throno imposita, memoriam Amaleta prorsus deleniam esse) ideo bellum Domino erit perpetuum contra A Male um. Alii equidem ad Mosen potius, quam Deum, iuramentum referre malunt, ut sensus sit: quia manω mea os ad thronum Dei hoc est, ad coelum erit bellum Dom/- σα Sed iuxta primam explicationem cunista, ni fallor, reetius fluunt, meliusque cohaerent. Ratio enim ita redditur, cur perpetuum D . mino cum Amalchitis suturum sit bellum. quia scilicet fitu. uer de creverat, & iuramento velut confirmauerat, memoriam eorum proritis delendam esse. Et quemadmodum non est infrequens, ut Deus iurare dicὰtur, ut vel ex Ebr. n. s. patet, ita nihil obstat, quo minus άνθρωτο- ως ritus iurantium, ut manus eleuatio, aut eius in thronum imposuio. illi tribuantur. Praeeuntem autem in hac truternreratione nobis h..bemus o NEFL svu, qui verba IIosis ita

624쪽

vid. VLV rs.sere. De Iethrone supra diebam,

ad LXI. huius lectionis. Ex eo vero, quod Iethro liocee consilium Mosi dedit. non est colligendum, Mosen tam rudem aut imperitum fuiste, ut ipsemet non intelligeret. posse se hac ratione onere singulis ius dicendi ex parte liberari. quod viro cuidam docto pIacuit: sed diligentia potius Mosis omnibusque inseruiendi cupiditas hine aestiis manda, qui populi commodis suam sanitatem postposuit, adeoque Iethronis tandem precibus, ut iudiees inferiores constitueret, indu

cendus erat. tonL HERM. QITSIVS mi HL .sacro .pari. I. G.I. e. ULT . A .R.Fo. Iudices autem isti inferiores non erant unius generis, sed diuidebantur in Chil archos, centuriones. pentacontarchos, & decurio

nes, idque ea ratione, ut, quod iudιcio decurionis absolui non poterat, deferretur ad pentacontarchum, ili sic porro, ut chiliarchus tandem. quae ipse dirimere non poterat . ad Mosen referret. Hisce magia Matibus , min. I U. adduntur executores iudiciorum seu paritores. Ita enim hane vocem intelligendam esse, docet IOAN.sti orsus, de oneri. Ebraeor. bb. I. cap. XV. Accesserunt deinceps Lxx seniores Aum. AL Pers de quibus in sequentibus suo loco.

f. XVIII. Ad montem Sinai cum tandem peruenissent, visum Deo, inito cum gente Israelitica sedere, leges, quibus illis vivendum esset, solenni quadam ratione promulgare. Facta autem est illa promulgatio in monte Sinai, die ab exitu ex Aegypto, & primo paschate, quinquagesimo, ab ipso taeo, eeu supremo legislatore, administris angelis, inter fulgura,

tonitrua, flammas, terrae motus, clangores tubarum, ad maiestatem legislatoris sigiaificandam; primo quidem voce in populum Israeliticum directa , tum & scripto, seu tabulis lapideis, quibus decem verba seu praecepta, summam le- sum diuinarum comprehendentia, inscripta erant. Addi-

625쪽

dit vero Deus deinceps diuersis vicibus alias leges, ceremoniales & politicas, ad ecclesiam ac rempublicam Israeliticam spectantes.

Quae de illustri haece & in omne aeuum memorabill l gislatione memoratu digna sint, paulo distinctius explicare liniabito Primo itaque notandus est legislator, qui fuit Iehouah Deus uraelis, imiciis ille legislator, qui seruaye potes ac perdere, Iar. IV. Ia. cui ut omnium exeatori imperium in omnes competit, quiue adeo potestate Ieges omnibus praetcribendi gaudet; cui etiam Israelitae , ob imgentia beneficia in illos pariter ac eorum maiores collata, singulari quadam ratione ad obsequium erant obstricti. Atque de hocce I gislatore vi omnibus constaret, promulgationem merito his verbis orditur: Ego sum Ieboua, Deus tuus. Nec reprobanda est illorum sententia, qui speciatim filium Dei Iegislatoris hic functum manere contendunt. Angelum enim eum Mose & patribus in monte Si nes, cum lex promulgaretur, locutum, doeet Stephanus protomartyr, an or. VILIS. Ille scilicet angelus, qui patribus & ipsi etiam Mosi m rubis apparuerat, qui rex: praeses & ductor erat Israelitarum, &in cuius medio erat nomen Iehoua Exod. XXIII. ao. ar. qui & ipsis Dei facies dicitur, Exod. XXIV. 13. quem non alium esse, quam m- gelum illum increatum, seu filium Dei, satis e stat. Quod & Paulus apostolus confirma um eum, qui de coetu locutus eskου cuius νox tunc,

cum lex promulgaretur a terram concussit, Iesum Christum filium Dei

fuisse, diserte testatur, Ebr. Xuas. Λdfuerum tamen & angeli creati, ut ministri, ne quid, quod maiestatem legislatoris augere posset, deesset. Vnde & stephanus protomartyr Actor. VII. D. drcit, accepisse Praelitas Iegem εις σια--ς άκγέλων, inter dispositiones angelorum, hoe est, inter turmas angelorum ordine militari dispositas. Est enim vox militaris, significans exereitum m aciem dispoiatum. Ita a LXX interpretibus adhibetur Iud. IIIas.&ab auctore Eb. .

ae-rG. Consirmatque idem Moses, quando, Dominum cam προ- adbin sancto m ad' promulgandam legem ventile, dicit, DEvt. XXIV. a. Nimirum , vi reges principesque multo magnarum Digili 3s by

626쪽

srcr. I. A MOSE AD IONAM.t ας latellitis stipati ad actus solennes prodire solent, ita Deus more humano & hac in re agere cum Ebraeis voluit, ut terrorem animis eo arum incuteret, & ad Iegis obseruantiam exsiliaret, quam tam magnifico ad param hi tam e 1le, semper eos meminisse oportebat. Eosdem praeterea angelos, quorum ministerium in legis promulgatione apia paruerat, transgressionis suae, fi legem violarem, testes & vindices. habitnri erant. Nonnullis quoque on improbabile videtur, sotrum, verborum illorum , quibus eo epta fuit lex, in aere formatum suisse spera angelorum. Deum enim proprie voce non uti , cum hoc sid perfectionis, sed tamen vocem Dei diei, quae extraordinaria quadam ratione ad mentem Dei exprimendam in aere fiat, quem in . nem angelorum utatur ministeri L Ita vir clarissimus HERMANNULUITsos, de oecon.feder. Dei cum hominibus lib. IV. cap. m. s. ULLp.rg. σου. qui est porro addit e cum tonitru & procella legem data esse, tonitru faciente materiam vocis, quae verba legis proclamabar, ad quam accedere necesse fuerit articulationem, quam vocant, quae

concinnata fuerit opera angelorum. Simile quid & pMILONI inmeiarem venisse videtuν, cuius ibidem Iocum profert. Milir vero ista sine ratione dici videntur. Etsi enim Deus proprie voce non viamr, idque imperfectionis sit, nihil tamen obstat, quo minus ipsi met vocem formare potuerit, nec angesorum hac in re opus habebat ministerio. Quodsi non Deus ipse, sed angeli vocem formarunt, etiam angeli potius, quam Deus, legem tulli Te, censendi sunt. Fauere . equidem vim doelo videtur effatum Pauli apostoli Ebr. II. a. ubi τον δὲ άγγελων λαληθευτα λογει firmum fictum asserit: unde videtur sequi, angelos fuisse, qai vel ba legis pronuntiauerint: sed ipsemet quoque non dissitetur, non deesse, qui de sola praeseruia& stipatu angelorum haec verba exponant, ut II. Timoth. V. PSU. a. διά mP-ν μαρ υμν. Addo, nondum euictum esse, Paulum delagis promulgatione ibi loqui. Sunt certe doctissimi viri. qui de aliis angelorum alloquiis, quibus Dei mandata hominibus exposito

tunt, haec capere malunt. Intel guntur, inquit SALOM. GLASSIVS , sermones re reuelationes, quas Deus per angelos, mimstros suos, olim in vetera testamento exposum Eae compa anc in cum semons ea angetica

627쪽

grammat. sacri M. III. trarii. V. can. u. add ABR. CALOVIus , ad ν. II. a. Sed ut reliqua exequari r, non praetermittendum quoque in hae legislatione munisterium Mosiis. Messiatoris enim seu interis muneii munere inter Deum & populum Israeliticum sunctus est. Hine legem per angelos Ordinatam εν χειρο μμίτου, in manu medatoris Paulus pronunciat, Ga IV. ι'. cons. Deut. XXXIII. . Dan.

L ι . Nec audiendi sunt, qui . Mosen eo tempore . quo de. ealogus promulgatus est non in monte suisse, sed in eodem o dine ae loco cum popul conistitisse, aut amant; quorum iam supra profligausmuε errorem , ad S. V. huius sectionis, ubi etiam. quot vicibus Moses ad Deum in montem a cenderit, distincte explicauimus. Leat ipsa, quae tam solenni ratione a Deo promulgabatur, decem constabat verbis seu praeceptis, summam legum diuinarum uniuersalium, omnes homines obligantium, complectentibus. unde & voce graeca δεκάλου passim dici selet. vid. Exod. XXXIV. Wrsag. Dem. IV. Pers. U. Adiunctam habebat communationem grauissimam, in eos, qui hasce leges essent transgres.suri, quod quidem legum proprium est; tum & diuinae gratiae promissiones iis factas, qui eas essent studiose obseruaturi, Exod. XX. 1. Ad reliquas enim leges quod attinet, eas finita ista solenni promulgatione, diuersis vicibus Moses a Deo aceepit, Exod. XXIV. XXV.seqq. vi cons. quae supra ad I. V. dicta sunt. Modus etiam promulgationis ideo obseruandus, quod ore primum, tum scripto, seu tabulis lapides; facta sit. Prius constat ex Exod. XX. r. voceque tam sonoraia factum, ut credamus, par est, ut omnes percipere dicta clare ac distincte potuerint. Vt vero eo minus Oblivioni traderentur, tabulis, & quidem lapideis, Deus eas inscribere voluit. Quod enim

lapidi insculptum aut inessum est, non temere temporis diuturnitate deletur, aut oblitteratur. Argumento vero id etiam erat, perisennem istam legem esse atque perpetuam, Omnique tempore ea. dem homines obstringi, eum leges contra ceremoniales ad certum tempus durare deberent, abrogandae scilicet, cum venisset Messias, ut umbra aduentante corpore evanescit; quod identidem de

ciuilibus intelligendum, cum ipse Ebraeorum republica desituris. Simul - - DigitiZoo by lo

628쪽

ω, ECT. I. A MOS E is rosv Simul tamen, ut puto, tabulis istis lapideis humani eordis durities significabatur, quippe quod non nisi diuina virtute emolliri &ad meliora flecti potest. Solius Dei hoc opus esse, significatur, quia ipsi: Deuς ver i illa tabulis inscripsit. Unde conseriptae dicuntur in V V vax digito Dei, Exod. XXXI. ry. scripturaque illa scriptura Dei vocatur, eap. XXXII. ιε. Cumque priores illaetabulae a Mose confractae, Numinisque iussu aliae ab eo confectae essenta his itidem Deus ipse praecepta ista inscripsit, Exoac

XXXII. ιρ. XXXIV I. Praeterea ut binae erant istae tabulae, ita dc

duobus lateribus sitis ni I: bine atque bine erant scriptae, Exod. XXXII 1s. Quod nonnulli quidem ita intelligunt, ut existiment, tabulas ita comparatas fuisse, ut instar libri claudi potuerint, hin ga binis paginis se mutuo respicientibus fuisse conscriptas: alii vero, singulas ab utraque sui parte leges illas inscriptas habuisse, quo ipse cautum fuerit, ne quid praeceptis illis vel demi vel addi potuerit.

vid. IAC. BONFRERIus , ad h. l. Vt vero nihil certi hac de re deseniri potest, ita multo minus constat, quot praecepta singulis Iate ribus , siue bina iuxta priorem, sust quatuor iuxta pol eriorem se tentiam statuamus, fuerint inscripta. Quam enim hodie tenemus, decalogi in duas tabulas partitionem, quarum prior ossicia hominis erga Deum, posterior erga alios complectitur, ex re ipsa potius, qκam. Mosaica illa inscriptione, desumta est. De ipse tandem decalogo , seu legis huius sensu & obligatione, ceterisque, quae Obseruanda sint, alibi exponuntur. Superest igitur, ut de tempore& loco, & reliquis legislationis huius circumstantiis, aliquid addamus. Et ad tempus quidem quod attinet, promulgata lex ista filii eodem anno, quo ex Aegypto egressi sinit Israelitae, die ab exitu& celebrato paschate, quinquagesimo, quod vel inde constat, quia inmemoriam huius promulgationis institutum erat festum pentecostes. Incidebat autem ordinarie festum pentecostes in diem vI mensis Sivan, siue quinquagesimum a die secunda aetymorum, seu a die xo mensis Nisan, quo primus frugum manipulus offerri solebat. cons.

promulgationis erat mons Sina, seu Sinai in deserto Arabiae, alias etiam Horeb, Deut. V. a. Exod. III. I. itemque mons Dei I. rem

629쪽

XIX. δ. dictus. Montis iugum ves cacumen superentinens duplex suis.

.se, non ili obseruaui, Prius c venientibus ab occasu Horeb dictum. quod longe inscrtus fuerit altero iugo , quod hodie adhuc Sinai appellatur. Locus ille incultus ac sterilis, in quo mons ille situs fuit, desertum Arabiae, naturam indolemque legis symbolo haud inconcinao adumbrauit, quippe quae sterilis itidem ac in ecunda '

censetur. cum homines, ob αδυναμιαν eam implendi, vitam & iustitiam ex ea frustra sperent. Eodemque ipsa nomina montium Sinai & Horeb collimare videntur. Siliai namque, si nonnullos audias, dictus est a voce nis P, quae in ebraea pariter ac arabica lingua, stinam. rusum, sinti tum, significat. Horeb autem, siccitatem & vastuarem denotat. Ad eum vero montem, cum lex ferebatur, populo accedere non licuit. Cancellis enim non tantum septus fuit, sed populo etiam sub mortis poena inter lustium,

ne ad illum adpropinquarct, aut partem eius tangeret, Exod. XIX. N. Immo ipsa animalia, quae ad illum accedebant. interficienda erant. Signiticatum utique, lege diuina summam requiri sanctitatem; cuius eum post lapsum homines expertos sint, ad Deum propius illis accedere non licere, eoque nomine eos esse miserrimos, nisi ad Messiam se vera fide recipiant, cuius merito & sanguine nobis iterum aditus ad Deum patet; Ebr. X. 22. Interim licet eminus saltem po pulus staret, triduo tamen praecedenti, vel tium ablutione atque abstinentia se praeparare ad aegem audaendam iussus est, Exod. XIX. II. I . U. Reliquae denique α εις a Mose dfligenter comm moratae, tonitrua, fulgura, spissae caliginis nebula. montis cacumen obsidens, ad legislatoris maiestatem omnibus exhibendam, reuerenti unque animis populi imprimendam pertinebant ; ex parte etiam naturam iodolemque legis repraesentabant. vid. Exod. XIX. δε. II. Deut. IV. II. ED. XII. U. Iudaeorum magistri de illustri hacce Mosis segislatione more suo multa commiuiscuntur , quibus aut recense dis, aut te fellendis non immorabamur. Legi talia possunt in capiatulis R. MI ERIS, cap. Tu. XLVI. & alibi. add. Io. avxTOR Piraeustriat. de decalogo. FLAv. IosEPHVs , antiquitas. iudaic. libri IIL F. IV. p. m. 77. decalogi promulgationem enarrans, more suo multa

ex ingenio sito addit. Intcrim profitetur, etsi nonnullis quaedam

incredi.

630쪽

ss T. I. A MOST AD Io incredibilia videri poterant, se tamen sibi religioni duxisse, discedere ab iis, quae a Mose litteris eonsignata fiunt. Cum enim dixisset, proiaeellas & fulgura, & fulmina sigmsicasIe, Mosen ex sententi eum Deo propidio conuenisse, statim subiungit: ε - 4εν τοῦ ν ως

haec lecturi, ut ruique placuerit, acciriant, mihi certe fas non fulsiiuscedere ab isiis. quae infacra Bistoriac Ucripta habemur. Propositum quidem laudandum: modo ab ingenio suo, ut intra scripturae limites maneret, impetram potuissςt. Quod eum non potuisse,vel ex allatis constat. Cetera peis qui non vacat.

Dum Moses in monte apud Deum commorabatur Μ, leges porro, quas Ebraeis traditurus esset, edocendus, populti prauo impetu in transuoiqium actus, abrepto in sceleris δε- cietatem Aarone ν, ad Aegyptiorum imitationem , vitulum, quem Pro numine adoraret, conflauit. Qua re it Deu in offenderunt, ut pereundum omnibns suisset niti pre

cibus suis apud Deum obstitisset Moses, qui, postquam

e monte descendit, maximopere ob tam turpe facinus indignatus, vitulam deturbatum in puluerem redegit, quem in aquam, quam bibebant Israelitae, coniecit. Fratre quoque Aarone acriter increpato, Levitis imperat, Vt armis arreptis in noxios irruerent i quod &promite secerunt, triaque idololatrarum millia letho dederunt. . ' - cons quae supra ad S. V. huius sectionis, dicta sunt. f.

Populus Israeliticus, cum Mosen per mensem in monte Sinai morantem expectasset, eundem petitue, ratus, de alia religione sibi constituenda, consilia a tare coepit. Ad Aaronem itaque, quem iis se absente praeesse Moses voluerat, primores accesseruat, ab eo

postulant , ut Num s simulacrum, quod castiis prausecretur, con

SEARCH

MENU NAVIGATION