Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

sate . Primoribus id tribuimus, qui id consensu & voluntate p puli fecerunt: cum, quo pacto ingens illa multitino simul ad Λ ronem accedere, & cum illo colloqui potuerit, intelligi nequeat. Culpa vero criminis penes totum populum fuit. Nec audiendisiint intempestiui Israelitarum defensoresa qui QOcce crimen quovis modo ab iis amoliri annituntur. Quos inter & PHILO est, qui illud tribuit quibusdam μη βεβωοις τα ς φύσις, qui essent intonsantuanimi, invita Mosis, lib.III p. 677. Ut alii proselytis Aegyptiorum, qui permixti fuerint Israelitis, & Apis cultui in Aegypto adsueti. Sunt tamen ex ipsis Ebraeorum doctoribus , qui totius populi culpam grauissimam in hocce sicinore agnoscivit. Notumque est istud illorum effatum, nullam Israelι obtigio poenam, in qua non fuerit Pneia tran gressionas vituli. Dicebant itaque ad Aaronem. sic nobis Deum, qui nobis praeeat. Vox α Vl, cum sit pluralis numeri. hie recte in singulari exprimitur, quemadmoduni vel ex isto Nehemiae p. IX. ιδ. constat: Fecerunt sibi vitulum fustem, cae' dixerant: πύN n 'abun hie es Deus tuuι, qui te eduxit ex Aerapto. Neque enim Israelitae existimarunt, ipsum aureum vitulum Deum esse, sed simula. erum veri Dei illum este crediderunt. Ecquis , tam stolidos eos fuisse, sibi persuaseul, ut crederent, Aaronem posse facere Deos,

aut vitulo aureo inesse diuinitatem De vitulo isto, quem. ex auro conflauerat, dicebat Aaron: hic est Deus tuin, qui te eduxit ex Acy1pto. .

Quod profecto de ipso vitulo intelligere non poterat, quippe qui

a nondum erat tempore , cum Israelitae ex Aegypto educerentur.

Immo omne dubium exὲmit ipse Aaroπ, dum ad festum conceldi. brandum populum conuocaturus, ervi, inquit, es festum Iehouae. Veri itaque Dei simulacrum vitulum istum esse credebant. Cumque 'hac ratione. quam ab Aegyptiis didicerant, Deus coli nollet, eo ipsis grauissimo se obstringebant crimine idololatriae. Ad Ramnem vero quod attinet, is non tantum populo vetita petenti non repitit, quod vcl maxime ex munetis ratione facere debebat, sed aurum ad se adserri iussit, eoque liquefacto, ac in typum coniecto, vitulum auis reum conflauit, quem postea caelo accuratius finxit, & spectandum

populo Proposuit. Verba ebraea NVN 'at V aliquid habent

632쪽

dissicultatis. Nonnulli enim, ad aurum ab Israelitis collatum ea re ferentes , cum IONATHANE paraphralle ita interpretantur: s colli. Iu ruit idud aurum in marsupio. Tvetur hanc sententiam s NuEL BOCHARTus, in Meroz. pari. I. lib. II. cap. XXIV. Sed rectius verba ista vertuntur: b formauit altad eam; quemadmodum de Lxx interpreties, & plerique veterum ac recentiorum vertunt. Nee obstat, quod idem vitulus fusilis dicatur. Primo enim aurum liquefactum, ut diximus. in typum coniecit, cumque crassior inde vituli forma prodiret, scalpro seu stilo deinceps eam magis expolivit. Peris inde autem eli, siue Aaron ipse, siue per alios id fecerit, cum dubitari nequeat, fuisse in gente ebraea viros illius artis peritos; immo,

ipsum Aaronem eius suiste peritum, si dicamus, nihil obstabit. Ad

rationes SAM. BOCHARTI, respondet IOAN. CLERIC , ad h. t. Nonis nulli patrum, ut LACTANTIVs, M. IV. cap. X. TERTU IANus, ad Iudaeos eas. II. AvGusTINux, in Psim. LXXIII. aliique, non vitulum; sed vituli saltem capux ab Aarone conflatum, existimant. Sed scripturae destituuntur sustragio, quae semper vituli, nunquam capiatis saltem vitulini, meminit. In errorem forte inducti sent ethnicO- rum calumnia, asini caput a Iudaeis adorari, tradentium. Ceterum, Aaronem grauissimo se obstrinxisse crimine, turpissima in populi ido. lolatriam non tantum non impediendo, sed & promouendo, dc exemplum velut praeeundo, ex dictis satis constat. Fuerunt nihilosecius, qui eum aut defendere aut excusare aggressi sunt. Id Iudaei quidam eumprimis agunt. Speciatim in multis defenditur, quod metu mortis, inuitiis & eunctanter opus susceperit, sperans, Moseu interea a monte descensurum; hinc & non idctio, sed Iehouae festum indixisse. Immo sunt, qui asserunt, Hurum, quod populo se opposui siet, interfectium, eius que exemplo Aaronem perterrefactiim in placita populi consenfisse. Addunt alii insialsa prorsus & absona

commenta, coniecto aurci in fornacem, vitulum boantem ac filianatem exiluisse. Talia in eapitulis R. ELI ERIs, eθ. XLV. 'traduntur.

Defindunt quoque Aaronem Mitham medani, non ipsum, sed S marin quendam, cui gens Samaritica osiginem suam debeat, vituli extitisse auctorem. Testimonia eorum hanc in rem exhibet ID. HENR. HOTTINGERUS , exercitat. - - Mornet. s. XXV. fol. asi. Sed & cit

633쪽

TR. II. R MISE AD CHRUTO patribus fuerunt, qui mitius de Aarone sentirent, eumque aut defenderent, aut excusarent; quod non adeo mirandum, cum & alias ad quaevis sanctorum veteris testamenti delicta emollienda, pruni sint.

ditionis ollentatione , id egit . FRANCIsCvs MoNCLIV , Fritiuallianus Atrebatius, cuius pro Aarone apQlogia , sub titulo; Aaronis purgati, Atrebatii anno M DC vI edita, aliquoties, etiam Lipsae anno M DC LXXXIx recusa est. Summa huius defensiovis eo redit :Angelum populi ductorem. a Deo promissum, fuisse arcam seu cherubinum super arcam. Israelitas itaque, cum Moses tamdiu iamoiate commoraretur, morae impatientes, deque eius reditu desperantes , petiisse, sibi fieri Deos , qui ipsis praecederent , hoc est, postulasse angelum illum ductorem , seu cherubinum a Deo illis promisi im. Quae illorum petitio cum reprehendi nequeat, nec Aaronem peccaste, dum illorum voluntati morem gessit, & cheru-hinum seu vitulum alatum etarmauit, etsi postea populus occasionem idololatriae ea ex re acceperit. Quae omnia tam ab nasunt, ut vix credibile sit, ea sani capitis homini in mentem venire potuisse, Falsum est, angeIum illum ductorem populi, a Deo promis- siim, f uille arcam seu cherubinum super ;iἔcam: quin potius ipsum filium Dei hune populi ductorem fuiste, ex Exod. XXIII. ao. U. item XXXIII. a. ι . U. supra coinprobauinius. Falsium est , Israelitas ab Aarone petentes, ut Deos sibi faceret, nihil aliud, quam angelum illum ductorem a Deo promissum. postulasse. Simulacrum enim Numinis externum, iuxta morem & consuetudinem Aegyptiorum, postutabanta Falsum itaque est, eos non peccasse, cum eiusmodi quid ab Aarone pererent; cum potius gratiissimo idololatriae crimine se ob strinxerint, ut i idem ex diu is constit. Falsum denique est, Aaro raein non pe .ule, petitis Israel tarum velinquendo locum. , cum ita maxint, culminis Iotius cum Israelitis venerit secietatem: eoque magis culpantius est, quo plures eum retrahere debebant vationes, qua vivis Impiis istis pOptui posuit.itis annueret. Vnde & ab ipsis Mose grauissime obiurgatur: tauid tibi fecit hie populus, ni induceres Har cum Iecratum m imum , Exod. XXXII. M. Et de Deo ipio,

634쪽

Deut. m. ao. dicitur.' aduersum AOron quoque vehementer iratus, ν

luit eum conterere, se. Si innocens fuit Aaron, cur illi iratus fuit Deust cur eum obiurgauit Moses Licet aurem illepidum illud

MONCEII commentum es spectare videatur, ut Romanorum praesulum, pontifices summos Ebraeorum, Interque eos Aaronem antece

fores suos iactantium, auctoritati consuleret, ne Icilicet peceati istius dedecus ae ignominis in illos quoque redundaret, & hoc exemplo moriales condiscerent, summos quoque pontifices labi & errare tu

pissime posse, summa tamen ista viri impudentia ipfis Romanis dis. pIieuit pontificibus. meliori via hine se euadere posse, existimantibus, adeo, ut liber iste M N CEII anno M DIC Ix iussu Pauli v pontis ficis in indicem Iibrorum .prohibitorum referretur, decretum istud confirman e Alexandro vII. Fuerunt hinc & ςx Romanensibus, qui commentum istud exploderent, & confutarent, quod peculiari commentatione fecit ROBERTvs VISORIUS , doctor Sorbonicus, anno M DC IX edita. Copiose quoque contra eundem disputat IAC. BONA PRERIVS , ad Exod. XXXII. . cons. IO. FRIDERICI MA' ERI , tabula

prooemialis in Franciseι Monceii Aaronem purgatum, editioni Lipsiensilibri istius addita. . . Pluribus hoe di ex instituto demonstrabitur in sequentibus, ad 9. XXXVI. . . Dum adhue in monte erat Moses, populum ebraeum in deuia abreptum ab ipse Deo edoctus, statim precibus suis iratum

lacare Numen instituit. Hinc de monte deseendens, cum & Io- filam, ex elamore populi, praelium aliquod committi, colligentem rectiora condoluisset, pabulas legis a Deo acceptas , cum propius ad castra accessisset, prae indignatione in terram proieeit, atque confregit. Dictum hae det re ad g. bd huiuysectionis. Tum ver ritulum, quem fecerant, correptum combussit, moluitque, donec comminutus esset, stabitque in aquam, quam maritiis potandam dedit, Exod.

XXXII. ao. In Ebraeo' est i T UNI exussit igne σ eommo Lit.. Parique ratione id exprimit Moses de se ipse loquens Deut. m. νres M. Combustionis autem voce si hoe intelligaturi quod in caticem seu tinerem redegerit vitulum, id sine qualicunque peritia ch auca seu arte soluetes,metalla, fieri non potuit. Cuius quidem artis

635쪽

PR. II. A. M ME AD CURIsTvMMosei, petitum fuisse, cum nonnulli sibi persuadere nequeant, verba haec ita interpretantur, quod Moses durum liquefactum in laminas tenuissimas deduxerit, easque in particulas minutissimas diuiserit, ut

ita aquae inspergi potuerint. Ita praeter alios sΑM. BOCHARTVs . hieror. pari. II. hb. II. cap. XXXIV. ANDREAs RIVETus , comment. ad Od. XXXV. ao. aliique; & ex Ebraeis R. SAL. BEN MELECH, in Mtiluat Iopbι ad h. l. cons. & MELCHIOR LEID xERVs , de republ. Ebraeor. 5br. IV. cap. X. pag. aag. Obstant tamen hisce verba ipsa Mosis, etsi ad ea maxime prouocent, qui eam sententiam defendunt.

Si enim liquefactionem indicare Moses voluillet, verbo va usus e set, non verbo 'INI, quod est comburere. Cumque addatur: Umune, non aliud quid intelligi potest, quam aurum igne calcinarum, ut artifices loqui solent. Deinde In Ia metolere est, adeoque cla ista eo minutione, quae lima fit, exponi nequit. Quod si vel maxime eo cedatur, contusionem ea voce innui, nihil tamen inde, quod illorum caulam iuuet, sequitur: cum, quo pacto aurum, nisi in calcem antea redactum, ita contundi possit, ut in puluerem tenuissimum abeat, intelligi nequeat. Atque haec cum manifesta sint, simul vero & illud constet, solo igne absque chemico quodam s)bsidio liquefieri equidem aurum polle, nullo autem modo in puluerem redigi, artis huius qualiscunque usum hic accessisse, ut fateamur, necesse est. Accedit, si alia quacunque ratione, limando, terendo, tundendo, aurum in particulas minutissimas redactum fiasset, non tamen impediri potuisse, quo minus particulae istae statim fundum petiissent, adeoque non Iotuissent aquae inspergi, populoque ad bibendum exhiberi. Nullamentque rationem video, cur non apud Λegyptios iam tum usus ali. quis artis chemicae, esse potuerit, a quibus eam didicerit Moses. Sed hae de re iam supra dictum, ad pari. I. Act. III. s. XXIV. Aurum

autem, ex quo vitulus conflatus erat, ita in puluerem redactum, aquae inspersit Moses, torrentis scilicet ex monte Chorebo descendentis, ut patet ex Deut. IX. a . Cuius qui denisei variae' adferri rationes solent, quarum pleraeque commenta rabbinica nimis sapiunt. Quas inter & illa est, quod hac ratione noxios ab innocentibus discernere voluerit; cum tamen, commune hoc populi,Leuitis quibusdam exceptis, crimen suisse,

constet. Res ipsa, ni fallor,docet,in sceleris,d factum esse detestationem.

636쪽

Destruere enim primo hac ratione idolum istud Moles voluit, ut ne vestigium quidem eius superesset. Immo, cum hoc non sufficeret. aquam, cui cinis iniectus erat , bibi voluit ab Israelitis, ut eo magis omnium contemtui eiusmodi simulacra exponeret, nihilque iis inesse diuinitatis, o es condoceret. Apud Aegyptios enim nemo pol rat insigniori quadam ratione idololatriae, quae apud eos in usu erat, detestationem significare, quam si animalia, quae apud illos in veneratione erant, comederet. Idem, ut videtur, sibi voluit Moses, in cinerem redigendo aureum vitulum, ut ita bibendo ab Israelitis abis sumeretur. His ita gestis, fratrem Aaronem acriter obiurgat, & ad vindictam de nocentibus sumendam sese comparat. 'rba Mosis iuxta textum ebraeum haec sunt: Cum autem videret Moses populum

osse decore suo nudatum, vum enim hoc nudauerat Aaron, ita Ptin re hostes ludibrio esset, stetit in porta castrorum se. ν.υ. Nudatum dicit populum, hoc est, spoliatum per insigne hoc peccatum, & velut exutum gratia diuina atque protectione, adeo, ut insultibus hostium, si illum tum inuasissent, plane expositus esset; unde omnes,

quibus cultus veri Num nis eurae adhuc cordique esset, ad se conum cauit, ut de nocentibus poenam sumeret. Levitae hinc cum ad eum

confluxissent, iussit eos arma capere, & nocentissimos quosque per tota castra, sine ullo propinquitatis dc amicitiae respectu , interficere. Factum hoc ab illis videtur, qui in criminis societatem non venerant ; quibus reliqui, etsi ex eadem tribu, ob criminis conscientiam resistere non audebant. Omnes Levitas innocentes suisse, hinc non colligas. Etsi enim omnes ad Mosen confluxerint . quia tamen neo propinquis aut cognatis pepercisse dicuntur, eos saltem, qui labis istius immunes erant, ultrices ceteris inflixisse poenas, manifestium est. Ceciderunt hac ratione ex populo ebraeo tria circiter millia virorum. Uulgatus habet: viginti tria militia hominum; in

cuius gratiam ut textum ebraeum, quocum reliquae versiones omnes consentiunt, corruptum dicamus, quod IAC. ΕΟ-RFRI , ad h. .

aliisque ex Romanensibus placet, nulla nosKogit necessitas. Moses, collaudatis ob tam egregium facinus Levitis, ad Deum reuersus, &denuo tam enixe pro populo Israelitico deprecatus est, ut, si Deus admissa illis aondonare nollet, situm potius ex libro vitae deleri

637쪽

voluerit nomeu, Exod. XXXII. M. Quod qua ratione intelligendum sit, supra iam expositum. ad lectionis huius g. IVI. De ritu aureo, de quo hactenus diximus, plura dabunt SAM. BOCHARTUS, . c. IOAN. SELBEN , de Diu oris, sy magm. L. cap. IIL Io N. CONRΑ-Dvs DIETERI S , Utiquitat. bibl. p. g. Us.seqq. aliique. Id adhue addimus, FLAV. iosFPHVM hancce populi ebraei μοσχολαιτρειαν silantio praeteriisse; haud dubio, ut honori gentis suae consuleret: quod iustoricum. cui veritate nihil prius, nihil antiquius, facere non

oportebat. ν

' . . XX.

Placato, iteratis etiam Molis precibus, Numine, t hernaculum, omnibus, quae ad illud spectabant, Bezaleelis& Ahallabi maxime opera consectis, erigitur, & sacerdΘ-tium Aaronicum cum omnibus ritibus & ceremoniis, incultu Numinis sancte obseruandis, instituitur. At, ut nihil inter mortales semper beatum est, ita & Aaroni cum filiis vix initiato, casus grauissimus obtigit, filiis Nadabo &Abihu .igne coelesti eorreptis & extinctis, quod siue vitio, siue incuria, ignem profanum ad thus adolendum attulissent. Hoc exemplo reliqui sacerdotes cautius se gerere discere poterant: interim Aaronem atque reliquos eius filios, hos, qui ita perierant, lugere noluit Moses, ne in iustitiam &sanctitatem Dei iniurii ci nKeumque aduersus se honinem populum magis irritarent.

Federe post μοσχολακεέρω inter Deum & Israelitas restauri rato, tabernaculi structuram Moses praecipit, quae ex instituto descria bkur, Exod. XXXV. ad XL. Vt nexus cum praecedentibus, seriesisque rerum sibi constet, repetenda, quae diximus supra ad g. r. VI. VLI. Hinc mandatum a Deo accepit, ut mensis secundi die 'primo anni ab exitu ex Aegypto secundi, tabernaculum erigeret, illudque ila omnia, quae eo spectabant, oleo sacro ungeret, Aaronem quoque cum fissis seis ad lacerdotium corvecta . Exod. n. a. γ - . . seqq.

638쪽

s pCT. I. 'A Mos E AD IosVAM. 61ρρε . Quod & Moses fecisse dicitur, P. ια sed non eodem virumis rue tempore. Tabernaculum quidem eo, quo hoc facere iussus erat,ie erexit, & omnia . quae eo spectabant, rite instruXit, vers. m. sqq. Aarcinis autem y nliorum eius consecratio postea alio tempore peracta est, Leuit. VIII. a.seqq. Nec etiam, ut initiatio ista rite fieret, unus sufficiebat dies, sed integrum septiduum requirebatur, iuxta ritus , iam ante μοσχολατρειαν a Deo praescriptos, Exod. XXIX. Strii tura tabernaculi initium sumsit mente Tisri, anni primi ab exitu ex Aegupto, adeoque sex mensium spatio omnia eo spectatula perie sta sunt. Quod summam artificum indu

striam ac promtitudinem arguit. Eo vero erecto, Deus statim

praesentiam sitam gloriae suae manifestatione significauit, legesqtie per interualla ex co dedit, quae in septem primis Levitici capitibus

continentur. Iuuatque hac occasione obseruare, plerasque equidem leges ceremoniales post uοσχολατρέω a Deo datas, non tamen omnes. Vnde sua sponte corruit illorum sententia, qui, legesceremoniales poenae loco ob μ οσχολατρείου Israelitis datas, contendunt. Quae & vel hoc nomine admitti nequit, quod & omni fundamento sitffragioque scripturae dest ituitur, immo eidem . longe alias harum Iegum rationes afferenti, diserte repugnat. Sed hac de re in sequentibus. Ceterum eodem anno secundo ab exitu, mense primo, Israelitae a Deo moniti , pascha celebrarunt, m. IX. I. seqq. Mense vero secundo eiusdem anni, inito Israelitarum omnium numero , Ordineque, quem in castrametationibus & profectionibus seruare debebant, constituto. Levitae a Deo ministerio tabernaculi rite admoti sunt, Num. I. II. III. IV. Tribus autem, ut hoc ως ἐν ai moneamus, vicibus, Moses censum populi ebraei habuit. Primo, anno, quo eX Aegypto egressius erat, antequam tabernaculum fieret, cum singuli in sacros usita dimidium siclum con. tulerunt, Exod. XXX. v. v. XXVIII. u. af deinde, secundo anno, de quo censu Moses agit Num. I. tertio denique, postquam prima illa censorum aetas praeterierat, Num. XXVI. O. Tandem, cum omnia, quae ad cultum diuinum, iuxta legesceremoniales rite peragendum, pertinebant, perfecta essent, principes tribuum gen-

639쪽

PER. n. A MOsE AD. CHRIsTVM tis Israeliticae solennia illa sacrificia obtulerunt, quae Num. VII.

describuntur. Ex altari ignem sumere debuissent , consecratum velut cottiactu altaris & Victimarum, & descensu is cita diuini, cuius iiχ praecedentibus mentio , Leuit. IX. a . Hoc vero cum neglexissent

cos conuers, is vultus opectora eorum depascente, nec succurri potuis, quin it.r occumberent, antiquitas. ιuaeris. bb. III. cap. Ixpag. m. D. Di Intit a narratione Mosis IosLPHus in eo, quod victimas, non iuxta Mosis praescriptum, sed more consueto eos obtulisse,

scribit, cum Moses, saltem in eo istos pecasse, auctor sit, quod ignem profanum acerris suis imposuerint. Nonnulli equidem vocem DuetBapud IosEpitreu in generaliori significatione intelIigunt, vi de incensi quoque crematizne accipi queat, cum & haec genus quoddam sacrificii sit. At, menti eius hoc non esse conueniens, res ipsa docet, cum θυααγ eiusmodi fuisse referat, qualia antea offerre soIiti fuerint; quanquam nec sic quidem eum Mose prorsus consentiat. Sed id quoque ex verbis IostpHI videtur colligi posse, ex altari ignem eum erupisie, qui Aaronis illios absumsit. Consentientes ea in re secum & alios habet, qui ad altare holocaustorum hoc reserunt, ac si ini de egre iis ignis iuuenes illos exusserit. Alii vero a propitiatorio ignem illum aceersunt. Moses a Domino ignem egressum dicit, qua loquendi ratione id saltem innui videtur, diuinitus isnem fuisse

- - - -

640쪽

immisi im, undecunque eruperit. Quod denique Ios spuus addit. fiammam vultus & pectora eorum inuasille, hactenus admitti potest, quod ambusti saltem, non prorius a flamma consumti sint. Etsi enim in ebraeo extet verbum quod vulgatus reddidit: sdeuorarit eos r ex sequentibus tamen patet, ambustos tantum fuisse,& quidem aliqua duntaxat parte corporis, quandoquidem eorum

timicae lineae absumtae non fuerunt. Poterat aliquis in eam inisgredi sententiam, leuius fuisse istud filiorum Aaronis crimen, quam ut morte statim ideo puniri debuerint. Sed aliter sentiet, qui secum cogitat, violasse illos interdictum diuinum, quod sancte & religiose obseruari plurimum ipsius Dei, & populi quoque ebraei intererat.

Etsi enim in antecedentibus tale interdictum non memoretur, a De tamen id editum, ex hac ipsa historia aperte satis colligitur. Iam si in cultu diuino a Numinis praescripto vel in minimis discedere sacerdotibus concessum fuisset, mox, quao hominum est peruersitas. sacerdotes, praesertim summi, quiduis sibi hac in re licere, seque prolubitu Numinis cultum instruere aut mutare posse, existimare potuissent. Cuiusmodi quid ne eueniret, quo pessi indari omnis vera religio poterat, iustissimae seuerissimaeque ani inaduersionis exemplo ea uendum erat. Unde & Moses Aaroni. hoc es, inquit, quod dixit Iehouab; ab iis, qui id me propius accedunt, sincte o bibor, seoram omni populo gloriam consequar; hoc est, declarare hoc exemplo volui, quam caute sacerdotes in cultu meo versiri debeant, ut

hoc ipso intelligant pariser ac profiteantur, me sanctum esse, ab omni labe ac vitio longe alienum. adeoque non alio, quam eo, quem praescripsi, modo colendum, ι cita populus omnis maiori reuerriatia leges meas prosequendo, maiorem quoque mihi gloriam tribuet. Ex eo, quod Pers. I. re p. sancitur, ne sacerdotes, ad ministerium sic rum accessuri, pinum aut U potum inebriantem biberent, nonnulli colligunt, filios Aaronis sorte inebriatos suisse, cumque nescirent, quid agerent, ignem profanum acerris suis eos imposuisse. Doctorum

quorundam ebraeae gentis haec est senteutia. cons. R. SAL. IARCHI,

ad Leuit. X.s. Potuit tamen fieri, ut hasce de ossicio sieerdotum leges Deus sinciret, etsi ebrietas filiorum Aaronis nullam iis occasonem dedit. Vnde merito hoc in medio relinquitur. Lex vero ipsa,

SEARCH

MENU NAVIGATION