장음표시 사용
671쪽
o . PER. H. Α ΜOSE AD CHRISTUM
vatum imprecationibus se opprimere Ebraeos possie, stulte sibi persuadebat, sed, quod istis hominibus proprium est . a spe ista, qua isemel animo conceperat, nulla ratione se dimoueri patiebatur, etiamsi aliquot experimentis iam didicerat, nihil se hac ratione essicere posse. Eiusdem exemplo constat, quod & aliis obseruatum, s ummam super stitionem cum summa improbitate consistere posse. De eo deinceps ad b. XXXVI. dicetur ex instituto. Nunc id clitem obseruamus, cum inuito Numine iter suscepisset, contigisse, ut asina, qua vehebatur, voce humana loqueretur, &, ut Petrus hac de re verba facit, insipientiampropheta prohiberet, II. ep. II. res Reuera eiusmodi quid contigisse, non est, quod dubitemus. Neque qui
quam obstat, quo minus reriim omnium conditor Deus organa asinae, etsi ceteroquin ad s ermonem formandum inepta, ita mouere potuerit, ut vocem articulatam, ut homines selent, ederet. Unde audiendi non sunt, qui in visione quadam haec omnia contigisse, sibi persuadent. Nec enim ullum huius rei vestigium in narratione M saica apparet. Nonnulli, ut miraculi huius veritatem adstruant, exscriptoribus gentilibus exempla & testimonia congerunt, quibus constet, animalia bruta aliquando vocem humanam emisisse; vid. IAM.1OCHARTUS , Heroa. p.rri. I. lib. II. cap. XIV. Pag. I. & NAT. ALE-xANDER, hist. eccles νι t. test. aetat. mundi IV. differt. VII. p. IV. seqq. Quae etsi apud eos, qui talia admittunt, vim quandam habeant, apud reliquos omni destituuntur robore. Id mirum alicui videri possiet, quod Bileamus tanto proditio tam parum commotus fuerit; ut animali bruto responderit, plane ac si non prima vice hoc contigisset, sed cum eo colloqui hac ratione consuetus esset. Sed ira sorte praepeditus prodigii istius magnitudinem non satis perpendat. Haud dubio etiam in magnam coniectus est admirationem, licet Moses breuitatis studio id non commemoret: quae admiratio non obstitit, quo minus asinae responderet, experimentum ita capturus. an loquiper: cctura esset y Ex hypothesi de transmigratione mentium humanarum in brutorum corpora, hoc profluxisse, ut asinae loquela Bi- Ieamo minime insolita vidcretur, non dixerim. Etsi enim opinio ista apud orientis populos satis recepta esset, non tamen, quq eam adnuitabant, statim credebant, bruta voces humanas emittere. aut . homi-
672쪽
hominum instar loqui, nec eredere hoc poterant, nisi exemplum aliquod vidissent. Iudaeorum de Bileami asina commenta qui seire
auet , EAMUEL. BOCHARTVM , loc. cic adeat, ubi hae de re ex instituto.
Pro diris enim, quibus Batavus sileamum Israeli tas deuoisturum siperabat, aliquoties eis iussis Dei bene precatus est, deque gentis huius gloria ae felicitate, & hominum seruatore ex ea prodituro. praeclara vaticinia edidit, Num. XXIV. εω m. Pluribus ista edisseremus infra ad LXXXVL. eum de Bileamo verba faciemus. Licet hoc Num. XXV r. a. diserte non dieatur, aperte tamen innuitur Num. XXXI. I . cons. & A c. II. I . II. Petri II. re. s. Iudae. v. u.
De hoeee idolo itidem infra ad I. XXXVT ex instituto di.
Verba Molis sunt r comprehendito omnes primores populi, eos a sestendito Lehouae, coram sese, ut auertatur ira Iehouae ab Ista k, Num. XXV. . Vnde colligi poterat, omnes populi ebraei proinceres hae ratione e medio sublatos. Uerum, cum vix verosimile sit. omnes proceres nemine excepto, in criminum istorum secietatem venisse, sine iniustitia etiam fieri non potuit, ut omnes punirentur. Vnde, quod generatim de omnibus primoribus dicitur, cum restrictione de illis, qui peccauerant, intelligendum est. Sunt, qui pronomen relativum in voce: fi ende eos, non ad principes populi, sed ad eos. qui ex populo flagitium admiserant, referunt, sensumque esse, putant, tollendos seu conuocandos esse principes, ut ipsi ceu iudices ferrent sententiam, iuberentque suspendi eos, qui deliquerant; hinc & verba ebraea vertunt r fae, Pt 'si sestendant eos. Sed verbum up n hane interpretationem non admittit: unde prior praeserenda expositio. mn L IACOBvs BONFRERIUS , ad h. l. Cum priuatae sertis hominibus fas non sit, alios, quantumuis atrociter peccantes, capitali adficere supplicio, quippe quod magistratus est ossicium, quo iure Pineas virum istum cum scorto intersecerit, diseeptari selet. Id equidem dubio caret, laudandos vehementer, qui eiusmodi flagitiis irascuntur e sed si cuiuis potestas ea puniendi conredatur, m magnum periculum omnium ac singulorum Nn nn a securi-
673쪽
securitas adducetur, cum improbissimus quisque ita innoeentissimos interficere posset, obtendens, illos a se in flagitio deprehensos, iustoque se, ut hoc faceret Zelo, concitatum. Quod cum viri .quidam docti sucum expenderent, Pineam, cum summi sacerdotis esset filius,
priuata hoc auctoritate feciste, negarunt, vid. B. GSP. IIEGLERVS,
ad HvG. GROTII , de iure belli reparis, sib. II. cap. XX. F. IX. At, cum penes ipsum summum iacerdotem imperium in gente Israelitica non fuerit, multo minus filos eius ea, quae magistratus sunt, gerere potuit. Nec est, quod dicas, eiusmodi quid tum sorte licuisse. quod respublica Ebraeorum nondum constituta esset. Omnino enim iam constituta erat, ipso Numine ea sibi tribuente, quae summis ceter quin imperantibus conueniunt. Nihil itaque aliud superest, quam ut dicamus, singulari Numinis adflatu concitatum eineam eiusmodi
quid perpetrasse. Qui quidem impulsus atque adflatus diuinus eo magis locum habere poterati quod in is a gente hoc peractum sit, in
qua penes ipsum Deum summa rerum erat. Vnde simul patet, hocce Pineae facinus eiusmodi esse, quod a nemine mortalium in exem--plum trahi debeat. Prolixius hac de re mentem meam exposui in dissertatione, de iure telo tarum in gente ebraea, in academia Halensi
anno M DC xCIV habita, & anno M DC xCIx. ibidem recusa. add. dc GUIL. SALDENI. de eodem argumento dissertatio, in otia eius theol
gicis , M. IV. exercit. I. Ceterum FLAv. IosEPIlvs , dum & hie i genio suo indulget, multa narrat, quorum in scriptura sacra nullum inuenias vestigium. Zimri, quem Zambrium vocat, alieno ritu sacrificasse, & alienigena coniuge haud dissimulanter se oblectasse, perhibet. Tum conuocatam a Mose concionem, in qua Zambraus P Lim factum suum defenderit, Mose nihil quidquam respondente, net
hominem insolentem irritando nouis turbis Occasionem daret. opis portune autem contigisse, ut Zambrius cum meretrice, quam palam in tentorium suum duxerat, a Pinea interficeretur, cuius exemplo iuuentus ad puIcherrimam virtutis aemulationem accensa, certatim in
eiusdem criminis reos fecerit impetum, & bonam illorum partem ferro consecerit, reliquis pesti insecuta e medio sublatis; antiquitat. iussiris. tib. IV. GF. ULpag. ML PHILO iudaeus itidem auctor est, exemplo Pincaς concitatos alios, eos, qui illo crinum se inuolue
674쪽
τῆς τῶν προηδαηκοτων ά-ροπετὲς πιμ γαζ. mo exemplo animati, quotquot aemulabantur pietatem ac continentiam, Mose quoqae rubente, imit.iti sum isa Myem pisionis, s omnes simul eris initiatos, sine cognati vis amuisiteque reo ctu, ad vinum HI uemnae, exacto inclementer a noia
xus 'πειιο ι de visa Mosis kb. I. pag. A s. Sed huiusmodi quid ita Mose non legimus, qui solius Pineae meminit, quod suum pro nominis iuuini gloria, Fςntisque suae salute, hac ratione demonstrauerit Zelum. Dicitur qui sis, facinore a pinea perpetram, plagam in Israelitas cohibitam, qui viginti quatuor hominum millia interierint. At id de plaga diuinitus immma intelligendum esse, res ipsa doceri pineas autem tam praeclari facinoris praemium amplissimum retulisi Noa tantum enim ab ipso Deo ideo laudatus est, sed prospera etiam qua uis, atque perenne sacerdotium Deus illi promisit. Prius indieatur eum Deus dieit: αMU 'rema Im ma viri, ecce ego dari fedus meum ναν, h. e. ecce, ego do ipsi seclus meum, seu pacisco eum ipso& polliceor illi parem, prospera quaevis & salutaria. Post
fedus sicerdotii aeierni, hoc est, ad finem usque reipublicae iudaica duraturum. od de euentu comprobatum. Licet enim ad Eli. qui ex familia Ithamaris suit , eiusque posteros, ad tempus dignitas pontificis maximi transierit, ad pineae tamen adeoque & Eleazaris progeniem rediit, Zadoko, qui ex ista fuit, a Salomone summo sa-eerdote constituto, ut iam supra ad s. XXV. obseruatum est. add. CAMROLus sIGONIus, de resubc Graeo . lib. V. cap. II. f. XXVm. 'tia Flaminis placata ira, ne Midianitae impune, quod in Ebraeos designauerant, ferrem,' hi iubente Deo arma contra illos capessunt , eosque cum Pinea θ' ea improuiso Nn nn , ad
675쪽
adgressi, vincunt, caesis masculis omnibus puberibus, &ad internecionem deletis: quos inter praeter regulos quosdam, principesque eius gentis viros, Bileamus quoque erat, di reptis praeterea ac incensis urbibus omnibus, castellis atque pagiti Ad castra sua reuersi iussu Mosis in pueros etiam &mulieres saeuierunt, quod nec hisce parcere fas esset: solae seruatae virgines. Priusquam vero haec expeditio suscepta, tertia vice Israelitarum omnium census initus est, mortuis quippe omnibus, quorum nolmina priori censu descripta erant, excepto Iosita atque Calebo.
Non tantum enim per Bileamum diris Israelitas deuouere. sed per meretrices a veri Numinis cultu avocare conati erant. Qua utique longe atrocissima erat iniuria. Hinc iussu Numinis bellum in eos susceptum. vid. Num. XXV. II. U. it. XXXI. a. Cum duodecim millibus Israelitarum, quos ex singulis tria bubus Moses selegerat, Pineam quoque missum, diserte dicitur. Num. XXXI. L Num vero tanquam belli dux, an tantum ut socius incertum videtur Belli ducem eum fuisse, verba Mosis eo magis fuadere videntur, quod nullus alius dux commemoretur. Praeclarum etiam sortitudinis suae iam ediderat specimen: adeoque non indignas videri poterat, qui exercitui praeficeretur. Neque id insolens apud Ebraeos, ut sacerdotes exercitui praeessent. Nam & Maccabaei duees non minus erant, quam sacerdotes, dc FLAV. IosEPHus, etsi sacerdos esset, se ductasse exercitum, subinde auctor est. Alii tamen, Is- suam ducis munere in hocce bello sunctum, malunt, cui & hoc conis ueniebat; unde, ut diserte hoc commemoraretur, necesse non erat. Pineas autem aderat, ut praesentia sua animum militibus adderet,&vt sacerdotibus reliquis, qui exercitum comitabantur, ae sacra vasa pariter ae tubas serebant, praeesset. Quod inde etiam confirmatur. quia Pineae mentisne facta, statim additur: σ vasa sanctuatu Meubae elangor u in manu e . Num. XXXI. 1. Quae quidem verba nonnulli ita e plicant, ut per vasa laera nihil aliud, quam tubae intelligantur : aliis autem verosimilius videtur, arcam federis deri
676쪽
SE . I. A MOSE AD IosvAΜIsignari , quam Israelatas in bellum profecturos aliquando secum 1.msisse, constat. Nomina regulorum istorum leguntur Num. XXXI. P. ubi
dicitur, quod eos occiderint, ' π super oecisis eorum, hoc est, quod occisis reliquis, qui pro regibus istis sortiter pugnau
rant, ipsos tandem etiam restu Occiderint, neminique adeo peperce rint. Ad Bileamum qisod attines, cum Num. XXIV. U. in locum num reuersus dicatur, necesse est, eum aut e Mesopotamia ad Midianitas rediisse, aut, quod probabilius, cum in eo esset, ut in Mesb- potamiam reuerteretur, apud Midianitas substitisse, precibus Drte illorum inductum, aut ut euentum rerum expectaret. Diuino Cian
filio id factum, ut credamus, par est, cum eadem cum Midianitis clade inuolutus, promeritas simul sceleris sui dederit poenas.' Si homines sine Numinis mandato Bella gerunt, crudelita
tis notam non effugient, si in eos quoque, qui illis resistere nequeunt, saeuiant. Hinc & rationi dc gentium mansuetiorum morious est conueniens, ut in bello Omnibus, qui arma ferre nequeunt, aut reapso non ferunt, multo magis mulieribus & pueris parcatur. vid. HVGOGROTibs, de iure bessi σp.rcis lis. III. cap. IV. σXI. Sed cum hocce
bellum ab Israelitis iussu diuino gestum si, idque in poenam Midianitarum, alia eius fuit ratio, potuitque gens illa penitus deleri. Adultis, siue mares, siue foeminae fuerint, nullam factam esse iniuriam, per se patet. Illi enim ad minimum consilium Bileaini approbando, si
non exequendo , grauissimo crimine se obstrinxerant. Foeminae etiam adultae, rerumque liactenus gestarum consciae, eadem, qua semel hoc fecerant. ratione, seducere Ebraeos potuissent, si suissent seruatae. Pueri adultiores facti, ad parentum necem vindicandam onspirare potuissent: poteratque illis perinde esse, siue morbo, siue gladio e medio tollerentur, & rte grauioribus hac ratione calamitatibus eripiebantur. PuelIae seruari sine periculo poterant, utpote non modo ignarae illorum, quae gesta erant, sed & ad parentum mortem ulciscendam parum idoneae, facile etiam ad mores & religionem Ebraeorum flectendae. Reliqua, quae post hancce vici riam a Midianitis reportatam contigerunt, partim ad exercitus re-
677쪽
rumque captarum lustration partim ad praedae diuisionem 1 p flant. Nimirum non tantum omnes, qui aliquem interfecerant, aut cadauer attigerant, per septem dies seorsim castra metari, dc una cum
luellis captiuis die tetuo & s tam aqua lustrali purificari opore
at, sed quaecunque etiam hostibus abstulerant, aut igne, si eum ferre possent . ut metalla, aut aqua lustranda prius erant, quam castris Ebraeorum inserretntur. Num. XXXI. N.Aqq. Lustrationes et tismodi per ignem & aquam apud gentiles etiam in usu fuisse, constat, pluis ribusque comprobat IOAN. LO MEIERVS , de reter. gentil. lustrationiis ιμs,cV. XVII.p.rg. 26.seqq. Praeda inter milities, qui conflixerant,& reliquum populum ὸiuidebatur, sumta ςx illorum pro Iacerdo trubus, ex huius praeda pro Levitis portione, praeter res a ducibus Obl tas , quae in tabernaculo ad monumeatum asseruatae sunt. Num. XXXI. a seqq. - vid. Num. XXVI. Tribus vicibus omnium Israelitarum censum imium, iam supra ad S. XX. huius sectionis obseruauimu . Vltima vice hoc ideo faetum, ut agri in terra Cananaea mox occu-apndi, eo rectius inter Israelitas diuidi possent. Filiabui praeterea Zalapheadi hereditas paterna, mascula prole deficiente, decernitur, eaque occasione de iure successionum lex fertur, Num. XXVII. I. - Ir. Mosi mors denuntiatur, & Iosea successor eius .designatur, cui ille manus imponit, mandatisque eum instruit, Nam. TXVII. Ia. - ἈDeut. III. 21sqq. Quae omnia priusquam bellum Midianitis inferretur. contigerunt. Sed leges quoque variae, a Deo latae,
g. XXIX. His ita gestis, Rubenitae & Gaditae, cum dimidia parte
tribus Manasses, agros ad ortum Iordanis sitos, utpote pinguiabus pascuis resertos, alendisque pecoribus aptos, a Mosae o
tinuerunt, ea quidem lege, ut armati ccrto numero xliquos Israelitas trans Iordanem comitarentur. Moses autem, v
populum rite ad possessionem terrae promissae capcllendam
678쪽
gger L A MNI AD IOzVAM.' praepararet, varias constitutiones huc spectantes edidit: tum vero, cum adhuc eodem in loco cis Iordanem haererent,repetitis prolixa oratione &expositis legibus diuitas,quas Ebraeis Deus dederat, aliisque, quae illis in memoriam re uocare ante obitum suum consultum ducebat, commemoratis, additis graui mis adhortationibus, comminationi busqtie , populo tandem valedixit, monteque Ne constenso, cum terram Cananaeam contemplatus esset, obiit. .
Num. 6XIL cons. Deut. m. a. ao. IV. XLII. t. - ἔβ. . De Cananaeis scilicet, eorumque idolis extirpandis, Num. XXVIII. Io.seqq. postiluam in eodem capite itinera & stationes Israeis litarum in compecidio commemorauerat; de terrae trans Iordanem terminis, rationeque eam distribuenda, eap. XXXIV. itemque de quadraginta octo ciuitatibus Levitarum, & sex refugii, quarum tres cis Iordanem ipsemet Moses designauit, Num. XXXV. dc Deut. IV. Φ.seqq. Dieptimo mensis undecimi,anni ab exitu ex Aegypto quadragesimi, Moses in campestribus Moabitarum ea ad Iscaelitas Iocutus est, quae ab initio Deur. usque ad cap. IV. o. eontinentur: tum continuato sermone, quod diuersis vicibus factum esse, ut credamus, res
ipsa postulat. ea adiecit, quae ad cap. XXVII. usque legimus. Eratque ista legum diuinarum repetitio eo magis necessaria, quod pleriqae Israelitarum, quibus prima promulgatio Laeta, iam mortui erant. Tum Israelitis praeceptum de lapidibus. altaris in modum. traiecto Io dane erigendis, diuinisque legibus eis inseribendis, datum; ritusque benedictionis in monte Garizim,&maledictionis in monte Ebal praeseriptus, additis promissionibus, si legem Dei obseruassent, & comm. nationibus, si eam migrassent, Deia. xXVII. lae XXVIII. Renouatum quoque sedus suit, cum Israelitis in Horebo pactum, veniaque delictorum iis, quos eorum poeniteret, promissa, rebellibus & pervicacibus denuo poenae grauissimae denuntiantur; Deut. XXIX. XXX. Reliqua ad ultima Mosis pertinent.' Quod iam supra I. X. huius sessionis pluribus expositum.
679쪽
g. XXX. Et haec quidem populi ebraei in tam diuturna & dissi
cili par annos quadraginta peregrinatione, suere sata praecipua. In qua vi per innumera prodigia & miracula, singula. rem Numinis,quam pro hacce gente gessit,curam & beneuo lentiam experti sunt, ita illud maxime admiratione dignum, quod & cibus & potus mirabili ratione illis obtigerint, nec vestes necessariae desuerint, nec corporum vis in itineris longe difficillimi molestiis tolerandis deseccrit , ne quid de angeli, viam praemonstrantis, idque per nubem interdiu,& noctu per columnam ignis, praesentia dicam, quippe quod supra iam attigimus.
Cibus quidem semper, cum manna illis usque ad ingressum
in terram Canaan, bis etiam coturnices ad satietatem usque, suppeditarentur. Potum autem, cum aqua deficeret, petra bis praebuit.
Conferenda quae diximus ad sectionis huius I. XVI. XVII. σXXIV. ' Id a Mose ipso indicatur Deut. VIII. . cum dici tune
''xo nnba N,-νsimentum tuum non rnueterauit a te. Quae verba nonnulli ita capiunt, ac si vestes, quibus induti fuerunt Israelitae, cum ex Aegypto egrederentur, nunquam usu fuerint detritae. cotis & Deis. XXIX. 1. Addunt Ebraeorum magistri, eas cum ipsis corporibus creuisse, idque exemplo cochleae persuadere conantur, nec lotione ulla opus habuisse, nube ignea quippe perfricatas ac dealbatas, nec genuisse pediculos. aut ex sudore olutile, fuisse denique splendidissimas, ab ipsis quippe angelis consectas. Testimonia eorum hac de re praeter alios adfert vir Elarissimus HERMANNus voNI; It HARDT, in ephemeria. 8bilolog. discu f. XII. p.rg. υρ. Digna haec lunt ingenio iudaeorum, quibus tamen hactenus nonnulli etiam eae clirlibanis, suffragari non dubitarunt, quod vestes Israelitarum neu.tiquam fuerint detritae, & cum corporibus etiam eorum creverint. Eae ipsis patribus ita sentiunt IusTINus , TERTULLIANUS , THEODO-
680쪽
ngos. CHRrsosTOMVS, aliique, quorum testim nia adferunt, quos deinceps laudabimus, auctorra. Immo resΥINVS martyr, vestimenta Ebraeorum non medo non attrita. sed iuniorum etiam una cum ipsiserevisse, diserte asserit, in dialogo m TINoe iudaeo pag. m. ss. Ego non dubito, quin diuini Numinis circa hancce gentem prouidentia vel maxime in eo eluxerit, quod nec alimenta, nec vestimenta. quamdiu in deserto eommorata est, eidem defuerint. Miracula autem sine necessitate non esse statuenda, arbitror. ne profanorum hominum ludibrio religionem christianam exponamus. Cuius rei exemia plum lueuientissimum hie praebuit ISAACVS PEΥRERIVS, qui, argumentum hie sibi inuenisse visis est, in quo ingenii petulantiam exerceret; ostem. praearim. sis. IV. cap. M Quam hominis profani impietatem serio detestamur. Iudaeorum utique commenta, qui adis probant, quotidie in singulis Israelitis maxima miracula perpetrata admittant, necesse est. Quod dignum profecto fuisset, ut paulo
Iutulentius a Mose expci eretur. Ex eius contra verbis ne virum
quidem miraculum colligas. Nihil enim aliud dicit, quam e resia
mentum suum πon inueserauu a te. Quod utique de illo etiam diei potest, cui nouarum vestium copia semper suppetit Iam si cogitemus, Israelitis oves fuisse plurimas, adeoque ingentem lanae copiam, nee defuisse inter eos textores, aliosque opifices, sed nec ab aliarum gentium commercio adeo eos remotos fuisse, Ut non acquirere potuerint, quae tegendis corporibus inseruiunt, quaenam ad eiusmodi miraculi statuenda nos cogat necessitas, Non video. Solet etiam Deus non sine necessitate miracula edere. Nec tamen nego, diffi-
euitates quasdam in hisce comparandis intercedere pomisse; in quibus superandis diuinam illis prouidentiam singulari quadam ration adfuisse, existimo, quam adeo merito & Moses praedicat. Et in hanc quoque sententiam haud obscura inclinat Io. CONRADvs DANAM vhRus, nihil aliud stilicet a Mose indicari, quam diuina prouidentia vestium copiam, quae omnibus sessi ret, Israelitis obtigisse;
RIcvs SPANHEMIVs , hac de re verba faciens, & diuinae prouidentiae o oo 2 ellectus
