Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

oraeulis. variisque symbolis se iis mani festasse; cumque gentes magnari uum ineptorum ac ceremoniarum farragine laborarent, Deum inis stituto velut delectu, optimas ex hisce tradidisse Ebraeis. Putat etiam , IONATHANIs, dc interpretis Hierosolymitani, auctoritate hanc explia cauonem confirmari posIe. Prcitio eat porro ad testimonium Pauli , qui Actor. XIII. s. de Israelitis verba faciens, Dein, inquit , per qua is draginta annos ἐτροπο φόρχπτεν, mores eorum tolerauit in deserto. Vbi per mores, quos Deus tulit, consuetudines aliquas intelligi putat, pueriles magis, quam profanas, quarum nonnullas Deus ad tempus toleraverit. aliavi autem in sacrorum suorum classem trans reflexu. Nee id de nihilo esse putat, immo magnum eausae suae praesidium in eo collocat , quod Deus in locis plerisque, ubi de praecipuae notae ritibus de institutis agitur, vocibus, permittentem re dolentem potius, quampraecipientem ae actoriantem sonantibus, utatur. e. g. Exod. Q. vers G. Si altare capideum facere petis mdi, non aia acabis e statrii 1Hbus ι Leuit. L, a. S quis e vobis οὐ uterie ollationem domino,

osseretu de Pecoribus. c. Λddit denique loeum Pauli ex epistola ad Galatas IV s. eum essemus paruuli, cavs --F κ μακε μεν δεδουλωμ*θοι, sub elementis mundi eramus inseruitutem redacti.

Horum enim verborum sensum iuxta HVG. GROTIUM, 'uein interpretum coriphaeum vocat, hunc esse: Era ussubiecti ritium Elis qui nobis eum mundo erant communes t qualia sunt te la, arae, vιΓι mae. νεο-

μιῆνίοιs, s similia, imposita Israelisis in hoc, ne tabum amore ad idola diis

tiberentur.c. Haec quia iudaeis cum mundo sunt communia, Poean tur c ιχῶαι is κοσαου, a maiore ea surpamium parte. Hisce arguin tmentis, ex scriptura sacra petitis, varia veterum pariter ac recenti

rum scriptorum testimonia subucit, quibus eadem probata fuerit sententia, & tum ad argumenta, quae vocat, artificialia progreditur, i ruer quae praecipuum est, quod a maxima, quae inter Ebraeorum& Aegyptiorum ritus interccssit, assinitate atque comaenientia,est deis sumtum. Quae utique tanta fuerit, ut Aegyptiorum ac iudaeorum ritus apud scriptores Romanos uno eodemque lii binde loco habeantur ι & iudaei haud raro Aegyptii dicti fiat, prout deinceps christia- ius iudaeorum nomen impositum scit. Et ne quis sorte obiiciat,

692쪽

gonuenientiam istam inde ortam, quod Aegyptii multa acceperint ab Ebraeis, omnes ingenii vires intendit, ut euincat, hoe varias ob rationes fieri non potuisse, sec. citat. ωF. II. sect. II. pq. IIL Feqq.

Inter reliqua, quae admodum cumulat, argumenta, illud adhue m iamentum trahere videtur, quod ex ipsius sententia Deus ritus Mosaico,

necessitate quadam adactus, & fere inuitus instituisse videatur. Idque ex Ezechielis cap. XX. . I. g. seqq. cum primis vers. G. comprobat, ubi inter alia Deus dicite irae dedi eis flatura non bona, es ιuaecia

per quae non uerent. Vbi, si spEN RO credimus, leges rituales, sua natura prorsus inutiles, intelligendae sunt, cum & sermonis prophetici series, visque ipsa locutionis, &m εὐνη p veterum non paucorum senses idem suadeat. Verum, quantumuis haec omnia &ingeniose excogitata , & magna diligentia adornata sint, idoneo tamen, ad id, quod auctor cupit, cuincendum, robore destituuntur. Locum Deut. IV. 7. δ. auctori fauere, nemo credusisset, nisi violenta

pdmodum paraphrasi illum eo detorquere, conatus sui siet. Negat Moses, Deum ulli genti tam propinquum fuisse, non uno manis e stationis genere; negat, reliquis gentibus Ieges ac instituta tam iusta, tamque sancta, obtigisse, quam Ebraeis. Nec quidquam aliud dicit. Vtrumque verissimum est, etsi ad ea, quae apud reliquas gentes in

usu erant, non respiciatur: uti reuera non respicitur. Nec ulla id nea hoc comprobari ratione potest. IONATHAN Is ac interpretis Hierosolymitani auctoritas, ut nobis hoe persuadeatur, non sussicie. Per mores Israelitarum, quos Deum in deserto per quadraginta annos tolerasse Paulus dicit, sPENCERus perperam, & sine ulla ratione, riatus sacros aut ceremonias intelligit. Vitia enim potius Israelitarum.

idololatriam, defectiones, murmurationes, seditionesque, de quibus Moses saepissime conquestuς est, intelligenda este, res ipse docet. Fallitur etiam maximopere sPENCERus, dum dicit, in locis plerisque,

quibus Deus de praecipuae notae ritibus & institutis agit, eum votio bua permissionem potius, quam praeceptionem , aut mandatum signifiω cantibus a vii. Ceremoniae namque non sunt unius generis. Nonnullae ex praecepto diuino absolute necessariae erant, aliae in se spectatae liberae equidem, sed quoad modum aut certas circuminstantias, lege diuina determinatae. Et ex harum quidem genere, tum

693쪽

ab auctore adductae, tum aliae quaedam leges fuerunt. Sie liberum equidem Mat. si quis aram Deo exigere vellet, aut ex lapidibus, aut de terra eam Tacere. At si quis ox. lapidibus faeere vellet, ex lapidibua impolitis eam Deus fieri voluit. Et ita in aliis se res hahet. Unde generatam nullatenus concludere: licet, in legibus ad imitus ιχ ceremonias sacras spectantibus, permissionem potius diuinam, quam mandatum, sinae. Nec maioris ponderis aut momenti est, quod ex Gal. m. s. adseri , ubi leges ceremoniales F κοσμa appellitantur. Στοιχεια enim, seu elementa, audiunt quod rudiamenta quaedam fuerint, Christum seruatorem re bona noui testamenti petinis velut linois adumbrantia & repraesentantia; mundi auistem elementa, quod circλ res externas.& in sensus euerentes, ceu figuras ac imagines aerum coetellium ae spiritualium,sierint Oocupa

tae. Quae explicatio cum longe reisus se habeat, quam illa HvGo-NIs GROTII auctori laudata, frustra inde causae suae praesidium alia quod petit. Veteris ecclesiae doctores quosdam ab ea sententia, quam tanto ardore defendendam suscepit SPENCERus4 Non procul abfuisse, saltem ita videri ,Jam siqpra ipsimetfassi sumus. Nec tamen illis saltem id adeo vitio vertendum, qui aut Graecorum prius liti xis , quam christianorum ocris, initiati, mysteria illa .legis non temere

assequi poterant, ad alia quaevis, Graecorum maxime, .les Aegyptiorum euehentium , narrationibus conuenientia, arripienda ironi, aut PHILONEM, Vu FLAM. I EPHVM. coecos duces, secuti, a recto hiequam facillime aberrare trAmite poterant. Quanquam, an omniumna mens sententiaque Retit, quam vult sPENCERus i adhue disputari posset: saltem noanullos saniora hae de te docuisse, exemplo ORI GENIs M. V. contra Ceseum , pag. y a. & TVEBRII , prae a M. euanget. G. IX. OP. IX. dc demonstras. e via. si . . east. Uuis LX. demon

strare pronum esset, si diutius his immorari vellem. Recentiorum adhuc scriptorum , cum minor aut nulla hae in re sit auctoritas, eo misnus quoque, ut eorum habeamus rationem, necesse fuerit. Quod di de iudaeis censendum. Quanquam ceteroquin demonstrari Posin sit, ipsum, ad quem prouocat, MOSEN MAIMONIDEM eius sententiae duersari potius, quam fauere. Speciem equidem habet, quod de avom ιδ m-Dina, quas jai r Ebraeorum deSyptiorumque ritus

694쪽

intercedat , disserit. At conuenientia ista inter ritus Ebraeorum a Deo quidem ipso institutos ae adprobatos, ae ritus Aegyptio. Tum, neutiquam tanta fuit, quantam fuissse existimat spΕNci Rug. 'Multa enim hie fingit vir doctus, quae omni prorsus desti duintur. fundamento, ut exemplis deinceps docebimus, cum ad specialia descendemus. Quod Romani quidam scriptores Eebraeoru in atque

Aegyptiorum ritus pro iisdem habuerint, mirum non est, cum rerum iudaicarum non satis fuerint periti, eo qne facilius in hanc descendere sententiam poterant, quod, iudaeos ab Aegyptiis originem ducere, perperam sibi persuaderent. Ex prauist Aegyptiorum moribus. superstitione cumprimi, & idololatria, Ebrae- multa transium sisse, non negamus; sed hac de re nulla est controuersia . . Quod ii vero concedamus, in quibusdaM cum Aegyptiorum institutis consentire ritus diuinos Ebraeorum, nec ea eiusmodi sint, ut cum aliis quoque genti s moratioribus utrisque fuerint communia, & aut ex communi vel rationis, vel traditionis fonte derivari queant, tum quaestio adhuc supererit, acceperintne Aegyptii illa ab Ebraeis, aut horum maioribus , .Abrahamo, Iosepho, vel ipso etiam Mose, an hi ab illis Prius qui/em sibi persuadere sRENCinus nequit: sed tamen arguinem is. euidenti stimis, si opus estet, comprobari. poliet. At otium nobis in toto hocce argumento iacit ilURMANNUS ITSI ' , in ae-' rapsiaess. ubi susedc erudite omnia pertractantur, cumprimis i b. II. cap. I. eqq. Ad locum denique Eaecb. XX. U. quod attinet, de eo variae equidem interpretum sunt sententiae, ut ex iis, quae V eun - .-dem THEODORVS MCLSPA uus annota trit, liquet. sPENCpno autem vel ipse aduersatur Huc; GRSTIVS, qui tamen, Vt antea diximus, Interpretum coryphaeus illi audit, sensumque horum verborum ita effert: mentem Usis ademi, ita, ut meis legibus conremila, ins sibi Pori facerent, duras atque mort eras. Qua in explicatione praeeuntem sibi habet thaldaeum paraphratiam. Potestque ea ex antecedenti, rq, totaque oratio in serie , longe firmitas deinonstrari , quam spr-CRI i ira , quae a mente diuinh vatis prorsus est aliena. Et ita quidem p. zIct, quam lubrico & infirmo fundamento istit viri docti de causa dc ra ione legum ceremonialium sententia innitatur. Eo minus autem ad initisti potest; tuo clariora apertioraque summi Numinis verba sunt,

695쪽

quibus Israelitis iniunxit, ne ullo modo, vilaue ratione gentium mores ac instituta imitarentur. Ne exquiras, mquit, dei is gen- tium dicendor quomodo coluerunt genter sae Deos suos Put sic faciam No quoque. Ne facito sic Lelmitae, Deo rvio. Nam qui equid abominationi est Iehoua , quicquid odit, flerunt diis suis. Vnam- stramque rem, . ni ego praecipio vobis, eam obseruarites faciter uae addis ei, ncque detrabito ex ea. De ut. XII. yo: s. Similia dc Lem. XVma. I. q. kg.is: Azoqucres in Israhuy, edicens eis r uosum Iehoua Deusve ser. Secundum opera terrae A gypti, in qua ha itastis, ne facit te : simιliter ferundum operae terrae Camran, in quam duco vos, ne facitore im statutis eorum ne ambulatote. DErcia mea exercitote, σflat ut a me obseru4tote, ambulando in eis. Ego Ilim Iehoua Deus refero Iam quis sibi perstiadeat, Deum aut praescript ille aut coneessisse Ebraeis m, quae non tantum illis interdrxit, sed quae sita a Gnationi et se , diserte testatur Z Nec de illis, quae turpia este ratio omnes docet, hic sermo est, sed de ritibus, de statutis, de ceremoniis, quae ino, quod a gentilibus .adhibebamur, Deo erant abominationi, ideoqOene ista Ebraei imitarentur. serio illis iniunx Accedit, quod plurima Deus sanciuerit ritibus , rabiorum, aliorum que gentilium contraria, ut ipsemet sPENCERus libro H. operis sui, demonstrare conatus est, quanquam &, quae de Zabiis disteruit, et supposuit potius, interio itidem fundamento nitamur, ut septa iam euietiim. Quicquid vero sit de Zabiis , generatim genti ium. institutis superstitiosis multa opposita effa, negari nequit. ' Speciatim huc nonnulli referunt, quod Deus sanciuit, ne orael I.re esse '

mciderent pilos ad latus evito , neque Urrumperent iat tu Misae, Leit. XIX. a tem praeceptum de non m udo νsimento ex diaxe sis generum consis Io, 'ib. ν. U. & quae, alia sint eiusdem gene ris. Facessant itaque pro sui & sPENGERI & aliorum hominum, alias, quam decet, rationes legibus ceremonialibus assignantium, commenta. Superest, ut nostram demum, quam veritati conser . tineam palamus, paucis hac de re pandamus sententiam. Praeci phre namque leges illas ceremonial eo comparatas misse, existimo, . ut Messiam suo tempore hominum generi erhibendum repraesentarcat, & Isiactaua. vclut ob oculos Ponerent. Idque Erimo indo

696쪽

a stat, quod Christus icopus atque finis legis Mosaicae diserto

perhibeatur, Colo . II. tr. Nemo vos iud et in cibo , aut in potu, a in parte diei festi , -ι neomeniae. aut sabbathorum, quae Iufievmbra futarorum, corpus autem Chrisi Cumprimis hoc Paulus do cet , in epistola ad Ebraeos, in qua totus in eo est, ut Iegum Maiarum ceremonialium explicatio em tradat: remque omnem paucis .3c unico velut verbo complectitur cap. X. l. cum legem σκιά ombram saltem fiaturoram habuisse. dicio, uon autem ει κονα πραγματων, sesam rerum repriresematismen . Eo minus autem principem praecipuamque hane legum ceremonialium rationem

fuisse, assereve dubito, qua magis Israelitarum intererat, id, quod . caput' religionis Istaeliticae conitituebat, semper illis ante oculos velut versari, & 'ariis symbolis & imaginibus illis reuocari in m moriam. cons. dc obr. VHLI. Hinc & alibi, Gal. IV. s. Paulus

leges hasce ceremoniales αβαὲ ia uocταα appellitat, quod scilicet rusimenta quaedam & prima velut lineamenta rerum deinceps exhibendarum, continerent. Nec dubitabit quisquam hac de re, qui secum expendet, pziecipuam principemque cultus externi apud Istaelit s partem, sacrificia constituisse. Certe, si sacrificiis non fitillet colendus Deus, nec sacerdotibus, nec tabernaculo, nec rλ' liquo multarum legum ceremonialium adparatu opus suisset. Sed .aacrificiorum, quaa demum alia inrobabitas ratio excogitari potest, '.quam quod uacrificium propitiatorium suo tempore a Messia offe- .rendum exhibuerint λ Eos, qui secus senti int, & alias sacrificis. xum causas quaerunt, magnoperet falli, iam siuera demonstratum est, ad period. LbcJ.I. ς XXX. Atque secrificiorum cum haec fuerit ratio, totum allum ceremoniarum adparatum praecipue & primano ad Christum spectata, non est quod dubitemus. Accede- bant tamea & aliae causae, quas secund.icias recte dixeris. Prima namque, ut id, quod in religione & cultu externo Isiaelitar n.praeis sipuum erat, rccie pcragi possiet, multa ad locum, tempus. pe tonas il aIias circumstantias spectantia, c9nstituenda erant. Dei de , cum ad varam hancce religionem in gente Ora ea conserua Mam, admodum necessarium esset, ne ad gen Lilium supcistitionem as idololatriam prolaberentur, ad quam ceteroquin proni erant, sancti

697쪽

PER. II. A MOSE AD CHRIs Mnibus variis legibusque huic malo obuiam eundum erat. Et a

ctenus IVNINI martyris, HIERONT MI, CYRILLI Alexandrini , alio is rumque sententiam admittere possumus, leges ceremoniales eo comis

paratas fuisse, ut gentem Israeliticam ab idololatria averterent. Id quidem de quibusdam, non de omnibus verum eZ; & si generatimeas spectes, pro secundaria causa, non pro .primaria habendum est. Praeterea cum magna esset populi Israelitici σκληροκαροία. sapientiae diuinae conueniens visum fuit, laboriosis illis praestatio uibus indomitam populi serociam velut dissicillimo iugo subigere. Hinc, Iicet filius ellet Iirael, dc bonorum coelallium haeres, sub tutoribus tamen & curatoribus velut erat& serui instar adhuc habebatur, te iste Paulo, Gaiat. IV. I. a.seqq. Ideoque & iugum has leges vocat Ρςtrus,

quod nec ipsimet, qui tum vivebant iud. ei, nec patres eorum portare potuerint, Actor. XV. Io. Quae verissime dLcta esse , non dubita- . bit, qui secum cogitauerit, praestationes, quas lex ista imponebat,& numero fere ac multitudine fuisse infinitas, & magno cum onere , incommodo, & taedio coniunctas, summo tamen cum rigore

haec omnia ab Ebraeis sui sie exacta. Accedebat denique, quod per hasce leges iudaei a reliquis gentibus discernendi essent, & s parandi, ut omnes intelligerent, hancce gentem peculium aliquod veri Dei esse, eui cum gentibus idolis seruientibus nihil esset comis

mune. Vnde eleganter lex ceremonialis parietis intergenni nomine Paulo venit, E b. II. ras U. quo gentes a communion m cum iudaeis

longe fuerint submotae. se enim, inquit, de Christo verba faciens, est fax nostra, qui ex utroqur fecit unum,inistregerinι p.rrietus pom hiati se muttiis, id est, lege praeceptorum, quae in Gl/bus f osita es, per carnem suam ahotitis ς vi ex duobus illis con erat 1n θ-- met ipso unum nouum hominem, faciem pacem. Cum cnim diuersis . admodum ritibus & ceremoniis uterentur.gentiles & iudaei. non PoterQnt non odia atque inimicitiae, quae pr. a mortetitum cst in- ει, ira, oriri. Iudaei namque suos litus multum praestare cred*isint celemoniis gentilium , a quo non sine ratione, quod hi, ac si ab illis e metimerentur, interpretabantur, odio hine & despicatui bituri, & sacra ui hieorum. & ipsam quoque gentem.' Atque Iaac apexte aro luS innuit. Confirmant id ex ipsis gentilibus scri-.' ptor s

698쪽

ptores Graeci & Romani, non tantum contemtim de iudaeorum neris loquentes, sed iudaeis cum gentibus reliquis nihil sere vommune esse, agnoscentes. omnium instar sit C. CostNEous TACvrvs: -- pes, quor sibi impos erum gentem firmaret, nouos ritus, contrariosque comveris mortalibus indidit. Profana istis omnia, quae apud nos sacra.

Rursum eone NI apud illas, quae nobis incesta, ree. histor. lib. V. cap.I N.aee omnia, quae hactenus diximus, si probe observentur, haud dif-stae suerit omnium ac singularum legum ceremoniasum rationem reddere. Constabit etiam . leges istas fuisse necellarias. indoli ac ge- . nio gentis istius accommodatas, & ut cuncta unico verbo abseluam, dignas prorsus diuina sapientia.

.Fedus illud gratiae, quod Deus eum hominibus post pri

morum parentum . lapsum iniit, quoad substantiam semper unum idemque est. Diuetias tamen federis huius fuiste oeconomias, satis constat, & alias monuimus. Et prima quidem per omne illud aeuum, quo patriarchae vixerunt, ad Mosen usque durauit. Altara autem per sedus illud, quod Deus administro Mose cum gente Israelitica iniir, initium cepit, & ad Messiae usque aduentum durare debuit. Quod quidem fedust, ut uniuersale illud gratiae post lapsum eum hominibus initum supposuit, ita δ: particulare illud cum Abr

hamo initum non sustulit,' sed confirmauit potius. Federis autem huius, cui oeconomia huius temporis innititur, conditiones ex arte Dei fuere, promissionis de blessa hominibus mittendo ad gentem Israel uicam res ictio. seu quod ex ea gente Messias hicce nasciturus esset, Deut. YVIII. F. Num. XXIV. II. Vnde & per leges cerem Oniales tam diligenter hocte beneficium eis inculcandum erat., Vt antea diximus. Praeterea, quod Deus ipse princeps & caput reipublicae Israeliticae ecte vellet, unde Ac protectio peculiaris sequebatur; eoque & pertinebat, quos Israelitae peculium Dei. esse deberent,

quemadmodum Deus contra, quod ipsbrum Deus futurus esset, proin

miserati quo ipso, quicquid bonorum spiritualium cogitari potest, illis exhibebatur; cons. Ex L XIX. F. 6. Accedebant denique promissiones variae, de terra Canaan, eiusque perpetua possessione illis conseruanda, deque frugum abundantia, vitae longaeuitate, Victoria

699쪽

contra hostes, & quae reliqua erant, ad huius vitae commoda speiactantia. cons. Deut. XVII. Peg st. to. XXVIII. νcf. I. a.Ieqq. Ex parte Israelitatum autem requi batur sidet in Messam per sacriaticia, aliaque ratioile, professio, eiusque doctrinae consseruatio &propagatio per leges ceremoniales diligenter obseruandas, nom. exclusis rationibus earundem legum, antea indicatis. Puritatis

porro & sanctitatis studium singulare, hinc & separatio dc secretio

a gentibus reliquis, quarum profani aut impuri mores mant, speci tim, quae superstuloni aut idololatriae erant deditae. Generatim denique obsequium requirebatur in Omnibus quidem legibus, quas Deus Iraescripserat, cumprimis vero illis, quae dc ceteroquin omnibus omini us datae sunt, quarum ideo simi am decem praeceptis comis . prehensam Deus repedire, cum sedus hoc selenni quadam ratione cum gente Israelitica pangeret. llinc& decem alla verba, verba e deris dicuntur, Exod XXIV. y. & θά- ψsum Deus. IV. U. & ta- bulae, quibus discriptae erant, tabuiae sederis, Deut. u. p. Nec taumen eum in finem repetitio ista facta, ac si legea istas accurate secuniadum verum ac genuinum illarum sensum seruate . aut ex earum Ob seruantia iustitiam ac Li lutem consequi potuerint ; sed ut vitam mo- 'visque pro vitibus ad hanc normam componendo , quantum in se. esset. se libenter voluntati diae nae morem gerere velle, tellatum facerent; cumprimis atatem, ut ἁδυναμία legem istam accurare imple di deprehenia, necessitatem mediatoris, suo sanguine hominum cririmina expiaturi, intelligerent ἔ qua quidem ratione lex paedagogia ad Christum fuit, docente apostolo Rom. X. o. add. Fac IN. Ist. ἀI seqq. Quodsi itaque sedus hocce Israeliticum penitius conliae retur, illud

nec pro sedere Operum, nec pro meto sedere gratiae habendum fuerit, sed ex utroque 'aliquid araxit. ' Promista namque ad sedus gratiae, officia vero praescripta ad indolem sederis operum, pertinent.

omnium sortς accuratissime dixeris, quoad substantiam fuisse splinat illud fedus gratiae, quod Deus cum hominibus lapsis iniit. nouis &specialibus promissionibus gratiae auctum i habuisse tamen intuitu Israelitarum, praestationumque, quae ab illis exigebantur, speciem& sthema sederis operum. Sigillum denique huius sedetis seu sacrauacntum fuit Mn ι Passaia, certa ratMne ab Israelitis mactan-

700쪽

dus aevomedendus; una eum eircumri ne, quam ex sedere Abr, hamitico retinebant. Sed pluribus Haec edisserunt, qui de octon mia sederum diuinorum ex instituto agunt, dc ex nostratibus quidem

vir doctissimus, IOAN. HENR. MAIVs, in oeconomia tempor. Pet. te m.

cap. XV. pag.3 p. sesq. qui & hae oecasion. ipsius decalogi explicationem tradit, quam & interpretes ad Ex L cap. XX. & moralis, theologiae scriptores, exhibere solent. Quo puta sedus illudii nitum, segesque a Deo promulgatae sint, iamr supra ad F. XVm huius sectionis po trulis. Oeconomia autem sederis gratiae inde orta , veteris te mcnti, voce in specialiori fignificatione accepta, nomine venire solet, de cuius initiatione idem, quem laudauimus, auctor e.XVIII. Pag. s. seqq. agit. Aliast enim tu generaliori significatione statum etiam echlesiae.sub pathiarchis denotat. ne discrimine veteris ac noui testamenti, ceterlique ad huius interualli Oeconomiam spectanis . tibus, plura dixi in diFrtat. de praerogatiuis prisium nouι te m. prae Melib. νet. testam. g. XIII. XIV. sqq. .

Mosen primum scriptorem, saltem inter fuisse,

supra iam ad 9. Id. 'huius sectionis obseruauimus. Ab eo itaque scripturae sacrae prima origo recte repetitur. Sapientisirino autero Dei consilio factum, ut eo praesertim tempore doctrina' sacra littera rum monumentis consignaretur, facile agnoscet, qui secum expende rit, ob humanae aetatis decrement , de quo ipse Moses psalm. m. vers. Io. conqueritur, gentium multiplicationem, idololatriae, allorumque vitiorum incrementum,' alia que ob causas, traditioni 7 pee quam hactenus doctrina sacra propagata suerat, locum amplius commode esse non potuisse. Id quod passim obseruant theologi. PIurima extant gentilium In gentem iudaicam conuitia. Sed ea saltem perstringemus. quae adr religionem spectant. Haee

enim e si verissima, purissima& innocentissima fuerit, variis tamen eam conspureare calumniis non dubitarunt. Nupnulle namque iudaeos .coelum arque nubes. adorare, calumniati sum. Notum est fiat. XIV. λ=t

Mil raram nubes σ coeli numen adorant A

SEARCH

MENU NAVIGATION