장음표시 사용
721쪽
pectorale primum inter vestimenta fiammi sacerdotis facile tenebat locum, & ex Ebraeorum sententia NwlU ornamentum polim, quam vestimentum , vocandum est. Coruscabant namque in eo duodecim gemmae per quatuor ordines dispositae, quibus inseulpta erant nomina duodecim filiorum Israelis. De gemmis autem istis, quapiam nomina hodie non satis nota sunt, praeter IOAN. BV XTOR F. vivM, peculiari dissertatione de Wim σὲ thummim. & IOAN. BR UNIvM , De. cit. bb. II. cap. VII L sqq. aliosque, qui hac de re ex instrututo egerunt, legi meretur MATTHAEI MILLERI, viri clarissimi, eraαstis de gemmu duodecim in pectorali poni cis Ebraeorum , qui Tubi gae anno MDCXCVIII. prodiit, cuique iunctus est EPIpMANII, de ii
dem bber eum animaduersionibus CLAvDII SALMAMI , aliorumque.
Pectorali sive τω pzri, quod paucis hactenus delineauimus, impositum erat urim re thummim. Ita enim Moses t es pones in putoris iudicis seim re thummιm, νt sint supra cor Aaronis, eum ingreditur eoram Domino. Exod. XXVII. Presso. Vbi quidem, ut vocum istarum significatio nos solicitos habeat, necesse non est. Urim enim idem esse, ac luces, thummim vero perfemones, constat inter omnes linguae ebraeae non prorsus ignaros. Quod & AQEILA, propriae vocum significationis obseruantissimus recte expressit, vero tendo per φ-σμους κώ τελειω ις. Minus accurate Lxx interpretes reddunt per μι άλη Θει , etsi haud obscurum sit, quam vocum istarum originem in animo habuerint. Interim dc vulgatus interpres & HIERONyMus eosdem sequuntur, reddentes per do nam re veritatem. In ista vero denominatione tum ad splendorem &praestantiam gemmarum, tum ad illuminationem eorum, qui hocce oraculum consulebant, & porsectam accuratamque decisionem, respici, res, ut puto, ipsa satis docet. Quaeri vero solet, num Prim diuersiim quid fuerit a thummim, an unum idemque significauerint Nec desunt, qui prius adfirmant: at sine ratione. Illuminatio enim
ista, quam vox 'im significat. non poterat non cum accurata quaestionis decissone coniuncta esse, ut haec illam iterum supponebat. Eiusdem itaque orationis diuersi saltem effectus indicabantur. Hinc cc subinde per inim responti data legimus, in thummim nulla inis ecta mentione, Num. XXVII. n. L. m. XXVIII. L Quod docu-
722쪽
sE T. r. A MOss AD IO AM.TUI mento est luculentissimo , nim diuersum quid a thummim nore fisisse. Sed alia hine statim exurgit quaestio, num nim & thum mim ipsem pectorale, aut gemmae eidem insertae, aut ab his diuerasum quid fuerit Posterius nonnulli tum ex iudaeis, tum ex christia-nis adfirmarit. Cumprimis Io N. sPENCERVS , τῆ ψ, de qua dei neeps, δουλευων, omnes in id ingenii vires intendit, ut proinher, urim & thummim a lapidibus pectorata, multo magis a pectorali ipso, diuersum quid fuisse. Idque vel ex eo patere putat, quod urim & thummim pectorali iam perfecto & absoluto inseri debuerint, cum gemmae ab artificibus, qui pectorale conficiebant, insertae sint: 'titulos quoque tam augustos, prim de thummim, hoc est, iaces de perfectiones, gemmis non bene conuenire: praererea ubicunque Iapidum illorum iniicitur mentio, eos in aureis loculis ab artificibus dispositos fuisse, perpetuo lagi, at utim & thummim in pectoralisblummodo a Mese collocari, adeo, ut appendices potius pectoralis j quam partes fuerint: eos, qui gemmas istas & vrim ac thummim res easdem e diuersis tantum nominibus ob fines & usus diuerios appellatas filisse asserunt, circa rationem, qua Dei responsum consula tibus innotuit, non magis, quam horologia, inter se conuenire. Cumaprimis vero ad ipsam textum prouocat. Cnm enim Deus voluntatem suam de lapidibus in pectoralis palis includendis fuse declarasset tandem addere: re pones prim N rhummim in pectorali. Nisi pero, inquit, a gemmis diuersum quid esset νrim, ad quid nouo mandato ca Meret legislator, ut Mec in pectorali disponerentur, cum rum ante pra cepisset, νδ gemmae in illius parte anteriore nunquam separandae ris rentur P de legidi. Ebraeon ritu ibb: h3. IIc Esseret. VII. cap. III fe I. I. pag. mo. Verum haec, etsi speciem quandam habeant, rem tameπneutiquam conficiunt. Cum enim per voces prim rhummimvsus gemmarum in pectorali plane singularis ac determinatus indice tur, mirum non est, ita quandoque loqui Mosen, a si vrim de thummim distinctum qui P a gemmis ac pectoralr esset. Et ob istum quoque usiam titulus tam airgustus gemmis istis rectissime tribui pote rat, quo & ob splendorem ac praestantiam filam non fuere inis
dignae. De lapidibus illis seu gemmis loqui aliter Moses non pol rat, quam in aurtis loculis ab artificibus eoru dispofitor fuisse: τω Tt it 3 VIim
723쪽
habetur, si illa vox ita accipiatur, ut gemmas ei insertas, vel assi spolius, complectatur. Nec Obstat, quod modus, quo Deus per gemis mas istas responsum consulentibus dederit, nobis non constet, aut ciuersae audiorum de eo simi sententiae. Inde enim, rem ipsam ita si non habuit se, aut uritn ac thummim diuersum quid a gemmis istis fuisse, inserre non licet. In Mosaica denique narratione, quod spENCER faueat, deprehendere non licet. Generatim enim eum pectorale descripsisset, ampliorem & accuratiorem descriptionem anis nutarum, catenarcim aurearum, & vittarum hyacinthinarum. quibus
pectorale ephodo alligari debebat, subiicit; hine iterum non sinoratione inculcat: repones Prim s thummam in pectoralsi. Ceterum, eum illis, qui urim & thummim a gemmis diuersum quid Diste nogant, sPENCLRVs obiecerit, quod inter se, qua ratione consiuia lentibus sesponsi Deus dederit, non magis, ac horologia, mouentant.
dispicere ipse debuisset, an cili, qui diuersum quid fuisse assirmant.
inter se conuenianti & quidnam demum per urim & thummim intelliganti Nonnulli viamque ex iudaeis, hoc nomine ipsum τ τιαγνάααατον venisse, volunt, quod a Deo setaptum aut lapidibus .insculptum Mosi traditum sit, & cuius virtute summus pontifex res futuras cognouerit, praedixeritque, aut Dei voluntatem & iudicia exposuerit. Ita prae reliquis FONATHAN sentit, in sita paraphras ad Exod. XXVIII. Io. cons & R. SAL. IARCHI , ad eundem Iocum. Alii, ipsa voeabula prim & thummim scripta dc pectorali indita fuisse, exi.
stimant; qua in sententia R. ASARIA versatur, tu meo en. im, cap.
XLVI. In pectorali enim duo fuisse nomina, alterum Pram, alteiarum vero thummim, asserit, ita quidem, V Vbi primum inspexerat. literae, e quibus responsum constabat, luxerint. Sed quia coniunctio istarum litterarum varie fieri poterat, eum postea inspexisse alterum nomen thummim, quod litteras velut perfecerit, docueritque veram rationem eas disponendi ad legendum responsum Dei. Io. BR via NIus hanc sententiam multo probabiliorem credit priori de nomi
724쪽
de nomine n non dicatur. Interim tamen eam suam non facit. Suffragantur autem eidem ROBERTUS BELLARMINVS, de pontis. Romib. III. cap. II. CORNscius A LAPIDE, ad Exod. XXVIII. Io. aliique:
Io. ApENC Rus hic tandem illud profert, ex quo non exiguam ingenii gloriam sperat, urim dc thummim nihil aliud fuisse, contendens, quam duas imagunculas pectorali inditas, per quas Deus responsum dederit. Urim autem, inquit, instrumentum cstneauum Aecore fabrefactum simulacrumforte M uulum effigiem . .mam refereno Teraphim anara quitus appellatum, fuisse videtur. Hoc autem reconssierem gestauis sacer
Eos mira concau.rs rationalis pucaturas, s eo mediante Deus aut ange
ichus vicem s nomen gerens, ad pontificis interrogata restondit, eique, quid etcndum, quid non agendum, quidpraeseus, quid futurum est,
reformata reuelauit. Et nonnullis interiectis: Cum mos se Dulmera illa fatidicis, Ter phim, in dubiis consulenaei longe lateque per gemtes inuaisisset, Duque consuetudo. seculorum aliquot Psis consimmata, νulgi adfectus arcte devinxisset ir facile in eam sententiam venio, Deum neue peterem a Tera him oracula petendi ritum in pectoralis prim pene inumriatum Israestu reseruass p adeoque Wim eiusdem eum Teraphim mu
neris re sorte figurae fuisse, sub nominis diuersi fama , simulacrum.
Cum enim Deo iam res est cum dioisilis re pervicacis ingenii populo, ex Uu longo moram Phique receptorum impense studiose . nisi genio propriore moribus antiquis νra licuist, a Dei legibus re instisutis, ta quam
nouis re exoticis perius abhorrere voluissent. Multa itaque antιquirus Utata spaululum autem in melius mutata) populo riis praefracto concessit maeulgens Numen L . Vt vero vir do sit Isimus hane sententiam pro noud& inopinata venditat, ita, ne aegroti reteris somnia, ut ipsemet loquitur, meditari videatur, varia equidem in medium adfert: quorum summa eo redit, Teraphim suis Ie simulacra fatidicar indeque concludit, cum ad eundem usum urim & thummim concessa
sint Israelitis. haec nihil aliud, quam eiusmodi Teraphim, fuisse sit. c. bd. III. Hspri. VII. cap. III. st I. II. f q. p. g t.13- Quemadmodum vero iam ab aliis, quam lubrico fundamento innitantur, quae a viro doctissimo hic asseruntur, demonstratuin est abunde: ita nobis satis fuerit, paucis saltem quaedam annotare. Teraphim antiis quisbiuis temporibus idola & quidem domeitica, quae Latini H dic
725쪽
bauimus. Eadem etiam tanquam oracula consulta sutile, sed tum demum, cum magicae artes apud Chaldaeos iam magna incrementa sumsistent, ibidem Obseruauimus. Unde & sequitur, frustra a IOAN. 2PENCino supponi, Teraphim iam tempore Molis diuinationis fuisse instrumenta. Hoc ergo cum falsum sit, conuenientia, quam inter Teraphim & utim ae thummim sibi deprehendiste visius est, adeoque praecipuum hypotheseos .. quam defendendam sumsit, fundamentum sua sponte corruit. Praeterea, cum Teraphim idola fuerint, Deum illorum usum approbare voluisse, ab omni verosimilitudine abhorret.
Esto, indulsisse Deum aliquid populo ebraeo λά- ληυκαρχου
- , hoe tamen de rebus non prorsus illicitis suerat intelligendum, aut quae salua veritate religionis concedi poterant: quod de idolis profecto,qualia Teraphim fuerunt,dici nequit. Ad scripturae sacrae loca, quibus sPENCER probare cupit, vocem Teraphim in ea subinde non tam gentium idola, sed urim, hoc est, icunculam sacram denotare, quid tespondendendum sit, facile intelligent, qui ea paulo accuratius con Γderauerint. Reliqua, quae idem adfert, merae coniecturae sunt, aut asserta omni fundamento destituta. Huc pertinet, quod urim a thum mim, & utrumque a gemmis distinctium quid fuerit ; quod pectorale ex uno latere marsupii instar apertum fuerit; quod Deus aut angelus clara voce per imagunculas illas , quas fingit, responsa dederit.& quae alia sunt eiusdem generis, quae eadem, qua asseruntur, etiam reiiciuntur facilitate. Nec est, quod sententiae huius aut inuentionis nouitat sibi tantopere blandiatur sPENCERus. Ante eum enim iam CHRISTOPHORO CASTRO , commenti in Eroph. min. Prolegom.
tib. III. c. III. idem in mentem venisse, viris doctis obteruatum est vid. IAC. THOMAsIxs , de plagis Et terar. S. DCXCIII. Ex .instituto eonistra id tam praeter alios disputat IOAN. BENEDICTvs CARPTOUIUs, ad Schic ard. de rure reg. pag. io. seqq. Receptissima ceteroquin est sententia, per urim & thummim nihil aliud, quam ipsas gemmas intelligi. EPIpHANIus quidem in opusculo de duodecim gemmis mpse Mymis, non tam duodecim lapides in pectorali Moli memora. ros, quam adamantem in medio gemmarum intelligit. plane, ac si
adaudia istς lapis dςcimus tertiua in pectorali fuisset. Verum ille
726쪽
tum alias, tum hoc ipsis in to eo, rerum ebraicarum tam parum peritum se demonstrauis, ut eius neminem commouere debeat auetoiaritas. Idem de sum A censendum, qui EPIPHANII sententiam secutus est, in voce εφάδ. Sed hasce iampridem viri docti reiecerunt fabulas. Rectius alii, urim dc thummim nihil aliud, quam ipsos duodecim lapides pretiosos, qui in pectorali cum nominibus duodecim tribuum iis insiculptis conspiciebantur. fuisse autumant. Estque haec
sententia praestantissimorum inter iudaeos pariter ac christianos, vir rum , ut FLAU. IOSEPHI , antiquit. iud. lib. IV. cap. m. doctorum utriusque Gemarae, Hierosolymitanae pariter ac Babylonicae, messetaetroma cap. VIL MosIs MAIMONIDIS , de Passanctuar. c. F. X. IS. ABAR, BANELIs , ad Exossi cap. XVIII. itemque CHRYsosΤOMI , orat. IV. conintra iudaeos, AvGusTINI, lib. II. quaeston.super. Exod. cap. CXVI. aliorumque. Nec contemnendis, ut mihi videtur, nititur rationibus. Nomina enim urim & thum mim gemmis illis rectissime conueniunt, quae ob splendorem iacentes, ob praestantiam autem tum naturalem,
tum artificialem, perfectae dici poterant; quamuis simul, ut ego qui dem existimo,& forte praecipue, ad usum illarum respiciatur, ut supra iam obseruauimus. Idem praetexea inde constat, quod voces vrim & thummim aliquando pro ipsis lapidibus pretiosis; dc hi rur- Ius pro urim & thummim ponantur. Sic Exod. XXXIX. L seqq. in
iterata pectoralis descriptione gemmae memorantur, nulla T vrimae ibammim facta mentione; rursus Leu. VIII. I. de Pram ac thummim Moses loquitur, lapides pretiosos silentio praeterit. Accedit denique, quod rationes, quibus dissentientes euincere cupiunt, urim & thummim diuersiis quid a lapidibus illis pretiosis fuisse, non adeo magni momenti sint, ut antea ostendimus. Haec autem si ita se habeant, superest quaestio, quomodo responsa per urim & thum mina data fuerint Eitque multorum ex iudaeis hac de re haec opinio, factum id per aliquem fulgorem aut lucem, quam gemmae emiserint, ea quidem ratione, ut litterae illae lucentes eminerent, dc supra reliquas ascenderent in altum, cum antea per sculpturam essent profundae. Multa hae de re passim apud Ebraeorum magistros leguntur, qui eum variis dissicultatibus se premi sentiunt, nouis commentis inde se expedire conantur. Sic cum in nominibus duodecim tribuum Israelis Uv v v
727쪽
non omnes alphabeti litterae extent, nomina patriarcharum, Abraham, Israe)Iacob, item voces: ,r additas fingunt.
Sed, cum non alio, quam talmudicorum traditione, sundamento, haec sententia nitatur, apud paucos sorte hodie fidem inueniet. Nec certiora sunt, quae alii narrant, vocem auditam esse, quae ad propositam quaestionem responderit. Namque nec huius rei ullum inscriptura sacra vestigium extat. Est etiam oppido dissicile, de re, quam scriptura sacra nos ignorare voluit, certi quid pronuntiare. Hinc &coniecturis saltem locus est, quas inter minimis paucissimisque forte dissicultatibus premitur, quae summum sacerdotem, pectorali cum lapidibus pretiosis, seu τω vrim & thummim, legitime utentem, per internam reuelationem certiorem redditum statuit, quid ad propositam quaestionem respondere deberet; ut adeo urim & thum mim
symbolum fuerit praesentiae Dei, sigiuimque lucis & persectionis propheticae. In theocratica enim illa regiminis ratione, quam Deus ipse in genre ebraea constituerat, conueniens utique erat, ut Deus ipse in rebus magni momenti voluntatem suam aperiret, ut alias per pro-lhetas & viros sanctos, ipsum praecipue Mosen, facere consueuerat: imul tamen diuinae sapientiae conueniens erat, hoc certo facere ordine, ut diuinae maiestati honor suus atque auctoritas constaret. Et huc legitimus pectoralis cum urim & thummim usus comparatus fuit. Iam si porro cogitemus, modum reuelationis ita comparatum esse debuisse, ut certo Numinis voluntas summo pontifici innotescereti & hic velut internuntius quidam inter Deum & homines esset, nullum ad hoc, quam internam reuelationem aptiorem fuisse, facile intelligitur. Antiquissimorum quoque doctissimorumque iudaeorum eandem suisse sententiam, prolatis ex Gemara, massecbet toma cap. VII. & seder olam cap. XIV. idemque codice baua b.ithraca . VIII. aliisque ebraeorum monumentis, testimoniis comprobat IOAN. BRAVNIVs, de Pestitu sacerdot.ebνaeor. lib. II. cap. . S. D LII. pag. OT. sqq. Estque omnino obseruatu dignum, ex iudaeorum, saltem quorundam, sententia, summum sacerdotem, qui non ea vitae sanctitate probitateque esset, ut spiritus sanctus in eo habitaret, ad responta per Urim & thum mim recipienda non fuisse aptum. Ita
728쪽
enim diserte Gemarici in masseuet isma cap. VII. VN'v I
omnis sacerdor , qui non loquitur per θiratum sanctum , eae super quem Deus non habitat β.r praesentia, censeti' ineptus ad interrogationes. Possiem nunc vlterius demonstrare, solis sacerdotibus summis, non reliquis sacerdotibus, non regibus, aut principibus, fas fuissse, Deum 'per urim & thummim consulere; secus, ac IoAN. SPE CERus putat; idque non pro quibus uis, sed pro rege aut principe, aut magnae dignitatis auctoritatisque inter Israelitas viro; Ac quidem in rebus ardui magnique momenti; sed haec cum satis nota sint, dc copiose iam explicata ab aliis, nihil amplius addimus. Quam diu autem oraculi huius diuini usus apud Israelitas durauerit, in sequentibus suo loco expediemus. Plura hae de re praeter MAIMONIDEM , de
FERus, dub. Perat. cent. II. loci cit. Pag. a r. sqq. aliique. Sed de vestibus summorum sacerdotum haec sussiciant. Quae de eo riindem successione dici poterant, omnia exhausit peculiari opere, de fluere fune in pontificatum apud Graeos. IOAN. sEl DENO: nec minus lecta digna, quae in compendio hac de re tradit ADRIANvs RELANDVs, vir claris limus, in antiquitatibus sacris veterum Ebriteor.part. II. cap. ILubi catalogum summorum apud Ebraeos sacerdotum ex diuersis auctoribus exhibet. Post summum sacerdotem commemorandi hic etiam sunt sacerdotos reliqui, quo nomine posteri filiorum Aaronis, Eleaetaris scilicet, & Ithamaris, veniunt, qui tequenti aetate, ut omnes sacris operari possent, in certos ordines fuere distributi. MosΕsM IMONIDEs auctor est, Mosen sacerdotes in octo cullodias distri. Vvvv 2 buisse,
729쪽
buisse, quarum quatuor Eleazaris, quatuor Ithamaris posteros fuerint complexae, & ita rem se habuisse, doneo a Davide in xxiv custodias
diuiderentur; de vasissenίIuari eap. III. R. DAVID EIM HI , non unam
hae de re inter gentis suae magistros esse sententiam, refert: nonis nullos enim octo, alios sedecim sacerdotum custodias a dilate conia stitutas, asserere; ad L Chron. XXIM. 6. Sed utrique haud dubio falluntur. Nuspiam enim sacerdotes a Mose in certas clastes seu custo- dias dispositos, legimus. De ordine autem a Dauide constituto suo loco dicemus. Munera sacerdotum erant, sacrificia quotidie & diebus festis in altari aeneo offerre, quorsum & ea, quae cum sacrificiorum oblatione coniuncta sunt, pertinent; sussitum quotidie facere in sancto, Iucernasque ibi aptare & accendere, singulisque sabbathi diebus mutare panes propositionis; eorundem erat, diebus praesertim festis clangere tubis ac buccinis ad conuocandum populum, Num. X. y. iudicare de leprosis, Leuit. XIII. a. cognoscere de lepra vestium &aedium, Leuit. XIII. 7. XIV. . itemque de variis immunditiei speciebus, & quae alia erant eiusdem generis. Cumprimis vero sacer dotum erat, docere populum, & de iure sacro respondere, Leuit. X. II. ecb. XLIV. U. II. Chron. XVII. p. Nau. II. 1a. Commune hoc equidem illis erat cum Levitis, specialiori tamen quadam ratione ad
eos spectabat. Requirebatur autem a sacerdote, ut ex gente Aar niticaeflet prognatus, natusque ex legitimo thoro, nec corporis qu dam vitio laboraret, Leuit. XXI. II. Iδ. seqq. Nefas quoque eidem erat, in matrimonium ducere meretricem, repudiatam, aut profanam,
ibid. vers. . add. Mech. XLIV. aa. Vidua soli sacerdoti summo interdicta erat, non autem reliquis. Non tantum autem moribus
sanctis debebat esse praeditus, sed ab omni specie etiam ethnicismi remotus. Quorsum illud refero, quod caluitiem capiti inducere ei nefas fuerit, aut angulum barbae aufferre, aut incisonem in carnesia facere, Leuit. L.F. Apud ethnicos enim eiusmodi quid in usu fuit. Nec luctus Ob funera propinquorum quaevis concedebatur, sed patrem saltem, matrem, filium, filiam, & sororem virginem lugere fas erat, procul tamen itidem facessere iussis luctus signis, quae apud gentiles in usu erant. Leuit. XXI. a. s. X. 6. Si quis sorte impuritatem quandam, quaς ςx Mosis praescripto talis cςωςbatur, contraxerat,
730쪽
sacris operari non poterat. Immo restituti licet, & aqua lustrati, eo saltem die a sacris abstinere debebant. Ἀαδ.XXI. 2I. XXI . . Ad sacra facienda accedentibus vinum, Omnisque potus inebrians, interdictus erat. Leu. X. q. Quod utique ratio postulabat, ne quid temere auu tulanter, aut in conliderate, in negotio omnium grauissimo facerent,
aut parum decore se gerentes summi Numinis laederent maiestatem. Cumque externae quoque puritatis studiosissimos esse Deus vellet, sacris operaturi manus pedesque lauare debebant, eoque lauacrum a Deo ipso praescriptum spectabat, Exod. XXX. ιδ. N. His Ebraeorum magistra & alia addunt; quae, cum a Mose non commemoren tur, sed sequenti aetate introducta sint, hic a nobis praetermittuntur. Pleraque apud MosEN MAIMONIDEM legi possint in N Pu p ra seu de ratione adeundF templum. Fuisse sacerdotibus Ebrae is rum & vestes sacras, femoralia, tunicam, balteum, Eidarim, constat. De quibus nihil addo, cum cuncta diligenter, opere iam aliquoties
laudato, executus sit Io. BRAVNIVs. De consecratione autem sacer
dotum supra iam dictum, cum de sacerdote summo verba faceremus. Agmen Inter personas sacras claudunt, ultimumque locum tenent Leis nitae , hoc est, omnes posteri Levi, excepta stirpe Aaroniea, qui Λaroni dari dicuntur, ut illi seruirent, Nam. III. L additurque: σ seruabunt custodiam eius, s eusio am totius coetur, coram tabernaculo ad miniserium sanctuarii. cons & Num. XVIII. a.3. Munus itaque praecipuum Levitarum tempore quidem Mosis erat, seruire sacerdotibus, cum sacris operarentur, portare tabernaculum, singuIasque eius partes de loco in locum, erigere illud, atque custodire. Cumque tres essent Levitarum familiae, Gefmitarum,κab titharum,de Meraria rarum, ex tribus Levi filiis, Gesom, Rahath, & Merari descendentes , distincta his in sanctuatio demandata erant munera. Num. III. U.ADHinc & proxime iuxta tabernaculum eum sacerdotibus habebant castra sua, ut illud velut cingerent, eiusque custodiis ot reliquis ossiciis eo rectius vacare possent, Num. I. Io. m. as. seqq. Postea in XXIV classes diuiti sunt, quibus totidem capita praeerant ,&quaelibet cla
sis in septem alias, ita, ut pet vices ζngulis hebdomadibus mirustrarent. Nec alio, quam reliqui Levitae, loco erant Mosis filii, e rumque posteri , iacςrdotio in solam Aaronis progenium translato.
