Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

simulque condiscere, omnia temporum initia merito Deo sacra esse, ut ipsius inuocatione cuncta nostra negotia suscipiamus. Quae neomeniarum celebratio ut ad imbuendos vera pietate Ebraeorum animos comparata, ita a profana gentium superstitione procul remota fuit. Atque hinc etiam, quae ratio tuerit, primum anni diem celebrandi, patet, cuiusmodi quid apud ethnicos etiam in usu suisse, non est, quod miremur, cum vel ratio ipsa omnes doceat, hoc maXime tempore conueniens esse, ut beneficia a Deo anno praeterito in nos collata in memoriam nobis reuocemus, eiu que gratiam & fauorem in posterum nobis conciliemus. .Incide.

bat hoc festum in diem primum mensis septimi, qui primus eras

anni ciuilis, quo tempore cum & messis omnis & vindemia peracta erat, gratias solennes Deo agere Israelitis incumbebat. Celebrandus & hicce dies erat, conuentu publico, cessatione ab omni opere, & sacriti iis; quae Num. IX. t. seqq. describuntur. Id ei quoque proprium erat, quod eo die buccina clangebatur, undo dies clangoris dicitur, Num. XXIX. ι. & p ta memoria clangoris, Leuit. XXIII. a . Idque haud. dubio ideo, ut legis diuinae cum tubarum clangore in monte Sinai promulgatae recordarentur, seque votis conceptis ad eius obedientiam obstrin. gerent, quod anni initium requirere videbatur. Ceterum, quae hactenus in compendio de sustis iudaeorum diximus, copiosius explicantur avito doctillimo, Io. MEI ERO, in libro de origine re causis festorum iudaicorram, alibi iam a nobis laudato, ubi & contra IO. SPENCE-RvM , ex Instituto disputat. De annis sabbathicis iuritieis hic nihil addimus, quia ad institi ita ciuilia Ebraeorum pertinent; quibus tamen sublimiores causae subfuerunt. De sacrificiorum, quibus praecipue cultus externus hoc tempore absoluebatur, origine, supra dictum, ad per. I. secI. L f. XXX. Quae istorum, tempore patriarcharum fuerit ratio, itidom expositum ad per. I. sct. III. g. XVIII. Iam itaque, quae a Mose de iis Israelitis praecepta sint, paucis & in Compendio saltem , addendum. Quod ut rite fiat, obteruandum, oblationes' sacras, seu r ad p duplicis fuisse generis. Quaedam enim ex animantibus constabant, Deo offerendis, adςoque cruentae erant, hinc & scrificiorum no-

. mine

742쪽

mine veniunt, aliae vero incruentae, ut ferta re libamina. Saeri. fieta Ebraeis dicuntur, quo nomine tamen holocausta ex auibus comprehendere nolunt, cum rizI proprie id sit, quod ma.ctatur; ferta autem & Ebamina ac zV da dicuntur, quamuis vox nn interdum in generaliori significatione accipiatur, cum eadem dc Λbelis sacrificium ex ovibus veniat. Solent sacrificiorum quatuor genera constitui, ri, π holocaustum, nNUni sacrificium pro peccato, N pro delicto, ae salutaria. Holo

causta ita dicebantur, quod tota, paucis exceptis, igne consume rentur; unde & n , v vocantur, quia in fumum velut abibant, atque in coelos ascendebant. Eandem ob causam & appellantur, Psalm. LI. ar. Nimirum significabatur, quod offerens se t tum per fidem in Messiam Deo offerret, quemadmodum hic suo

tempore se totum pro hominum peccatis Deo oblaturus erat. Anis liquitas huius sicrificii ex iis, quae de patriarcharum sacrificiis supra diximus, constat. Animalia, quae in holocaustum offerri poterant, erant boues, Oves, caprae, turtures sic pulli columbarum rquorum tria priora masculini generis esse debebant. Integra debebant esse haec animalia, dc immaculata, nec morbo aut senio confecta, dc tum ea offerebantur ratione, qua hoc describitur L uit. I. .f. sqq. Qui eiusmodi holocaustum offerebat, eidem imis ponebat manum, ad expiationem peccatorum impetrandam, ut diserte Leuit. I. . dicitur. Vnde manifellium est, & holocausta ad peccatorum quoque expiationem fuisse comparata: quod obseris uare iuuat, ut de vera ratione sacrificiorem eo rectius statuere quea .mus. Erant praeterea holocausta vel publica, quae totius populi nomine offerebantur, quorsum Sc agnorum in sacrificio iugi, seu

quotidiano, oblatio spectat; vel priuata, quae quisque suo nomi ne offerebat; non tantum Israelitae, sed & gentiles. Proprium namque id huic sacrificiorum generi suit, quod a gentilibus etiam Deo omerri potuerint. Sequuntur sacrificia piacularia, seu propec cato , Ebraeis nNUI, Graecis-άααρτὸς ducta , quae cum n UN seu fustificiis pro delicto , tum in aliis, tum in eo quoque conueniebant, quod neutris ferta seu libamina adderentur, quod que domini nihil ex istis comederent, sed pars altari, pars sacerdo-

743쪽

tibus cederet. Interiminaliis distincta erant, ut mox dicetur. Nec fa Mificiorum pro peccato una eademque erat ratio, sed alia obseruanda erant, si pro tota congregataom, alia, si pro principe, alia, si pio privi rae sortis homine, seu plabato, offerebantur, quae omnia dii tincte expOnuntur, Leuit.cV. IVler mleg . Ad eatquae pro tota eoagregatione OL ferebantur, spectabat hircus in die expiationis offerendus, iam .X N. Quae a plebeiis Offerenda erant, a reliquis in eo quoque praeter alia dis- ferebant, quod animantibus constarem feminis, Leuae. IV. AI. Pauperes loco quadrupedis offerre poterant duos turtures. vel duos

pullos columbarum, Leuit. V. I. immo si nee hoe in illorum p testate positum erat, decimam similae, sed sine oleo & tbure, Leuit. V. H. M. Quod si quaeras, pro quibus peccatis eiusmodi cacrificia oblata suerintὶ respondeo, exempla a MDse allata docere,

pro iis id maxime factum, quae aut ex ignorantia. aut errore commissa erant, aut etiam ex praecipitantia. Fid. Leuit. V. r. a.s. . offerenda tamen etiam erant in simum sacerdotis inauguratione,

Leuit. IX. I. I. itemque in purificatione puerperae , Leuit. XII. d. seqq. add. Luc. II. a . ut & pro leproso, Leuit. XIV. N. Quae si expendamus, haecce sacrificia ad peccatum originale, naturalem que, quae inde oritur, hominum immunditiem respectum habuisse videntur . cuius fructus in peccatis per errorem, ignorantiam, praecipitantiam commissis, luculenter conspiciuntur. Et hinc ratio quoque arcessenda, cur singularis rigor in illorum oblatione adhiben-- dus fuerit. Vestimentum namque si sanguine maculatum esset, lauandum erat in loco sancto siue atrio, vasa testacea, in quibus

cocta erant, eodem in loco confringi debuere, aenea autem aquae immergi, atque accurate mundari, Leuit. n. ar. Λ sacrificio pro

peccato distinctum fuisti: sacrifitium pro de Io, seu TUN, licet inruibusdam conuenerint, iam lii pra obseruauimus. In quo autem

is crimen illud inter INU I di constiterit,iam dissicile explicatu nonnullis videtur, ut sere desperent, certi quid hae de re definiri posse. Ipsius quidem sacrificii diuersitas haud o

scura est, notantque e braci do flores NUri ex masculinis femineisque animalibus .fieri potuisse, at UN ex solis rialculis 3 oblatum suille, & pro priuatis,& pro tota congregationς, ac tantum pro priuatis, suille praeterea nNor

744쪽

duplex; unum, cuius partes qua dam cum adipe offerebantur in altari, alterum, cuius reliquiae sanguine in fanctum illato, &eomibus aenei altaris adspergendo) Nitra castra exurebantur, cuius.

modi quid in i et N factum non fuerit; sed dc quoad sanguinis sparsionem discrimen aliquod inter invN dc mNUri intercessisse, &quae reliqua sunt eiusdem generis 3 de quibus legendus M Es MAIMONIDEs, inpraefat. ad codicem mischnicum sebamim. Sed quodnam inter ipsas hasce voces minori 6c mu N discrimen intercedat id quigem est, de quo praecipue quaeri solet. Sunt, qui existimant NNUn esse peccatum , quod se commisisse eerto aliquis novit 1 -υN, de quo dubitat. Alii 'NUri generatim quodlibet

peccatum denotare putant, C. . IUM autem eiusmodi, quo non tam tum Deus, sed & alius homo laedatur. Alii aliter. vid. MosEs

XIIL CXXIV. Receptissimum est apud doctores ebraeos, distriis men constituere inter UN Dcrificiumpro delicto dubio, &-i tm Herificium pro ducto rerro & ad ultimam classem sequentia reserunt: si) ob rapinam, Leuit. VI. a. II ob res sacratim Uum Hum conuersu, Leuit. V. Ud ob eoncubitum eum serua, Frao ebraeo Esons, Leuis. XIX. ao. ivb os immundisiem contra.

sv ob purgacionem a lepra. Leuit. XIV. ra. Nimirum leproisso purgationis causa non ramum sacrificium pro pecea. to, sed & pro reatu, seu delicto, offerendum erat . ut ex Leiauit. c. patet. Haec nonnulli considerantes existimant, probari inde posse, UN certo respectu ψeuius peccatum esse, quam ἰ NE . strema namque duci exempla si spectemus, manifestum esse videtur, mUN eiusmodi quid denotare, quod easu potius, quam ulla hominis culpa, illi euenit. Cui Hsmodi peccata, si modo peccata dicenda sint, cum de illis, qui per ignorantiam aut errorem comis mittuntur, laviora merito censeantur, tria praecedentia eo modo itidem spectanda putant, ut eodem loco haberi queant. Quod ea ratione contingere potest, si homo, qui eiusmodi quid sine teste commisit, etsi a nemine mortalium conuinci peccati cuiusdam queat, sua tamen sponte id eonfiteatur, de oblato sacrificio eius

745쪽

veniam impetrare cupiat. Eius enim culpa multo leuior est, quam eius, qui peccatum confitetur, sed quod a testibus conuictus negare non potest. Ita FL. IOSEPHus hae de re censuisse videtur, qui

arietem oblatum suilse ait, ab homine, qui peccauerat, ita, ut sibi quidem conscius ellet, se peccasse, sed a nullo alio redargui posset,

aut criminis conuinci , antιquit. iudaic. lib. III. cap. X. Propositit hanc sententiam, suamque fecit, vir clarissimus HADRIANvs RELANDv , in antiquitaris. fastis veter. Ebraeor. pari. III. cap. V. p. tr . seqq. mia hique valde verosimilis videtur. Per eam enim, ni fallor, omniabus dissicultatibus, quae hic moueri solent, oceurri potest, faci- laque intelligitur, quo pacto in omni peccatorum genere t n& IN differant. Non vero existimandum, omnia peccata hac ratione expiata fuisse. Quae enim poenam capitalem promerebantur, aut poenam excidii, cuiusmodi erant, quae 'ra elata misuu committebantur, ex horum numero exemta erant. Quaenam vero ex Ebraeorum mente ea fuerint, quae manu elata conmitu dicuntur, exponit MOSES MAIMONIDEI, moreb neuoch. n. III. ea XXXI. Supersunt , Graecis σωτη&iax, ει 1νικα, item -

e κά dicta. Alias & pacifica vocantur, respondetque vox ebraeacra v. Rationem reddit n. LEvI FEN GERSON , quia signa eranti concordiae inter offerentem, sacerdotes & Deum, qui eadem mensa utebantur, cum pars victimae altari cederet, pars sacerdoti, pars offerenti ; ad Leuit. cap. III. Nec unius generis erant haec sacrificia. Namque vel ad Araeterita se reserebant, vel ad futura. Ad praeterita, sit pro bencsciis a Deo acceptis eidem agendae essent gratiae, vocabanturque sacrificia Gm confessionis. Λb his diuersa

erant, quae ad impetrandum beneficium aliquod, & quidem ex v to, pertinebant: quemadmodum, quae absque voto offerebantur iram Jontanea vocabantur. vid. Leuit. VII. M. IL Praeterea vel Publica erant, quae ab integra congregatione diebus festis Ofierebamur; vcl priuaria quorumvis Israelitarum. Quae circa illorum sic riti ciciriim oblationem obseruanda fuerint, accurate Moses ipse exponit, Leuit. cap. III. per integr. Nec obscurum , quorsum ea spectauerint. Condocendi erant iis Ebraei , . beneficia quaevis a Deo in nos collata, grato agnoscenda esse animo; precibusque de-. uotis

746쪽

uotis ab eo omnia, quae nobis necessaria sunt, impetrari. Haec ossicia Deo tum timum grata esse , si ex fide in Christum profici scerentur. inde ins et Iigebatur. quod pars quaedam altari destinataeidet. Sed hoc αἱς C. σωροδαν. Ebraei doctores ad sacrificia quoquo

referunt, ρrrmogentia, ammantium, eorundemque decimas, & agnum

paschalem: de quibus multa tradunr,. quae legi apud illas post uni, qui de gentis ebraeae antiquitatibus ex instituto exponunt. Eo demscriptores consulant, qui ritus ae ceremonias eirex sacrificia adhiberi solitas, quales erant, consimula victimae ante faciem Dei, impositio manuum , agitatio , mactatio, &, ad aues quod attinet, ungue sectio, sanguinis adspersio, Ac ad basin altaris effusio, excoriatio, disiectio, oblatio in altari , eomestio, ic quae reliqua sunt eiusdem generis, ac Φcuratius conssoceri cupiunt Λ lacrificiis, diuersae erant oblatione speciatim ita dictae, seu ferta, & tibamina. Ferra ex fregibus terrae farina scilicet triticea aut hordeacea constabant, quae aut cruda ost rebatur , aut parata s euk e cta in patella,i vel frixa in sartagine vel adusta in furno. Interdum libamina sibi adiuncta habuerunt unde ferta fibaminum dicuntur, quae holocaustis exceptis auium & sacrificiis salutaribus, non autem pro peccaro , aur delicto nisi tantum leprosi . addi solebant ι; interdum vero separatim sindlibaminibus offerebantur, eaque vel puboea erant , totius scilicet congregationis, ut marit lay ρνι-trarum, duo panes in festo pentecostes offerendi, de panes propositionis ς vel hominum priuatorum, ut fertum initiationis, quo sacerdos quilibet munus situm adibat; itemque illud. quod pontifex omerebat, eo die, quo ungebatur, quodue fertum p ri p.rri Earium vocant ς fretum peccat ris, Leuit. V. N. itemque reo piar, seti' mulieris declinantis Num. V. U. quibus denique serta ex voto , & spontanea accedobant. vid. M ES MAIMONIDrs , in tractat. orbanoth cap. XII. XIV. Inter serta & hoece discriminis intercedit, quod quaedam agitari debuerint: quaedam etiam eum OIeo & thure fuerint oblata. In liba, minibus vinum adhibebatur, quod cuiusmodi esse debuerir, more sesDlicite Ebraeorum magHri quaerunta Thuris ceteroquin usus etiam fuit. in thymiamate, de euius praeparatione extat I ex diuina, Exod

XXX. I . Nimirum dc sussitum sibi Deus fieri voluit, de quotidiet

747쪽

quidem mane & vesperi in altari aureo ante sanctum sanctorum ι od. XXX. r. Braelitas hoc ipso, quae precum Rite factarum apud se suauitas su , admonens. In solenni autem expiationis die a summo taerdote tu sancto sanctorum sumtus fiebat, quam Messiae intercessio pro mortalibus vim habu tura esset , demonstrans. Leu. XV . verss. Non minus & talis usus frequentissimus di in oblationibus de sacrificiis fuit; Leuit. II. U. Hic vero ut putredini resistit, ita vim animi mascaeam vitiorum sordibus strenue resistentem, in cultoribus suis Deus requirit. Mel .contra atque fermentum ab altari domini procul remouebantur. Leuit. H. I. Omnem enim fucum ac hypo. crisin serio Deus detestatur. cons. L. Cor. V. r. r. Atque ex hactenus dictis, abunde, ut Puto, eonstat, ,quam Operosus fuerit Eultus exter. nus Israelitatum. Quod eo magis patescit, ii dies solennes cogite. mus , quibus sarii generis sacrificia in oblationes concurrebant. Si edie sabbathi praeter.quotidiana sacrificia, offerenda erant, quae sabba. h. erant pruria. Num. XXVIIIast. Μ, Atque tu diebus festis resis eadem ratione rubebat. Privatorum se ficiorum . in tanta gentis Israeliticae multitudine ingentem fuisse numerum, nemo dubitavibit. Adeoque nec mirandum, cultum bu ce xxternum Numinis tot sacerdotes atqui Levitas se er denui se occupatissimos. Cois piasius ea, quae de hisce in Lo endio diximus, eaponunt, qui de , saetificiis Ebraeorum qx instituto agunt ut IOANNEs GUTRAMM. aliiquo. Quibus iungenta4 PETRUS JvMEu , in .historia critica dogma. eam recustuum bonorum oe malorum, pari. II. Rag. io seqq. Praeter haec, quae hactenus exposuimus, & alia Israelitis praestanda erant. quae & quodammodo ad cultum Numinis externum rese re licet. Primitiae huc spectant, atque decimae. Primiciarum vox si in sensiugeneraliori capiatur,.tria co lectitur. Narro τοκα, πρωτογεννημ κτα,

de σι παρμάς, speciatim ita dictas. Πρωτοτοκα sunt primitivi animalium foetus. etiam hominum. Πρωτογεννηματα Graecis dicuntur, quae Ebraeis zzz π I, munera nempe, quae de frugibus lutegris,nee dum elaboratis, scito primitiarum prae aliis frugibus offerebantur: at Ebraeis dicto, eae fuerunt, quae de frugibus uniuersis iam elaboratis, id est . in maliam aut liquorem redactis, seis

positae saccidoti triactantur. Extant de his leges diuinae Mut. XXVI.

748쪽

NU. seqq. XVIII. . cons. & Exod. XXIIL . XXXIV. aε. Deciis mas iam, ante teges a Mose latas in usu fuisse, iam supra doenimus , cum de cultu externo patriarcharum verba faceremus. Neu

tamen inde sequitur, eas iuris naturalis esse ut ibidem obseruauimus. Quae ab Ebraeis soluendae erant decimae, Moses lege manifesta sana eluit. Decimae illae oblatis primitiis a reliquo fructuum aceruo decerpebantur, cedebantque Levitis; qui iterum redecimis istis dein cimam partem pendebant sacerdotibus, quae n rei oblatio decimarum dicebatur ut decimae Levitarum κατ' ἐξοχην decimaeo aut etiam decimae primae appellitabantur. Α primis isis decimis, pariter ac ab oblatione seu decimis decimarum, diuersae erant, decimas Feundae, seu myn, quas a reliqua massa dominus separabat,

ut eas coram Domino comederet; Deaer. XII. V. ry. Iungunt his

Ebraeorum magistri decimus pauperum, ad quas Levilao quoque atquc sacerdotes obstricti fuerint &, quas addunt reliquis pauperum priuia legiis , quae extant Leuit. XIX. Io. ila DPu . XXIV. I . Ceterum, cum non tantum decimae Levitis atque Ecerdotibus cesserint. sed primitiae etiam max am partem, ae quid de variis donis, de secrificiis atque oblationibus, aliisque illorum er Iamentis dicam, haud sine ratione magnam illorum in vereri testamento fuisse diuitias, inde colligunt. Aequum praeterea erat, ut primitiarum deciniarumque Oblatione Israelitae gratum erga Deum pro tot in se collatia beneficiis animum demonstrarent. Quae cum genuina, cur Deus ista sa ciuerit ν ratio sie V non est , ut a gentiirum inruulis eam artessamus,

quod mora suo, nec fine eruditionis adNratu, facit IO. SPENCERVs,

deletibus Ebraeor. νitualib. M. III. disertat. I. cap.ασx pag. δυοα Satis quidem diu hisce immorati sumus, stipersunt tamen

quaedam, silentio neutiquam praetermittenda. Solent ad cultum Numinis externum etiam referri sota precer, di publica institurio iuramentibus. Horum omnium quae apud Israelitas fuerit ratio, pa Eis nobis attingendum. Vota si nuncupen rur Deo, ea sancte & res glose se landa esse ,. ratio ipsa omnes Meet. Idque nec gentilibus ignotum suis. Patriarcharum quoque iam aetate non insolens fuisse, vota Deo nuneupare, exemplo Iacobi patet, Genes XX Lain de

supra iam obseruatum esto A Moseratio concipienda vota, praesertim

749쪽

quoad res Deo consecrandas, magis determinata est. Quaedam enim certo pretio redimi poterant, cum in aliis contra redemtioni locus non eruet, ut, si quispiam per rem quampiam aut personam Deo deuouisset. Leuit. XXVII. at add. IOAN. sELDENus, de iurenat. regent. iuxta discσι Ebr. lib. IV. cap. VII. Si quis voveret, ad quae alias obstrictus erat, maior in iis seruandis diligentia requirebatur et reliqua priusquam voverentur, praestari aut omitti poterant; at voto nuncupato, accurate erant praestanda. Num. XXX.s. Deut.XII. I.

XXIII. u. Rite decitque illi demum vota nuncupabant, qui sui iuris erant, nec sub aliena potestate constituti, aut si illorum, quibus subis erant, consensus accellisset, sique de rebus id facerent, quae in illorum positae erant potestate, Num. XXX. seqq. Solebant etiam nonnulli se voto quodam Deo velut consecrare atque addicere; inadeque ramu Nazis ei separati ae seiunm, a reliqua scilicet multitudine , dicebantur. Horum erat, a vino omnique potu inebriant: abstinere, itemque a nouacula, ne tonderentur . quamdiu votum duis

rabat; de ab omni super mortuo pollutione. Num. n. versa. seqq. Reliqua, quae istis agenda fuerint, praesertim finita voti tempore qex Nam. Dc. citi vers. I. esseqq. constant. Hoc inter Naziraeos adishue discriminis intercedebat, quod nonnulli ad certum tantum temispus, alii ad omnes vitae suae dies eiusmodi voto se obstringebant. Iudaeorum doctores more suo dc hic alia addunt, quae huius loci non sunt. vid. IOSEPH. SCALIGER , in elench. inhaeres cap. XXIII.& io. DRusius , de trib. fieri . lib. IV. cap. XVI. Preces praecipuam cultus diuini partem constituere, vel ipsa ratio omnes condocet. Neque tantum internae, sed dc externae constituunt, praesertim cum publice in coetu seu congregatione multorum hominum precandum est. Nec

dubium est, quin apud Ebraeos cultui publico , praesertim sacrificiis, fuerint iunctae. Sitne vero hoc ex praecepto diuino factum disputari solet. Negat id IOAN. spENCERus. Additas sacrificiis preces, non abnuit: Non iniuria, inquit, creditur, Ebraeos sacrificiis suis, e charisisιs,expiatorιιs,pacificis, sederalbus,rius, preces aliquas addidisse. At ex praecepto diuino hoc factum, prorsus inficiatur. Nonnullis itaque interiectis, pergit: Nullam in rota lege praeceptum inuenire δε-tur , quo iudam se scio preces addere, eoque tanquam fluuiuod ritu, Pel

750쪽

νHimpetrandi beneficii medio, aut mortuo Uti tenebantur. Constat quidem,populum in atris iudaeorum flaue recrastro pectatorum remvissione concepisse, dum sacerdos ad se tum faciendam tabernaculum in

grederetur: nusquam autem legitur, Graeospraecepto atquo deum eid ossicis religis si praestitisse s is lego. Ebri ritualis. lib. III. Eufertat.LL.

cap. II.fect. II.pag. yII. Qua in re iam alios sibi praeeuntes habuit, eciatim ex soCINI asseclis IoAN. voLCKELIVM, qui Christum demum tuos preces Deo sundere docuisse, perhibet. Idque antea Israelitis .imperatum minime fuisse, vel inde constare, putat, quod in illis DCXLII is a iudaeorum magi is nuiserantur, praeceptis, populo is traditis, nultam fuit. quo ad preces Deo adhibendas eo elgeretur e quan . quam, ita pergit qui Dei tunc opem nunquam ι lorauit, is mea qui

dem sententia non saris piin fuisse exsimandus es ; de vera religione

lib. IV. cv. IX. 'm.Fra. cons. & SIMON EPIsCOPIus, insiit. theolog. Eb. III. ρα II. cap. I. At fallitur magnopere voLCKEMVS, pariter acsPENCERVS. Iudaei enim, ex DCxIII praeceptis suis, sextum expresse dicunt illiud esse, νι fundamin preces ad Dominum, quod ex Exod. XXIII. s. colligunt, quemadmodum ex IsAACI ATIAS Mesauro praeceptorum, obseruat SAM. MAREsIus ad voLCKELII loci est.pag. m. I. Formulas equidem precatorias, ordinemque in illis seruandum iudaei ab Esdra, & viris synagogae magnae repetunt, at mandatum precandi inter suos semper viguisse supponunt. Memorabili testimonio ex R. EECHAI libro, cui titulus ri yn hoc confirmat IOAN. RuxΥORF-FIus, synagog. iudaiceap. V. Suffragatur hisce MosEs MAIMONIDEs, ad primae classis praecepta, quae articulos fundamentales continet, referens praeceptum, quo Deω nobis straecep t, νt 'sum invocemus, tempore nec u.rtis 3 moreh. neuoch. pari. IIc. cap. XXXVI. Et quis

dubitet a prima mundi aetate preces sacrificiis iunctas fuisse, cum Tatio ipsa dictitet, precibus vel maxime colendum Numen esse Fuissetque cultus per sacrificia plane αλογta , si sine precibus oblata fuissent. . At bene res se habet, quod ipsi sprN ERO credibile videtur , Ebraeos sacrificiis suis preces quasdam addidiIsc. Recteque illud ex Luc. I. ro. dc Ecclesiast. c. s. comprobat. Ex priori enim loco tempore sussitus, ex posteriori, cum sacrificia offerrentur, fusas a tota congregatione preces, condocemur. Idem inde confitiriatur, quod . . ZZ 2a ' . tempus

SEARCH

MENU NAVIGATION