장음표시 사용
751쪽
PER. N. R MOSE AD CHRIsTvM tempus vesipertini sacrificii fuisse tempus precum, aperte indicetur, Actor. III. I. Vnde & de tempore sacrificii matutini pariter statuendum esse, recte colligitur. Mitto reliqua, quibus idem confirmari potest. Quodsi ergo moris fuit apud Ebraeos, secrificiis preces iungere: non est, quod dubitemus, illud iis praeceptum fuisse. Nec enim credibile, eos diuino cultui addituros aliquid fuisse, quod a Deo praeceptum non esset. At expresse, inquis, in lege
Mosaica hoc mandatum non est. Respondeo. mandato lpeciali opus non fuisse, cum linc per se constaret, & a maioribus suis, patriarchis, hoe accepissent, cum sacrificiis preces coniungendas este. Ad preces etiam beneditiones merito referuntur, quibus aliis prospera quaeursae fausta adprecamur. Publicae benedictionis, qua sicerdotes uti oportebat, formulam Deus ipse praescripsit, Num. VI. Pers 6.seqq.Λdditur, quod hae ratione nomen Deι populo imponere debeant. R spicitur nimirum ad manuum impositionem, quae gratiae diuinae in alios conferendae symbolum erat, ut ex Gen. XLVIIL 17. ry. constat: qua de re & supra dictum. Cum vero toti congregationi manus imponi non posset, per manuum eleuationem idem significarum fuit. cons. Psalm. CXXXIV. a., . Trina nominis repetitio mysterio non caruit; immo haud obscuram trinitatis persbnarum confessionem continet, quod pluribus peculiari dissertatione demonstrauit B. IOAN. GERHARDVs noster. Iudaeorum de benedictionis ritu placita, intractatu milchnico I legi possunt. Denique, quod ad populi
informationem, doctrinaeque sacrae propagationem attinet, certum .est, & supra iam a nobis obseruatum, sacerdotum atque Levitarum fuisse, docere ac erudire populum. cons. Deut. XXXIII. Pers. lo. Qua ratione autem, quoue loco id Letum, non liquet. in tabernaculo, & deinceps templo, eiusmodi conciones habitas, quales
hodie haberi solent, non eis, quod cogitemus. Synagogas sequioriaetate , ut precibus, ita de legis lectioni, populique adeo institutioni
destinatas noui inus. At de earum origine non una eruditorum est
sententia. Qui etiam antiquissimas faciunt, post ingresItim demum populi Israelitici in terram Canaan originem cepisse, fatentur. Ad Mosis itaque aetatem non pertinent, adeoque in sequentibus de iis
752쪽
Ut iam supra ad S. XLII. huius sectionis expositum. Sic ad pestes quod attinet, lege diuina cautum erat, ne In iis conficiendis linum & lanam inter se miscerent. Uerba legis
Ebcιs materiae, non eris super te. Leuit. XIX. s. Quid vox uduet significet, apertum est, licet de eius origine critici inter se non eo ueniant. Nec multum, eam perspectam habere, nostra resere. Clarius, quid ea voce sibi velit, iplemet Moses innuit Deut. XXV. t. nUm Sc I Cyd1 IIa,n N, ne induas Schaatner, linum re lanam iunἰD. Vnde constat, non aliam, quam lanae 6c. lini mixturam, hac voce prohiberi. Λpud iudaeos quidem multa alia pro mixtis & vetitis deinceps habita sunt, at non ex lege diis, uina, sed disciplina magistrorum. Nee Israelitis prorsus ista mi tura ita interdicta erat, ut non quibusdam ea uti fas esset. Inter vestimenta enim summi sacerdotis balteus, ephod, L pectorale ex liuo & lana conitabant; quemadmodum & balteus reliquorum
sacerdotum. Quod dc FL. IOSEPHus recte obseruauit, legem hac de re diuinam ita reserens : μηδώς-ύμωs καλως τὀ--εριουστολί- sotes . Gῆς ἰερῆυm μονοις ταυτl- -δεδ. Θα . Nullus ex robis re se ex lana re lino Pinuri mee enim solis face dotibus est concessa, antiquit. iudaic. ob. IV. cap. VIII. IOSEPHUM menis. dacii arguit SAM. BOCHARos, hierozoi pare. I. hb. II. cap. XLV. ac si ab omni veritate abhorrerent, quae hac de re scripsit., Sed vera esse, quae IosEPHus hic scripsit, modo recte intelligantur, solide& euidenter demonstrat IO. BRAVNIvS, de vesitu sacerdoIum eis braeor. tib. I. cap. V. f. LXXIX. P. δε. Quodsi nunc in rationem legis huius inquiras, promptus eam suppeditat IO. SPENCERus , Zabiis eam oppositam, contendens, apud quos mixtae vestis usus fuarie frequentissimus. Testem dat Mos. MAIMONIDEM , mor. ne och. parti III. cap. XXXVII. Si obvertas, sacerdotibus tamen , cumprimis summo, certo modo eiusmodi mixturam permissam: responsio it
rum in promptu est, ibi nullum Zabiismi fuisse periculum; de legibus Ebr. rituatibus M. II. cap. XXI. Fct. III. p. Mo. sqq. Nec specie quadam haec sententia destitutdir, modo firmiori niteretur funis
753쪽
PER. II. A MOSE AD CARIsTVM dainento. Etenim, quaecunque tum MLIMONIDEs, tum alii de Zabiis tradiderunt, dubia adhuc valde atque incerta esse, supra iam demonstrauimus. Meraque & nullius momenti coniectura est,
sacerdotibus misturam quandam lini & lanae in vestimentis fuisse permissam, quia nullum ibi Zabiismi esset periculum. Unde vero hoc probabit Z Immo, cum Ebraei viderent, sacerdotibus eiu modi quid a Deo ipso concedi, facile in eam ingredi potuissent
sententiam, instituta illa Zabiorum non adeo mala esle. Si enim mala prorsius essent, tum Israelitis omnibus, tum multo niagis sacer Iotibus ab iis omnibus este abstinendum. Rationem equidem
certam hisce legibus assignare, difficile esse, fateor; scioque, quantopere hic viri docti dissentiant. Sed ideo statim ad iudaeorum commenta confugiendum non est. Illis haud dissiculter assentior.
lui, generatim hasce similesque leges eo spectasse, volunt, ut di-
inen aliquod inter Ebraeos, ceterasque gentes, constituereturi FO te & luxum omnem in vestimentis hac ratione Deus Ebraeos euitare voluit, cum ista mistura magis ad ornatum, quam necessitatem faciat. Sacerdotum, cum ad splendorem externum cultui sacro conciliandum, ornatior & pretiosior vestitus esse deberet, concedendum illis erat, quod aliis merito denegabatur. Accedere denique& ratio symbolica potuit: ut inde discerent, id illis annitendum omni opere esse, ut doctrinam vitamque incorruptam seruarent, atque puram. QVae eo minus contemnenda ratio, quod & aliis Iegibus , aut seminum fructuumque diuerserum misturam , aut coniunctionem diuersbrum animalium, Deus prohibuit. vid. Leuit. XIX. U. Dest. XXII. ρ. Ad discrimen inter Ebraeos, ceterasque gentes, constituendum, spectabat etiam lex diuina. qua super alis seu angulis nemum 'naz hv facere IVS c h. e. sitimenta, iisque IV zri filum hyacinthinum indere iubet. Num. XV.II.
Deut. XXII. M. Hanc legem itidem exceptionem a priori continere, iudaeoxum m. giihi docent, cum P T x seu situmentum, vel bria, ex lana constans, vestimento lineo annecti potuerit, interiecto filo hyacinthini coloris. vid. IONATHAN m paraphrasi aia D LXXII. ra. Filamenta ista in nouo testimento κρ σπιδα. seu Diae, vocantur, quas Pharisaei ad pietatis maioris speciem sibi Disjlige
754쪽
conciliandam valae dilatabant, reprehensi ideo a seruatore, Marab. XXIII. r. Ibidem p iacteriorum iniicitur mentio, quorum originem itidem nonnulli ad Mosis aetatem reserunt, prouocantes ad Exod. XIII. p. Ist. At falluntur, mea quidem opinione. Non enim
Moses dicit: facies tibi , sed: praeceptum , quod tibi δε- tum est. su riti nania L, in ν phylacteraι, seu, ut alii volunt, inflar tiarae, vel ornamenti cuiusdam, quod in capite vel fronte geritur, quodue eo comparatum est , ut rei cuiusdam memoriam semper in nobis conteruare & nunquam non reuocare possit.
Rectius proinde sentiunt, qui post captiuitatem demum Babyloniincam, phylacteriorum usum apud iudaeos inualuille, contendunt. Eritque adeo hae de re in sequentibus dicendi locus. Ultimo loco
hic memoranda quoque est lax divina, qua virorum ac mulierum vestinien . permutare prohibuit min. XXIV s. Cuius rationem nemo non intelligit, eum ista vestium permuintio n- possit non stupris, variisque impuritatum generibus Occasionem praebere. Vt
adeo non necesse sit, ad gentilium iterum se hie recipere instituta, ac si iis, praesertim cultui . qui veneri & Marti praestabatur, lex opposita fuerit, quod more suo facit Io. sPENCERus, de letis. Ebraeor. rituabb. lib. II. cap. VI. I. V.p. GL De esu, quibus Ebraeis vesci fas
aut nefas fuerit, itidem variae leges extant. Cumprimis, ne sanguine vescerentur, seuerissime illis interdictum erat, Leuit. III. II. VII. a1. 27. XVII. o. v. Deut XILILXV.6.Quam legem diuersam esse ab ea,quamacho eiusque posseris, esus tarnis cum sanguine, hoc est, carnis crudae & velut semiuiuae prohibebatur, supra iam ad periodi I. f I. I. F. V. obseruauimus. Ratio legis erat, quod sanguis expiationi vicariae hominum inseruiens, altari destinatus erat. Quod tum aperte Leuit XVII. lI. indicetur, ut aliunde eam arcessamus, necesse non est. Et eadem quoque ratio est, cur adipis esus iliadem iis prohibebatur, eo, quod scilices illius in altari usus esset, ut ex Leuit. VII. U. a . oe V. liquet si cons. Leuit. III. II. IX. o. Accedebat ad hasce leges discrimen animalium, mundorum atqui immundorum, quorum illa ad esum concedebantur. regula hace
generali, quoad quadrupedia, sippeditata: omne, quodhabet ungulam diuisam, re rum aut in pecoribus, comedetis tr Deut. XIV. I. seqq.
755쪽
Cuius quidem legis ratio cum non ita in aprico posita sit. viris doctis multum negotii facessivit. Immo non defuerunt, qui huic occasio nem , leges Mosaicas omnium ludibrio exponendi, sumerent. Nihil de ethnicis dicam, speciatim pLUTARCHO, hae de re dii tante postiae. lib. IV. problem. V. Nihil de veteris ecclesiae haereticis, legem Mosaicam relicientibus, & hocce mucidorum ac immundorum antimalium discrimen irridentibus. Id mirum, inter ipsos patres etiam fuisse , qui non procul ab hae sententia abirent. TERTULI IANus
namque scribere non veretur, nihil tam contemtibile esse, quam ciborum exceptionem per Molen praeceptam, aduers a farc ιonem M. V. eap. V. Immo ORIGENrs leges Mosaicas de cibis, si secundum litte. ram sumantur, indignas apparere Deo, minusque elegantes ac ratio.
nabiles legibus hominum, verbi graua vel Romanorum, vel Athe. niensium, ves Lacedaemoniorum, somia. VIL. in Leuit. qui & alibi lib. IV. deprincipiu cap. II. in iis legibus reperiri nonnullas a ratione alienas . aut etiam impossibiles obseruatu, asserit. Similia & apud alios legas: quae quo pacto excusari queant, non video, nisi eum
IOAN. BAPTISTA COTELERIO dicas, talia apud antiquos Matorie δῶ.e, . atque ex iusto odio erga iudaeos , re erga iudaicantes chri oos; noe. in epistoiam Barnabae, in bibliotheca patrum aposiolor. tom. I.p.m.3M
ubi copiose hac de re disseris. Impium est, de legibus diuinis ita existimare, qu1bua rationes grauissimas sapientillimasque subsuisse, non est, quod dubitemus , etiamsi vel maxime nobis cognitae non sint. Atque id de hisce legibus fatentur plerique, rationibus suis
eas non destitui, etsi, quales sint, inter se non conueniant. Morales sui praeteraos HVM atque PHILONEM, α antiquis ecclesiae doctoribus BARNABAS docet, vel quisquis auctor est epistolae, quae suboius nomine extat, in ιιbbotheca Patr. apostobc.p. m.io.sqq. Itemque EusEBIUS, praeFarat. euanget. libr. VIII. cap. IX. Alii ad physicas rationes se cecipiunt, Deum immunda animalia, ceu noxia sanitati, Ebraeis prohibuisse. IOAN. sPENCERus , licet utrasque, tum physicas, tum morales rationes reiiciat, de illis tamen pronuntiat: fateor equadem, opinionem Agam plingenii haere, quam pustarer, tr ad ἁ- buum factae nonnullorum aEegoriae. Argumenta hinc varia prosertcontra rationes natural οῦ at ca ita, mea opinione, comparata sunt,
756쪽
ut non delit, quod ad ea responderi queat. Sic, non simile vero esse, inquit, Deum iudaeorum coquinis praesidere voluisse, iisque tamquam tot infantibus, inuigilare, ne forte palatum offenderent, aut damni aliquid a cibo insalubri, vel eoncoctu dissicili, paterentur. Quasi vero indignum emet prudentia legisIatoris, etiam sanitatis civium habete rationem. Interim ipse spENCERus, legum istarum rationes fuisse, eontendit, primo, quia Deus hac ratione Ebraeos a reliquis gentibus distinguere voluerit; deinde, cauere etiam iis v Iuille, ne Israelitae ciam sacerdotibus Aegypti, ciborum etiam discimmen obseruantibus, nimis consentirent; porro, legem generalem munditiem animalium explorandi dedit te, ne iudaei animalis alicuius esum, e superilitiosa sanctitatis aut impuritatis inhaerentis opinione, fugere viderentur; & denique , quod animantia, in esum Israelitta concessia, pleraque alia animantia, dignitate & munditie quadam naturali superauerint. Quae omnia erudite edisserit, de lemus Ebraeor.
Rivs, rationibus phylicis & moralibus antea memoratis, itidem &'hanc addit, quod Deus Aegyptiorum consilietudini moribusque hasce leges opposuerit. Aegyptios enim multis bestiis ad praesagia usos,
cunctaque animalia praeter suem, quem execrabantur, quoue escebam tur solo , adorasse, ex ORIGENE, THEODORETO, aliisque probat: eamque ob causam vetitam iudaeis porcinam comedere concludit, &ad immundorum numerum relatas animantes uniuersas, quae habebantur pro praesagis; praeterea ex pecudibus diis Aegyptiorum, mansuetiores sacrificiis & dapibus deputatas fuisse, alias vero impurarum nomine donatas , ad Barnabae Fistoiam Ac. cit.pag.3r Ego nullus dubito, hasce leges Israelitis ideo praeeipue datas, ut hac quoque ratione a gentibus aIiis discerneremur, idque luculenter ex Actor. X. vers. I . I. probari posse existimo: nec abnuo, fieri potuisse, ut Deus hac ratione institutis quibusdam superstitiosis Aegyptiorum obuiam ire volueriti smul tamen aliam quoque adhuc,
eamque magis uniuersalem causam, cur quaedam animalia promun-
' dis, quaedam pro immundis habeantur esse, vix dubitabit,qui secum cogitauerit, discrimen illud iam longe ante Mosis aetatem ipsi Noacho
757쪽
ER. II. A N AD CURIsmΜsin II. . II. Quae vero ratis sit . ut prae ceteris ammantibus imis Ducis porcum maxime ab mineutur iudaei, erudite disquirit IOAN.spEΝCERYs , sec. cit. sect. In pag. δρο. -. Non tantum autem animautia impura prohibita erant Israelitis, sed & cibis , qui aut ex vase aut alia ratione impuritatem contraxerant, illis vesci nefas erat, quod & de potu censendum. Leuit. XLI . Prohibiti quoque erant fructus arborum praeputiatarum, Leuit. XIX. H. Cumprimis lex de haedo in lacte matris non coquendo, aliquoties repetita, Exod XIII. vers 1ρ. XXXIV. aes Deut. XIV. al. In cuius rationem diligenter de erudite inquirit Io N. SP,NCERVS, loci est: lib. II. cap. VIII. Pag. H. se a sed ut tandem ad incertos Zabiorum ritus, quibus lex ea opinposita fuerit, se recipiat. Praestat forte in rationibus moralibus ac ouiescere, cuiusmodi PHILO suppeditat de clararate 'ag. 7M. aurisAM. BOCHARTVS , μ' iri pari.II. p. IT. Sed de cibariis Ebraeo tum legibus haec sussiciant. Superest, ut de lotionibus atque lustratiombus illorum quaedam addamus. Corporis namque puritati acturate Ebraeos studere, Moses voluit. eo, quod haec imago effetmentis purae, quae in vem Numinis cultu utramque facti paginam. Impuritatem itaque omnem, Vel quod eius si ciem praebere poterat.
Detere Ebraeos oportebat 3 aut, si eam contraxissent, purificatione atque lustratione opus erat. Impuri vero mon tantum, qua corpus uuaeunque ratione commacula stent, censebantur, sed de, qui aliquia attigissient, quod attingere nefas erat. Quo nomine a nararati imis puritate, legalem nonnulli distinguunt. Speciatim impurae cenis hantur Duerperae, infantes recens nati, mulieresque menitruatae.& haemorroissae , Leuit. XII. vers. a. XV. s. XVIII. U. XX. u. Erechια XVI. Impuri quoque gonorrhaei atque leproli, Leu.GII H. Denique & casus nocturnus pariter ac contactus rei imia durae, maxime cadaueris, non tantum humani, sed etiam bruti animalis, sponte mortui, impuritatis causa erat. Deut. XXIII. Io. Leu. I.I.
XV. C. Pro diue sis hisce impuritatum generibus diuerti erant purificationum atque lustrationum modi. Interdum ad purificationemeerta offerenda erant lacrificia, Ut pro puerpera rauit. XVa.seqq.& orci leproso, Leuit. XIV. a.seqq. non exclusis reliquis ritibus, simul udhibendis, qui ibidem commemorantur. Interdum aqua abluere corpus D uilirco byco
758쪽
corpus debebant, impuri simul usque ad Iblis occasium habendi, vetexemplo quod Leu.XI rLι7. S. extat, patet. Quod dc de vasis & vestib intelligendum, quae interdum eadem ratione puritati restituendae.
erant. ut ex eodem loco intelligitur. Interdum cinere vaccae rumie adspergendi erant, ut impuritas austerretur, quod tum praecipue locum habebat, si ex hominis mortui contactu impuritatem contraxi sent. Religiose hunc in finem vaccae ruffae, certis ritibus comburendae, cinis asseruandus erat, ut ex Num. XLx. a.seqq. constat, via
Moses omnia, quae huc pertinent, distincte exequitur. Quid iudaeorum deinceps addiderit superstitio, vel ex Mos E MAIMONIDA hi .n V N I A seu de νacea rus, condiscere licet. Mysterio quoque res ista non carebat, prorsusque illis suifragor, qui ad Christi languinem haec referunt cuius ea vis est 6c essicacia, ut homines in illum credentes ab omnibus vitiorum sordibus purgare queat. Id Fippe aperte apostolus docet, Ebr. IX. I. Interim, quo minus pro sacrificio proprie & stricte sic iusto haberi queat. nonnulla obstant: idque
ostendit moLFGANGvs FRANZIus, I a sacrificior. ἀθ. XIII. 3. XXV. Ex instituto omnia edisserit Io AN. BENEDIC rvs CARPZovIus, duabus de patea russa dissertationibus; add. PETRvs IvRIEu, histor. critici dogmat. σ ωθ. bon. re m.t pari. II. pag. y . seqq. Praeter hasce lustrationes & expiationes. frequentissimae erant & aliae ablutiones ad corporis puritatem custodiendam; praecipue sacerdotnm & Leuitarum, quoties sacris Operaturi erant, non minus & aliorum Israeliistarum. Vnde non immerito Paulus apostolus ad ritus ceremoniasisque veteris testamenti βαπ σμυὰς seu varias lotiones refert, Ebr. m. Pers. p. lo. In summam etiam superstitionem res ista tandem degeianerauit, Pharisaeis cumprimis Iotiones illas accuratissime obseruantibus, cum de mente a vitiorum sordibus purganda parum essent taliciti: quo nomine a Christo reprehenduntur, Matth. XVia. XXIII . Ge. XI. D. Sed hac de re alibi. Apud gentiles itidem Iotiones lustrationesque frequentissimas fuisse, constat, idque peculiari opere, de peterum gentilium Mstrationibus, exposeit IOAN. L MEIERus. Antiquissimum etiam ablutionis esse ritum, exemplo Iacobi patria chae patet. Gen. XXXV. a. Quem ad exemplum idololatrarum hoc
secisse, iam supra negauimus, ad period. I. sect. LII. S. XII. Multo
759쪽
itaque minus credendum, leges diuinas hae de re a gentilium institutis originem trahere. Gentiles autem, si non patriarcharum, ac taeorum imitatione ritus istos adsumserunt, falso quodam ratiocinio decepti hoc facere potuerunt. Quemadmodum enim corporis impuritas hominibus aliis taedium maximum adsert, ita persita dere sibi potuerunt, & Deum ipsum corporis puritate delectari, eaminque vel maxune, cum sacra facerent. sectandam. Hinc ulterius progressi, externis eiusmodi ritibus omnia Deile tribuere potuerunt, etsi de mentis puritate minime Bliciti essent. Nec tamen illis refragatus fuero, qui, ut in aliis, ita hac in re eos, Ebraeos atque patriarchas imitari voluisse, contendunt, quae etiam est sententia Io.LO MEIERI, Dc. Ge. ca . II. pag. ιa. Reliqua, quae hic adhuc dici possent, lubentes. praetermittimus. Praecipua enim rerum momenin delibare saltem, instituta vatio postulata
Statui quoqne domestico, qua coniugum erga se inuicerer, qua parentum & liberorum officia, variis legibus consultum Moses voluit. Cumprimis, quae matrimonii iuxta primam Numinis institutionem, qua gradus consanguinitatis& affinitatis, ratio esse deberet, luculentis hac de re editis constitutionibus, declarauit nonnulla tamen ob inueter tam consuetudinem, & quod durae ceruicis IsraeIitae essent, illis concestit, cum prima institutione non satis conuenientia, ut polygamiam, diuortium, ius leuiratus, matrimonium cum
defunctae uxoris Brore. . De prima matrimonii institutione dictum ad periossi L. fict. L. s. XIX. Quae eius poli lapsum ratio fuerit, ad eiusdem sectionis s. XXVL indicatum : & sub patriarchis, ad se I. III. g. XIX. Quae
Liuias in legibus Ebraeis a Deo datis hae de re constituit, ad duo prae-d ut reuolat i capita possunt. In quibusdam enim primaevam ma-tςummu institutionem legesque ei innixas, clarius & copiosius expo-xit , ita aliis Israelitis nonnulla concedit, quae ob gentis istius σκλ
760쪽
ροκαρδίαν temporumque rationem, aut inueteratam consuetudinem
illis denegari non poterant. Λd priorem classem pertinerat leges de prohibitis gradibus consanguinitatis ila assinitatis, Leuu. eap. xVLII . FH. De quarum sensu & rationibus nihil addimus, cum ea huius loci non sint. Dixi etiam hac de re in institui. Iheotimorat pari. II. Op. IILAAL VL. Ad posteriorem classem pertinet polygama, primaevae equidem matrimonii institutioni repugnans, patriarchis tamen, iam per conniventiam quandam concessa, ut iam lupra ad per. L. stat. III. F. XIX. obseruatum 3 itemque diuortium, etiam extra casum adulterii, ob causam non quamcumque, sed grauiorem, Deut. XXIV. I. & Matth. XIT. r. porro ius leuiratus, patriarcharum aetate itidem iam usitatum, ut supra ad per. I. se I. III. g. XIX. docuimus . hine a Moso ob causas grauissimas adprobatum confirmatumque, Deue. XXV. s. seqq. denique matrimonium cum defunctae uxoris sorore, non praeceptum, sed permissum, adeoque matrimonii institutioni repugnans, attamen tolerandum ob rationes varias, quas exposui in tui. theolog. moras. pari. II. cap. III. fct. n. ad 9. XIII. Haec omnia, quae in compendio indicauimus, ex ipΕrum Ebraeo. ruin , qui etsi optimi suarum legum interpretes videri volunt, non
tamen semper hic rem acu tangunt, mente sententiaque edisserit Io.sELDENus , in uxore ebra .r; cui iungendus IOANNYs BUXTORFIus,
in dissertatione de se Insilibus & Huortiis. His omnibus accedit lex plane singularis, de innocentia mulieris, adulterii suspectae, per aquas amaras exploranda, Num V. ta.seqg. qua Deus zeloupiae ei. rorum aliquid indulgere voluisse videtur 3 & de qua raraei plura disputant, in tractatu talmia,co P, quem in linguam latinam
transtulit, notisque eruditis illustrauit IO. CHRISTOPHORus AGE..sEILIM; cui iungendus ANDREAs ACOLVTIIus, in peculiari commentatione , de aquis amaris malediationem inferentibuου.
Sed rempublicam quoque Ebraeorum rite constituit Moses, in qua cum summum imperium penes ipsum Deum esset, singularis plane eius forma suit, cui inter reliquas gentes nulla unquam similis fuit, reela ideo theorem
