장음표시 사용
881쪽
vero aliam aetatem ortam. In ea quidem aetate extiterunt, quia vero Deo desciscerent, & idola colerent, unde in hostium potestatem Deus Israelitas tradidit, liberandos ab ea, quoties admillarum eriminum eos serio poeniteret , sed iterum tradendos , quoties ad pristinos mores redirent. Ita summatim scriptor sacer , Dd. cap. II. Uers. H. sqq. ea complectitur, quae sigillatim deinceps, eundo per singulos iudices, enarrata De Baalim & Astaroth dei ceps agemus, cum de idolatria huius aeui erit dicendi locus.
Quae de Micha, sacerdotium dc simulacra domi suae imstituente, itemque de bello ciuili ob constupratam a Gibeensibus Levitae cuiusdam pellicem, diximus, in ultimis equidem libri iudicum capitibus, scilicet XI II. &seqq. adeoque post mortem Sim nis, narrantur. Sed longe ante Simsonem haec contigisse, iam pridem viri docti obseruarunt, quemadmodum & FLAV. IOsEPHus , historiam de bello isto intestino cum Beniaminitis, reliquis omnibus, quae e libro audium narrat, praemittit, antiquit. iud. bb. V. cap. II. Et sane, cum de Danitica tribu cap. XVIII. a. dicatur, quod propriam possessi nem non habuerit, cumque Pineas, qui Ioseae fere coaevus fuit, adhuc sacerdotio functus dicatur, eap. XX. versar. manifestum est, diu ante Sim sonis tempora, nec ita multo post tempora Iosuae, haec contigisse. Nonnulli equidem ex ebraeae gentis doctoribus, vivente
adhue Iosita, sed prae senio languido, haec gesta censent, quem admodum alii, ut R. SAL. IARCHI, & auctor libri, seder olum, ad Othonielis, alii rursias ad Ehudi tempora ea referunt. Sed rectius haud dubio sentiunt, qui tempore ανιαρχίας post Ioseae dc seniorum,
qui cum eo uiuerant, mortem, haec euenisse volunt. In hocce enim temporis interuallum tum reliqua omnia, tum illud maxime, quod
de utraque historia, de priori quidem Luae XVII eqq. 6. de posteriori L XXI. dicitur, quod eo tempore nullus rex seu magistratus fuerit in Israel, & quisque, quae sibi recta videbantur, fecerit, omnium
optime quadrant. Fallitur itaque praeter alios suLPITIVS SEVERVS, qui non tantum post Simonis mortem bellum ciuile cum Benia inunitis refert , biso scν. libr. I. cap. XXVIII. XXIX. sed post Sitnsonem etLim Simmicliatum ponit, Samgarum haud dubio innuens, quem pridem ante Si Onem vixisse, iudicisque suinum munere, constat.
Nos de Micha & eius simulacris deinceps, ad 9. XVII. huius sectam
882쪽
tiis dicemus, cum de idololatria huius aetatis verba facienda erunt. Intestini autem illius belli historiam nunc paucis attingemus. Levitaquidam , qui in montanis Ephraimi commorabatur, pellicem seu uxorem secundariam, more in gente ebraea recepto, e Bethlehemo, tribus Iudae oppido, duxerat. Ea vero, cum adulterio commilla, fidem
marito datam violasset, iustam eius iram metuens, ad patrem auffugerat. F v. IOSEPHVs, nulla adulterii facta mentione, mulierem, quod continuas mariti expostulationes non ferret, relicto marito, mense quarto ad parentes reuersam, auctor est, antiquit. iud. 5br. I
cap. II. pet. ἔ έ. Sed scriptor sacer diserte dicit: vis mari
scortata es contra illam, hoc est, contra fidem ei datam. Fae ilius crediderim. quod idem autumat, forma praestanti mulierem praeditam fuisse; unde desiderio eius inductus maritus ad patrem eius, ut cum illa in gratiam rediret. se contulit. Humaniter etiam a si iacero exceptus conciliatusque uxori, cum eiusdem soceri precibus se induci passus esset, ut aliquot dies ultra tempus sibi constitutum apud eum maneret, tandem abiit ἔ cumque nocte ingruente prope Hierosolymam esset, eam ingredi urbem noluit, eo quod, ut supra dictum, Iebusaei eam adhuc tenerent; adeoque Gibeam contendit, ubi, cum nemo esset, qui eum in aedes suas ad pernoctandum inutistaret, tandem a viro quodam sene, qui itidem ex montanis Ephraimi erat, & Gibeae commorabatur ι hospitio exceptns est. Tum vero
improbi quidam eiusdem oppidi viri aedes circumsistunt, hospitemque sibi tradi volunt. stupro eum subdere parantes. Senex ille, qui hospitio Levitam exceperat, primo eos adhortari, ne tantum flagitium committerent, tum filiam virginem offerre, tandem concubinam Leis uitae soras educere, quam & arreptam cognouerunt, perque totam noctem. et i luserunt, ut matutino tempore viribus exhausta animam effaret, mortuaque ad fores domus, in qua maritus eius commorabatur , concideret. FLAH IOSEPHYs , ut gentis suae honori & existiamationi consuleret, mirum in modum hancce historiam corrupit.
Leuitam ipsum enim ad stuprum postulatum, silentio praetermittens, uxorem saltem eius, cuius Arma capti tassent, rapuisse, auctor est, cui in aliam domum abductae ita illuserint, ut dolore & pudore mortua sit, antisit. tuae lib. V. cap. II. svLPITIVs quoquc sEVER F
883쪽
non diligenter admodum, quae scriptor iacer narrat, considerasse videtur, dum de morte mulieris verba faciens ,sed illa. inquit, stupri iniuria an perecundia, param desinio, Piso Piso animam umirat, c. Virum enim videre non potuit, qui eam mortuam & in limine aedium iacentem Offendit. Adeoque nec verecundia, sed stupri potius violentia mortem ei attulit; quod non esse, HvGo CROTIus ad h. l. obseruauit. Levita infelicis feminae cadauer, quod secum in domum suam assumserat, in duodecim partes dissecuit, quas per omnes ebraei populi tribus circumferri curauit, ut tam inusitato spectaculo omnes ad facinus illud ulciscendum commoueret. Ab urbis enim, in qua istud contigerat, magistratu, ut improborum hominum petulantiam puniret, non videtur impetrare potuisse, sorte,
quod primariorum ciuium filii essent, qui facinus illud perpetrauerant. Rei itaque indignitate facinorisque atrocitate commoti Israelitae, magno consensu, Mitsphae, quae urbs est in Iudae ac Beniaminis confinio, conuenerunt. Addit scriptor sacer: mi ,N ad Dominum, seu coram Domino. Unde colligere posses, arcam federis eo tempore itidem Mitsphae fuisse, nisi ex pers af & cap. XXI. a. constaret, eam, hoc ipso tempore. quo haec gesta sunt, fuisse Silunte. Hoc ergo sibi velle videtur, coram Iehoua, & in eius velut conspectia, precibusque ad eum fusis, haec ita gesta, eo, quod crederent , sceleris nefandi ultionem niua posse displicere Deo. R. DAvIDEI MCHI, ad h. l. docet, ubi totus congregatur Israel, seu magna eius
multitudo, ibi habitare maiestatem. Non male, si recte intelligatur. Audito Levita, qui ob iniuriam a Gibeensibus sibi illatam
populum Israeliticum concitauerat, ceterisque, quae res postulabat, constitutis, miserunt ad Beniaminitas , qui tam nefandi criminis auctores sibi tradi postularent. At Beniaminitae hoc facere renuerunt, improbo ac imprudenti consilio scelestissimorum hominum patrocinium suscipientes. Cum enim eo tempore nullus magistratus supremus in Israele esset, nec una tribus reliquis imperium in se concedere vellet, haud dubio ambitio Beniaminitas, ut reliquis se opponerent, adduxit , dum infra dignitatem suam existimarunt, reliquis tribubus eorum, quqe apud se gesta erant, rationem reddere. Hinc ad arma ventum, triaque commissa sunt proelia. ex quorum
duobus prioribus inferiores discesserunt Israelitae, in ultimo autem Benia
884쪽
Beniaminitae ad internecionem usque caesi sunt. Id mirum alicui videri posset, quod, cum laudabilis fuerit belli contra Beniaminitas, viribus reliquis tribubus plane impares, suscepti causa, nihilosecius duabus vicibus insigni clade adsecti sint. Nonnulli ex idololatria Michae, quae eodem tempore contigerit, eius rei causam arcellunt. Iratum quippe eis fuisse Numen, quod maiorem Zelum pro homine ab aliis laeso, quam pro se ipso, demonstrarent; vid. R. DAVID XIM ehi ad h. L Id vero oppido incertum. Iustissimas Deum, ut Israelitas ob crimina varia puniret, habuisse causas, non est . quod dubitemus. Praecipue tamen in eo illos peccasse arbitror, quod inconsulto Deo consilium de bello Beniam initis inserendo ceperint. Etsi enim Deum interrogauerint, quis belli dux esse, seu quis primam habere aciem deberet, Deusque responso per urim & thummim dat.
huncce honorem tribui Iudae dederit, non tamen, an bellum gerer deberent, aut quae alia rati. esset, ultionem a facinoris patratoribus sumendi, eum interrogarunt. Prout itaque interrogarunt, ita a Deo responsum. Cuncta autem accuratius considerantibus pat bit, in consilio. quod Israelitae de bello Beniaminitis inferendo ceperunt , crudelitatem, vindictae cupiditatem nimiam, praecipitantiam, temeritatem, fiduciamque in propriis viribus elucescere. Hoccine Deo displicuisse, mirerist Post primam cladem iterum equidem Deum interrogarunt, an denuo cum Beniaminitis proelium inire deberent ὶ Id vero fecerunt, cum animum iam ad pugnandum altera vice obfirmassent, nouum peecatum prioribus addentes, tanIum ab est, ut culpam agnoueri ut. Dum itaque Deus per urim & thummim. respondet: contra eos Hrrite, non ita hoc intelligendum, ac si consilium illorum approbauerit, aut euentum prosperum promiserit, led OA potius indignantis est, e quidem sensit; siquidem se inconsulto consilium ceperint, posse illos iterum periclitari vires, & quid Valeant, experiri. Gaudem vero, altera etiam clade accepta, cum haud dubio causam calamitatis suae agnoscerent, lacrymisque & te iuniis admissorum serio se poenitere, testati essent, oblatis quoquo sacrificiis . grariam fauoremque Numinis obtinuerunt; deque eius V Iuntate certiores redditi, cum tercia vice ad proelium rediissent, Vi-εerunt Et maminitas, integramque tribum, sexcentia exceptis, qui
885쪽
ad rupem Rimmo a fugerant, deleverunt. Armatorum ex ea tribu , rui eo die ceciderunt, fuerunt vicies quinquies mille, ut res di- erte dicitur. Nec mouere quenquam debet, quod pers. 31. his te
tum adhuc addantur. scripturam enim, dum numeris rotundis utitur, minores quandoque omittere . constat. Praeterea vers. U. arismatorum ex Beniaminitis viginti sex millia fuisse di euntur, praeter septingentos Gibeenses, cum vers. σε reseratur, vicies quia quies milliabus caesis supersuilla lexcentos, qui ad rupem Rimmonis te receperant; unde nonnulli interpretes Pers. U. pro xxv I habent xxv. Sed, ut a textu ebraeo discedamus, aut eum vitii arguamus, nulla nos cogit necessitas, cum Pes commemorentur, qui in ultimo proe .lio perierant: reliqui vero facile in prioribus proeliis, aut alia ratio. ne perire potuerunt. Est enim in duobus prioribus proeliis Ben ia- minitae fuerint superiores, hoc tamen non obstat, quo minus mille circiter viros in iis amittere potuerint. Caelia hunc in modum Beniam initis, urbibusque eorum, & quicquid in iis erat pecudum, hominumque, concrematis, ut tantum sexcenti isti antea memorati sis. peressent, tota tribus ab interitu prope aberat. Accedebat enim quod iureiurando se obstrinxerant, ne quis Israelitarum filiam suam Beniaminitae in matrimonium daret. Ex ethnicis autem cum uxores ducere illis fas non esset, nulla videbatur superesse ratio, tribum istam restaurandi. Hoc ergs eum expenderent Israeli ae, quos & nimiae erudelitatis poenitebat, missis duodecim armatorum millibus, Iabestineolas onines, quod in bello hocce non a sim sient. gladia pereutiunt, seruatis virginibus quadringentis, quas Beniam initis, qui superstites erant, darent. Cumque ne sic quidem omnes uxores accipere ρομsent, consilium de puellis Siluntinis rapiendis suppeditant, quod ιχ ab illis factum. Nimirum, cum iurassent, se Beniaminitis filias suas itimatrimonium non daturos, liberos se religione iuris iurandi existi marunt, si non impedirent, quo minus Benia nitae quasdam ex lacraelitarum filiabus raperent. Vnde nonnulli collegerunt. & velut regulam quandam constituerunt, iurameata stricte quandoque interia pretari, fas esse s cons. HvGO GRorres, de inre bel2 spacis libri II. cap. XIII. S. V. Sed eiusmod i iuramenti interpretatio cum inepta sit, dc prorsus cainlatoria, rito resicitur. Ucc sa opus ηrat, cum
886쪽
iurisiurandi istius, utpote temerarii & illiciti, nulla vis obligandi esset. Quare rectius fecissent, si culpam suam serio agnoscentes, admissorum veniam precibus a Deo postulatant, & Beniaminitis Mais trimcniorum concessisient libertatem. Ita & opus non fui fiet, Iabessincolas nouo crudelitatis exemplo e medio tollere; coni. quaa dixi institui. theolog. moracpart. II. cap. IIIJect. V. ad S. XII.
g. VIII. postea, cum repudiato vero Deo, gentium idoIa Israelitae sectarentur, primo Cusanao Rischataimo Mesopotamiae: regi, Deus eos plectendos tradidit: cuius iugum cum octo annos tulissent, per Othonielem illis reddita est libertas, quem & ideo iudicem ac gubernatorem suum esse voluerunt. Deinde, cum ad pristinos mores redirent, ab Eglone Moabitarum rege subacti sunt, ' cui cum octodeeim annos seruiissent, Eliudum, amissae libertatis. vindicem Deus exe, tauit: eodemque tempore Samgar, Anati filius, Philistaeos, itidem in Israelitas insurgentes , sexcenti; eorum intersectis, repressit. At diuturnior mox duriorque, viginti scilicet annorum, ob inconstantiam ac impietatem istorum, secuta est seruitus. A Iabino enim Chagoris rege subiugatr, magnisque adsecti sint calamitatibus di sed restituti sunt opera Dctorae ac Barahi, Silera, qui sabini copiis praeerat, a Iaele semina interfecto.
Cusamus hicce Rischataimus diserte vocatur rex
Chusinem vocat, & Assyriae regem perhibex, antiquit.rt. iussi libr. me.*. III. CTEsIAE haud dubia fabulis, de antiquitate & amplitudine regni assyriaci, seductus. Cuius tamen commenti vanitas Vel ex hac ipsa fictoria constat, eum, si assyriaci imperii iam tum tanta,
ut vulgo sertur, suis et amplitudo, haud dubio Mesopotamiam cibambitu tuo comprehendulet. Sed hac dς rc deinceps. Idem IosEPHus
887쪽
& alia de suo addit, nonnulla veritati e diametro aduersa fingens. Supponit, quae de Levitae pellice a Gibeentibus constupra ta,& mortua,& hinc orto inter Israelitas & Beniaminitas bello intestino Dd. XIX. Se XX. narrantur, statim post Iosuae mortem contigisse qua de re
quid censendum , iam antea dictum & hiae asserit , populi Israelitici felicitatem multis laboribus acquisitam, per luxum & vo. luptatem breui disperiisse, hanc bel. huius causim assignans. Additidem, Israelitas acie victos, deinde oppidatim obsessos, aut vi aut deditione in potestatem regis hurus Venisse. Cum autem eum, qui a tyrannide huius regis Israelitas liberauit, Κeniarum c κε, ια ν) vocat, quem Othonielem fuisse, constat, turpiter filium cum patre confunis dit. Othoniel hicce Calebi gener fuit, vir magnae inter Israelitas
auctoritatis, & spectatae Virtutis, cuius iam antea aliquoties meminiis mus. Diuino spiritu is concitatus, Cusamum Rischata imum aggre sus est, atque vicit. His peractis, terra per quadraginta annos quieuisse dicitur, quod nonnulli ita capiunt, ac si totidem annis iudicis munere sunctus sit Othoniel, refragantibus aliis, eo, quod minime probabile sit, Othonielem, qui vivo Calebo uxorem duxit, ag id aetatis venisse, ut post iu sceptum iudicis munus quadraginta adhuc annos vixerit. Sed & hac de re deinceps dicemus, cum excutiemus chronologica. ' Eglon Moabitarum rex, quem Israelitis ob eorum peccatas aperiorem Deus esto voluit, assumtis in belli societatem Ammonitis 4e Amalekitis, victis Israelitis, orbem palmarum inuasisse dicitur, ALIII. s. Hoc nomine Hierichuntem venire, notum est. Ios EPHus auctor est, Eglonem καλhυ σου τῶ εν Ιεροχουντι , regiam sedem ibi Hierichume constituisse, antiqv. iud. lib. V. c. V. p. VI. At cum Hierichuntem eo tempore nondum restauratam fuisse, ex L reg. XVI.
persi . constet, hoc admitti nequit, idq te, quod scriptor sacer dicit, ita forte intelligendum, quod Moabitarum rex aut in agro Hierichuntino, aut in ruderibus urbis praesidium collocauerit, quo &Israelitas in obsequio contineret,& facultatem Iurdanem libere tr delendi sibi suisque assereret. Huic cum Israelitae per octodecim annos seruiissent, tandem Ehudus ad eos liberandos diuinitus excitatus est.
888쪽
sECT. II. A IOSVA AD SAMUELEM. est. vocatur is EN MN Pir usu manu sua dextra, hoe est, qui manus dextrae, sue quod contracta esset, siue allam ob rationem, usu destitueretur. Ita enim haec verba intelligenda esse, &res ipsa docet, Ac eruditissimi interpretes consenti tint. Perperam itaque xxx interpretes habent ψε Φοτεροδεξιος, & vulgatus: qui Ptraque manu pro 'dextra νtebatur. Rectius Ios Epirus, etsi itidem . non satis accurater τῶν χειρων την ψιςε ν άριείνων κάὶ ἀπ' εκώ--Πεν πιισαν ἰκυν ἔχων, melior sinfra, s ab ea omne robur trahens. Quod vero idem IosEpiavs addit, habitasse Ehudum, seu, ut ille vocat, Iuden, Hierichunte, familiarem sui Te regi, euius animum donis sibi conciliare consueuerit. δωρεως αwῶν Ερ ἀυο m καιυπιρ- χο- γον, & quae reliqua sunt eiusdem generis, scripturae suffragio destituuntur. Eliud non suo, ut IosEPHus innuit. sed populi Israelitiei nomine munus offerebat. eaque occasione usus, tyrannum in te fecit. Quod qua ratione contigerit, accurate, singulisque circumis stantiis probe obseruatis, scriptor sacer commemorat, a quo iterum in nonnullis more suo discedit Ios EPHVs. Inter alia refert, cum Iudes seu Eliudus aliquando munera regi offerret, hunc familiariter eum eo collocuturum famulitium ablegasse: eumque rex in sella sederet, Ehudum, ne fallente ictu plagam minime lethalem inferret, excitasse regem, dum somnium diuinitus missum se ei dicere velle, indicauit; 'quo audito Eglon statim gaudio exsiliu erit. Id vero non tantum cum scriptura sacra non satis conuenit, sed nec admodum probabile est, regem Moabiticum statim exiliisse, ae audiuit, somnium aliquod sibi referendum esse. Alii equidem alias causas, eur rex statim surrexerit, comministuntur, proxime tamen ad verum accedere videtur illorum sententia, qui putant, surrexisse Eglonem, ex reuerentia erga Numen, cuius ad illum se habere mandatum, Eliud prae se serebat. Quo pacto reliqua peracta sint, quave ratione Eliudus caede perpetrata euaserit, cumque Sehiram, I 'IN I quod nomen proprium loci esse videtur, ut recte R. DAVID XIMCIm docet, etsi R. sALOMON IARCHI per siluam densim minutamqns, in qua Eliudus aliquantisper delituerit, exponat, peruenisset, ligno tuba dato, Israelitas conuocauerit, qui Iordanis vadis Occupatis, Moabitas omnes, qui traiecto fiumine fuga sibi consulere voluerunt, interfecerint
889쪽
diserte & luculenter a facro scriptore exponuntur. Sitne illud Eh di, de . quo diximus, facinus laudandum, aut saltem exculandum, quaeri solet. Qui enim,mendacia quaedam, aut aequi uocationes saltem licitas esse, contendunt, in hocce inter alia exemplo causae suae se inuenisse praesidium, sibi persuadent. Disputant hac de re IAC.
BONFRERIUS, CORN. R LAPID Z , aliique interpωtes ad h. l. Res
expediri paucis potest, si observemus, quod alibi a me euictum, sia. mulationem, siue verbis, siue factis fiat, tum demum illicitam esse, si
alter quacunque ratione per eam laedatur. c f. insit. theol. morat. p.rra. II. cap. III. g. IX. p.rg. Ires Quod si ergo Eliudus non peccauit interficiendo Eglonem, neque simulatione illa qualicunque eum laesisse existimandus est. Quod vero non peccauerit eum interficien do, non temere quis abnuerit. Tyrannus enim erat Eglon, non I gitimus princeps, qui iniusta seruitute populum Israeliticum oppres.serat. Accedebat instinctus atque mandatum diuinum , quo concitatus raudus facinus istud in animum suum induxerat. Neque a vero prorsus abhorrebat, quod dicebat Eliudus, se habere verbum Dei ad regem. Omnino enim verbum seu mandatum Dei ad regem habebat, sci Iicet, ut illum interficeret, Sc ita populum Israeliticum in libertatem assereret, quod ut illi plene indicaret, necesse non erat, tum potius statim exequenda essent, quae Deus iusserat. Ceterum, postquam Ehudus libertatem genti suae, victis ac profligatis Moabitis reddiderat, non est dubium, quin & ipse principatum obtinuerit, licet diserte hoc in scriptura sacra non dicatur. Quo pacto autem intel- Iigendum sit, quod regio Israelitarum per annos octoginta quieuisic perlubetur, ex dicendis constabit.
η ' Samgar hieee, Anati filius, sextentos Philistaeos ' C, I pzn, αροτροπιδι τιοῦν βοῶν, ut Lxx interpretes habent, seu stimuissotiis, interfecisse dicitur, Dd. III. 3ι. Solusne hoc fecerit, an tu multuaria rusticorum turba comite, cuius se ducem praestiterit, scriptura non definit ; etsi nonnullis posterius probabilius videatur. Quicquid huius si, memorabile utique, quod non alio telo, quam boum stimulo instructus, viros egregie armatos non solum aggres.sus sit, sed & subegerit. Lectu digna, quae ad . huius rei illu
890쪽
XXX X.pag. yyx. Post mortem Eliudi cum iterum a recto tramite deflecterent Israelitae, traditi sunt in manus IabinL Is forte ex posteris Iabini, eiusdemque urbis reguli, qui L . XI. ι. memoratur ἔ certe succetarem fuisse, non est, quod dubitemus. Rex Cananaeorum idem dicitur, quod de Merto populo, ex Cananaeis orto, intelligendum. Toti enim terve Cananaeae eum imperasse, dici nequit. Idem denique Chat re regnasse dicitur; haud dubio, quod urbem
a Iosua captam atque combustam Cananaei restaurauerint: quanquam R. DAVID ΚIM HI existimet, Charoris regem vocari, quod ea
regum istius urbis stirpe fuerit. Copiis eius summo cum imperio praeerat Sisera, FLAv. IosEPHo qui an n-l 'ν rahae gentium, habitasse dicitur. Non procul a Semechonitide palude hanc urbem sitam, inde colligas, quod urbs Chassior eidem
micina fuerit. Cur vero Charoseth gentium vocetur, incertum. Forte, qui ex urbibus a Iosea devastatis euaserant, dc ex variis terrae cananaeae populis erant, eo tonsi erant. cons. R. LEUI BEN GER.2ON , ad Itid. l. c. IOSEPrius auctor est, Iabinum habuisse οἱ λιτων, armatorum, trecenta millia, equitum decem millia, currus ter mille. Scriptura saltem nongentos currus ferratos illi tribuit: armatorum numerum non indicat. Hic ergo cum Israelitas oppressisset, Debora
prophetis, uxor Lappidothi, eo quod diuino spstitu instructa esset, ius dicebat. Negant equidem nonnulli, eam ideo ius dixisse, quod spiritu diuino afflata esset, sed quod integritate singulari & sapientia esset conspicua. Sed an eam solam ob rationem Israelitae causeorum suarum arbitrium seminae permissiari fuissent, dubito. Falluntur
itaque etiam, qui eam inter iudices reserendam negant, contra quos ex instituitu disputat NAT. ALEXANDER. histor. GHes. vet. testament.
aetare mundi IV. iusseri. XVIII.pag. .seqq. Sunt, qui putant, ante Deboram, post Eliudum Iaelem eodem munere functam, idque ex Dd. V. colligunt, ubi dicitur: in ἀebur Samaris, sibi Anathi, in diebin Delu, cesserunt viae,qeuntes semitin tuerunt vias tortuosae. Verum, etsi Samgari hic Iael iungatur, hoc tamen non ideo fit, quod
