Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

901쪽

PER. II. Α ΜΟSE AD CIIRIs6M fuerit. Eo itaque in loco cum Gideon castra posuisset, & e astra Midianitarum ei a septentrione essent . iuxta collem Moret, in valle.

Deus primum maximam populi, qui confluxerat, partem dimitti volabat. Mirum alicui videri posset. cum initio iussu, ut videtur, N minis, tot homines ex diuersis tribubus Gideon conuocasset, eos mox iterum fuisse dimittendos. Nec desunt, qui existimant, Gideonem non consulta Numine Omnes istos conuocasse. Etsi enim cap. n. y . dicatur, re frat-Dhouae induit Gideonem, hoc tamen ad conuocationem Israelitarum ex diuersis tribubus extendi non posse. Interim Gideon hac in re non peccauit, qui de Numinis consiislio nondum certior factus erat. Deo autem sine dubio causae grais . Dissimae sapientissimaeque fuerunt. cur hos homines, mox iterum dimittendos, conuenire voluerit. Ita enim timiditas & incredulitas multorum manifestabatur, Gideonis fides magis explorabatur. Aemiraculum longe reddebatur illustrius. Et sane, cur Deus trecentis tantum viris ad percutiendos fugandosque Midianitas uti voluerit, obscurum nemini esse potest, cum Deus ipse rationem indicet: ne glorietur aduersus me Israel, dicatque, misnus mea me seruauit. Non tantum enim hoc contingere poterat, sed futurum quoque Deus

praeuiderat. Dimisit itaque primo timidi & meticulosi, qui, etsi

orte alias non adeo timidi essent, nunc tamen Ob suorum paucita.

tem &hostium multitudinem de victoria dubitabant: dimissi autem

sint non tam ob legem, quae Deut. XX. I. extat, quam quod Deus numerum exercitus Israelitici imminui vellet. Id eum factum esset. eusque magis adhuc numerum Israelitarum imminui vellet. iis, qui inflexis genibus bibebant, remotis, retinuit tantum, qui aquam canum instar e manibus lambitabant. Qua eur Deus uti voluerit ad trecentos illos prae reliquis seligendos ratione, non temere quis dixerit. Nonnulli equidem putant, eos, qui in genua prociderunt, ut prostrato corpore aquam copiosius haurirent, litim minus ferre

potuisse, minusque fuisse strenuos. Eodem fere redit, quod alii contendunt, inertes & imbecilles fuisse, qui flexis genibus biberunt. magnauimos contra, sortes, & generosos, qui aquam lambendo bi-herunt, etsi nullam huius rei adferant rationem. FLAV. IOSEPHus

atrarium ecfendit, eos, qui lambendo aquam, ut canis a Nilo, bis

902쪽

berunt, Gideonem, ceu segnissimos ignauissimosque secum retinuisse, narrans, antiquit. tuae lib. V. cap. VIII. Alii ex ebraeae gentis doctoribus ad sublimiora se recipiunt, reiectos existimantes, qui flexis genibus biberunt, eo quod illi Baali genua sua incurua issent. AvGGSTINus denique reiectos reliquos putat, quia non obediui flent pra cepto Gideonis, qui praecepisset, ut stantes, non autem flexis genibus aut incuruato corpore biberent, quaest. XXXVII. in lib. iud. Velum haec partim incerta esse, partim iis, quae a sacro scriptore comm morantur, haud obscure repugnantia, nemo non intelligit. Nobis sussicit, quod Deus ostendere hac ratione voluerit, trecentos illOS, utpote fide non minus, quam sortitudine praeditos, ad id, quod Volebat, peragendum idoneos esse. Cur autem hoc, non alio, modo explorandi, & aptos ab ineptis discernendi Deus usus sit, hoc nobis parum exploratum esse, ingenue profitemur. Reliquis itaque non quidem domum, sed in tentoria sua dimissis, trecentos illos secum retinuit Gideon. Cumque nox illa, qua Deus hostium eum adoriri castra voluit, adpropinquasset, ut metum omnem ei eximeret, fid clamque adderet, calfra hostium eum adire voluit, speculaturum, quid ibi rerum ageretur. Idque cum Pura puero suo comitatus secisset, .& ad ultimas excubias peruenisset, audiuit quendam ex hostibus commilitoni narrantem somnium, quod sibi oblatum esset, panem scilicet hordeaceum tinum se vidisse, qui per castra Midianitarum volutus ad tentorium peruenerit, illudque euerterit. Vbi per tentorium nonnulli illud , quod imperatoris, qui toti exercitui praeerat sterit, intestigunt. Sed an in isto Midianitarum, qui pluribus regibus parebant, exercitu, summus aliquis imperator, seu dux belli fuerit, adhuc dubitari posset. Alii itaque angularem numerum pro plurali positum, putant. Alter, Cui somnium narrabatur, interpretationem subiecit, nihil aliud eo significari, assirmans, quam Midianitas cum uniuersis castris suis a Deo in manus Gideonis traditos. Unde coniector iste illud sciu xit, non additur; quod tamen pLAvius IosEPHus sibi deprehendisse visus est, dum Midiani tam illum, qui alte Ius somnium interis pretabatur, ita loquentem aut philosephantem potius, inducit: παν το σπεζμα το καλύμβρον κρίμνον, ἐυτελλατον οiαολογει Sqτυγχάνειν ' τύ δ α -ου - ῆος το Wζαηλιτων Gu δειν νυν α -

903쪽

μοτερον γεγεννημῆρον , o Δοιον δε τῶ κατα γε- ην τορτοις tiσραηλίταις νυν μεγαλοφρονῶν, τουτ' αν ειχ γελων, ώτο συναυτω Πατι τικοπ επει ςν την μαζαν φῆς ώσειν τας σνι νας ἐμοῦ, άνατρεπουσαν, δεδια μη o Θεος γελωνι τὸν καθ' /άων νίκην δειε. σευκε intere omnes stries hordeum es sine controuersia vili mum, es omnes gentes Asiaticas non facile reperio viliorem, quam hodie sunt Israebio, Pt merito conferri possint hordeor deinde magnanimitatem inter Israelitas esse, Gideonem re eius militem. Erao, quia diaeis , te pidisse illam massam, tentoria nostra subuertentem, Pereor, ne Deus Gideoni triumphum de nobis concedat; antiquitat. iudaie. M. V. eap. VIII. pag. IT . Ita IOSEPHUS , non alio fundamento, quam conis linura longe incertissima, innixus. Mihi certum exploratumque videtur, ut somnium uni Midianitarum diuinitus oblatum fuit, ita Scelus interpretationem alteri eadem ratione subministratam. Qua de re non dubitabit, qui secum cogitat, eodem tempore, quo Gideon adfuit, contigisse, ut alter somnium narraret, alter illud interis pretaretur. Sine singulari enim Numinis directione id ita euenire

non potuit. Gideonis autem non tam ex somnio, quam ex eo aucta

est fiducia, quod ex sermone eius, qui somnium interpretabatur, intelligeret, iam terrorem diuinitus Midianitarum animis immisum. Deum itaque adorauit, non amplius de victoria dubitans, di ad suos reuersus, trecentos illos, quos selegerat, in tria agmina diuisit, quid ab iis fieri vellet, significans. Quisque autem militum praeterviaticum gestabat cornu, & vaeuas urnas, & lampadas in urnis. Ita instructi cum ad hostium castra accessissent, cornibus seu tubis canere coeperunt, collisasque confregerunt urnas, faces sinistris pra ferentes , & subinde inclamantes: Gladius Iebouae & G deonis. Principium erat mediae vigiliae, cum hoc modo pugnare inciperet Gideon. Solebat enim nox apud Ebraeos in tres partes diuidi, quarum singulis suae vigilum custodiae assignabantur, cumque noctisuque ac diei duodecim essent horae, singulae vigiliae seu custodiae quatuor horis absoluebantur. Media itaque vigilia duas habuit horas ante mediam Roctem & duas post eam. Hoc res ipsis docet, x confirmant Ebraeorum doctorcs, R. εALOM. ἈRCIri , R. LEVI BEN

904쪽

. GERSON, aliique ad b. l. In aliam quidem prorsus sententiam it sos PHvs SCAMGER , totum νυ μερο interuallum apud iudaeos in quatuor partes diuisum, contendens, ut na seu vigilia media, interuallum a media nocte ad orientem usque solein denot uerit, sed ex instituto hanc sententiam refellit IOANNEs CLERICus , ad tuae cap. VII. vers. U. Statim vero, ac trecenti isti Israelitae ea, qua diximus, ratione tubis clangere ac vociferari coeperunt, terror panicus Midianitas occupauit, ortaque inter ipsos hine inde Fae metu

discurrentes summae fusione, in mutua vulnera caedesque ruebant,

totisque in castris nihil aliud, quam caedes & fuga erat. Solo itaque cantu strepituque vicere Israelitae: falsumque est, quod IosEPHus dicit: ορμῆσαA ιμ- των ληι ιαν Θεῶ impetum fecisse cum facibus, ου vicisse, Deo iuuante. Excitati tum Is raeluae ex tribubus Naphtali, Aser & Manasseh, qui fugientes Midianitas per uerentur, Ephraimitae autem a Gideone moniti aquas ad Bethbaram usque & Iordanem occuparunt, ne qua illis transitus ad elabendum pateret. Capti etiam ab Ephraimitis atque interfecti sunt rebus atque Zectus. qui, licet duces Midianitarum vocentur. videnis tur tamen & ipsi aeque ac Zebachus ac Zalm una, inter eorum regra referendi. Dum vero Gideon ad hostes ulterius persequendos Io danem traiecerat. Ephraimitae, vel eorum legati capita duorum principum seu regum, quos interfecerant, ad eum deserentes, eum illo acriter, quod ad primum in hostes aggrestum eos non euocasset, e postulabatu : quos Gideon verbis humanissimis deliniuit, non mino. rem illorum gloriam esse, ob duces Midianitarum interfectos significans, quam reliquorum Israelitarum, quos ad bellum Midianiticum euocauerat. Sine mora itaque ad hostes persequendos pergens, per Scenitarum regionem prosectus, Urkse, ubi castra posuerant, secure agentes, nec mali quicquam metuentes deprehendit, eosque agis gressus in fugam vertit, Zebacho atque Zalmuna regibus eorum captis. Tum ad suos reuertens Succothanos & Penuelitas graui supplicio affoeit, his quidem intersectis & turri eorum destructa. illorum autem seianioribus una cum spinis & tribulis trituratis, quod sibi suisque hostes persecuturis, commeatum negasserit. Quod quidem nonnullis crudele nimis atque durum supplicium videtur: at aliis minime iniustum, cum Titit impium

905쪽

elitae fratribus post tantam victoriam commeatum denegauei int, salistem ex metu, ne hostes aliquando redirent. Responsio praeterea, quam Gideoni aut eius legatis dederant, cum manifesta Numinis irrisione & blasphemia quadam coniuncta erat, poenamque grauissimam . promerebatur, quam merito Gideon, magii ratus munere fungens, illis infligere poterat. cons. IOAN. BRENTIus, ad h. l. Tandem &Zebachum ae Zalm unam, Midianitarum reges, quibus hactenus pepercerat, ut Succothanis & Pen uelitis eos ostendere posset, interseo

cit. Videtur equidem vitam illis conseruatures fuisse, si fratres eius non interfecissent, dum, visit Iebouah, inquit, si νiuos seruassetis eos, non occisurus fuissem vos. Quod quo iure Gideon facere potuerit, disputari solet. Mihi vero praeserenda illorum videtur sententia, qui verba Gideonis ita capiunt, quod crudelitatem saltem illis exprobret , significetque, non posse de iniuria sibi illata conqueri, si quidem eadem experiantur, quae ipsi in principes Israelitarum viros

designauerant.

Grato animo agnoscentes Israelitae beneficium a Deo per Gideonem in se collatum, regnum illi posterisque eius haereditario iure detulerunt. Dominare, inquiuut, nobis tu, Abusque tuusjnepra, quandoquidem nos tiberasti e manu Midianisurum. rL. IosΕPHus hoc ita accipit, ac si iudicis deponere munus voluerit Gideon, sed Israelitarum precibus coactus idem retinuerit. δεδεὼν-inquit, et 1 ν αρπ1ν άπιθω βι αβ εις χεν άυ ἐν ἐπ' Ι --Dqu. Iudis tib. V. e. VIII. Verum de regia potestate ad posteros quoque Gideonis transmittenda, non de ossicio iudicis, hie sermonem esse, clarissima sacri scriptoris verba docent. Nec retinuisse munus, quod deponere voluerit, sed oblatum repudiasse dicitur. Et si vero in Israelitis animi grati studium laudandum sit, consilium tamen regem sibi constituendi non omni culpa caruisse, patebit ex iis, quae in sequentibu , eum de Saule verba faciemus, dicentur. Idque cum intelligeret Gideon, rectissime oblatam hancce dignitatem repudiauit. Non aeque circumspecte idem se gessit, cum ex inauribus, quas ceu partem spolii

ab Israelitis postulauit, ephodum consecit, idololatriae hoc ipib oc-

906쪽

easionem praebens: qua de re deinceps ex instituto. Mortuo tandem in summa senectute Gideone, Israelitae & ad pristinos m res reuersi sunt, & ingratum etiam erga Gideonis poturos Ostende

runt animum.

. Praeter uxores plures, ex quibus septuaginta filios suscepit, pellicem quoque seu concubinam habuit Gideon, Sichemi habitantem, quae Abimelechum illi peperit. Hic magna imperandi cupiditate flagrans, primo matris suae consanguineos, tum horum Ope ra reliquos Sichemitas in partes suas pertraxit. Nee πρ φασέ improbis consiliis deerat. In suspicionem regni affectati fratres suos adducebat; & hinc concludebat, satius esse, uni, quam septuaginta dominis, parere. Addebat, Sichemitas ob matrem suam arctiori

sanguinis vinculo secum iunctos esse: recordetmini vero, me esse ex os Min s earne nora. Nec difficile erat, homines ad res nouas proinpensos hac ratione permovere. Ultimum argumentum cumprimis

placebat. Quod sacer scriptor his verbis innuit: N '

Mn quia Zcebant frater noster est. Recte hoc obseruatum R. IsAACO ABARBANELI ad h. l. Obstare hisce ausibus maxime videbantur septuaginta fratres. Hos ergo, quae breuissima ad imperium secure possidendum via homini improbo visa, e medio tollere decreuiti aDederant ei Sichemitae septuaginta argenteos ex aede Baal -Berith, quibus conduxit homines ad quiduis audendum, adeoque & ad tantum perpetrandum scelus paratos. Vocantur a sacro scriptorer Drran p homines otiosi re petulantes, quod chaldaeus trans sert: P da 3 Pp d p ta . Iuxta R. DAVID xIMCHIvMad h. l. per P; B eiusmodi inutilia terrae pondera intelliguntur, quibus nulla certa sedes, sed qui agros siluasque pererrant, ex rapto viis uere sueti. Quare & de Abimelecho dici poterat, quod de Catilinas LLusTIus dixit: omnium fligitiosorum atque facinorofrum circumst, tanquam stipatorum cateruas habebat, de bello Casilin. eap. XIV. Sceleri exequendo occasionem suppeditabat conuentus solennis fratrum, aut iusta parenti persoluentium, aut de suturo rerum statueonsilia capientium; ut non sine ratione suspicatur R. Is C ABAREANEL, ad h. l. Intersecti itaque omnes sunt , Iothamo excepto, , Tetti qui

907쪽

PER. II. A MOSE AD CHRIsIUM qui inter Gideonis filios natu minimus fuit. Ac primum se abdidit, deinde fuga sibi consuluit. Execrandum illud fuit Abimelechi facinus, nec inusitatum tamen, sed ab aliis subinde tyrannis frequentatum, ut pluribus docui in specimine prudentiae ciuilis rabbinicae , stussit. Isaacι Abarbanesis dispertatιone de principatu Abimelechi, obseruati nibus illussrata, cap. III. g. V. par a. seqq. Facinore tam immani perpetrato, nihil aliud superesse videbatur, quam ut regni habenas pesseret. Conuenerunt itaque Sichemitae, quibus se uniuersa d mus Milionis iunxit, ut eum solenni quadam ratione regem Melararent. Locus, in quo ista peracta, vocatur UI NUN IA: Ies NMe est, si nonnullos audias, piamtes flatuae, seu campus, in quo statua aut lapis, aut simile quid fuit, prope schemum. Ita cum

chaldaeo paraphraste R. LEVI BFN GERSON, R. SALOMON I ARCHI ,

aliique. Sed cum I ,N etiam quercum aut quercetum, Vis autem tallta nunquam flatuam, sed ED. XXIN. s. vallum, seu aggerem significet, probabilior illorum videtur sententia, qui ad quercetum, qaOdprope Sichemum fuit, aggerem congestum putatu, in quo velut in suggeltu constitutus Abimelech populum oratione commoda delinire potuerita M vero Abimelechus unctus sit quaeri selet. Scriptor

. Abimclechaem in regem. Quia autem in apologo Iothami unctionis mentio iniicitur, nonnulli inde, eum unctum ess e, colligunt. Conis firmant eandem sententiam Lxx interpretes, verba ebraea ita redindentes: is χυσα - ως βασμια. Veructhaec nondum eiusmodi sunt, ut rem plane euincant. Dissentiunt &Ebraeorum magistri, ex quibus R. IsAAC ADARBANEL vel hoc ips quod voestus non sit, probari posse, putat, eum pro vero Israelis vegenon habendum. At, quicquid de unctione sit, quae etiam sola, ut aliquis sit rex legitimus, non euicit, Abimelechum pro rege legitim Israelis non habendum esse, palam est. I'timo enim non a tot populo Israelis, immo ne quidem ab integra aliqua tribu in regem electita est, sed tantum a Sichemitis & Miltonitis. Deinde nec ain probatio diuina accessit. Unde & cum morie eius principatus ipsi desiis. Tyrannus iraque potius fuit, quam rex, cuius characteres

non inconcinnet sub spinac imasinc a Iotharao Oxpressi in eum

908쪽

quadrant : quod & A BARBANl L inde probat, quia de eo dicitur et

Israel; qua de re dictum in pecimine prudent. eis. rabbis. cap. x. I. I. . a G. Haec dum agebantur, Iothamus quoque, cui ista nuntiata fuerunt, accessit, improbitatem nariser ac stestitiam Sichemuis exprobraturus. Eodem die, quo Abimelechus rex constitutus fuit, hoe factum esse, valde est probabile. Montem Gariata conscendit, sorte ex loci, a quo dirae imprecationes denuntiari solebant, religione ponisdus sermoni conciliaturus. Locum, in quo constitit, ita comparatum fuisse oportet, ut nec commode adiri potuerit, ceteroquin ab

Abimelechi asseclis statim comprehendi potuisset, simul tamen, ut a Sichemensibus ibi congregatis vox eius audiri potuerit. Ad ipse Iothami sermonem quod attinet, apologo eleganti Sichemenses etain cuit, quidnam illis sperandum sit, qui homines indignos dc se ipsos Obtrudentes, dignis in imperio praeserant. Diuersimode equidem viri doeri hunc apologum explicant: sed hisce immorurnon lubet. cum abunde hae de re dichim sit in sterimine prudentiae eiulia rabis

Anicae, σc. cap. V. g. VI. seqq. pag. ρδ. seqq. Ad applicationem

quod attinet, res ipsa docet, eum Abimelecho arrosantiam dc temeriatatem, Sichemensibus animum ingratum exprobrare, dc his poenas, quibus digni erant, praenuntiate. Haec elocutus Iothamus suga se Proripuit, Beerae toto triennio huitaturus, quamdiu dc Abimel chus rerum fiammam tenuit. Nec enim vindictam Numitas aut ipse, aut Sichemitae effugere potuere. Orta enim mox inter illos discor dia, eo Vsqtie processit. ut absente, nescio, quam ob causim, Λbime lectio, Sichemitae ab eo palam deficerent. Accessit Gaal, Ebed, filius, homo ad res nouas moliendas perquam aptus, qui cum fratriabus Sichemum .se recepit, de nutantes confirmauit, magisque ad Abia melechi iugum exeutiendum excitauit. Oratione adseditionem e Citandam prorsus composita usius, primo Abimelechum eiusque miliam contemtibilem reddere annititur, dum Sichemitas ita HI quitur et quunam est Abimelechaia , -ι quianam Sichem, N eis frui

mus P oec. Obscura equidem multis saecce dc sequentia verba visa Ivade dc diuersimode explicari sistent. Mihi R. IS C ABARBANEL,

909쪽

u6 FER. II. A MOSE AD CHRIsΤ- .haud inconcinne eorum sensum expressisse videtur, qui huc redite suis ea Abimelech e homo profecto abiectus: quae vero νrbs SLebem p urbs illa magna & potens: num hanc illi seruire oportet e ipse filius Ierub lis 2 cs Zebul est praefectus eiuιρ Numisti adeo praestantes viri sunt, ut hisce seruiu debeatis Z Quod vero sequitur: seruite piris e Chamore, hoc ita capio: Quod si nihilo secius vobis placeat, seruire Abimelecho, seruite illi eum ignobilibus seruis vestris, viris Chamoris, patris Sichemi residuis: id vobis non inuid

bo: at cur nos, qui non tam humili & abiecto animo semus, ei seν-xiremus Z Ita ergo cum Sichemitarum animos contra Abimelechmularitasset, homo callidus, mox apertius, quid in votis haberet, prodit, dum se ducem illis, qui contra Abimelechum insurgere vellent, offert rminum hic populus esset in manu meas remouerem certe Abimelechum. Quod sequitur: tum dixit Abimelechor auge exercitum, re egredere ἰR. LEvI BEN GERSON ita intelligit, ac si Gaal ad populum locutus esset, eumque incitasset, ut his verbis: auge exercitum tuum, oe egre-d re, Abimelechum ad bellum prouocaret. R. DAvID EIMCHI autem putat, Gaalem hominem iactabundum Abimelechum absentem per figuram rhetoricam allocutum esse: auge exercitum tuum, egredere ad proelium, experieris me virum esse. Sic & Lxx interpretes: ερῶ προς άυ-, c, Scam ad isium. Sed rectius mea opinione sentiunt,

qui verba haec ita reddunt: eae dictum est, seu re dixit, quispiam

Abimelecho, auge exercitum se. ut sensius siit: nuntiatum Abimelecho esse, quid Sichemitae & Gaal molirentur, nihilque aliud ei relictum, quam ut in armis Omnem spem poneret. Nuntiatum equidem iam antea Abimelecho fuerat, quo erga illum animo essent Sichemitae: sed, cum ille utroque nuntio parum commoueri videretur, Zebul Urbis princeps, idemque Abimelechi praefectus, qui palam Gaaliseopponere ausus non est, clam Abimelechum denuo de omnibus certi

rem reddidit, dc consilium de Sichemitis per insidias opprimendis suppeditavit. Quod & utrique ex voto successit, victo profligatoque

eum Sichemitis Gaale, immo a Zebule, ex urbe cum fratribus expulis. Interea Abimelechus, qui urbe Sichem nondum potitus erat, Arumae cum exercitu consederat. Sichemitae vero, Abimelechum expulsi,

Gaale, forte placatum existimantes, postero die ad opera rustica oppido Diqitigod by Coo e

910쪽

pido egrediebantur: quos iterum per insidias aggressus magna clade affecit, statimque oppidum per integrum diem oppugnat, expugna. tumque solo aequat. Id cum zzU , 'bra domini turris Suhem audiuissent, qui non meliora sibi fata pollicebantur, in arcem Bethel. Berithi se receperunt. R. LEVI BEN GERsON per dominos turris Sichem magnates urbis intelligit, qui eo tempore, quo urbs capta & deleta est, non fuerint praesentes: nec procul hinc abit R. DAVID LIMCHI. Alii quidem aliter. Mihi probabile videtur, oppidum seu Qicum fuisse, in agro Sichemitico, in quo cum & turris fuerit incolae eius, domini seu ciues turris Sichem dicti sunt. Cum vero locus ille munitus non esset, incolae eius in arcem aedis Dei Berith, seu Baal-Berith, quod idolum eo tempore Israelitae colebant, se receperunt. Vox π ά obscurior equidem est ; sed consentiunt in eo plerique etiam ex Ebraeis, ea propugnaculum significari. So- Iebantque templa & loca sacra munimentis cingi. Ex ligno autem hocce propugnaculum fuisse oportet, cum fuerit combustibile. Lignis enim ab Abimelecho admotis & incensis conflagrasse, hominibus omnibus, qui eo se receperant, eadem flamma consumtis, constat. Tum ad Thebellam urbem progressus Abimelechus, quae cum Sichemitis contra eum conspirasse videtur. Dum vero turrim munitam,

quae in medio urbis erat, & in quam incolae se receperant, oppugnat. mulier fragmentum molae, P n,D κλώρια -μυλιον, ut Lxx habent, in caput eius deiecit, eique cranium fregit. Lethali itaque vulnere se ictum videns, ab armigero suo interfici voluit, ne diceretura muliere se interfectum, quod & impetrauit. Sic dignum sua crudelitate vitae exitum tyrannus sortitus est, & Iothami imprecationiabus euentus respondit.

g. X. Tum Thola, ex tribu Isaschar oriundus, & post eum Iairus ex tribu Manasse, Israelitis praesuerunt. Post Iairi obitum in veterem impietatem prolapsios,Ammonitis & Philistaeis per octodeci in annos castigandos Deus tradidit. Hine sapientiores facta & ad ossicia reuersi, duce Iephta, viro ir-

. tissimo,

SEARCH

MENU NAVIGATION