Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

891쪽

iudicis aeque ac ille ineio functa sit, sed honoris saltem causa. Cum enim Debora, tempora liberationem a iugo Iabini proxime antecedentia a personis insignioribus designare vellet, post Samgaremiam pridem mortuum, non alia occurrebat memorabilior, quam Iae cuius ob caedem Siserae tune maxima erat celebritas. cons. SEBAST. CHMIDIUS, in commenta . ad Iud. V. L pag. v. & in quaestionibuwp.V.FIT. II f. Maritum Deborae Lappidothum fuisse, antea diximus. Hunc eundem cum Baraho fuisse, nonnulli Ebraeorum magistri tradunt. Sed, cum non alio fundamento, quam quod ex nominum propriorum, quae in appellativa perperam mutant, signifieatione petunt, nitantur, istorum, non est, ut nos morentur nugae. conLNIC. SERARIVs, ad h. l. Dicitur autem porro de Debora : Sedebat haec sub palma Deborae inter ramam re Bethelem in montanisEphraim. At verba ebraea IONATHAN, paraphrastes thaldaeus, ita transfert: Et

icta sedens serat) in urbe,in AEaroth; Debora sustentabat se de suo; erant

enim illi palmae in Iericho, rad in Ram oleae ferentes oleum in valui rigua in Bethele, puluis albus in monte regis. Hinc aliis Ebraeorum ma gistris de diuitiis Deborae multa commentandi peropportuna occasio. eonf. R. SAL. IARCHI, ad h. . Verum ex scriptoris sacri verbis nihil aliud colligas, quam eam habitasse sub palma. Rectius enim mea opiunione verbum sedere de habitatione, quam de actu iudicandi, acciapitur. Etsi enim iudices sedere solebant, non tamen probabile, I raelitas iudicii exercendi causa in agro, aut ad arborem quamdam conuenisse, chm & alias in portis urbium hoc fieri soleret. Admodum itaque verosimile, scriptorem sacrum hoe fallem sibi velle, Deboram cum marito suo domum sub palma infigniori ha bui illi, quae deinceps. cum tantam nominis celebritatem consecuta esset, nomen ab illa retulit. Quam grauis vero calamitas & miseria Israelitis incubuerit, priusquam per Deboram salus illis obtingeret, ipsamet in eantico exponit, cap. V. 7. y. Desierant haugari) wDein Israele, desieranae, donec ego Debora exorta , exorta inquam mater in Israele. raraso Israel elegit Deos nouos, rum bellam ad portaι fuit. An chpeus re hastis cernebatur, apud quadraginta milliac virorum in Israelest Nimirum ultimis verbis indicatur. tantum ilium timorem Israelitas inuasisse, ut inter tot millia virorum, nemo

892쪽

SECT. II. A I SVA AD SAMUELEM. 26 nemo arma capere ausiis fuerit, etsi in urbibus obsessi extrema pate rentur, unde hostibus tandem se dedere dc seruitutem subire coactisnt. Illis enim, qui, Israelitas armis omnibus a Cananaeis spolia. tos suisse, hisce verbis innui, contendunt, suffragari nequeo. Non video, quo pacto hoc commode fieri potuerit, & sequentia docenta non prorsus arma defuisse Israelitis: unde animum potius desuisse. t concludamus, par est. Debora itaque, eum liberationis tempus instaret, Barahum arcessuit, Abinoami filium, quem Kedesicho e tribu Naphtali euocauit. Diuersum eum a Lappidotho Deborae marito fuisse, iam antea obseruauimus, & vel hinc colligitur, quod Κο descito eum ad se arcessuisse dicatur. Qui eum aut patrem aut filium Deborae fuisse putant, nullas quoque suae sententiae adferre

rationes possunt. Immo eo minus hoe est verosimile, quod scriptu ra de Debora dc Baraho ita loquatur, tanquam inter quos nulla n cessitudo aut consanguinitas intercesserit. Mandatum Numinis cum

Baraho Debora exposuisset, & quid ab eo fieri vellet, quoue pacto Deus Siseram in manus eius traditurus esset, significasset, Baiahus re spondet, si mecum tueris, ibo, sin minus, non ibo. Infirmitatis suae Barahum dedisse documentum, quod sine Debora ire noluerit, fori

ex praesentia prophetidis populum animosiorem fore, existimans, res ipsa docet, etsi AvGusTIΝvs, AMBRosIus, aliique, in eo toti sint, ut eum defendant. Interim tamen, quia mandato diuino citra cunctationem paruit, modo Debora una ire vellet, fidem suam demonstrauit, recte' tae a Paulo ob res maximas per fidem gestas inter heroas fidei referri potuit, Ebrin. sa. Lxx interpretes haec verba ati

μετ' ἐμὲ ἔ , quae cum in textu ebraeo non extent, haud dubio ad excusandum Bara hum itidem ab illis sent addita. FLAV. I sEPHUS, non tantum Deboram Baraho iratam fuisse, refert, quod solus ire noluerit, sed Bara hum etiam, addit, conspecto Sisera. eiusque exercitu, fugere voluisse; loc. cit. Quae scripturae suffragio destituuntur. Castigatus tamen ob fidei imbecillitatem & quodammodoge prehen sus fuit Barakus, dum Debora respondit: Gnaeo ibo tecum, nis quod

non eris gavria tua su π ria, quam ingre ieris, stiam manum feminae Ruri 3 tradet

893쪽

eradet Iehoua, Sistram. Effecisse nimirum hoc ipso, quod solus ire

noluerit, indica , t non omnem victoriae fructum, Sisera a Iaele interficiendo. percepturus sit. Haec eum inter Deboram dc Barais hum acta essent, dicitur: Surrexit iraque Debora re Ma thum Baratam comisata ess tumque porro additur, quod Barahus Zabulonem dc Naphtatim radeschum conuocauerit. Repugnare hoc ei videtur. quod antea perfra. Debora Baraho dixerat, eum in monte Thabor, tuba ad conuocandos Nephtalitas dc Zabulonitas canere debere. Sed haud difficilis est conciliatio. Cum enim Debora una cum Barao . Kedeschum se contulisset, hic in montem Thabor ascendit, hucistina ad conuocandum ex antea memoratis tribubus populum eanens, & locum, ubi conuenire deberent, indicans, Debora i terim Kedeschi commorante. Eos itaque, qui in monte Thabor confluxerant, Κedeschum ad Deboram deduxit, dc ita Κedeschum eonvocasse populum, dicitur. Sunt, qui verba, quae in cantico Deborae Bia. V. .seqq. extant, ita capiunt, ac si eas tribus, ex quibus populus confluxit, Debora Iaudauerit, reliquas aurem vituis perauerit. Sed id vel hoc nomine admitti nequit, quod Debora diserte tantum Zabulonitas de Nephtalitas conuocari iusserit. Praeterea istorum verborum longe alium sensum esse, ostendit sEa. SCHMI-Divs. ad istum locum. Quo pacto res tandem ad proelium venerit, in quo victus fugatusque cum suis est Sisera, conitat ex cap. IV. N. seqq. In cantico Deborae ud. V. versao. proelium hoc ita describitur: e coelo pugnarunt : sectae H νtis suis pugnarunt eum Sisera. Quorum verborum hunc nonnulli sensium esse putant, Deum ipsume coelo pro Israelitis pugnasse, post vocem pugnarunt subaudientes Niri M. quam vocem cum verbo pluralis numeri coniungere, non adeo insolens sit. Ad stellas autem, quae de viis sitis, seu exorbitis suis, pugnasse dieuntur, quod attinet, varia quidem hac dere Ebraeorum magistri comminiscuntur, nec desunt, qui ex astrol gorum disciplina ad siderum influxus hie se recipiunt. Ver millimum, stellarum nomine poetice angelos designari. qui contra Siseram pugnando exercitum eius conturbarunt. FLAU. IOSEPHus , de

ingenu procella hoc intelligit, qua obrutae suarint Siserae copiae, &ita impeditas, Tt armis ni non potuerint, ἐsraelitae autem nihil

894쪽

inde detrimenti acceperint, quod saltem terga illorum ferirent, quidi auxilium diuinum inde intelligentes, ad pugnandum audaciores facti sint, antiquit. iudaic. lib. V. eap. VI. Sed haee omnia more suo fingit, etsi scriptura nihil eiusmodi commemoret. Sisera cum e cum descendisset, in pedibus spem salutis posuit, dum interea Barak exercitum eius Charosethum usque persequebatur, caesis deletisque omnibus. Ipsum etiam Siseram ea exceperunt fata, quae Debora praedixerat. Λ Iaele enim inuitatus, hospitioque exceptus, Iacte etiam refocillatus, cum obdormiuisset. paxillo in tempus eius imfixo, interemtus est. Iael illa, Cheberi Κenaei uxor fuit, ad quam eo facilius Sisera diuertere poterat, quod Chebero eum Iabino pa esset, adeoque nulla eausa sinistri aliquid de Iaele suspicandi. Forte tributum Iabino Cheber soluit, ut in agris ei vicinis sibi tendere lie

get, aut alia ratione amicitiam eius obtinuit. Ne quis autem miG-tur, cur Cheber Κenaeus in hacce regione commoratus dicatur, eum supra cap. I. Is dictum esset. Kenitas in desertum Iudae eoncessisse, iam antea Pers. II. scriptor sacer obseruauerat, Cheberum hunc a reo

liquis Κenitas se separasse, & tentorium suum ad quercetum Zaan nimis, seu, ut alii vertunt, usque ad Alon in Manannim prope Ked schum tetendisse. Ab illis scilicet Kenitis, qui erant posteri Chob bi, & ad Iordanem habitabant, se separauerat, quod diserte scriptor sacer notat, ut omne dubium eximatur. Ad Iaelem itaque eum in gressiis esset Sisera ἰ loco aquae, quam postillauerat, illa vie obtulit. Cur aquam postulauerit, per se patet, nec disputaret, ut puto, hac

de re NICO L. SERARIus, nisi occasionem, Xenaeorum a vino abstiis

nentiam demonstrandi, & hinc in monachos eos transformandi, inde captare voluisset. Iael autem ex singulari humanitate pro aqua potum nobiliorem, & ad restinguendam sitim aeque aceommodatum, Iac scilicet, obtulhi. Nescio, quid IosEmo in mentem venerit, dum dicit, fuisse lae hoc δε*Bρος iam corruptum, seu ex quo butyrum iam expressiim. In cantico Deborae cap. V. versam hoc ita exprimitur: Aquam periit, lac ei derit: in cauere istu simpulo Hustrium virorum obtulit ei is rum. Vocem enim nN I plerique per butyrum vertunt, quanquam alii rectius lac nobile, i tegrum, eui butyrum nondum expressum vel abductum, intelli.

gant. Hoc obtulit ei in cut ιι sis Itiaia virorum

895쪽

m. II. A MOSE AD CHRIs6M EUγiam seu magnatum, ita eum excipiens, prout dignitatis, qua apud Iabinum fulgebat, postulabat ratio. Opium aut simile quid

eam admiscuisse, ut soporem illi attraheret, commentum est. quod omes prorsus iundamento destituitur. Qui autem cogitat,& in proelio, dc in fuga admodum siseram fuisse defatigatum, non mirabitur, quod tam cito somno altissimo fuerit oppressus: quan. quam , dc Deum ipsum huic negotio intercessisse, non negauerim. De ipso autem Iaelis facinore, sitne laudandum, an vituperandum, aeriter viri docti inter se disceptant. Cum enim pacem, quae Κ naeis eum Iabino intercedebat, dc, quod magis est, ius hospitii, quod

olim longe erat sanctissimum, eo usque violauerit, ut virum nihil mali suspicantem Occideret, cum etiam humanissime illum inuitaniado , & securitatem pollicendo , animum doli & fraudis plenum plodidisse videatur, pessimum hocce fuisse facinus, & maxime

vituperabile, aliquis censere posset. At laudat tamen istud De hora in eantico vers. a . Benedicta sit prae mulieribvi Dei, uxor Che. bisi Renitae r prae mNberib M in tenιoria benedFcta sit. Mihi proxime ad verum accedere videntur, qui, Iaeli, cum inuitaret Siseram, de hospitio exciperet, animum eum interficiendi fuisse, negant. Somno autem cum eum oppressum Videret, simulque cogitaret, diuinitus haud dubio tam opportunam Occasionem. populum Israeliticum in libertatem afferendi. dc iniurias illi a Sisera illatas ulciscendi, oblatam. aecedente Numinis instinctu singulari, subito consilium istud cepit, facinusque perpetrauit, quod tantam ei deinde peperit gloriam. Qua quidem ratione primo a fraudis, doli ac mendacii suspicione liberatur. Pacem vero dc ius hospitii quod violauit, quia instinctu motuque, adeoque mandato Numinis hoc fecit, in eo minime peccasse censenda est. Hoc ipso enim Deus decIarauit, indignum illum esse, cui ista beneficia praestentur, cum Dei populique Israeliticili stis esset, adeoque obligationem ad pacem seruandam, hospitiique

ius custodiendum, sua sponte cessare. cons. AERA H. CALOVIVS , ad

Dd. IV. aδ. ubi suse hac de re disputat. Ita ergo cum Iael tam inis signi victoriae ultimam velut manum imposuisset, Israelitae bellum

contra Iabinum continuarunt, donec eum prorsus opprimerent,

Da. IV. u. a . Quando dc ubi mortui ae sepulti sint, Debora dc Baiarahus, disputat Nac. 1 Aravs: scd Omnia valdo incerta sunt, cumscriptura igit tred by Coos s

896쪽

scriptura nihil hac de re commemoret. Ex eo, quod solius Barari meminit, colligunt nonnulli, Deboram ante Barahum mortuam, hunc autem in ultimis quietis annis forte diem suum obiisse. Terra enim iterum quadraginta annos quieuisse dicitur, Dd. Qil. cons. SEB. SCHMIDIVS , commem. ad Iud. V. quae s. V. pag. Π7. . ' ε*. IX. Debora & Baraho extinctis, cum Israelitae iterum a Deo deficerent, Midianitis per septem annos male habendi traditi sunt, mox rursus liberandi per Gideonem, virum sortis inum,qui diuinitus excitatus, variisque prodigiis co firmatus , parua admodum manu ingentes hostium copias f dit atque fugauit, ut eo magis diuinum auxilium omnes intelligerent. Idem modestiae quoque singularis edidit exemplum, recusando imperium iure hereditario possidendum, quod ultro Israelitae offerebant. At Abimelechus, quem ex concubina Gideon susceperat,' occisis, exincepto Iothamo, fratribus, in Sichemitas&Miltonitas illud obtinuit. Triennio autem elapso, cum bellum inter illum& Sichemitas oriretur, horum funditus deleta urbe, ipse quidem, cum turrim Thebeisiensem oppugnaret, fragmento saxi molaris e turri per feminam deuoluto, percussus, & ab armigero suo interfectus, periit.

Haud exigua fuit calamitas illa, qua per Midianitas, quibus Amalekitae, aliique Arabiae populi se iunxerant, adsecti sunt Israelitae. Id enim agebant gentes istae, quae Nomadum & Scenitarum more vitam degebant, ut, cum multitudine sua metum Israelitis inctissit sent, per aestatem terrae Israeliticae locustarum instar incumbeis rent, omnia depascentes, consumentes atque vastantes, Israelitis interea ad montana confugere & in speluncas ae loca subterranea se recipere coactis. Quo ipse eos ad paupertatem atque extremas an- .gustias tandum redigi oportebat. In hoeee.rerum ita tu constitutis

897쪽

PER. I. A MosE AD CARI so Mnihil aliud relictum erat, quam ut iterum precibus se ad Deum conauerterent. , Quod dum faciebant, prophetam ad illos Deus misit, qui dilicta illorum, idololatriam cumprimis, animumque ingratum illis exprobraret. Prophetam hunc angelum quendam. sed creatum Mise, existimat GusTINus , quaesi. XXXI. in libri tuae Ebrα tum nonnulli doctores, Pineam fuiste , tradunt. - Neutra sententia certo fundamento nititur. Vir filii, dono prophetico a spiritu sancto instructus, quis autem fuerit. tuto nobis ignorare licet, cum spiritui sincto nomen eius prodere non placuerit. Et si autem peccata saltem Israelitis exprobrauerit, simul tamen tacite spem liberationis fecit, si poenitentiam acturi essent. Egisse etiam eos poenitentiam, subsecuta liberatio nos dubitare non sinit. Hanc autem per Gideonem fieri, Deus decreuerat, cui ideo angelus Domini apparuit. Quis ille angelus Domini fuerit, diuersimode iterum viri docti disputant. Ipsum filium Dei suisse, deinceps demonstrabimus, cum de religione Israestarum in hocce temporis interuallo verba faciemus. Ios Epi admodum inconcinne adstitisse dicit, forma iuuenili. Ad Gideonem quod attinet, is filius fuit Ioasi, ex familia Abieseris. Ita enim verba rectius intelligunt, quam qui per patrem

raritarum ea vertunt, quod ehaldaeus, LXX interpretes, vulgatus,

aliique faciunt. Locus, in quo angelus Domini illi apparuit, Ho. phra fuit, quae Ioasi dicitur, sorte, quod illi eiusque familiae in hereditatem celsit. Etsi autem Hoehra in sorte Beniaminis recensea- tur, Ios XVIII. U. Gideon vero ex tribu Manasseh fuerit, in tu b.to tamen isto rerum statu fieri potust, ut Ioasus in alia tribu ad iubilaeum usque praedium sibi compararet: quanquam & dici possit, in tribu Manasseh itidem eiusdem nominis urbem fuisse. Oce ratus erat Gideon in triturando tritico,& quidem in torculari, seu loco obscuriori, in quo torcular erat, ut lateret, cum in area seu loco aperto& omnium conspectui patente, ob hostium metum id fa .cere non auderet t recte quoque IosI PHVS, antiquit. rudatribb. V.

cap. VIII. Obi eruat. Quae angelus cum Gideone locutus sit, quaeue hic responderit, quoue pacto carnem & azymos, angelo isti aut potius Deo ipsi a Gideone oblatos, ignis, qui e petra erupit, ab sitierit, angelusque tandem e conspectu eius discesserit, constat ex ud.

898쪽

uae, Laa. ad a. . Gideon cum intellexiliet, angelum fuisse,quocum hactenus locutus esset, metu maximo, ne moreretur, perculsus, statim bono animo a Deo elle iussus est. Cum vero antea dictum sit, angelum illum, qui Gid eoru apparuit, ipsum fuisse filium Dei, dubium 1 tatim enascitur, quisnam itaque ille fuerit, qui illi dixie: pax tibi, noti timere . quιa non mρrioris. Angelus enim Domini ab illo disce serat. Distinctas fuisse hasee personas, aliquis existimare posset,&ita quo ue nonnulli existimant. Vlterius alii procedunt, & haec

demum nocte sequenti Dominum ad Gideonem in somulo locutum, autumant. At historici sacri haec coniungentis narratio, & res ipsa, ut hoc nobis persuadeamus, non permittit. Maximopere enim cum perterrefactus esset Gideon, cum animaduertisset, angelum fuisse, scilicet increatum illum, quocum hactenus locutus esset, statim eriis igendus folatio ac confirmandus erat. Admodum itaque verosimiale, eundem illum angelum, quocum locutus erat Gideon, ex aere vocem hanc reddidi N; pax tibi I noli timere, ree. Nec abludunt ab hac sententia R. DΑvID RIMCHI & R. LEVI LEN GLRsΟΝ. In rei istius memoriam Gideon Domino extruxit altare, idque vocMait Dominus pax, hoc est, Domino pacis. Non ita enim

hoc est capiendum, ac si ipsi altari nomen nam impositum, sed quod

Domino pacis, seu Deo, a quo pacem omnem & quaevis bona habemus, illud consecratum fuerit, ut ipsi mei IOAN. CLERICO, ad h. l. recte obseruatum est. Post primam illam apparitionem, Deus noctes quenti Gideoni iterum in visione apparuit, iussitque, ut destructo altari, quod Baali sacrum erat, lucoque, qui iuxta illud erat, exciso, aliud altare sibi extrueret, duos quo tauros, subiectis luci excisi lignis. . sibi in sacrificium offerret. Quae omnia Gideon accurate, ut iussus erat, executus est. Colligere hinc licet. & Ioasi gentem, certe loci istius incolas idololatria contaminatos fuisse. Ioas & Gideon. 1aI- tem hoc tempore, quo ista gesta sunt, illius criminis puri fuere, quo an antea itidem pollini fuerint, in sequentibus disceptabimus. Id mirum alicui videri posset, cur Gideon duos tauros sumere iubeatur, cum unum tantum mactasse, ac in sacrificium obtulisse perhibeatur. Nonnulli equidem, unum tantum taurum illi imperatum, existimant, & hinc virba pers. U. vel hac ratione: sume iuuencum bouem, qui Sss os a latri

899쪽

patri tuo est, umen cum illum saginatum septem annis, vel alio modo, ne de duobus tauris intelligantur, explicare satagunt. Sed hi apertisfacri textus verbis vim inferunt, quae duos tauros Gideoni imperatos significant; quod & Lxx interpretes, vulgatus, aliique, consi mant. Nec obstat, quod Persas unum tantum iuuencum mactare iubeatur, ut vulgo quidem existimant. Verba namque ebraea, Vt nonnullis recte obseruatum, ita reddi possunt: tumque accipies taurum patris tui in eum iuuencosecundo iis offeres in holocaustum per ligna luci, quem exrideris. Particulam enim PN etiam per eum reddi posse, notum est. Rursus equidem, cum Gideon, quae in mandatis acceperat, executus est, secundum iuueneum tantum obtulisse legitur. Vnde nonnulli ex Ebraeorum doctoribus, ut R. DAVID ΚIMCHI, P. LEVI BEN GERsON , ad h. l. aliique, in eam ingrediuntur sententiam, priorem taurum non oblatum, sed quod cultui idololatrico iam dei inatus, adeoque ad sacrificium parum aptus esset, abductum a Gideone & occisum esse. Id vero ut sine certo fundamento asseritur, ita, ut eo nos recipiamus, nulla nos necessitas cogit. Non enim di citur, quod alterum iuuencum tantum obtulerit, sed hoc saltem a iuuencus autem secun us in holocausum oblatus erat super extrum. Nimirum taurum priorem iam obtulerat Gideon, priusquam sol oriaretur, hominesque surgerent: at coem orto sole surrexissent, tuum ερ-ndus, in holocaustum oblatus, eratsuper extrum. Vero simile a uintem est, Gideonem duos tauros offerre debuisse, unum pro se &D- milia sua, ad peccata ab ea commissa expianda, alterum pro uniuerso populo Israelitico, iam libertati suae restituendo, ideoque & altero septem annorum esse debeat, quia Midianitica illa oppressio septem annos durauit. Gideoni Ierti baalis nomen inditum, constat. Cum enim idololatrae ob Malis aram & lucum destructum cum eo contenderent, & pater eius Ioasus eius defensionem sit sciperet, ad compescendas hominum murmurationes nihil essicacius dicere potuit, quam hoc, si Deus Baal, fore ut pro se ipso contendat, iniuriamque sibi illatam ulciscatur, indeque factum , ut siue Ioasus, siue idololatrae nomen Ieru baal illi imponerant, dicendo: bran I contendat contra eum Baal σα De variis Gideonis nominibus su se disserit

Uc. sERARI Us, ad h. l. quae sub Gamen reuocat SEL. SCHMIDIVS,

900쪽

quaest. IV. g. 0y. Interea Midianitae cum sociis Iordanem traiecerunt,' more consueto terram Israeliticam depopulaturi. Gideon autem diuino concitatus spiritu legatos ad Manassitas, & alias quas dam gentis ebraeae tribus misit, ad bellum eas euocans. Dumque id egit, signum a Deo petiit , idque iterata vice obtinuit, cum primum ros in selo vellere, deinde in solo circumiacente, vellere excepto, conspiceretur. Nec peccasse hac in re Gideonem existimo, cum non ex dissidentia quadam, aut incredulitate, sed ad fidei confirmationem, idque magna cum modestia, signum expetierit. Quae autem ORI CENES, aliique, de mystica velleris, in quo duplex signum editum,signia

.ficatione tradunt, cum huius loci non sint . praetermittimus. Iam in eo erat Gideon, ut ex Numinis mandato hoste, aggrederetur. Coinpiae, quas ex quatuor tribubus collegerat, in numerum triginta duorum millium excreuerant, quae castra postierant ad Imri fontem Charadum. Eundem hunc fontem esse cum DP seu fonte in tractu Iesreelis, nonnulli eontendunt, abnuentibus aliis. Vnde T radictus sit, incertum. Forte a Midianitarum trepidatione hocce nomen scir-iι litus est, ut adeo hic κατα πρέληψιν commemoretur. Maioris

momenti est, quod deinceps, facta timidis discedendi potestate, dicitur : luere eis reuerti,'confestim abire, nuban de monte Gilea . Nobilis enim ille dc in scriptura notissimus mons Gilead trans Iordanem fitus erat, Gideon autem cum exercitu suo cis Io danem castra habebat. Nee te hinc expedias, si vel maxime dicas, particulam Ita interdum idem significare, ae ad , ut sensus sit, ad monis rem Gilead. Cum enim exercitus Gideonis non tantum Manassitis, sed etiam Zabulonitis, Nephtalitis & Aseritis constaret, quem in finem his omnibus domum reuersiiris ad montem Gilead discedendum fuerit, nulla ratio reddi potest. Tantiqv hocce dubium IOAN. CLERICO visum, ut pro 'M,an a monte Gisad legendum ce seat: Uta, an a monte Gilboa, in quo castra habuerit Gideon. At, ut huc, quod extremum est, nos recipiamus, necesse non est, cum expeditior ratio sit hocce dubium soluendi, si dicamus, quae & aliorum est sententia, per montem Gilead non celebrem illum trans Iordanem, cuius alias toties fit mentio, sed alium cis. Iordanem intelligi, qui a patre Abieseris Gileado nomen sortitum . S, Ss 3 fuerit.

SEARCH

MENU NAVIGATION