장음표시 사용
911쪽
tisssimo, hostes vincunti Quae victoria quo minus sibi aeque ac reliquis laeta esset, Iephta ipse, voto inconsiderate prolato, effecit. Hinc Ephraimitae quoque, livore aut ambitione ducti, gloriam sibi praereptam aegre ferebant, sed
suae temeritatis mox dederunt poenas grauissimas iustis. masque. Atque tum rursus pacate atque tranquille vixerunt Israelitae sub Ebrone, Elone& Abdone, qui se inuicem excipientes iudicum munere functi sunt. Thola hie filius dicitur Phuae, Dodonis filii, ex tribu Isa-schar. Ita namque res se habet iuxta textum ebraeum. UuIgatus autem interpres, verba ebraea ita transferendo.Surrexit dux in I
Oeli Thola, Atius Phua, patrui Abimelech, νιν de Uaschar ; duplicem errorem commisit; dum primo pro eo, quod in ebraeo est: ad Dianandum Braelem, posuit: dux in Israel; deinde, dum nomen Vn' pro appellativo habet, quod tamen hic rectius pro proprio habetur. Patruus namque Abimelechi, seu frater Gideonis, non potuit esse ex tribu Isaschar, cum Gideon esset ex tribu Manasseh. Defendere
equidem versionem vulgatam nititur NIC. sERARIvs. sed ei responis det sEB. SCHMImus, ad ruae eas. X. quas. I. 8a .str . Ceterum, licet besta, quibus tum vexati sint Israelitae, non commemorentu
recte tamen dicitur. Tholam exortum ad saluandum Israel. Nunquam enim non contra vicinorum insulaus iv molitiones defendendi erant Israelitae, licet forte in hellum apertum & memorabile non eruperint. Cum per viginti an os iudicis ossicio Thola functus e set. Obiit. De Iairo Galaadite nihil aliud memoratur, quam quod eriginta ei fuerint filii, totidemque urbes in terra Galaaditide, quae stiliae Iairi dictae sunt. Diuersum hune Iairum ab eo esse, qui Num. XYXII. . & Deut. III. I . commemoratur, res ipsa docet. Nee credibile, Iairum, qui tempore Mosis vixit, post Gideonis aeta tem adhue in vivis fuisse. Probabile autem videtur, Iairum hunc iuniorem, qui ex posteris prioris fuit, villas a Iairci semori captae. &dcinde a ius, iterum recuperasse, & nonnullas eis adiecisse, ut adeo
912쪽
nomen NN' NUl νιne Iairi, quod iisdem a Iairo seniore datum, a Iairo iuniori renouatum sit. Interdum nomen illud nutriet illae Diri, ita accipitur, ut omnes Basanitidis urbes complectatur. Et tum sexaginta Iairi villae memorantur . ut L. reg. IV. U. Ios XIII. Io. cons. & Deut. III. 1 . . Quod si observetur, conciliare facile licet, quae inter se pugnare videntur. cons. IOAN. CLERICUS , ad iud. a. . NIC. SERMUvs Iairum huncce . de quo nobis sermo est, etiam Bedati dictum, putat. Cette Bedan inter iudices L. Sam. XII. u. commemoratur, etsi in libro iudicum nulla eius fiat mentio. At per Bedan Simsonem potius intelligendum, recepta fere Ebraeorum est sententia, cui & sEaAsΥ.sCHMinius suffragatur, ad iudic. cap. aequae s. II. g. ρ77. Qua de re & in 1 quentibus dicetur. Per annos xxIi ossicio iudicis Iairus functus est. Mortuo Iairo ad pristinos mores rouersi Israelitae Baalim
fic Astaroth, Syrorum, Sidoniorum, aliarumque gentium vicinarum Deos coluerunt. Quamobrem ad iram concitatus Deus, eos iterum grauissime puniuit, atque in manus Philistaeorum atque Amm istarum tradidit, ut ex una parte ab his, ex altera ab illis vexare etur. Atque ad Ammonitas quidem quod attinet, praetermitte dum non est, quod scriptor sacer dicit: confringebant, conqua
.ctodecim annos omnes filios Israelis, qui in transitu Iordanis iu terra Enroraei, qui olim erat) in Gildari. Diuersmode haec verba exponi solent. Nonnulli verba in anno isti, reserunt ad annum, quo Iairus mortuus est, ut R. SAL. IARCHI. Alii verba ita capiunt:
ab anno isto, ut sensus sit: ab isto anno inchoasse oppressionem de
per octodecim annos duralle. I M. TREMELLos,&cum illo alii ipsum annum decimum octauum intelligunt: in anno isto, anno, inquam, decimo octauo. Sic & IOANNEs CLERICus: Eo anno, qui eras eorum
imperii decimus octauus. Mihi illorum se probat sententia, qui verbarin amo isto, ad traditionem Israelitarum in manus hostium a Deo factam referunt, ut sensus si, statim eo ipso, quo Deus eos deseruit, in hostium potestatem tradidit, anno, vehementer eos confractos &eonquassatos ab Λmmunitis fuisse , istamque oppressionem per annos
913쪽
octodecim deinceps durasse; conssEBASTIANvs SCHMIDIus, ad h. l. Initium autem factum ab illis, qui trans Iordanem habitabant: quibus subactis , Ammonitae traiecto flumine etiam Iudae, Beniaminis &Ephraimi tribubus bellum intulerunt. In maximis itaque anguiliis
constituti Israelitae ad Deum se conuerterunt, auxilium contra hOstes ab eo exposcentes. Deus vero ingrati prius animi crimen, leuitatemque ac inconstantiam illis, haud dubio per prophetam quendam, exprobrat, commemoratis gentibus, a quarum potestate eos liberauerat. Intereas autem nominatur etiam puta id est, pluta ' Nut recte chaldaeus expressit, seu Maonitae, quorum alias nulla inscriptura iniicitur mentio. Vulgatus interpres sine ulla ratione pro Maon Cananaei habet, quem frustra Romanenses quidam defendere annituntur. Nec soluunt, sed secant hunc nodum, qui textum ebraeum
hic corruptum esse,& pro Maon Midian, vel alia ratione legendum censent. Sed nihil obstat, quo minus Maon sit nomen viri, qui auctor fuerit gentis ab illo postea denominatae, quaeue illis, qui h silem erga Israelitas demonstrarunt animum, se adiunxerit. Nec mouebit quenquam, quod de Maonitarum erga gentem ebraeam insultibus alias nihil inscriptura legatur, namque nec Sidonios, quorum sic itidem fit mentio, Israelitis bellum intulisse, alibi legimus. Non enim omnia bella, quae vicini cum Ebraeis gesserunt, in scriptura
sacra commemorantur, nec id necesse erat. Cum autem non ex in.
stituto, sed velut in transitu gentes nominantur, a quarum potestate Ebraeos Deus liberauit, non necesse est, ut omnium iniiciatur mentio, sed liberum est auctori, nonnullas praetermittere,& eas, quas nominare eommodum illi videtur, adducere. Vnde mirum nemini videri debet, quod memoratis hic Sidoniis & Maonitis, quorum alias nulla fit
mentio, Moabitae contra ac Midianitae praetermittantur. Ceterum Israelitae ista peccatorum suorum exprobratione commoti, remotis idolis, ad meliorem mentem redierunt, verumque Deum, ut dec bat,
colere inceperunt, quo ipso dc placatum eum propitiumque sibi habuerunt. Congregatis tum utrinque exercitibus.Gileaditarum principes de duce saltem copiis suis praeficiendo soliciti erant: tandemque Iephtaeus, vir spectatae virtutis & fortitudinis, placebat omnibus. Filius is erat Gilea di, quem ex meretrice, seu muliere peregrina,quam
914쪽
SECΤ. II. A IO SUA AD SAMUELEM.
non iustae uxoris loco habebat, suscepero t. Hinc a fratribus ex do mo paterna expulsus, & ab omni hereditate exclusus erat. Quod licet non sine omni iuris specie factum esset, cum lege Mosaica liberi ex peregrina muliere suscepti ab hereditate paterna excludantur, dubium tamen non est, quin fratres Iephtae inhumanius, quam decebat, se erga illum gesserint,& odio potius dc inuidia, quam legis religi ne inducti, eum cum ignominia quadam expulerint. Legenda, quae fuse hac de re disputat s EBAST. SCHMIDIVS , in tuae cap. IX. qu. IV. pag. Io I.seqq. Iephta itaque, in terram Tobitidem se recepit, ubi se illi adiunxerunt, homines Σ'p' cui, Otiosi, ανδρες κενοι, ut LXX interpretes habent, nulli certo vitae generi addiisti, & ad sequendam militiam mercenariam aeque ac latrocinia parati, unde & vulgatus habet: viri inopes re latrocinantes. Neque tamen inde colligendum.
Iephtam latrocinia exercuisse , ut ALPHONS S TOSTATUS ABvLENsIs
existimat, ad iussi cap. XI. quas. X. s M. immo ipse H vGO GROTIus, libri III. de itire belli re pacis, cap. III. g. III. quippe quod ex voce ebraea Σ'p' non sequitur. Et licet milites isti, qui ei se adiunx runt, ad omnia fuerint parati, nondum sequitur, quod iis etiam allatrocinia usus sit. Probabilius itaque, Iephtam consensu magistratus eius loci, in quo degebat, contra hostes, qui Tobitidem incurissionibus suis vexabant, ad illorum insultus reprimendos, & regionem istam defendendam , subinde expeditiones feliciter suscepisse, indeque
bellicae virtutis acquisiuisse laudem. Eius itaque fama commoti Gi- Ieaditarum principes, cum exercitus ducem quaererent, siam mamilli detulerunt potestatem, quam & ea lege acceptauit, ut victis represissisque hostibus, summa rerum penes illum esset, in quod praeter principes seu seniores Gil raditarum, ipse quoque populus consensit. Imperator itaque constitutus, etsi statim vim vi repellere potuisset, Amis monitas tamen iniustitiae prius conuincere voluit, an hac ratione ab iniuriis Israelitis inserendis reuocari possent. Legatos itaque ad eos misit, cauiam belli, quod Ebraeis inferebant, exquirens. Ammonitarum rex respondeb.it, se venisse, ut sua repeteret, terram scialicet, quae inter Arnonem, Iabbohum & Iordanem esset. Quod ut teiste intelligatur, dc controuersiae huic, quam Ammonitae mouerunt, lux affundatur, obseruandum, regionem hanc, quae morrhaeois
915쪽
19 2 2ERIOD. II. Α ΜΟSE AD CHRHTu Metum fuit, Israelitis tum cessisse, cum Sichonem regem illorum vicissent , qui Moabitis huncce tractum eripuerat. Ante Moabitas' autem Ammonitae hancce terram possedisse videntur: ceteron uia enim nulla iuris specie rex Ammonitarum eam sibi vindicare potuis
Amor.rea decederent, quae ad maiorum suorum duionem pertineat; a liquit. iudaic. bbr. V. cap. IX. pag. In Iephta, missis iterum legatis, negabat, Ammonitarum regem iustam habere de ademta sibi Λ mor- . rhaea conquerendi causam. Primo namque Israelitas, e m ex Ae gypto egressi essent terram Canaan a Deo sibi conceflam, occupatuisti, nec Moabitidem, nec Ammonitidem, seu terram, quam reuera Λmmonitae & Moabitae tum possidebant, inuasisse. IosΕΡHus fioe
τοις προγονοις αιτῶν ἐυλὴ γως ἐγγιιαλοῦσι, κάρον τι μάλλοι της ἀρωρωελτιco αυτοις εχειν ρφώλουσι παρεΘεέσης' δυνα ὀν γαρ -υ τῶκ 4 τάυτην λαβήν. Contra Iaphtes negabat, eum merito queri de ademta quondam Amorrhaea, sed magis gratiam durae pro Ammoniistide νehcta; potuisse enim Minen re illam oceu re p lor. est. Deinde ad Amorrhaeam quod attinet, Israelitas a Sichone Amorrhaeorum rege transitum petiisse, quem cum non tantum denegasset, sed arma Israelitis opposuisset, ab hisce etiam victus & debellatus esset, 'agros eius adeoque dc Amorrhaeorum, iure meritoque illis in possessionem cessisse. Cum vero istud insuper iussu, auctoritate & auxilio veri Dei gestum sit, eo minus Israelitas peccasse, Amorrhaeorum regionem sibi vindieando; quemadmodum haud dubio Ammonitae existimaturῖfnt, quae a Cliramose, Moabitamin pariter aet Ammoni rum idolo illis postidenda tradita sint, optimo se tenere iure. Addit porro, si
quis eo tempore ν cum terram illam Occuparunt Israelitae, eandem tibi vindicare potvisset. Bala hum eum suisse, Moabitarum regem, cum Moabitis eam Amorrhaereripuissent, ut antea dictum. Hoc vero tacente, nihilque iuris in eam sibi asserente, nullam profecto, ut hoc
916쪽
possessores fuerint. Tandem ad haec omnia accedere, quod iam per trecentos annos Israelitae hane regionem possideant , quam adeo , si reliqua omnia nihil euincerent, vel praescriptionis iure fibi vindia care possent. Ita rectissime argumentisque praegnantillimis Israelitarum causam egit Iephta; cons. HvGO GROTIus fide inre beis spacis, libr. II. cast. IV. q. II. Ab occupatione equidem istius terraevsque ad tempus, quo haec inter Iephtam dc Ammonitas acta sunt non CCC, sed tantum CCLxlv anni elapsi sunt, iuxta caIculum IA vSSERII in annalibus pag. 3 . quanquam alii aliter rationes hic filia ducant, Vt videre licet apud CHRISTIAN-scuo NuM , biblioth. bisor.
.scr. veteri testam. tonet. II. Eam. Io. Sed, cum longe frequentissmum sit, annorum quorundam non habere rationem, Ut numero
rotundo efferri queant, nihil hic occurrit, quod reprehendi debeat. Aeqius lima eum esIent, quae regi Ammonitarum Iephta proposuit, ille tamen his Iocum non reliquit; unde Iephta collectis ex Gileadiatide & Manassitis, copiis. & voto pro victoria Deo nuncupat , Ammonitas aggressus est, iisque viistis, urbes, quas Israelitis eripuerant, ab Aroer usque ad Minnitham, numero viginti, iterum ocet pauit. Eum in modum repressi Ammonitaς , Israeluus autem reddita pax est, atque libertasia
De voto Iephtae varia disputari solant, Inter quae eminet vexata sitas quaestio, an filiam tuam immolarit Z Iudaei pariter ac christiani in diuersas hic abeunt parte&, nonnullis id affirmantibus,
negantibus aliis. Inter priores sunt FLAv. IosEPHus .antiquit. iudaici Lb. V. cap. IX. IONATHAN paraphrastes, R. SAL. IARCHI , ad h. l. dc inter ecclesiae veteris doctores ivsrmus martyr, vel quisquis auctor est, qMae antim ad orthodoxos, quas. XCIX. CHRYsosToMus , homicis Iephea, HIrRONYMus, epist. XXXIV. ad Iuban. AvGusTINVs, ad Φ. l. quaesi. XLIX. aliique. Ex recentioribus praeter multos aliOSin
hanc sententiamingressus est,eamque singuIaridiatribe de voto Iephtae, defendit LuDOVICus cAPPELLus, quod & ex nostratibus fecit AUG.PpEu PsRus, cuius itidem peculiaris de hoc argumento extat exercitatio , quae septima est inter eas, quae dubiis eius vexatis sunt additae, IV. Us. sqq. cons & NATALia ALFxANDER , his. cccles peia testam. Vovv 3 actata
917쪽
aetate mundι IV. differt. XIX. pag. Π.seqq. Inter posteriores R. DA
CLASMus, IOANNES CLERICUS , aliique quam plurimi. Et ofletum sane se utrinque dissicultates maximae, ut, quamnam alteri prae ferre sententiam debeas, merito dubites. Res omnis fere ad sensum verborum, quibus votum suum Iephta coneepit, redit. Quod enim vovit, hoc etiam secisse, diserte dicitur. Verba autem, quibus votum concepit, ita se habenti si Ammonitas in manum meam tradideris.
quicquid egress/m fuerit mihi obviam e foribus domus meae, eum ab Ammonitis incolumis redibo, id eνιι Lehouae, atque in holocaustum offeram. Vbi quidem . qui immolatam Iephtae filiam, contendunt, phrasin illam, ni ph in occursum abcuius ire, cumprimis urgent, quippe quae in scriptura sacra tantum de hominibus adhibeatur: in. deque porro concludunt, mentem Iephtae fuisse, si homo, quicunque fuerit, sibi ab Ammonitis re feliciter gesta reuersuro, primum obuiam egressurus sit, se illum Deo immolaturum. Ita vero Iephtae aliquid tribuunt, quod illi in mentem venisse, ab omni prorsus abhorret verosimilitudinis specie. Cur enim homo ebraeus, idemque legum Mo . Dicarum non prorsus, Ut eredere par est, ignarus, homine potius, quam animalia bruta, Deo in sacrificium destinauit 3 praesertim, cum ignorare non posset, humana sacrificia Deo neutiquam grata
esse, immo Deum eiusmodi crudelitatem vel maxime abominari: Licet autem concedamus, phrasin illam, in occursum alicuius ,seu oburam alicui ire, ceteroquin de hominibus usurpari, deque iis etiam, qui animo obuiam eundi egrediuntur, magis proprie adhiberi, non tamen video, quid obstet, quo minus etiam de animalibus brutis usurpari queat, in quibus etsi intentio desit, illis tamen, qui in eadem via constituti sunt, quam & illa ingrediuntur, itidemGccurrunt. Fierique potuit, ut boum & ovium greges Iephta aleret, qui, si illi obviam facti egent, splendida inde sacrificia Deo offerre potuisset. Frigidum est, quod nonnulli excipiunt, cum dicatur, e foribus domus meae, non probabile esse, ex domo tanti herois animalia sacrificiis apta, boues ouesque egress ros. Quasi vero sub voce domus etiam non comprehendi possint stabula.
918쪽
stabula, nec notum esset, principum virorum diuitias apud gentes orientales in pecudum gregibus maxime constitisse. Frustra etiam hi urgent, non posse animalia, quae alias Deo offerri solent, intelligi, cum plane singulare quid voveat Ieplua. Vnde enim hoc probabuntὶ Sed reliqua , quibus votum Iephta concepit, verba consioderemus: id erιt Iebou.re, inquit, atque in holocaustum offeram. Viades, inquiunt, qui Iephtae filiam immolatam volunt, hic tantum L crificii fieri mentionem. In sacrificium itaque oblata est Iephtae filia: cum, ut voverit, ita fecisse diserte dicatur. Respondent, qui secus sentiunt, particulam ' in posteriori membro non copulatiue, sed disiunctive, accipiendam, quod interdum fieri solet, ut Genes II. LExod. I. Io. XII. I. alibique. Vt adeo sensus verborum Iephtae sit: aut erit Iehouae, aut eram illud ιn holocaustum; h. e. aut consecrahitur Iehouae, & cultui diuino dicabitur, ut perpetuo seruiat domino, si scilicet homo sit, aut immolabitur, si scilicet sit animal, quod
ex lege immolari possit 3, cons. R. DAVID LIM CHI dc M sALOM. BENMELECH, ad h. l. itemque SALOMON GLAssius , philolog. Dcr. M. IV.era I. I. observ.u. VII. pag. υδ. Quae hic regerunt, qui contrariam sententiam defendunt, non magni momenti sunt. Significationem enim copulativam paniculae esse solenniorem, a qua non temere
discedendum sit Aubens concedo: sed simul. hic causam iustissimam praegnantissimamque esse, cur disiunctiva significatio praeserenda sit,
contendo. Quodsi vel maxime etiam vis particulae copulandi retineatur, sensus tamen hic erit: quicquid ex foribus domus meae egres
fum fuerit, Deo sacrificabo. si scilicet animal fuerit, quod Deo offerri
in sacrificium possi. Aliter hominem ebraeum. rationisque compotem cogitaste, vix est credibile. Interim fateor, inconsiderate egit Iephta, dum ita votum, generatim sine ulla expressa restrictione Concepit: praesertim, cum accedente deinceps superstitione, existimauit, se voti religione teneri. cum filia occurrisset, eamque cum immolare non post ci, Deo tamen consecrandam censuit. Atque hinc
S illa duudicari quaestio potest, quae a nonnullis mouetur , dc de quasi se NICO L. SFRA Rivs ad h. l. disputat, an dc quousque Iephta voto hocce peccauerit. Equidem, si hominem, qui primus occurrisset, se Deo in sacrificium oblaturum vovisset Iephta, ipso hocce voto magno
919쪽
tam omnis rationis expertem fuisse lephtam, ut eiusmodi quid animo conciperet, votum quidem in se spectatum vitio caruisse, existimor inconssiderate tamen & praecipitanter erat prolatum, eo quod inter homines & bruta nullum secilliet discrimen. Et hactenus etiam Deo non suit ingratum, cum in veteri testamento vota rite concepta diui uicultu; partem constituerint: etsi inde neutiquam sequatur, voto isto Iephtam victoriam ab Ammonitis impetrasse, quod NI C. sLRARIus
vult ad b. L Non enim ad aliquid promerendum, sed ad arum umeratum declarandum hocce votum spectabat: quorsum dc celso quia vota eucharistica comparata esse solebant. Sed dispiciendum nunc porro, quo pacto Iephta Votum suum exsoluerit. Victis nimirum Q repressisque Ammonitis, cum Mitipham domum suam reuerteretur. filia eius unica tantam victoriam patri gratulatura, cum tympanis dc tibiis, ut gentis seculique istius mos serebat, ei obuiam egreditur. Quam dum conspexit, vestibus suis laceratis, Ab 1 inquit me depressisti, esque inter eos, qui me conturirant, G. Errore scilicet aut superstitione ductus, cum generatim &sne ulla exceptione votum concepisset, existimauit, illud ad filiam extendendum. Cumque haud nescitet, filiam immolare nefas, putauit tamen, eam Deo consecra dam. Idque ex verbis voti, si stricte iis inhaerere vellet, sequebatur. Sive enim ea cum nonnullis disiunctive capias. sub numera earum rerum , quae Deo consecrandae erant, filia comprehendebatur: siue tantum de sacrificiis locutus sit, sequebatur tamen, quae iasacrificium Deo offerri non poterant, alia ratione eidem conlecranda esse. Ad minimum Iephta superstitione ductus ita existimabat. Scire equidem ex lege Mosaica poterat, aut debebat, homines Deo votos . redimi posse, Lear. XXVII. I. .Hq. Sed legum Mosaicarum sorte nodi. adeo petitus Iephta fuit: sorte & ipsi sacerdotes eo tempore nos suere peritiores; fierique etiam potuit, ut eos nou consideret. Quic-' quid huius sit, si mo dolore perfusus Iephta fuit, cum filiam primum
sibi octurrere videret. Id rursus equidem in rem suam vertunt, qua eam immolatam volunt, non aliam, quam hanc tam immensi doloria
causam esse potuisse, existimantes. At uti asti dolorem forte Iephtae paulisper eX3SSerant, quem magnum suisse, non abnuo, ita causam cius
920쪽
eius iustissimam habere sibi videbatur, quod omnis spes ex filia unica prolem suscipiendi deeollasset: dumque Deo consecrata seruare virginitatem debebat, reuera his c perinde erat, ac si mortua esset. Et illa quidem voluntati patris non repugnabat. Mihi facito, inquiebat, quod ex ore tuoWodite quandoquidem Iehoua Pisionem de host-bus lais Ammonitis tibi concessit. Mentem patris haud dubio inteLIexit: adeoque si sciuisset, se immolandam esse, an animo tam intrepido & imperterrito consensura fuisset, valde dubito. Unicum saltem sibi concedi postulauit, bimestre scilicet ,statium, ad deflendam νιrginitatem. Cur vero nou ad vitam potius, quam ad virginitatem deflendam, si immolanda fuisset Non me fugit, quid regerant , qui secus sentiunt: sed ut a verbis claris & perspicuis discedamus, nulla hic r.os cogit necessitas. Videtur autem ex ipsis hisce. virginis verbis colligi posse, non inusitatum suisse eo tempore, ut& virgines Deo consecrarentur, istillae virginitatem suam hac rati ne deflerent. Domum itaque, elapsis duobus mentibus eum redii set, pater ei fecit, quod uerat. Si dubites, quid pater intuitu filiae, quae immolari non poterat, voverit eeeel statim additur: NV N num N, re ilia non agnouit νirum, seu virgo permansit. Hoc omne mihi dubium exime .videtur. Sensum equidem hune verbis illis nonnulli tribuunt, eam, eum votumsuum exequeretur, mactan Eo illam, nondum expertam virum. At quid necesse erat, hoc addere, eum iam antea dictum esset, eam virginem fuisse. Quis vero serret, in narratione historica id, quod praecipuum esse debebat, praetermitti, & poni illad, quod iam notum erat, eam fuisse virginem. Sunt haec eiusmodi, ut prorsus mirer, sententiam contrariam, quae& alias grauissimis incommodis laborat, tot viris dinctis se probare potuisse. Consecratam igitur eam domino censeo, hoc est, ut ego quidem existimo, tabernaculi ministeriis certis addictam, quae a sequiori sexu peragi poterant. Enatam tandem hinc consuetudinem, scriptor sacer addit, in gente Israelitica, ut Israelitides puellae,
quotannis irent rarim PQ, ubi quidem verbum tauri, diuersimode reddere solant. Nonnulli, ad plangendum, ut vulgatus , quςmadmodum dc chaldaeus habet, ,N, ad lugendum, de
