The Tusculan disputations, book first ; the dreams of Scipio: and extracts from the dialogues on ...

발행: 1851년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Ego enim istud ipsum Vereor ne malum sit,

non dico carere sensu, sed carendum esse M.

Auctoribus quidem ad istam sententiam, quamvis obtineri, uti optimis possumus quod in omnibus causis et debet et solet valere plurimum et primum quidem omni antiquitate; quae quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc

melius ea fortasse, quae erunt Vera, Cernebnt.

27. Itaque unum illud erat insitum priscis illis,

quos cascos appellat Ennius, esse in morte sen-Sum, neque excessu Vitae sic deleri hominem, ut sunditus interiret idque quum multis aliis rebus, tum e pontificio jure et caerimoniis sepulcrorum intelligi licet, quas maximia ingeniis praediti nec tanta cura coluissent, nec Violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus, mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque Vitae, quae in claris viris et seminis in in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen. 28. Ex hoc et nostrorum opis nione Romulus in caelo cum dis agit aevom, ut, famae assentiens, dixit Ennius, et apud Graecos, indeque perlapsu ad nos et usque ad Oceanum, Hercules tantus et tam praesens habetur deus. Hinc Liber, Semela natus, eademque sumne

celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adjutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii luisse perhibentur Quid Τ

42쪽

16 TUSCULANARUM DISPUTATIONUM

Ino Cadmi filia, nonne ευκοθεα nominata a Graecis, utut habetur a nostris' Quid ' --

tum prope caelum, ne Plures Persequar, nonne humano genere completum est ΤXIII. I9. Si ero scrutari vetera, et ex iis ea quae scriptores Graeciae prodiderunt, emerctooner ipsi illi, majorum gentium dii qui habesn-iu hinc a nobis Prosecti in caelum reperientur. aere, quorum demonstrantur sepulera in Gra elao reminiscere, quoniam initiatus, qua

traduntur mysterit': tum denique, quam hoo late pateat, intelliges Sed qui nondum isa,

quae multis post anni tractari coepissent, phy-,ie didicissent, tantum ibi P SuRSerunt, quantum natura admonente cognoVerunt ration sistestusas rerum non tenebant; Visis quibusdam saepe movebantur, idque maXi me nocturnis, otviderentur ii, qui ita excesserant, Vivere.

a Ut porro firmissimum hoc afferri id furion deos esse credamu8, quod nulla gens tam sera nemo omnium tam it immanis, cujus moti 16m'non imbuerit deorum opinio: - multi de diis orava sentiunt id enim Vitios more essic solosin: omnes tamen esse Vim et naturam IVmam arti1 -ur ne vero id collocutio bominum arituanIuxi iugiitutis opinIO Si non

43쪽

bitretur Tolle hanc opinionem luctum sustuleris. emo enim maeret suo incommodo dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens e eo est, quod eum, quem dileximus, Vitae commodis privatum arbitramur idque sentire. Atque haec ita sentimus natura duce, nulla ratione nullaque doctrina.

XIV. 1. aximum vero argumentum Si naturam ipsam de immortalitate animorum tacitam judicare, quod omnibus curae sunt, et maXimae quidem, quae post mortem futura sint. rit arbores, quae alteri saeculo prosint, ut ait in Synephebis; quid spectans, nisi etiam postera saecula ad se pertinere Ergo arbores seret diligens agricola, quarum adspiciet bacam ipse nunquam: Vir magnus leges, instituta, rem publicam non seret Quid procreatio liberorum, quid propagatio nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta, quid elogia significant, nisi nos sutura etiam cogitare 3 32. Quid illud 'num dubitas, quin specimen naturae capi deceat ex optima quaque natura' quae est melior igitur in hominum genere natura, quam eorum, qui se natos ad homines juVandos, tutandos, conservandos arbitrantur Abiit ad deos Hodicules nunquam abiSSet, niSi, quum inter homines esset, eam sibi Viam muniVisset Vetera jam ista et religione Omnium consecrata.

44쪽

18 Tuscuti NARUM DIsPUTATIONUM

XV. Quid in hac re publica tot tantosque Viros, ob rem publicam interfectos, cogitasse arbitramur' iisdemne ut finibus nomen suum, quibus vita, terminaretur' emo unquam sine magna spe immortalitatis se pro patii offerret ad mortem. 33. Licuit eas otioso Themistocli, licuit Epaminondae, licuit, ne et velam et exte na quaeram, mihi; sed nescio quo modo inham rei in mentibus quasi saeculorum quoddam amgurium suturorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et exsistit maxime, et apparet facillime. Quo quidem dempto, quis tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis Viveret 834. Loquor de principibus quid poetae nonne post mortem nobilitari volunt unde ergo

illud l

adspicite, o cives, senis Enni imagini formam. His vostri m panxit maxumas sa patrum

Μorcedem gloriae flagitat ab iis, quorum patres assecerat gloria idemque,

Nemo me lacrumis decoret necfunerastetu ris Cur Volito vim per ora virsim.

Sed quid poeta. Opifices post mortem nobilitari volun Quid enim Phidias sui similEm speciem inclusit in clypeomin Vae, quum inscribere non liceret 8 Quid nostri philosophi 'nonne in iis ipsis libris, quos scribunt de comtemnenda gloria sua nomina inscriblintq

45쪽

36. Quod si omnium consensus naturae V est, Omnesque, qui ubique sunt, consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat, qui Vita cesserint: nobis quoque idem existimandum est. Et si, quorum aut ingenio aut Virtute animus excessit, eos arbitramur, quia natura optima sint, cernere naturae vim maxime Veri simile est, quum optimus quisque maxime posteritati serviat, Esse aliquid, cujus is post mortem sensum sit habi

XVI. 36. Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque sint, ratione cognoscimus Sio permanere animos arbitramur consensu nationum omnium qua in Sede maneant, qualesque sint, ratione discendum est. Cujus ignoratio finxit inferos easque sermidines, qua tu contemnere non sine causa Videbare. In terram enim cadentibus corporibus, iisque humo tectis, e quo dictum est humari, sub terra ensebant reliquam vitam agi mortuorum. Quam eorum opinionem magni errore consecuti Sunt, quos auxerunt poetae. 37. Frequens enim consessus theatri, in quo sunt mulierculae et pueri, movetur audiens tam grande carmen:

Idrum atque advenio ueherunt viae, via alia a Mardua, mr speruncas inris structas lueris, peniantibus, M tioins, ubi rigida consta oriam caligo inferum:

tantumque aluit error, qui mihi quidem jam

sublatus Videtur, ut corpora cremata quum Seirent, tamen ea fieri apud inferos fingerent, quae

46쪽

20 TuscuLANARUM DIsPUTATIONUM

aine corporibus nec fieri possent, nec intelligi. Animos enim per se ipsos viventes non poterunt mente complecti formam aliquam figuramque quaerebanti Inde Homeri tota νεκυία inde ea, quae meus amicus Appius νεκρομιαντεια saciebat; inde in vicinia nostra Averni lacus,

onde animae eaecitantur obscura timis , aperto 4stio aut Acheruntis, Diso sanguine mortuorum im4gines.

Has tamen imagines loqui volunt; quod fieri

nec sine lingua, nec sine palato, ne sine saucium, laterum, pulmonum vi et figura potest. Nihil enim animo videre poterant ad oculos omnia reserebant. 38. agni autem est ingenii, sevocare mentem a sensibus et cogitationem a consuetudine abducere. Itaque credo equidem etiam alios tot saeculis; sed, quod litteris exstet, Pherecydes Syrius primum dixit, animos hominum esse sempiternos antiquus sane suit enim meo regnante gentili. Hanc opinionem discipulus ejus Ρythagoras maxime confirmavit: qui, quum Superbo regnante in Italiam venisset, tenuit magnam illam Graeciam quum honore et disciplina, tum etiam auctoritate multaque saecula postea sic imit Ρythagoreorum nomen,

ut nulli alii docti viderentur. XVII. Sed redeo ad antiquos Rationem illi

sententiae suae non sere reddebant, nisi quid erat numeris aut descriptionibus explicandum. 39. Platonem serunt, ut Ρythagoreo CognOS-ret, in Italiam venisse, et didicisse 'thagorea

47쪽

omnia, primumque de animorum aeternitate nonaolum sensisse idem, quod)ythagoram, sed rationem etiam attulisse. Quam, nisi quid dicis, praetermittamus, et hanc totam spem immortalitatis relinquamus. A. An tu, quum me in

Summam exspectationem adduxeris, deseres 'Errare mehercule malo cum latone, quem tu quanti laesas scio et quem ex tuo ore admiror, quam cum istis Vera sentire. 40. M acte

virtute ego enim ipse cum eodem ipso non invitus erraverim. um igitur dubitamus, an, sicut pleraque quamquam hoc quidem minitime persuadent enim mathematici, terram in medio mundo sitam ad universi caeli complexum quasi puncti instar obtinere, quod κεντρον illi

Vocant eam porro naturam esse quattuor omnia

gignentium corporum, ut, quasi partita habeant

inter se ac divisa momenta terrena et humida suopte nutu et suo pondere ad pares angulos in terram et in mare erantur reliquae duae partes, una ignea, altera animalis, ut illae superiores in medium locum mundi gravitate erantur et pomdere, sic hae rursum rectis lineis in caelestem locum subvolent, sive ipsa natura Superiora appetente, is quod a gravioribus leviora natura repellantur. Quae quum constent, perspicuum

debet esse, animos, quum e corpore XCeSSerint,

sive illi sint animales, id est spirabiles, sive ignei, sublime serri. 41. Si vero aut numerus ubdam sit animus, quod subtiliter magis quam

48쪽

22 TuscuLANARUM DISPUTATIONUM

dilucide dicitur, aut quinta illa non nominata

magis quam non intellecta natura multo etiam integriora ac puriora sunt, ut a terra longissimctae efferanti Horum igitur aliquid animus est, ne tam vegeta mens aut in corde cerebrOVe, aut in Empedocleo sanguine demersa jaceat. XVIII. Dicaearchum vero cum Aristoxeno aequali et condiscipulo suo, doctos an homunes, omittamus quorum alter ne condoluisae quidem unquam videtur, qui animum se habere non sentiat alter ita delectatur suis cantibu ut eos etiam ad hae transferre conetur. adimoniam autem ex intervallis sonorum nosne Possumus, quorum Varia compositio etiam harmonias efficit plures membrorum vero situs et figura corporis, vacans animo, quam possit h-moniam efficere, non video. Sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli canere ipse doceat. Bene enim illo Graecorum proverbio praecipitur,

Quam quisque norit 4rtem, in hac se eaeἐνω-

42. Illam vero sunditus ejiciamus individuorum

corporum levium et rotundorum concursionem sortuitam quam tamen Democritus coneHE-sactam et spirabilem, id est animalem esse est. Is autem animus, qui, si est horum quattuor generum, ex quibus omnia constare dicuntur, ex inflammata anima constat, ut potissimum videri video anaetio, superiora capessat neceSSe St.

Nihil enim habent haec duo genera proni, et

49쪽

LIBER I CAP. XVIII. XIX. 23

supera semper petunt. Ita, sive dissipantur, procul a terris id evenit; sive permanent et conservant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum, et ab iis perrumpatur et dividatur crassus hic et concretus aer, qui est terrae proximus Calidior est enim vel potius ardentior animus, quam est hic aer, quem modo dixi crassum atque concretum quod ex eo sciri potest, qui corpora nostra terreno principiorum

genere consecta, ardore animi concalescunt.

XIX. 43. Accedit, ut eo sacilius animus evndat ex hoc aere, quem saepe jam appello, eumque perrumpat, quod nihil est animo velocius, nulla est celeritas, quae possit cum animi celeritate contendere. Qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita seratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes, imbres, Ventique coguntur, quod et humidum et caliginosum est propter exhalationes terrae.

Quam regionem quum superarit animus, naturamque sui similem contigit et agnovit, junctis ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus insistit, et finem altius se efferendi acit. Quum enim sui similem et levitatem et calorem

adeptus est, tamquam paribus examinatus Onderibus, nullam in partem moVetur, eaque ei demum naturalis est sedes, quum ad sui simile penetravit, in quo nulla re egens, aletur et Sustentabitur iisdem rebus, quibus astra sustentantur et aluntur.

50쪽

24 TuscuLANARUM DISPUTATIONUM

44 Quumque corporis facibus inflammari a leamus ad omnes sere cupiditates, eoque magis incendi, quod iis aemulemur, qui ea habeant, quae nos habere cupiamus profecto beati Emmus, quum corporibus relictis, et cupiditatum et aemulationum erimus expertes; quodque uno facimus, quum laxati curis sumus, ut spectum aliquid velimus et visere, id multo tum faciemus liberius, totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus, propterea quod edin tura inest in mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi, et orae ipsae locorum illorum, quo pervenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum caelestium, eo majorem

cognoscendi cupiditatem dabunt. 46. Haec enim pulchritudo etiam in terris patriam illam et avitam ut ait Theophrastus philosophiam,

cognitionis cupiditate incensum, excitavit. Haecipue Vero fruentur ea, qui tum etiam, quum, haSterras incolentes, circumfusi erant caligine, tamen acie mentis dispicere cupiebant. XX. Etenim si nunc aliquid assequi se putant, qui ostium Ρonti viderunt et eas angustias, per quas penetraVit ea, quae St nominata Argo, quia Argivi in ea,

delecti viri, Vecti, petebant p/uem inauratam trietis;

aut ii, qui Oceani freta illa viderunt,

Europam Lubyamque rapaxuli dividit unda:

quod tandem spectaculum ore putamus, quum

SEARCH

MENU NAVIGATION