The Tusculan disputations, book first ; the dreams of Scipio: and extracts from the dialogues on ...

발행: 1851년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

test. ihil enim est in animis mixtum atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur nihil ne aut humidum quidem, aut flabile, aut igneum. His enim in naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et praeterita teneat, et sutura provideat, et complecti possit praesentia: quae sola divina sunt, ne inVenietur unquam, unde ad hominem venire possint, nisi a deo. Singularis est igitur quaedam natura atque Vis animi sejuncta ab his usitatis notisque naturis.

Ita, quidquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vivit, quod viget, caeleste et divinum ob

eamque rem aeternum Sit necesse est. eo ero deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et

libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens, ipsaque praedita motu sempiterno.' 67. Hoc e genere utque

eadem e natura est humana mens.

Ubi igitur, aut qualis est ista mens Ubi tua aut qualis 3 potesne dicere Dan, si omnia ad intelligendum non habeo, quae habere Vellem, ne iis quidem, quae habeo, mihi per te uti licebit'

Non valet tantum animus, ut se ipsum ipse videat; at ut oculus, sic animus, se non Videns, alia cernit. on videt autem, quod minimum est,sormam suam. Fortasse quamquam id quoque sed relinquamus Vim certe, sagacitatem, memoriam, motum, celeritatem videt Haec

62쪽

36 TuscuLANARUM DISPUTATIONUM

magna, haec divina, hae sempitem sunt. Qua facie quidem sit aut ubi habitet, ne quaerenclum quidem est. XXVIII. 68. Ut, quum ' videmus Peciem

primum candoremque caeli, dein conversionis celeritatem tantam, quantam cogitare non m sumus tum vicissitudines dierum a noctium, commutationesque temporum quadripartitas, ad maturitatem frugum et ad temperationem Commmm aptas eorumque omnium modemtorem et ducem solem lunamque accretione et deminutione luminis, quasi sustorum, notantem et significantem dies tum in eodem orbe, in duodecim partes distributo, quinque stellas ferri, eosdem cursus constantissime serVantes, disparibus interae motibus nocturnamque caeli formam undiquEsideribus ornatam tum globum terrae eminentem e mari, fixum in medio mundi univerat loco, duabus oris distantibus habitabilem et cultum; quarum altera, quam nos incolimus,

Sub Me posita ad siduas septem, unde Mrrifer Aquilaris stridor olidas molitur nives,

altera australis, ignota nobis, quam Vocant ora es ἀντιχθονα 69. ceteras partes incultas, quod aut frigore rigeant, aut urantur calore hic amtem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore

Cainu nitescere, arboresfrondiacere, νῶιε laesi a pampinis puliacme, Ram bacarum hirtate incurviscere, Seotes largirifruges, lorere 4mnia, Fontis Matere, herbis prata convestirier;

63쪽

LIBER I CAP. XXVIII. XXIX. 37

tum multitudinem pecudum, partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad Veliendum, partim ad corpora vestienda hominemque ipsum, quasi contemplatorem caeli ac deorum, eorumque cultorem atque hominis utilitati agros omnes et maria parentia: - 70. haec igitur et alia innumerabilia quum cernimus, Possumusne dubitare, quin iis praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut latoni videtur, Vel si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris Sic mentem

hominis, quamvis eam non Videas, ut deum non vides, tamen, ut deum agnoscis ex operibus ejus, Sio e memoria rerum, et inventione, et celeritate motus, Omnique pulchritudine virtutis vim divinam mentis agnoscito.

XXIX. In quo igitur loco est ' Credo equidem in capite, et, cur credam afferre POSSum.

Sed alias, ubi sit animus certe quidem in te

Quae est ei natura Propria, puto, et Sua. Sed is igneam, ac spirabilem nihil ad id, de quo agimus. Illud modo videto, ut deum noris, etsi ejus ignores et locum et faciem, sic animum tibi tuum notum esse oportere, etiam si ignores et locum et sormam. 1. In animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum,

nihil coagmentatum, nihil duplex. Quod quum

64쪽

ita sit, certe nec secerni, nec dividi, nec discemi, nec distrahi potest nec interim igitur. Est enim interitus quasi discessu et secretio a diremptus earum partium, quae ante interitum junctione aliqua tenebantur. His et talibus rationibus adductus Socrates ne patronum quaesivit ad judicium capitis, nec judicibus supplex suit, adhibuitque liberam comtumaciam, a magnitudine animi ductum, non a superbia et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, quum facile posset educi e custodia noluit et quum Paene in manuciam mortiferum illud teneret poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, Verum

in caelum videretur ascendere.

XXX. Ita enim censebat, itaque dissemit:

duas esse vias duplicesque cursus animorum corpore excedentium. 2. am qui se hum

ni Vitiis contaminavissent, et se totos libidinubus dedissent, quibus caecati vel domesticia vitiis atque flagitiis se inquinavissent, Vel re mblica violanda haudes inexpiabiles concepissent,

iis devium quoddam iter esse, seclusum' Conῶ-lio deorum; qui autem se integros castosque serVavissent, quibusque fuisset minima cum Eo Poribus contagio seseque ab iis semper sevoca sent, essentque in corporibus humanis vitam

imitati deorum, his ad illos, a quibus essent prosecti, reditum facilem patere. 73. Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apol-

65쪽

lini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere Videantur, qua providentes quid in morte boni sit, cum cantu et voluptate moriantur: sic omnibus bonis et doctis esse faciendum. Nec vero de hoc quisquam dubitare posset, nisi idem nobis accideret diligenter de animo cogitantibus, quod iis saepe usu venit, qui quum acriter oculis deficientem solem intuerentur, ut adspectum omnino amitterent; sic mentis acies se ipsa intuens, nonnunquam hebescit, ob eamque causam contemplandi diligentiam amittimus. Itaque dubitans, circumspectans, haesitans, multa adVersa reverens, tamquam in rate in mari immenso nostra vehitur Oratio.

74. Sed haec et Vetera, et a Graecis Cato autem si abiit e vita, ut causam moriendi, Ctum se esse gauderet. Vetat enim dominans illo in nobis deus injussu hinc nos suo demigrare quum ero causam justam deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis nae ille, medius fidius, Vir sapiens laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit. Nec tamen illa Vincla carceris ruperit, leges enim vetant; sed tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo evocatus atque e SSus Xierit. Tota enim philosophorum uita, ut ait idem, commentarii mortis est XXXI. 76. Nam quid aliud agimus, quum a Voluptate, id est a corpore, quum a re familiari, quae est ministra et famula corporis, quum

66쪽

40 TuscuLANARUM DISPUTATIONUM a re publica, quum a negotio omni aevocamus animum' quid, inquam, tum agimus, nisi antimum ad se ipsum advocamus, secum AB cogismus, maximeque a corpore abducimus 3 ---nere autem a corpore animum, nec quidquam aliud est mori discere. Quare hoc commentemur, mihi crede disjungamusque nos uisor ribus, id est, consuescamus mori. o et, umerimus in terris, erit illi caelesti vitae simile; et, quum illuc ex his vinculis emissi seremur, minuatardabitur cursus animorum. um qui in Compedibus corporis semper fuerunt, etiam quum soluti sunt, tardius ingrediuntur, ut ii, qui sento vincti multos annos suerunt. Quo quum en rimus, tum denique vivemus. um haec quidem vita mors est quam lamentari possem, si liberet. 76. A. Satis tu quidem in Consolatione es lamentatus quam quum lego, nihil malo, quam has res relinquere his vero modo auditis, multo magis. M. Veniet tempus, et quidem celeriter, et sive retractabis sive properabis; volat enim aetas. Tantum autem abest ab eo, ut malum mors sit, quod tibi dudum videbatur, ut Verear, ne homini nihil sit non malum aliud certe, sed

nihil bonum aliud potius si quidem vel dii ipsi, vel cum diis suturi sumus. A. Quid resert 'M. Adsunt enim, qui haec non proben Ego autem nunquam ita te in hoc sermone dimititum, ulla uti ratione mors tibi videri malum possit.

67쪽

LIBER I CAP. XXXI. XXXII. 1

77. A. Qui potest, quum ista cognoverim'

M. Qui possit, rogas Catervae veniunt contra dicentium, nec solum Epicureorum, quos equidem non despicio, sed nescio quo modo doctissimus quisque contemnit acerrime autem deliciae meae Dicaearchus, contra hanc immodi

talitatem disseruit Is enim tres libros scripsit, qui Lesbiaci vocantur, quod Μytilenis sermo

habetur, in quibus Vult emere, animos esse mortales Stoici autem usuram nobis largiuntur, tamquam cornicibus diu mansuros aiunt animos, SemPer negant

XXXII. Num non vis igitur audire, cur, etiam si ita sit, mors tamen non sit in malis 3 A. Ut videtur; sed me nemo de immortalitate depellet. 78. M. Laudo id quidems etsi nihil nimis podite confidere. ovemur enim saepe aliquo acute concluso labamus, mutamusque sententiam es

rioribus etiam in rebus in his est enim aliqua obscuritas. Id igitur si acciderit, simus armati. s. Sane quidem sed ne accidat, proVidebo. M. umquid igitur est causae, quin amicos nostros Stoicos dimittamus ' eos dico, qui aiunt

animo manere, e corpore quum excesserint, sed

non Semper A. Istos vero : qui, quod tota in hac causa dissicillimum est, suscipiant, posse animum manere corpore Vacantem illud autem, quod non modo sacile ad credendum est, Sed eo concesso quod Volunt, consequens idcirco, non dant, ut, quum diu permanserit, ne intereat.

68쪽

42 TuscuLANARUM DISPUTATIONUMN. Bene reprehendis et se isto modo res h beti 79. Credamus igitur Panaetio a Platon suo dissentienti ' Quem enim omnibus locis clivinum, quem sapientissimum, quem sanctissimum, quem Homerum philosophorum appellat, hujus hanc unam sententiam de immortalitate anim rum non proba Vult enim, quod nemo negni, quidquid natum sit, interire nasci autem unimos, quod declaret eorum similitudo, qui Procreentur, quae etiam in ingeniis, non solum in corporibus apparea Alteram antem affert rationem nihil esse, quod doleat, quin id aegrum esse quoque possit; quod autem in morbum cadat, id etiam interiturum dolere autem animos ergo etiam interire. XXXIII. 80. Haec refelli possunti Sunt enim ignorantis, quum de aeternitate animo dicatur, de mente dies, quae omni turbido motu Semper Vacet, non de partibus iis, in quibus aegritudines, irae, libidinesque Versentur, quasis, contra quem haec dicuntur, semotas a mente et disclusas putat Iam similitudo magis apparet in bestiis, quarum animi sunt rationis ex Hies hominum autem similitudo in corporum figura magis exstat, et ipsi animi magni refert quali in corpore locati sint. ulta enim e corpore exsistunt, quae acuant mentem, multa, quae obtundant Aristoteles quidem ait, omnes ingeniosos melancholicos esse ut ego me tardu

69쪽

LIBER I CAP. XXXIII. XXXIV. 43orem esse non moleste seram. Enumerat multos; idque quasi constet, rationem, cur ita fiat, affert. Quod si tanta vis est ad habitum memtis in iis, quae gignuntur in corpore; ea sunt autem, quaecunque sunt, quae similitudinem faciant; nihil necessitatis affert, cur nasCantur animi, similitudo omitto similitudines. 81. Vellem adesse posset anaetius vixit cum

Africano quaererem ex eo, cujus suorum Similis suisset Asricani fratris nepos, acie Vel patris, Vita omnium perditorum ita similis, ut esset sacile deterrimus cujus etiam similis P. Crassi, et sapientis et eloquentis et primi hominis, nepos, multorumque aliorum clarorum Virorum,

quos nihil attinet nominare, nepotes et filii. Sed quid agimus 3 oblitine sumus, hoc nunc nobis esse propositum, quum satis de aeternitate dixissemus, ne si interirent quidem animi, quidquam mali esse in morte 8 A. Ego ero memineram sed te de aeternitate dicentem abe rare a proposito acile patiebar. XXXIV. 82. M. Video te alte spectare, et velle in caelum migrare A. Spero me, ut contingat id nobis. Sed fac, ut isti volunt, animos non remanere post mortem video nos, si ita sit, privari spe beatioris vitae. . ali vero quid affert ista sententia Fac enim sic animum interire, ut corpus num igitur aliquis dolor aut omnino post mortem sensus in corpore est '

Nemo id quidem dicit: etsi Democritum insi-

70쪽

mulat Epicurus, Democritici neganti Ne in

animo qxudem igitur sensu remanet ipse enim nusquam es Ubi igitur malum est, quoniam nihil tertium est ' an, quoniam ipse animi disce sus a corpore non fit sine dolore ' Ut reclamita esse, quam est id exiguum Et salsum esse arbitror, et fit plerumque sine sensu, nonnumquam etiam cum voluptate totumque hoci leve est, qualecunque est fit enim ad punctum temporis 83. illud angit vel potius excruciat, di cessus ab omnibus iis, quae sunt bona in vita. Vide, ne a malis dici verius possi Quid ego nunc lugeam vitam hominum Vere et jure possum. Sed quid necesse est, quum id agam, ne post mortem miseros nos putemus fore, etiam Vitam essicere deplorando miseriorem ' Mobmus hoc in eo libro, in quo nosmet ipsos, quam tum potuimus, consolati sumus. A malis igitur mors abducit, non a bonis; verum si quaerimus. Et quidem hoc a Cyrenaico Hegesia sic copiose disputatur, ut is a rege molemaeo prohibitus esse dicatur illa in scholis dicere, quod multi, iis auditis, mortem sibi ipsi consciscerenti 84. Callimachi quidem epigramma in Ambraciotam Cleombrotum est quem est, quum ei nihil accidisset adversi, e muro se in mare abjecisse, lecto latonis libro Rus autem, quem dixi, Hegesiae liber est, 'Aποκα περῶν, quod avita quidam per inediam discedens revocatur ab amicis, quibus respondens Vitae humanae enu-

SEARCH

MENU NAVIGATION